Praeambulum
Praeambulum
SOLENT QVAERI: PLVRA &c Postquam Magister determinauit de formatione viri, & mulieris: hic multa querit circa statum eorum iam formatorum. Circa quod duo facit, qua primo circa dicenda mouet plures quaestiones, quantum ad statum corporis, & animae primorum Parentum, & quantum ad procreationem filiorum ibi: [Pri mus ergo bomo. Circa quod duo facit. quia Primo exequitur de statucorporum, & animarum primorum Parentum. Secundo exequitur de procreatione filiorum ipsorum ibi: [Post haec videndum.] in principio 20 di. Circa primum duo facit, quia primo distinguit diuersos status hominis, & diuersos modos immortalitatis, Secundo circa immortalitatem, quam habuit homo in primo statu, mouet quasdam quaestiones ibi:] Soset hic quaera. Circa primum tria facit, quia primo distinguit tres status hominis quia in primo statu potuit mori & non mori. In secundo statu post peccatum necesse habuit mori. Sed in tertio statu, quod erit in gloria, non poterit mori, & necesse erit ipsum non mori. Secundo determinat quale corpus debetur ei in quolibet illorum statuum quia in primo statu habuit corpus animale egens cibis, sed non habuit corpus mortuum, quod esset necesse mori, sed habuit ipsum aliquo modo immortale, quia poterat non mori In secundo vero statu post peccatum non habuit corpus mortale & immortale, vt posset mori, & non mori, sed habult corpus, quod potest dici mortuum, quia necesse erat mori. nos etiam tale corpus habemus. In tertio vero. statu, vt in gloria, habebimus corpus spirituale, non egens cibis, & omnino immortale, quia nullo modo poterit mori. Tertio ad hoc probandum adducit auctoritates Sanctorum. Secunda ibi: [in primo statu. [Tertia ibi: [Vnde August. ]Tunc sequitur illa pars: [5oset hic quaeri. Ivbi circa mortalitatem, & immortalitatem corporis primi Parentis mouet quasdim quaestiones. Circa quod quatuor facit, quia prim, mouet quaestionei de mortalitate, & immortalitate illius corpori: quomodo erat mortale, quia poterat mori: & immortale, quia poterat non mori. Et respondit, quod mortale erat per naturam. Immortale vero per esum ligni vitae. Vnde si non comedisset peccasset: cum esset ei praeceptum, quod inde comederet, & peccando fuisset mortuus, vel habuisset necessitatem moriendi. Secundo circa lignum vitae, de quo vescendo poterat non mori: mouet quasdam quaestiones, vt si non fuisset ei praeceptum, quod comederet de ligno vitae, vtrum potuisset non mori: non comedendo de illo. Circa quod recitat diuersas opiniones, quia quidam voluerunt, quod si non fuisset Adae praeceptum, quod comederet de ligno vitae: comedendo de alijs lignis potuisset semp viuere. Et respondent ad dictum Aug. quod primus homo erat immortalis ex ligno vitae: non ex conditione naturae: & dicunt hoc esse intelligendum cum praecisione, vt quod non esset immortalis ex conditio¬. ne naturae tantum, sed ex ligno vitae erat etiam immortalitas Adae. Assignat postea aliam opinionem, quod ex ligno vitae erat immortalitas Adae, de quo edendo poterat non mori. Tertio adducit multas auctoritates Aug. quomodo Adam erat immortalis in primo statu. quia poterat mori, & non mori, & quomodo erit immortalis in statu gloriae. quia non poterat mori, & quia non poterat Adam transferri a posse non mori, quod fuit in statu innocentiae; ad non posse mori, quod erit in statu gloriae; nisi per esum ligni uitae. Quarto tangit quorundam opinionem, quod Adam de natura sui corporis habebat posse non mori, & in hoc poterat se conseruare per alia ligna, sed non poterat consumari ille status, nisi per esum ligni vitae, vt sic intelligamus verba Aug. quod immorralitas fuisset de natura corporis Adae, sed perfectio immortalitatis fuisset sibi per esum ligni vite Addit tamen Magister in littera, quod cum supra dixerit Aug. immortalitas erat Adae non ex conditio ne naturae, sed ex ligno uitae. Ideo diligenter attendendum est, quid sentiendum sit de immortalitate Adae, ne contradicamus sententiae Aug. Secunda ibi: [Sed a dhuc quaeritur.] Tertia ibi: [De hac vero hominis. Quarta ibi: [ Ideo aliqui.] in hoc terminat sententia presentis. 19. dist. & lectionis.
On this page