Quaestio 2
Quaestio 2
De corporis primi hominis immortalitate
POSTEA quaeritur de secundo principali: videlicet de statu corporis Ade: Circa quod queruntur quatuor. Primo vtrum Adam habuerit corpus mortale. Secundo vtrum habuerit corpus passibile. Tertio vtrum fuerit illud immortale naturaliter. Quarto utrum immortalitas illa fuerit eadem, uel eiusdem rationis cum immortalitate resurgentium in statu gloriaes.
Articulus 1
An corpus Adae fuerit immortale
D. Th. 1. p. q. 97. art. 1. Et 2. sent. d. 19. q. 1. artic. 2. & 4. Et de Malo. q. 5 at. 5. incorp. D. Bon. d. 19. ar. 1. q. 1. Ric. d. 1s q. 3. Scot. d. 19. 4. 1. Th. arg. d. 19. q. 1. art. 2. Ant Andr. d. 19. q. 1. Voril. d. 10. q 2. Dorb. d. 10. f q. 1. Prulid. 19. q3. Gorr. d. 19. q. 1.
AD PRIMVM sic proceditur: uidetur, quod corpus Adae nullo modo fuerit immortale. Nam secundum Philosophum in Meta. Anhelitus, & nutrimentum sunt necessaria ad uiram animalium. Cum ergo corpus Adae indigeret nutrimento: uidetur, quod eodem modo uiuebat sicut uiuunt alia animalia nutrimento indigentia, sed alia animalia habebet necessitatem moriendi. ergo &c.
Praeterea Adam in primo statu poterat mori. sed omne, quod possibile est mori, necesse est mori, cum mors sequatur ex necessitate materiae: ergo Adam etiam in primo statu habebat necessitatem moriendi.
Praeterea, quod est corruptibile secundum partem, est corruptibile secundum totum, quia pars, & totum sunt eiusdem naturae: sed partes corporis Adae. erant corruptibiles, quia non indiguisset alimento, si in qualibet parte non fieret deperdit io, ergo &c.
Praeterea in ijs, quae differunt secundum genus, ex vno non transitur in aliud, vt ex calore non sit sapor. semper enim sunt transmutationes ex contrarijs, & in contraria sed contraria sunt posita in eodem genere. Cum ergo corruptibile, & incorruptibile differant genere, vt dicitur in 10. Si corpus Adae fuisset incorruptibile, nunquam fuisset factum corruptibile.
Praeterea mortale est differentia diffinitiua hominis, quia est animal rationale mortale. si ergo Adam fuisset immortalis, non fuisset eiusdem speciei nobiscum, quod est falsum.
IN CONTRARIVM est Magister in littera, quod Adam eratimmortalis, quia poterat non morit & mortalis, quia poterat mori.
Praeterea Boetius in de duabus naturis ait. quod si Adam non peccasset, mortem nulla ratione sensisset.
RESOLVTIO. Mors licet in Brutis, vt Philosopbi aiunt, sit ratione materiae: in bomine tamen principaliter ex primi Parentis peccato esse dicitur, vt ex paterna aequitate, ex animae perpetuitate, & ex nostra tandem vtilitate pater.
RESPONDEO dicendum, quod de morte aliter locuti sunt Philosophi, & aliter loquitur sacra pagina. quae diuersitas specialiter sumitur ex parte mortis hominis. Nam Philosophi quantum ad mortem, nullam differentiam faciuntinterhomi nem, & bestias. Omnem enim causam mortis at tribuunt necessitati materiae, vt quare corrumpitur animal, dicerent Philosophi, quia compositum est ex contrarijs, non dantes aliam causam in eo, quod est animal hon: vel in eo, quod est animaliumentum. vel si volumus assignare causam mortis, sicut assignant Medici, & etiam sicut innuit Philosophus in de generatione. quia fit continua deperditio in corporibus animalium. quia vita consistit in calido, & humido, & semper calidum depascit humidum: vt consumpto humido, extinguatur, & moriatur animal. sicut ignis in lucerna consumit humidatem olei, & consumpto oleo extinquitur; lucerna. secundum hunc autem modum mortis loquitur Philosophus cum dicit, quod carens colera est longaeuum. Nam cum in colera dominetur ignis, qui est ita intense calidus, animal abundans: colera sic haber calorem intensum, vt magna fiat in eo deperditio, ex calore sic intenso, sicut est in colera, vt multum depascatur in ipso de humido radicali. Propter quod tale animal abundans colera non potest esse longaeuum. hic autem modus mortis, quod calidum depascat humidum, videtur esse magis proprius animalibus, quam primus, vt dicantur animalia esse corruptibilia, quia sunt composita ex contrarijs, Nam iste modus corruptionis est communis omnibus mixtis, cum omnia mixta sint, composita ex contrarijs elementis: sed qualitercunque loquimurde cam mortis, prout locuti sunt Philosophi, siue hoc fiatex compositione ex contrarijs, siue ex calido depaso cente humidum, non est differentia, sequendo Philosophos inter mortem hominis, & aliorum animalium. Quod si dicas, quod immo etiam secundum Philosophos homo est nobilioris complexionis, quam alia animalia; Dicemus, quod hoc nihilad propositum quantum ad mortem, cum videamus aliquae bruta, vtputa elephantes, & plura alia, esse longioris vitae, quam homines. Si rursus dicas, quod etiam secundum Philosophos aliquid remanet de homine corrupto corpore, quia remanet intellectus, qui, vt dicitur in 2. de anima, separatur ab alijs, sicut perpetuum a corruptibilis; hoc etiam non est ad propositum, quia nos loquimur de morte ipsius hominis, qui est quia compositum ex anima, & corpore: sed corruptio compositi fit ex sola separatione partium. sicut ergo separata anima a corpore, moritur iumentum, sic & in homine per separationem animae a corpore moritur homo. Quia autem mortuo iumento moritur anima, quia redit in potentiam materiae, vnde est educta. Mortuo autem homine, non moritur anima, vel non moritur spiritus, sed reuertitur ad Deum, qui dedit illum. quantum ad mortem ipsius compositi, vel ipsius hominis, vel ipsius iumenti, non videtur esse differentia. nam siue moriatur anima, siue non, ex sola separatione animae, & corporis, moritur similiter homo, & ti iumentum. sequendo ergo Philosophos incidimus in id, quod dicitur Ecclesiast. quod potest idici esse dictum in persona insipientium, quod vnus est interitus hominis, & iumentorum, & aequa vtriusque conditio. Philosophi ergo totam causam mortis attribuentes necessitati materiae dicentes in hoc se esse sapientes, stulti facti sunt. Sic ergo locuti sunt Philosophi de cam mortis. Sed sacra pagina causam mortis sumit principaliter ex parte animae, && ex parte peccati, vt si Adam non peccasset, quod principaliter competebat ei ex parte animae, & ex parte liberi arbitrii, quod fundatur in anima, secundum quod possumus peccare, & benefacere, non fuisset mortuus. ergo peccando, & trasgrediendo mandatum Dei contraxit necessitatem moriendi, vt patet Gen. Sic etiam Sap. scribitur: Quia Deus creauit hominem inexterminabilem, id est immortalem. sed inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum. Et ad Rom. dicitur, quod per vnum hominem in hunc mundum peccatum intrauit, & per peccatum mors. Cum ergo maior sit huius Scripturae auctoritas, quam totius humani ingensi perspicacitas, vbi Philosophi discordauerunt a Scriptura sacra, certum est eos errasse, & falsum dixisse. Vbi autem concordauerunt certum est eos veritatem protulisse. Vbi autem nec hoc, nec illud, quia forte de hoc, de quo hic locuti sunt, non intromisit se Scriptura sacra, potuerunt aliquando dicere falsum, aliquando verum. vel forte nihil est erratum ab alijs in his, quae congruunt fidei, quod per Scripturam sacram aliquo modo non possit corrigi. Teneamus ergo nos cum scriptura sacra dicentes quod licet in iumentis, vel in alijs animalibus introducta sit mors ex necessitate materiae, vt Philosophi sunt locuti: tamen quia non est vnus interitus hominum, & iumentorum, nec est aequa vtriusque conditio, principaliter est introducta mors in hominibus &x peccato primi parentis. Ad quod sic esse, possumus, quantum ad praesens, rationem triplicem assignare. Vt prima sumatur ex quadam Dei paterna aequitate Secunda ex perpetuitate animae, Tertia ex vtilitate nostra.
Prima via sic patet: Fxigebat enim diuina aequo tas, vt quandiu anima Adae erat subdita suo superiori, id est Deo, quod omnia inferiora animae essent subdita sibi. Non enim deceret iustitiam, & aquitatem regiam, quod permitteretsubditos rebel¬ lare Comiti, quandiu Comes vellet sibi esse subiectus. Sic & in proposito non decebat diuinam aequitatem, & iustitiam, quod corpus, quod debet esse subiectum animae, rebellaret animae, quandiu anima volebat esse subiecta Deo. & quia tota causa mortis est ex eo, quod in corpore insurgunt aliqua, quae contrariantur animae, propter quae corpus quasi rebellat animae, oportet animam recedere a corpore, sicut recederet Dominus ciuitatis a ciuitate, si ciues rebellarent sibi. quia ergo non decebat diuinam iustitiam, quod sic rebellaret corpus animae, nisi anima prius rebellaret Deo, oportet Adam in statu innocentiae fuisse immortalem, & eo modo se habuisse ad mortem, & se habuisse animam eius ad corpus, vt nullo modo rebellaretur sibi, nec cogeretur per mortem recedere ab eo. Adam ergo, sicut se habebat ad peccandum, & per rebellionem ad recedendum a Deo, sic se habebat ad mortem. & quia in illo statu poterat peccare, & non peccare; ideo poterat mori, & non mori. Propter quod peccando fuit mortuus, quod si non peccasset non suisset mortuus. vnde Aug 9. super Gen. ait. Quid hac poena iustius, quam quod non ad omnem nutum seruiat corpus, famulus animae, sicut ipsa anima seruire domino suo de negauit:
Secunda via ad hoc idem sumitur ex perpetuitate animae. Nam Deus creauit hominem ex duabus partibus compositum: ex corpore, & anima. & fecit vnam naturam humanam ex dictis duabus partibus. Propter quod dictae partes naturaliter sunt unitae cum una natura humana constituatur exeis, vt quia naturaliter unitur anima corpori, oportet quod anima habeat naturale desiderium ad administrandum corpori. quod desiderium est tantum, quod anima beata retardatur a visione Dei, vel a Dei adhaesione propter huiusmodi desiderium. unde Aug. circa finem. 12. super Gen. ait, quod animae naturalis inest quidam appetitus corpus administrandi, quo appetitu retardetur quodammodo, ne tota intentione pergat ad illum summum coelum id est in Deum, quandiu non subest corpus, cuius administratione appetitus ille quiescat. ab anima quod ergo sine culpa per mortem corporis tantum desiderium discontinuetur, & interpellationem recipiat: cum huiusmodi de siderium sit naturale, & sit a Deo insitum, videtur omnino a Deo dissonum, quod animam fecisset perpetuam, & immortalem, & associasset sibi naturaliter corpus corruptibile, & mortale, ad quod administrandum habet desiderium naturale. Nullo ergo modo est credendum, quod Deus vellet tantam poenam inferre animae sine culpa. Quod si dicas, quod solus Adam peccauit, & ex solo peccato Adae omnes facti sumus mortales; Dice mus cum Apostolo, quod in eo omnes peccauimus, iuxta illud ad Rom. In quo omnes peccauerunt. sed quomodo hoc sit rationabile, quod omnes peccauerimus in Adam, infra, cum agetur de peccato originali declarabitur.
Tertia via sumitur ex nostra vtilitate. Nam cum audimus de Paradiso nos esse expulsos, & immor taliratem, quam habebat Adam, quia poterat non mori, perdidisse per peccatum Adae, cuius debebamus esse membra, ut patet ex ueteri testamento. Et audimus per Scripturam sacram, quod facti membra Christi possumus recuperare meliorem Paradisum quae est uisio, & fruitio diuina, quae est Paradisus spiritualis melior, quam habuit Adam, qui fuit positus in Paradiso terrestri, & corporali. Et possumus recuperare ampliorem immortalitatem, quam habuit Adam qui habuit immortalitatem, quod poterat non mori. nos per Christum recuperabimus immortalitatem, qua non poterimus mori, magis inardescimus ad benefaciendum. Ad primum dicendum, quod corpus Adae indigebat cibis: & corpus nostium, & aliorum animalium indiget cibis, sed tunc in Adam per cibos fuisset facta restauratio ita puri alimenti: sicut fuisset facta deperditio, vt ex hoc nunquam suisset mortuus quandiu voluisset esse coniunctus Deo. sed eo rebellante Deo: rebellauit sibi corpus, vt non ita pura restitutio fieret: sicut facta fuit deperditio: & ex hoc sic fieret corpus impurum, & indispositum, quod anima ibi vlterius stare non posset, sed oporteret eam a corpore recedere, per cuius fecessum moreretur homo, & putrefieret corpus iuxta illud Philosophi in de anima, quod recedente aia a corpore, corpus expirat, & marcessit.
Ad secundum dicendum, quod quantum ad statum modernum quod possibile est mori, necesse est mori, quia sicut non generatur purum vinum ex aqua, nisi in ventre vitis, sic non generatur pura caro ex alimentis, nisi in matrice, & in ventrae matris. Postquam autem puer est extra uterum: simile est de eo, sicut de uino extra vitem. Si quis ergo acciperet de illo uino, & poneret ibi de aqua, & iterum acciperet de eodem vino, & suppleret defectum per appositionem aquae, semper sic faciendo fieret vinum sic aquosum, quod non posset facere opus vini. sic & in proposito calor naturalis depascit humidum radicale. sed quod deperditum est de illo humido, restauratur per alimentum, sed non restauratur ita purum sicut est de perditum. Ad vltimum autem est caro ita impura, quod non potest facere carnis opus, nec anima potest vlterius in illo corpore stare. propter quod necesse est hominem mori.
Hoc autem exem plum de vino ponit Philosophus in de Generatione: sic est ergo in statu moderno. sed in statu innocentiae primitiuo per lignum vitae, vel per operationem diuinam latentem, prout tangit Aug in 8. super Gen. Fuisset continuata vita nostra, id est ita fuisset facta pura restauratio, sicut & deperditio, vt non esset necesse hominem mori, licet potuisset mori peccando
Ad tertium dicendum, quod quaelibet pars nutriti est nutrita, & quae libet pars minorati, est minorata. propter quod sicut fit restauratio in singulis partibus, ita fit deperditio per calidum depascentem humidum in singulis partibus. sed quia tunc fuisset facta ante peccatum ita pura restauratio, sicut & deperditio, ideo non peccando potuisset semper homo se continuare in vita. Ad formam autem argumenti, quod eiusuaem nature est pars, & totum; Dici potest, quod illa immortalitas Adae, vt patebit in quaestionibus sequentibus, non erat pure naturalis, sed erat ibi aliqua latens operatio diuina, vt in sequentibus apparebit.
Ad quartum dicendum, quod si corruptibile, & incorruptibile sumantur eodem modo, differunt genere: sed si non sumantur eodem modo, possunt esse in vno, & eodem numero. In Adam ergo corruptibilitas erat ex parte corporis, sed immortalitas erat ex parte animae. vt quandiu volebat esse subiecta suo superiori, erant sibi subiecta sua inferiora. Propter quod ita erat animae subiectum , corpus, quod nec egritudo, nec aliquid poterat insurgere in corpore, per quod impediretur anima, vel cogeretur anima recedere a corpore. & quia corruptibilitas, & incorruptibilitas in Adam non sumebantur eodem modo: ideo haec duo non solum oportebat esse in diuersis genere, sed etiam fuerunt in eodem numero.
Et per hoc potest patere solutio ad quintum. nam cum dite, quod diffinitio hominis est animal rationale, mortale; Dici potest, quod partes positae in diffinitione non dicunt actum, sed apitudinem. & si dissiniatur homo, quod est animal gressibile bipes. vt per hoc, quod gressibile, separatur ab auibus, quae computantur inter volatilia. & a piscibus, qui sunt de numero natatilium. Per hoc autem, quod additur bipes, separatur abanimalibus terrestribus, quae vel carent pedibus, vel habent plures pedes, quam duos. tamen si curtetur qui est bipes; secundum Porphyrium adhuc dicitur bipes, quia est aptus natus habere duos pedes. ergo partes diffinitionis, sufficit, quod dicant aptitudinem, &possibilitatem: secundum quem modum Adam erat tumnc mortalis, quia poterat mori. Dato tamen quod nullo modo suisset mortalis, vel, quod non potuisset mori, non propter hoc cecidisset a diffinitione praedicta. quia ibi ponitur mortale, vt dicit conditionem naturae. sed sic immortale non posset esse nisi per gratiam. Adhuc autem dato, quod sine gratia homo mortalis fieret immortalis. quia post resurrectionem etiam mali quaerent mortem, & non inuenient; non propter hoc directe caderet a dicta diffinitione quia homo dissinitur, quod est anmmal mortale supple naturaliter: & supposito motu caeli, qui tunc cessabit. Propter quod oportebit cessare corruptionem, & mortem hominum, quia cessabit generatio, & propagatio ipsorum.
Articulus 2
An Adae corpus fuerit passibile
SECVNDO quaeritur: Vtrum Adam habuerit corpus passibile. Et videtiea sic. quia cum haberet corpus indigens alimentis, quia in dormiende vigorantur naturalia ad melius digerendum, vt cibos melius digereret dormiebat, sed secundum qua Philosophum: Somnus est quaedam passio, & immobilitatio organorum sentiendi: ergo &c.
Praeterea non solum somnus est qua dam passio, sed ipsum sentire est quoddam pati. Cum ergo corpus Adae sentiret per suos sensus: consequens est, quod patiebatur, & erat quid passibile.
Praeterea in omni nutritione est quaedam deperditio humidi, & quaedam deperditio membrorum, quia si non esset ibi deperditio in partibus corporis nutriti, non oporteret, quod esset ibi restauratio, & illud corpus non indigeret alimentis, sed haec non possunt esse sine passione. ergo & c.
Praeterea corpora superiora sunt causa motuum corporum inferiorum, sed hoc non est sine passione: cum ergo corpus Adae esset sublectum motui coeli: ergo &c.
Praeterea si molle obuiet duro, non erit sine passione ipsius mollis. sed corpus Adae erat molle, & poterat obuiare duro: ergo &c.
IN CONTRNRIVM est, quia secundum Philosophum, omnis passio magis facta abiicit a substam tia: si ergo corpus Adae fuisset passibile: illa passio magis facta abiiceret a substantia, & ex hoc Adam potuislet mori: ergo &c.
Praeterea corpus Adae erat nobilius omnibus alijs corporibos hic inserius, sed nobilius non paritur ab ignobiliori: ergo &c.
RESOLVTO Ada corpur in fatu tinotetia passone porsectua, non autem poenali, passibise erat. Nam deperditio ipsa humidi radicalis, ob rationcm, quam habebat, & ob diuinum instinctum, famem non effecisset, nec mortem, nec poenam nllam ei cibis indigenti atrulisset. Rrsrorprodieenquu q uihiuouituregitet duplex passio. Iuxta dictum Philosophi in 7. Physicorum. Nam communiter loquendo omnis receptio est quaedam passio, quia ecuemu Philosophum ipsum recipere est quoddam pati, secundum quem modum loquenm di ois creatura est passibilis, quia cum nulla creatura sit actus purus, quaelibet creatura est receptibilis alicuius superioris influentiae. Ipsi etiam Angeli superiores recipiunt influentias illuminationum a Deo, & per eas illuminant inferiores Angelos. sed vete quo talis receptio non proprie poffit dici passio, cum sit ad magnam recipientis perfectionem. Vnde Philosophus in 7. vult. quod non sit passio illa receptio, quae est dispositio perfecti ad optimum. Dicemus ergo, vt communiter dicitur, quod licet large omnis receptio possit vocari passio, & omnis mutatio possit dici passio, tamen quando illa receptio est ad perfectionem, & ad bonum: proprie non debet dici passio. Sed quando est ad nocumentum, & ad malum, tunc proprie meretur nomen passionis. Cum ergo quis sanatur, & recipit sanitatem, non debet dici proprie, quod patiatur, sed cam quis infirmatur, & declnat id cgutudinem etiam proprie loquendo debet dici, quod patatur.
Ex hac autem distinctione a Philosopho sumpta respondent scripta communia ad quaestionem propositam, quod corpus Adae in statu innocentiae erat passibile modo, quo dicitur aliquid pati: prout mouetur ad suum perfectum, quod est valde large loqui de passione. sed non erat passibile, prout passio est motus, vel mutatio ad aliquod detrimentum. sed cum corpus Adae esset animal, & indigens cibis ab ommi passione etiam, quae importat aliquod detrimentum, ipsum amouere non possumus. Nam cum ideo fiat nutrimentum ex alimentis ad restaurandum deperditum, & ad restaurandum humidum radicale depastum a calido naturali, quod ipsa deperditio non sit vere, & proprie passio, & non importet aliquod detrimentum, saluare non possumus.
Dicemus ergo, quod corpus Adae ex illa deperditione poterat dici passibile, sed ex illa passione non poterat mori, quia non poterat abiicere a substantia. Ex illa etiam passione non poterat sentire nec poenam, nec dolorem, quia nunquam fuisset tanta in statu innocentiae, quod posset causare dolorem, vel poenam.
Sed dices quando sumebat alimentum, aut famescebat, aut non; si famescebat, hoc non erat sine poena. Si sumebat non famellcus, non uidebatur esse sine culpa, quod non famelicus, & non indigens cibis sumat cibos.
Ad quod dici potest, quod inter esse famelicum, & esse plenum non indigentem cibis est dare medium, uidelicet quando est facta aliqua deperditio in membris, quod indigant restauratione, & cibo; tamen illa non est deperditio tanta, quod acueret, vel adgeneraret famemn, quae est quaedam: poena Ideo dixerunt aliqui, & concordant cum Magistro in sequen. dist. quod Adam semper praeuenisset tempus famis, id est sumpsisset cibum anre, quam esset facta tanta deperditio, quod inde generaretur sames. Sed dices: Quomodo hoc cognouisset Adam:
Ad quod possumus respondere per verba, quae tangit Philosophus in de bona fortuna, cum quaerit unde est, quod sunt aliqu bene fortunati. Ad quod respondet, quod Deus mouet naturam totam, & facit quo sdam impetus in omnibus tam rationalibus, quam irrationalibus. Et addit, quod istos impetus magis percipiunt irrationabisia, quam rationalia. Vnde uidemus aliqua irrationalia facere quaedam opera artis, quae non ex doctrina, sed ex solo naturali initinctu faciunt, vt hirundo sic facit nidum, & aranea sic telam ex solo naturali instinctu, quod omnino assimilantur operibus artis. quod inde est, quod irrationalia hoc magis percipiunt, quia non dedita rationi, nec retardata ab illo motu, vel ab impetu, vi, uel occupatione rationis, magis percipiunt istos instinctus, & istos impetus naturales, & ponit Philosophus exemplum de caecis, quod melius memorantur de his, quo audiunt, quo videntes, quia vt vulgariter dicitur, Pluribus intentus minor cst ad singula sensus. videntes ergo dediti uisibilibus, & audibilibus non ita memorantur de audibilibus, sicut ceci, qui non valentes videre ad sola audibilia sunt intenti. & sicut videmus bestias non deditas rationi, magis percipere impetus naturales: Sic inter ipsos homines, simplices non sic intenti, & attenti circa ea, quae sunt rationis, magis percipiunt istos impetus diuinos, & instinctus naturales, quo faciunt sapientes, vt ex hoc dicantur bene fortunati. Quilibet enim experitur in seipso, quod cum habet aliquid facere, & occurrunt sibi diuersae viae, & aliquando ab squd aliqua ratione dictat sibi cor, & habet quendam impetum mouentem cor. quod vna via est melior, quam alia, & tenet iliam viam, & accidit sibi melius. Propter quod in Scriptura sacra dicitur: Et cum simplicibus sermocinatio eius, id est Dei, quod eteam naturaliter potest accidere, vt patet per habita quantum ad instinctus, & impetus naturales, qui quamuis secundum Philosophum sint a Deo mouente naturam totam, tamen melius eos percipiunt simplices, quad sapientes. Ideo dicit Philosophus diffiniendo bonam fortunam, quod est sine ratione natura. Ille ergo, qui habet talem naturam, quod melius percipit istos impetus, & instinctus naturales, & secundum istos agit, nesciens assignare aliquam rationem, quare sic agit, sed ex solo impetu cordis mouetur ad sic agendum: erit bene fortunatus, quia semper isti impetus, & instinctus naturales sunt ad bonum, cum sunt a Deo.
Sed quamuis dicat Philosophus, quod ex non dare se rationi. est magis istos impetus percipere. Sicut ex non dare se uisibilibus, est habere maiorem memoriam de auditis. Possumus tamen dicere hoc magis factum esse ex peccato, & ex deprauatione naturae, & ex amissione illius innocentiae primitiuae, quo ex non intendere rationi. omnino eni. credendum est, quod huiusmodi impetus a Deo factos, & istos instinctus naturales melius percepisset Adam in illo statu innocentiae, qua aliqua irrationalia. Vnde si aliqua irrationalia ex naturali instinctu faciunt opera sua, & cognoscunt aliquas medicinales herbas, & comedunt, secundum quod expedit complexio ni corporis, & cognoscumnm herbas nociuas, quas respuunt, & ex naturali instinctu cognoscunt, quid est sequendum, quid fugiem dum: Vt agnus naturali instinctu fugit lupum, & se quitur matrem, quis de hoc, nunquo fuerit edoctus a matre. Istos ergo instinctus naturales, & istos impetus diuinos magis cognouisset Adam in statu innocentiae, quo aliqua irrationalia. Nequaquam tamen est praetermittendum, Adam in illo statu, si perseuerasset, habuisset non solum generales impetus, & instinctus, secundum quos Deus mouet naturam totam, sed etiam speciales, secundum quos specialiter mouisset hoies, & fecisset in eis impetum ad bonum, & ad ea, quae essent eis agenda, si perstitissent in illa innocentia, vt loquimur modo, quo ioquitur Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo: Certum est quod de bobus, & de omnibus animalibus est Deo quaedam cura generalis. Sed non est de eis illa cura specialis, quam habet de homi¬ nibus. Sic Deus etiam in statu innocentie, & etiam in hoc statu facit impetus gnales in omnibus, & praeter istos impetus gneales facit impetus speciales in hominibus, sed in statu naturae corruptae non ita pcipiunt istos impetus homines, sicut pcepissent i statu naturae istitutae, & plures tunc habuissent homines de instinctibus istis, quam nunc habeant. Adam ergo, & ex rotene, quam habebat, & ex instinctu diuino, sic se habuisset ad esum, quod non expectasset tantam deperditionem humidi radicalis, quo fuisset ex hoc ad generata in eo fames. praeuenisset ergo tempus famis, sed non tempus cuiuscunque deperditionis. Erat ergo suum corpus aliquo modo passibile, etiam antequam peccasset, sed non ea passione, qua posset incurrere non solum mortem, sed etiam nec dolorem, vel poenam. Cum en. ponant Sancti ipsum indiguisse cibis, quod sine aliqua deperditione humidi radicalis esse non poterat. quo deperditio vere poterat dici passio, & ex hoc corpus Adae poterat dici passibile, cui passioni per cibum poterat leuiter subueniri.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, aliquos dixisse, quod Adam in illo statu non dormiuisset, sed cum hoc, nec auctoritate, nec rotnene firmari possit, vt conter dicitur; Ideo probabilius tenetur, quod dormiuisset, sed cum somnus possit accidere, vel ex cam naturali, vt ex euaporatione ciborum, & ex humiditate cerebri, vel ex cam innaturali, ut ex nimio labore: accidisset somnus in Adam pro illo statu non ex causa innaturali, sed naturali, & ille somnus non fuisset proprie passio, quia non fuisset ad detrimentum, sed ad profectum.
Ad secundum dicendum, quod sentire est quoddam pati, sed non passione, quao sit ad detrimentum, sed ad profectum, cum dati sint nobis sensus, ut deseruiat nobis ad duplicem profectum: videlicet ad necessitatem uitae, & ad scientiam Propter quod dicit Philosophus in principio Meta. quod pteter ullam necessitatem vite diligimus sensus, & maxime illum, quo est per visum. quia plures rerum differentias nobis demonsttat, dd si aliquod sentire vere facit nobis nocumentum, vt si irreuerberatis oculis per nimiam horam respiceremus solem, & si ad corpus nimis calidum applicaremus manum, lesionem sentiremus. A talibus ergo sensibilibus, quae possent eum laedere, Adam cauisset sibi: tam ratione, qua erat praeditus, quam naturalibus instinctibus, quibus erat dotatus.
Ad tertium dicendum, quod in nutritione est passio ratione deperditionis, sed illi passioni leuiter subueniebatur per cibum, & Adam tam ratione, qua naturali instinctu, non permisisset illam deperditionem tantam esse, quod posset non solum abiicere a substantia, vt dicebatur, sed necetiam generare dolorem, vel poenam.
Ad quartum dicendum, quod secundum Philosophum in S. Motus coeli est vita in entibus. corpus ergo Adae si fuisset subiectum motui caeli, prout vita in entibus, & prout facit ad conseruationem perfectionem rerum inseriorum, non autem prout facit detrimentum, & si fuisset ei subiectum, quatum adillud modicum detrimentum, quod est de per ditio alicuius humidi ndicalis: illi semper subueniebatur per cibum, & semper Adam ex ratione, & naturali instinctu subuenisset tali deperditioni, dum fuisset modica antequem multum cresceret.
Ad quintum dicendum, quod Adam pro illo statu cauisset sibi, ne obuiasset duris, quia cauent etiam sibi bruta animalia, ne obuient offendiculis. quod si uoluntarie uoluisset se impellere in rem duram, peccasset. quia fecisset contra dictamen, rationis: & quod dictum est de uoluntaria impulfione in rem duram, veritatem habet de omnibus aliis voluntariis actionibus contra rationem factis. vt si uoluisset voluntarie tantum abstinere a cibo, quod fuisset inde laesum corpus, vel quodcumque aliud: secisset contra dictamen rationis, & peccasset. sed si illa impulsio in rem duram fuisset violenta ab ea, & ab omnibus aliis violenter nociuis praeseruasset ipsum Adam diuina prouidentia.
Articulus 3
An immortalitas fuerit naturalis
D. Th. 2. sent. d. 19. q. 1. art. 4. D. Bon. d. 19. art. 3. q. 1. Alex. de Ales 4D. q. 3. art. 1. Ric. d. 19. q. 5. Ih. Arg. d. 40. q. 1 art. 3. Voril. d. 19. q 3. Prul. d. 19. d. Endul d. 19. q. 1.
TERTIO quaeritur: vtrum illa immortalitas Adae fuerit naturalis. Et uidetur, quod sic, quia sed Aug 6. super Gen. Et magister recitat in littera, quod creatus est prinius homo immortalis, & hocei praestabatur ex esu ligni vitae, sed esus ligni vitae erat ei naturalis: ergo &c.
Praeterea naturalis rectitudo secum non compatitur rationem moriendi. Vnde dicitur per Salomonem prouerb. 11. quod iustitia liberabit a morte. quandiu ergo Adam se seruabat in illa rectitudine non habebat necessitarem moriendi, sed hoc poterat naturaliter facere: ergo &c.
Praeterea eiusdem est infundere vitam, & praeseruare eam. sed cum anima insundat uitam corpori naturaliter: ergo poterat eam praeseruare natura liter, vt ex hoc esset Adae immortalitas naturalis.
Praeterea mors contingit in animalibus ex consumptione humidi. Cum ergo in Adam fieret illius deperditi restauratio per esum ciborum naturaliter, immortalitas Adae erat sibi naturalis.
IN CONTRARIVM est, quia Dio. 4. de di. no vult, quod in ipsis Daemonibus remanserint naturalia integra, & splendida. sed non suit maius peccatum Adae, quam ipsius Daemonis: ergo si immortalitas competisset Adae naturaliter, quia illa naturalia sibi remanserant: fuisset Adam etiam immortalis post peccatum.
Praeterea naturalis diffinitio hominis est, quod sit animal rationale mortale, ergo immortalitas per naturam non potest sibi competere.
RESOLVTIO. Ex Dei beneficio, non ex naturae conditione immortalitas dae competebat. Id quod ratione periodi, inordinatiexcessus, ex calidi defectu, & ex violentia ipsefit planum. Non tamen negandum esst, immortalitatem eius naturae ipsi, ob naturalia, & sobrietatem, aliarque conditiones naturae ipsi quodammodo esse adscribendam.
RESPONDEO dicendum, quod vt patet ex littera, & sunt verba Aug. super Gen. immortalitas noni competebat Adae ex conditione naturae, sed ex ii beneficio Creatoris. Assignant autem aliqui quinque modos corruptionis, contra quos subueniebatur Adae ex beneficio Creatoris. Vt sit primus modus corruptionis rerum ex certa periodo, secundum quem modum loquitur Philosophus in de generatione, quod omnia mensurantur ex sua periodo. Et iste modus corruptionis habet esse in omnibus corruptibilibus. Nam aliud est non corrumpi, quia ibi est carentia principii corruptiui, & sic potest fieri praeseruatio a corruptione per uirtutem finitam, sicut coelum est incorruptibile, quia est ibi carentia contrarii, & priuationis, per quae videtur materia machinariad corruptionem. Alio modo potest esse talis reseruatio stantibus principiis corruptionis, quod esse non poterit per naturam, nisi esset natura infinita, & ideo secundum. quod natura rei incorruptibilis est magis, & minus potens, sic mensuratur illa res maiori, & minori periodo, vt omnia habeant certam periodum, & certam circulationem temporis suae corruptionis, vltra quam non potest ire, iuxta illud: Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt &c. Est enim aliquis terminus assignatus cuilibet homini etiam naturaliter, ut compensata sua complexione, & caeteris impellentibus, & retrahentibus a corruptione, vt si homo comederet omnia cibaria sibi magis proficua, & uterec omni sobrietate, quam posset, non posset semper viuere, sed esset dare aliquem terminum, & aliquam reuolutionem temporis, vltra quam ire non posset, & hic modus est in omnibus corruptibilibus eo modo, quo sunt corruptibilia. Quia aliquando sunt corruptibilia secundum partem, & non secundum se tota: eo modo, squo sunt corruptibilia, sua periodo mensurant.
Ab hac autem corruptione praeseruabatur Adam ex aliquo dono supernaturali, vt si voluisset remanere in innocentia sua, nulla periodus corruptionis, vel mortis habuisset in eo locum.
Secundus modus corruptionis est in rebus per aliquem inordinatum excessum alicuius contrarii, & iste modus corruptionis est in omnibus mixtis, quia aliquod contrariorum, quod est de compositione mixti habet inordinatum excessum super alia, ut illud mixtum oporteat corrumpi. contra etiam istum modum corruptionis, vt communiter dicitur: praeseruabatur Adam ex illo eodem dono supernaturali
Est autem & tertius, & quartus modus corruptionis rebus animatis, & specialiter animalibus, qui duo modi fiunt per calidum naturale depascens humidum radicale. Et dicimus hic esse duos modos, quia illud humidum radicale, quod depascitur a calido, potest considerari dupliciter. vel ut est, quid quantum: vel vt est quid quale: vt autem est quid quantum, subiicitur nobis in hoc statu etiam per vsum ciborum, quia potest virtus nutritiua conuertere de cibis in humidum radicale tantum, quantum est inde deperditum, & etiam plus: Vt non solum nutriatur corpus nostrum per virtutem nutritiuam, sed etiam, vt possit augmentari usque ad certum tempus per virtutem augmentatiuam, & hoc modo subuenitur nobis per esum ciborum, & subueniebatur Adae in statuinnocentiae per esum etiam aliorum lignorum a ligno vitae.
Alio modo potest considerari illud humidum, quod depascitur a calido: non solum, vt est quid quantum, sed vt est, quid quale. & hoc pacto nullo modo possunt nobis subuenire cibi in statu huius miseriae, quod sit tale restaura. tum, & ita purum, quale fuit deperditum. sed Adae subueniebatur quantum ad hoc, ut dicunt scripta omnia, per lignum uitae, per quod fuisset, vt dicta eorum sonant, tale restauratum, & ita purum, quale fuerat deperditum.
Est autem & quintus modus corruptionis per violentiam, cui, secundum sic dicentes, subueniebatur Adae per diuinam prouidentiam. sed isti miscent naturalia cum supernaturalibus, quia contra primum modum corruptionis, qui est mensurari periodo: & contra secundum, qui est excessus inordinatus alicuius contrariorum componentium mixtum, assignant subuentionem factam Adae per donum supernaturale: non exprimentes, quare fuerit illud donum. Contra autem tertium, & quartum modum, qui sunt depascere humidum, vt est quantum, & vt est quale; assignant subuentionem factam Adae quasi per naturalia. quia esus lignorum, siue sit lignum uitae, siue alia ligna, & quoruncunque ciborum: dum tamen habeamus illos cibos, nobis est naturalis: nec credimus, quod per solum esum ligni uitae post peccatum Adam potuisset esse immortalis. Quod autem dicunt de diuina prouidentia, credimus esse bene dictum.
Dicemus ergo, quod cum quaestio sit vtrum immortalitas Adae fuerit naturalis, vel supernaturalis, ad soluendum quaesitum oportet nos declarare quomodo illa immortalitas fuerit naturalis, & quomodo supernaturalis. nam secundum quasdam habilitates poterat dici naturalis, sed secundum perfectionem, & complementum debebat dici supernaturalis. Ad cuius euidentiam sciendum, quod naturalis poterat dici illa immortalitas propter3. naturales habilitates, vt sit prima habilitas ex parte naturalis complexionis. Nam malitia complexionis, & quoc non habeat, quis complexionem ad diu uiuendum, potest contingere, vel ex indispositione materiae, vel ex defectu alicuius principii natu¬ ralis, vel &x inordinata excellentia alicuius elementi contrarii, vt si semen non inueniat menstruum bene dispositum: non poterit ibi inducere propter indispositionem materiae complexionem bonam aequalem, & temperatam qualem requirit humana natura ad diu viuendum: vel si semen, quod se habet, vt principium actiuum, sit defectiuum, & debiles non habebit sufficiens dominium supra menstruum, quod est materia: vnde fit foerus. Propter quod non poterit ipsum bene complexionare, vt ipse soetus ex hoc diutius viuat. Tertio si sit ibi inordinata excellentia alicuius elementi contrarii, vtputa si dominetur ibi calor ignis: faciet foetum ita colericum, quod non poterit diu viuere, sed Deus per seipsum ex limo terrae formauit corpus Adae: cuius operationem non poterat impedire indispositio materiae, nec desectus, vel debilitas alicuius principii agentis, cum per seipsum hoc ageret, nec inordinata excellentia alicuius contrarii, cum omnia sibi obediant ad nutum: omnino censendum est Adam habuisse corpus ualde naturaliter complexionatum ad diu uiuendum. Non tamen, vt ex hoc diceretur simpliciter naturaliter immortalis, sed vt haberet quandam aptitudinem, & habilitatem, vt per donum supernaturale immortalitatem reciperet, sicut & habentes bona naturalia facilius sequuntur Deum uocantem eos ad gratiam. & eodem enim impetu facto a Deo illuminabitur Angelus superior, & non inferior. & quia toto conatu se habuerunt Angeli respectu gratiae habentes meliora naturalia, ampliorem susceperunm gratiam. bona ergo naturalia in Adam, ut diu vi. ueret, erat quaedam habilitas, vt per donum super naturale superuiueret, ut bonitas naturalium dicatur quaedam habilitas ad bona supernaturalia.
Secundo fuit quaedam habilitas in Adam & parte naturalium instinctuum. Nam illi instinctus, & illi impetus naturales, facti a Deo generaliter in naturam totam, multum uigebant in At dam, in quo non solum erant isti impetus naturales generales, sed etiam erant in eo impetus speciales: & peristos impetus, & instinctus, quos habebat naturaliter, per quos Deus mouet naturam totam & specialiter mouebat naturam Adae poterar cognoscere, quando debebat sumere cibos, & quantum, ut etiam ex hoc habilis ad diu viuendum naturaliter esset etiam habilis, vt reciperet immortalitatem per donum supernaturale, siue supernaturaliter.
Tertio quidem aderat sibi ex naturali sobriet te. Nam Adam ex bonitate suae complexionis habebat quandam sobrietatem naturalem, vt ex hoc haberet naruraliter habilitatem ad din viuendum, & esset magis aptus ad donum supernaturale, & ad immortalitatem recipiendum. Possumus autem & quartum modum habilitatis assignare ex cibis, & alijs lignis generaliter. Et quintum ex ligno uitae specialiter. Nam tunc in statu innocentiae quaelibet ligna, a quibus non erat Adam prohibitus, erant ita bona ad nescendum, vt ex esu eorum etiam naturali fieret etiam humana uita multum longaeua, & specialiter hoc habebat lignum uitae, quod erat tante bonitatis ad uescendum, vt vescens eo, valde diu viueret: tamen sine dono supernaturali, licet ista potuissent conferre Adae, longe, & diu viuere, tamen omnia ista simul congregata non poterant ei conferre semper viuere.
Et si inueniantur aliqua dicta Sanctorum, quae videantur hoc sonare. iuxta illud Aug. 6. super Gen. Quia prestabatur Adae de ligno vitae, a quo separatus est, cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset, posset non mori. Separatus ergo fuit Adam a ligno uitae, vt posset mori. quia propter peccatum non solum fuit dignus mori, sed etiam cito mori, & peccans non solum fuit indignus semper viuere, sed etiam fuit indignus diu uiuere, vt ex hoc prohiberetur a ligno vitae.
Vel possumus, si uolumus, illud uerbum Gen. 3. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, & sumat de ligno uitae, & comedat, & uiuat in aeternum esse dictum ironice, sicut & illud dictum est ironice: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum, & malum: & maxime cum unum istorum in Gen. statim sequatur ad aliud. Nam quia sic deceperat eos Daemon dicens: Nequaquam moriemini, sed eritis, sicut Dii scientes bonum, & malum. Ideo derisorie dictum est ei: Factus est quasi Deus. sic & derisorie potest dici sibi fuisse dictum, quod si comederet de ligno vitae, viueret in eternum, quia tunc naturaliter competisset ei immortalitas, cum uti cibis sit naturale, quod est contra Aug. in o. quod Adam mortalis erat conditione corporis animalis: immortalis beneficio Conditoris. Immortalitas quoque Adae ex quadam hilitate poterat esse per naturam, sed secundum perfectionem, & complementum erat per donum supernaturale, & ex beneficio Creatoris. Nam nunquam actus actiuorum sunt, nisi in patiente, & disposito: ut non recipitur gratia, nisi in anima dispositi ad gratiam, & non recipiebatur illud donum supernaturale, per quod Adam reddebat immortalis, nisi in natura Adae ad hoc habili, & disposita ad aliquam habilitatem, etiam immortalitatem habuisset Adam ex natura. perfectionem autem, & complementum ex dono supernaturali, vel ex beneficio Creatoris.
His habitis restat ostendere quomodo ex dono supernaturali, & ex beneficio Creatoris Adam habebat immortalitatem: prout requirebat ille status perfecte, & completiue.
Aduertendum ergo, quod omnis mors, vel est naturalis, vel est uiolenta, morte autem naturali defendebatur Adam per donum supernaturale, quod erat originalis iustitia. Illud autem donum dicebatur iustitia originalis. Nam dicebatur iustitia, quia quandiu Adam non peccasset, & fuisset subiectus Deo superiori suo, omnia inferiora in eo fuissent subiecta suo superiori, uel suis superioribus. Haec est enim quaedam iustitia, & quedam equitas, vt dicebatur de Comite, quod quandiu vult esse subiectus Regi, quod Rex hoc agat, ut omnes sui subditi sint subiecti sibi. Sic quandiu Adam non re¬ bellasset suo superiori, nihil in eo rebellasset suo superiori. & quia corpus est inferius anima, nunquam rebellasset animae, & numquam insurrexisset in corpore: nec egritudo, nec aliqua alia conditio, per quam oporteret animam recedere a corpore Adae, vel oporteret ex hoc mori Adam: & hoc faciebat illud donum supernaturale, & illa iustitia, quo vere iustitia erat, quia iustum est inferiora superioribus esse subiecta. Dicebatur etiam illud donum esse iustitia originalis, vel quia ab origine habuit Adam illud donum, vel illam iustitiam, quia anima Adae fuit sibi infusa cum tali iustitia, vel poterat dici originalis, quia illam iustitiam Adam in suos posteros per originem transsudisset, non quta animae sint ex traduce, ut quod anima filii Adae sumvraducta ab anima patris. sed sicut peccatum originale transfunditur in filios a parentibus, quia cum filii sint concepti in libidine, & habeant quasi carnem immum dam, & maculatam, Deus illi carni maculatae infundit animam, cum carentia originalis iustitiae, per quam carentiam cum debito habendi dicitur filius contrahere originale peccatum: sic quia in statu innocentiae suisset conceptio filiorum sine libidine, & caro eorum fuisset concepta, & munda, & immaculata: cui carni sic mundae, & immaculatae Deus infudisset animam cum originali iustitia: ut sicut nunc propter maculam carnis conceptae dicitur traduci originale peccatum, sic tunc propter munditiam carnis conceptae fuisset dicta traduci originalis iustitia.
Postquam diximus quomodo saluatus fuisset Adam a morte naturali, quia hoc fuisset beneficio Creatoris per illam originalem iustitiam. Restat dicere quo fuisset saluatus a morte uiolenta, beneficio Creatoris, quia hoc fuisset per diuinam prouidentiam: ergo diuina prouidentia saluasset Adam a morte uiolenta: Originalis autem iustitia a morte naturali. Videtur tamen August 8. super Gen. ligno uitae, ut possent per esum eius homines non mori, superaddere latentem diuinam operationem. Vnde ait: Illud quoque ad do, quanquam corporalem cibum talem, tamen illam arborem, id est lignum uitae prestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur: non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta, ut ex hoc tria occurrerent ad immortalitatem Adae: Originalis iustitia, Dei inspiratio, Vel operatio in esu ligni vite occulta, qua saluarent Adam a morte naturali, & diuina prouidentia, quae saluaret ipsum a uiolenta,
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod, ut patet per habita, esus ligni uitae non suffecisset ad semper uiuere, licet forte suffecisset ad diu uiuere, sine Dei operatione occulta, vel sine originali iustitia.
Ad secundum dicendum, quod naturalis rectitudo non sinebat in Adam esse necessitatem moriendi, propter originalem iustitiam, quae comitabatur illam rectitudinem naturalem. quia quam diu fuisset subiectus Deo: corpus fuisset subiectum animae, ut nunquam esset ibi machinatio ac maleficium, perquod expellerer anima a corpore, & necessitaretur Adam mori per separationem animae.
Ad tertium dicendum, quod anima infundit vitam corpori naturaliter: quandiu est dispositum ad recipiendum illum influxum vitae, sed per aegritudinem, vel per uiolentiam, vel per radicalis humidi consumptionem illud corpus, quod erat dispositum ad suscipiendum influxum vitae, & quod erat locus naturalis animae, quandiu fuisset tale, tandiu infudisset sibi anima vitam: sed factum sic indispositum efficitur locus animae innaturalis: propter quod anima non potest sibi plus infundere vitam, & cogitur inde recedere, sicut a loco innaturali.
Articulus 4
An in statu innocentie, Adam immortalitas fuerit eadem cum immortalitate resurgentium?
ARTIC. IIII. An in statu innocentie, Adae immortalitas fuerit eadem cum immortalitate resurgentium. Conclusio est affirmatiua.
Dm, fent d. 19 q. 1. att. 3. Dpon d4. 1, ar. 4. Rie 4. 19. qG. Alex. de Ale. 4. p. q. 3 4rt 3. Etul. d. 19. d.6
QVARTO quaeritur vtrum immortalitas Adae in statu innocentiae fuerit eadem cum immortalitate resurgentium in statu gloriae. Et videtur, quod non per dictum Aug. & habetur a Magistro in littera, quia alia est immortalitas carnis, quod in Adam accepimus: & alia, quam in resurrectio ne speramus per Christum: ergo &c.
Praeterea ab immortalitate, quam habebas Adam, transisset, si non peccasset, ad immortalitatem resurgentium. sed non transitur ab eodem in idem: ergo alia immortalitas innocentiae, quae incepit in Adam, & alia immortalitas resurgentium, ad quam, si non peccasset, fuisset sine morte translatus.
Praeterea, quae sunt ex alio, & alio principio, sunt aliud, & aliud. sed immortalitas resurgentium, ad quam iuisset translatus Adam, & immortalitas innocentiae, in qua fuit constitutus causabatur ex alio, & alio principio: ergo &c. Assumpta autem per se patet. quia immortalitas innocentiae causabatur ex originali iustitia, sed immortalitas resurgentium causabatur ex gratia consummata, siue ex gloria.
Praeterea ubi non est eadem impassibilitas, non est eadem immortalitas. sed in Adam, & in resurgentibus non est eadem impassibilitas, quia Adam habebat aliquo modo corpus passibile: cum indigeret cibis, & fieret in eo vera deperditio ex con¬ sumptione humidi radicalis per calidum naturale. Resurgentes autem non habebunt aliquo modo corpus passibile: ergo &e.
IN CONTRARIVM est, quia immortalitas in Adam videbatur sequi libertatem arbitrij, quia videbatur Adam pro suo libertatis arbitrio posse peccare, & non peccare, & peccando posse mori: non peccando non posse mori. sed cum idem sit liberum arbitrium in resurgentibus, & in Adam: ergo, &c.
Praeterea eadem potentia, quae prius disposita habilitatur ad rem aliquam, postea necessitatur ad rem illam. ut ignis calefaciendo habilitat rem, vt fiat ignis, sed tantum potest augmentari illa calefactio, quod de necessitate fiat ignis, sic & in propositio in statu innocentiae fuit habilitata natura humana ad immortalitatem. quia poterat mori, & non mori. sed in statu resurgentium erit illa potentia, & illa natura necessitata, quia pro illo statu impossibile erit mori, vel necesse erit non mori. sed cum non sit aliud, & aliud, sed unum, & idem, quod primo habilitatur, & postea necessitatur: non erit alia, & alia immortalitas haec, & illa.
RESOLVTIO. Adae immortalitas, vt habet esse cum gaudio: & ea, quae resitrgentium erit, est eadem, sed altera. te. Hinc quatuor differt modis: quantum ad modum: quantum ad cuusam, quantum ad perfectionem, & quantum ad locum.
RESPONDEO dicendum, quod prima triaar. gumenta videntur omnino maniseste concludere, quod immortalitas innocentiae, & resurgentium non sit eadem: tum quia immortalitas haec, & illa est alia. & alia. quia immortalitas innocentiae est posse non mori: immortalitas vero resurgentium est non posse mori. Multum enim differunt, & multum diuersificantur posse non mori, & non posse mori: tum etiam, quia non per idem, sed per aliud, & aliud est immortalitas haec, & illa. quia in innocentia fuit immortalitas per originalem iustitiam; resurgentium vero erit per gloriam. cum & tertio: quia de una fuisset transitus ad aliam, si Adam non peccasset. Sed nunquam est enim transitus de eodem in idem, sed de alio in aliud, iuxta illud Crego. Mutari enim, de alio in aliud ire est. Sed has rationes non est difficile soluere. Nam posse non mori, quod fuit in statu innocentiae, & non posse mori, quod erit in statu gloriae: non dicunt aliam, & aliam immortalitatem, sed dicunt vnam, & eandem habitam imperfecte, & persecte. In vtroque enim statu suisset eadem immortalitas id est eadem perpetua coniunctio animae, & corporis, sed in ssatu innocentie erat immortalitas illa imperfecta. quia poterat Adam peccare, & per peccatum tolli. in statu glorie erit perfecta, quia beati non poterunt peccare, & non poterunt per peccatum immortalitatem perdere.
Quod vero addebatur de originali iustitia, & de gratia consummata: non arguit, quod sitalia, & alia immortalitas una, quam alia. quia vtraque est perpetua coniunctio animae cum corpore, tamen ex alia, & alia causa. Erat enim haec immortalitas in statu innocentiae per originalem iustitiam, sed erit in statu gloriae per gratiam consummatam.
Quod ulterius addebatur tertio, quod non itur ab eodem in idem: immo patet, quod potest esse transitus ab eodem in idem: dum tamem vnum sit perfectum, & aliud imperfectum, vt de imperfecte calido itur ad perfecte calidum: sic de immortalitate imperfecta, quae erat in statu innocenm tiae, transisset Adam, si non peccasset, ad immortalitatem perfectam, qnae erit in statu gloriae. Vt ergo hec manisestius appareant; dicemus, quod semper vnadendum est de re aliqua quid importetur per eam, vt quid importetur per mortem, & quid per immortalitatem.
Cum ergo secundum Aug. 3. Confes. 1. Deus sit uita animae: Et cum anima sit uita corporis: nihil est aliud mors animae, nisi separatio animae a Deo: & nihil est aliud mors corporis, nisi separatio eius ab anima. erit ergo immortalitas corporis, & per consequens immortalitas hominis, vt est compositum ex anima & corpore perpetua coniunctio animae cum corpore. Potest enim mors corporis fieri multis de causis, & multis modis, sic & immortalitas hominis, uel corporis potest fieri multis de causis, & multis modis: tamen semper erit idem hoc, & illud. vt qualitercunque separatur anima a corpore, dicetur homo mori: & qualitercunque sit semper coniuncta, dicetur immortalis. Quantum ergo ad mortem istam, quae est in statu miseriae, possumus assignare triplicem modum, & multiplicem causam o mortis. Est enim in morte triplex modus, sicut tripliciter extinguitur candela, vel per violentiam, vt per ventum: Vel per suffocationem, vt si apponatur cornu: vel aliud concauum super ipsam, vt non possit exhalare: Vel per consumptionem humidi, vt olei, vel cerae. Sic tripliciter moritur homo, vel per violentiam, vt per truncationem capitis, vel per aliam violentiam, seu per suffocationem, quia suffocatur cor non valens respirare. vel per consumptionem humidi radicalis, licet ista consumptio, quantum ad aliquid sit alio modo, quam consumptio olei in lucerna. Et quantum ad aliquid sit eodem modo, sed hoc esset longum pertractare. Et licet sint assignati tres modi mortis, tamen vnus, & idem illorum modorum potest fieri multis de causis: vt potest quis mori suffocatus, vel suspendio, vel morbo, vel ad littora per suffocationem aquae. Nam ideo moritur quis per suspendium, quia suspensus non valens respirare, suffocatur cor: & morbo, vt plurimum moritur, quis suffocatus, quia materia morbi accedit ad cor, & suffocat ipsum. Diximus autem hoc esse, vt plurimum, propter thysicos, qui moriuntur ex consumptione humidi, sicut moriuntur senes. Et quanuis sit in hoc aliqua similitudo mortis thysicorum, & senum: magna tamen est differentia mortis horum, & illorum. sic etiam moftui sub¬ aquis ex suffocatione moriuntur, quia vt non possunt respirare, suffocatur cor quibuscunque tamen de causis fiat mors, hoc tamen formaliter erit: Mors separatio animae a corpore Potest ergoesse vna mors ex vna causa, & alia per alium modum, quam alia, & magis cita, vel magis tarda quam alia; tamen mors per se, & essentialiter semper dicet vnum, & idem, videlicet separationem animae a corpore: & quod dictum est de morte, possumus dicere de immortalitate. vt sicut mors potest fieri multis modis, & multis de causis: & potest vna esse magis cita, & alia magis tarda: sic & immortalitas potest habere esse pluribus modis, & pluribus de causis. Et quod dicebamus de morte quod una potest esse magis cita, & alia magis tarda, dicemus de immortalitate, quod vna potest esse imperfecta, & alia perfecta: tamen sicut nomine mortis semper importatur idem, vt separatio animae a corpore; sic nomine immortalitatis semper importatur idem, vt perpetua coniunctio animae cum corpore.
Cum ergo quaeritur: Vtrum suerit eadem immortalitas innocentiae, quam habuit Adam, cum immortalitate resurgentium, quam omnes expectamus pe Christum; Dicemus, quod una im mortalitas differt ab alia quantum ad modum, quantum ad camm, & quantum ad esse imperfectum, & persectum. vt immortalitas innocentiae suit per hunc modum, quia Adam poterat non mori. sed immortalitas resurgentium erit per alium modum, quia resurgentes non poterunt mori. Secundo immortalitas haec, & illa habet esse per aliam, & aliam causam. quia causa immortalitatis innocentiae suit originalis iustitia Causa immortalitatis resurgentium erit gratia consummata, siue gloria. Differt, & tertio immortalitas haec, & illa secundum esse imperfectum & perfectum. Quia immortalitas innocentiae erat imperfecta, erat enim posse non mori, cum qua stabat etiam posse mori. propter quod illa immortalitas habebat aliquo modo mortalitatem admixtam. Quia licet esset immortalitas ex eo, quod Adam poterat non mori, poterat etiam dici moi talitas ex eo, quod poterat mori: & ex hoc erat immortalitas imperfecta. vt sicut est aliquid impercte calidum, quia habet aliquid admixtum de frigido: sic tandiu est aliquid immortale imperfecte quandiu habet aliquid ad mixtum de mortalitate. Erat ergo illa immortalitas innocentiae impefecta propter admixtionem mortalitatis. sed immortalitas resurgentium erit perfecta propter expoliationem, & separationem ab omni morta litate quia resurgentes ita poterunt non mori, quod nullo modo poterunt mori.
Aduertendum tamen, quod hic accipitur immortalitas non quocunque modo, sed vt habet esse cum gaudio, quia immortalitas resurgentium, vt extendit se ad omnes, habebit esse ex cessatione motus coeli: sed, vt habet esse cum gaudio, vt in beatis, sit erit per gratiam consummatam, vel per habitum gloriae. tamen immortalitas ex quacunque causa & quocunque modo esse habeat, est perpetua coniunctio animae, & corporis: siue sit hoc cum nad dio, vt erit in beatis, siue cum poena, vt in damna tis, semp dicetur immortalitas perpetua coniunctio animae, & corporis, ex quibus constituitur homo. Verum quia ex modo loquendi nostro coniunctio animae, & corporis cum poena dicitur immortalitas, quia sic existentes immortales magis vellent mori, quam viuere, & quaerent mortem, & non inuenient. ideo illa immortalitas mors vocari posset.
Qui ergo vellet ipsum gaudium beatorum vocare immortalitatem, recte diceret, quod vere erit, im mortalitas ex coniunctione eius cum Deo, qui est vita ipsorum. sicut poenam damnatorum vocamus mortem propter separationem eorum a Deo, qui si fuissent boni, fuisset ipsorum vita, esse cum Deo. Vnde in Scriptura sacra, poena damnatorum, siue sit animarum separatarum, siue conpositorum, appellatur mors secunda: vt mors primo sumptalyt communiter loquuntur homines de morte sit separatio animae a corpore. sed ex hoc primo modo loquendi uenit secundus modus, vt dicatur mors separatio animae a Deo. loquendo ergo primo mon: eadem fuit immortalitas innocentie cum immortalitate, quod erit resurgentium, differens tripliciter, vt dictum est, quantum ad modum, quantum ad causam, & quantum ad perfectionem. Possumus autem assignare, & quartam differentiam quantum ad locum, quia illa immortalitas Adae fuit in Paradiso corporali: immortalitas resurgentium erit in Paradiso spirituali, vt in ipso Deo.
DVB. I. LATERALIS An ad tres ffatus omnes modales propositiones possint adaptari. Conclusio est affirmatiua. Idque duobus modis
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quia videtur, quod propositiones modales sint propriae illis tribus statibus: videlicet innocentiae, miseriae, & gloriae. quia in statu innocentiae. poterat homo mori, & non mori. in statu gloriae impossibile erit mori: in statu miseriae necesse est mori. Ad hos ergo tres status uidentur adaptari omnes modi moda lium propositionum. Ideo quaeritur quomodo fieri habeat. Dicendum, quod cum quatuor sint modi modalium, & quilibet habeat quatuor propositiones. si loco esse ponatur mori, duo modi modalium cum suis propositionibus competent statui innocentiae. Tertius modus statui gloriae. Quartus statui miseriae. In statu enim innocentie, prout Adam potuit mori, competunt sibi propositiones primi modi. Prout potuit non mori Conpetunt sibi propositiones secundi modi. Sunt autem ppositiones primi modi. Possibile est esse, contingit esse, Non impossibile est em, Non necesse est esse. Si ergo per esse ponatu mori, prout Adam potuit mori, omnia ista nossunt dici de ipso Nam secundum ilum statum verificatur hocmodo de Adam, qu possibile est mori, quod contingit mori, quod non impossibile est mori, quod non necesse est non mori. Propositiones ergo secundi modi verificabantur de Adam, prout poterat non mori. Sunt autem propositiones secundi modi: Possibile est non esse, Contingit non esse, Non impossibile est non esse, Non necesse est esse. si ergo loco esse ponatur mori, omnia ista verificabantur de Adam, prout poterat non mori, quia hoc modo possibile est ipsum non mori, contingit non mori, non impossibile est non mori, non necesse est mori. Tertius autem modus modalium cum suis propositionibus competit statui gloriae. sunt autem propositiones tertii modi. Non possibile est esse: Non contingit esse, Impossibile est esse, Necesse est non esse. Si ergo esse ponatur pro mori, ista verificabuntur de quolibet homine in statu gloriae, quia quemlibet talem hominem non possibile est mori, non contingit mori, impossibile est mori, necesse est non mori. Quartus vero modus cum suis propositionibus adaptabitur ad statum miseriae. sunt autem propo sitiones quarti modi: Non possibile est non esse, Contingit non esse, Impossibile est non esse, Necesse est esse. Si loco ergo esse ponatur mori, verificabuntur omnia haec de quolibet homine in statu miseriae, quia quemlibet talem non possibile est non mori, non contingit non mori, impossibile est non mori, necesse est mori.
Possumus & alio modo adaptare istos modos modalium ad praedictos tres status, vt loco esse non ponatur mori, sed loco esse ponatur super esse. Secundum quem modum duo primi modi modalium competunt statui innocentiae, sed non eodem modo sicut prius. Et alii duo modi competunt alijs duobus statibus, sed non eodem modo, sicut prius. statui ergo innocentiae adaptabantur duo primi modi, vt Primus adaptabatur illi statui, prout Adam poterat mori. Secundus prout poterat non mori. Nunc autem econuerso, vt si pro esse accipiatur semper esse; Primus modus competet statui innocentiae, prout Adam poterat non mori: Et Secundus prout poterat mori. Prout ergo Adam poterat non mori, verificabuntur de ipso propositiones primi modi, vt si accipiatur pro esse, semper esse; Dicemus possibile est Adam semper esse, contingit semper esse, non impossibile est semper esse. Sed prout Adam poterat mori verificabuntur de eo,hoc modo propositiones secundi modi; dicemus, quod possibile est Adam non semper esse, contingit non semper esse, non impossibile est non semper esse, non necesse est semper esse. Alii vero duo modi modalium verificabuntur de alijs duobus statibus, sed non eodem modo. quia quando loco ipsius esse accipiebamus tertium modum mori, adaptabamus ad statum gloriae, vbi impossibile est hominem mori: & quartum modum ad statum miseriae, vbi necesse est hominem non mori. Sed si volumus loco esse accipere semp esse, fiet adaptatio econuerso, quia tertius modus cum suis propositionibus adaptabitur ad statum miseriae: & quartus ad statum gloriae. de quolibet enim homine in statu miseriae dicere possumus. quod non possibile est semper esse, non contingit semper esse, impossibile est semper esse, necesse est non semper esse, quae sunt propositiones tertii modi. Quartus vero modus adaptabitur ad statum gloriae, quia de quolibet homine dici poterit, quod non possibile est non semper esse, non contingit non sempet esse, impossibile est non semper esse, necesse est semper esse, quae sunt ppositiones quarti modi.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quomodo accipiuntur illi tres status. Dicendum, quod cum prer mori, & non mori accipiantur omnes tales status: oum mori, & non mori sint contraria, quia in vno necesse est mori, in alio impossibile est mori: & necesse, & impossibile, vt dictum est, opponuntur contrarie; vnum & idem iudicium est de istis tribus statibus, sicut est de quibussibet alijs contrarijs. Vtputa de calido, & frigido, dulci, & amaro, albo, & nigro. Nam semper contraria, vel tenent extremum, vel tenent medium. Si tenent extremum, tunc sunt impermixta. Si tenent medium, tunc sunt mixta. Vt ergo sunt duo extrema, & impermixta, sic considerantur contraria secundum se. Si vero considerantur mixta, sic est medium quod participat de vtroque: vt si accipiantur contraria, calidum, & frigidum; tunc tepidum erit medium, quod participat de vtroque, sed dulce, & amarum habent medium, & eritaliquis sapor, qui sapit naturam vtriusque. Vtrum autem sint multi talis sapores medii nihil ad propositum. Et in coloribus etiam sunt colores extremi, vt album, & nigrum: & color medius, qui participat naturam vtriusque. Sic eodem modo erit in staribus. est dare status extremos, & statum medium participantem naturam vtriusque. Status ergo extremi sunt contrarii omnino, vt status beatitudinis, siue gloriae, & status miseriae: & quia hi sunt omnino oppositi, opponuntur enim quantum ad appetitum, quia quilibet de necessitate vult esse beatus, & de necessitate nullus vult esse miser. Et quantum ad esse, quia in vno statu necesse est sper esse, in statu istius miseriae impossibile est semper esse. & quia necesse, & impossibile in modalibus opponuntur contrarie, ideo isti status sunt contrarii, & extremi. Si etiam ipsos duos status volumus comparare ad mori, eliam opponuntur contrarie. Status autem medius inter istos extremos est status innocentiae, vbi homo poterat mori, & participabat in hoc aliquid de statu miseriae, & poterat non mori: & in hoc participabat aliquid de statu gloriae, & quia non est dare, nisi extrema, & medium, non est dare nisi tres. status.
Vel possumus dicere, quod omnes isti status non differunt, nisi, prout rosse mori aliter, & aliter potest comparari ad negationem. quod non nisi quadrupliciter fieri habet. quia ad hoc, quod est posse mori, potest esse negatio nullo modo apposita. Secundo potest esse negatio ad posse solum postposita. Tertio potest esse negatio praeposita. Quarto potest esse negatio praeposita, & postposita. Duo primi modi pertinent ad statum innocentiae, quia verum erat Adam tunc posse mori, vt ad posse mori nulla erat negatio apposita. Et verum erat Adam tunc posse non mori, vt ad posse sit negatio solum postposita. In statu gloriae erit solum praeposita, quia tunc verificabitur non posse mori. Inistatu autem huius miseriae est negatio praeposita, & postposita. quia nunc verificatur non posse non mori, & cum pluribus modis non possit se habere negatio, ad hoc, quod est posse mori, oportet esse tantummodo tres status. Haec autem sufficientia statum declarat primum. quia status habens negationem praepositam ad posse, vbi erit non posse mori, omnino excludit mortem: qui est status gloriae. Status vero habens negationem hoc modo praepositam, & post positam, vbi est non posse non mori, quod est idem, quod necesse mori, omnino includit mortem, & hic est status miseriae, qui duo status sunt omnino extremi, & contrarii. Status vero innocentiae tanquam status medius, & participans cum ex tremis, vel habens negationem nullo modo appositam ad posse respectu mori, quia verificabatur de Adam posse mori, & in hoc conueniebat cum statu miseriae. Habebat etiam ille status negationem solum postpositam, quia verificabatur de Adam posse non mori, in quo habebat Adam conuenientiam cum statu gloriae. Sunt ergo duo status extremi, & vnus medius participans cum vtroque, vt superius dicebatur.
Ad argumenta autem dicendum, quod tria argumenta prima sunt iam soluta. Ad quartum autem argumentum de impassibilitate dici potest, quod non arguit argumentum, quod non sit eadem immortalitas haec, & illa, sed quod vna est impersecta, & ratione suae imperfectionis compatitur secum aliquam passibilitatem, etiam loquendo propriede passibilitate: & talis est immortalitas innocentiae. Alia vero, vt immortalitas gloriae, quae erit perfecta rotione suae perfectionis, talem passibilitatem se cum non compatietur. ergo non arguit argumentum, quod sit immortalitas alia, & alia, sed quod est vna, & eadem se habens sicut imperfecta, & perfecta.
SVPER litteram licet multa sint dicta de illis tribus statibus; tamen adhuc, posset, quis vlterius dubitare de eis. Vtrum in illis tribus statibus habeanetm esse omnes oppositiones, quae sunt: Contrariae, Subcontrariae: Cotradictorie, & Subalternae: secum dum quod illi status comparantur ad mortem, & immortalitatem. Dicendum, quod status gloriae negat vniuersaliter mortem, quia cum ibi sit impossibile mori, cum ex hoc excludatur mors vniuersaliter, erit ibi nullo modo mori. quia respectu mortis est uniuersalis negatiua, slatus autem huius miseriae affirmat mortem uniuersaliter, quia cum hoc sit necesse mori; oportet, quod hoc sit omnino mori. Existens ergo in gloria nullo modo potest incurrere mortem, & est ibi nullatenus mori. Existens autem in hac miseria nullo modo potest euadere mortem, ut sit hic uniuersalis affirmatiua respectu mortis, quae est omnino mori. Status autem innocentiae medius respectu mortis continet particularem affirmatiuam: inquantum Adam poterat mori, quod est quodammodo mori. Et particularem negatiuam, inquantum Adam poterat non mori, quod est quodamon non mori. Status gloriae ubi mors uniuersaliter negatur, & status miseriae, ubi mors vniuersaliter affirmatur, opponuntur contrarie, quae nunquam sunt simul uera, sed possunt esse simul falsa. Simul enim falsificabantur in Adam, de quo nec verificabatur nullatenus mori, vel impossibile mori, quod est in statu gloriae. Nec omnino mori, uel necesse mori, quod est in statu miseriae. Falsificabantur ergo ambo ista contraria in Adam, verificari autem nec in eo, nec in aliquo alio simul possent.
Oppositio ergo contraria est in illis duobus statibus extremis, sed oppositio subcontraria, quae est quodammodo mori, & quodammodo non mori, verificabatur in statu innocentiae. Nam cum Adam posset mori, erat quodammodo mortalis: & cum posset non mori, erat quodammodo immortalis. propter quod erat in illo vno, & eodem statu oppositio subcontraria: & quia subcontraria habent legem oppositam contrarijs, quia possunt simul verificari, sed non simul falsificari; simul verificabantur de Adam subcontrarie opposita. sed nec de eo, nec de alio possunt simul falsificari.
Postquam assignauimus in praefatis statibus oppositionem contrariam, & subcontrariam; leue est assignare in eis contradictoriam, & subalternam. Nam prout in statu innocentiae erat particularis affirmatiua, quia Adam potuit mori, & erat quodammodo mortalis, opponebatur ex hoc statui gloriae, vbi respectu mortis est vniuersa lis negatiua contradictorie: sed in statu miseriae respectu mortis vniuersalis affirmatiua, opponebatur subalternae, quia sicut nullatenus mori, & quodammodo mori opponuntur contradictorie, sic omnino mori, & quodammodo non mori opponuntur subalterne. sed prout in statu innocentiae verificabatur particularis negatiua, quia prout Adam poterat non mori, erat quodammodo immortalis, hoc modo ad praefatos extremos status habet se status innocentiae modo conuerso. Nam statui gloriae opponitur subalterne: statui miseriae contradictoria, Nam nulatenus mori, quod est in statu gloriae, & quos dammodo non mori, quod verificabatur in statu innocentiae, opponuntur subalterne. sed omnino mori, quod est in statu huius miseriae, vel posse non mori, vel quodammodo non mori, opponuntur contradictorie, vt omnia genera oppositionum per respectum ad mortem in illis tribus statibus modo, quo diximus, sint reperta.
Vlterius forte dubitartet aliquis de eo, quod dicitur in littera, quod Adam erat immortalis, & mortalis, quae videntur opposita esse.
Dicendum, quod, vt patuit supra, ista sunt opposita subcontrarie, & Magister in littera non asserit simpliciter, quod Adam fuerit mortalis, & immortalis, quia poterat mori, & non mori, & cum haec opponantur subcontrarie, quae possunt esse simul vera, non autem simul falsa, non est inconueniens ea simul esse verificata in Adam
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod dicitur in littera, quod in primo statu fuit corpus hominis animale.
Sed contra: Cum homo sit animal, & genus semper praedicetur de specie, sicut in omni statu verificatur, quod homo est animal: sic in omni statu videtur verificari, quod homo sit res animalis, & quod corpus eius sit quid animale.
Dicendum, quod secundum Philosophum, contra rationem generis est, quod predicetur denominatiue Praedicatur enim genus de suis inferioribus essentialiter, & praedicatio essentialis est opposita praedicationi denominatiuae. cum ergo homo sit animal essentialiter, animal denominatiue esse non poterit, sumpto vtroqu, eodem modo. Dicemus ergo quod animal, vt praedicatur de homine deno minatiue, nominat hominem, prour conuenit cum brutis iuxta illud A postoli: [ Animalis homo non sapit, quae Dei sunt. Sed homo cum brd tis potest conuenire dupliciter, vel quantum ad naturalia, quia eget alimentis, sicut & bruta, & sic erat animal in primo statu. Vel potest dici homo animal non solum quantum ad uitam naturalem, per quam indiget cibis, sed etiam quantum ad uitam voluptuosam, per quam assimilatur iumentis insipientibus: quae animalitas nec fuit in statu innocentiae, nec erit in statuglorie, sed potest esse in statu huius miserie. animal ergo, quod est genus, competit homini in omni statu, sed animalitas secundum naturalem indigentiam, quantum ad cibos, poterat sibi competere in statu innocentiae, sed non competeret sibi in statu glorie. animalitas vero voluptuosa sibi competere solum in statu huius miserie.
Dubitatio IIII. Litteralis. Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod dicitur in littera, quod corpus propterpeccatum mortuum est, quod quidam exponunt, quod statim Adam peccante poterat dici mortuus, quia statim incepit continue deficere, vsque quod suit mortuus
Quod quidam improbant tripliciter. primo, quia nullus motus est continuus, nisi motus localis, & ideo sicut motus augmenti non est continuus, nisi aliquis sic successiue augmentetur, quod non sit dare tempus quantuncunque modicum, in quo non augmentetur, est inconueniens ponere. hoc enim est coelum in motu locali, vt patet per Philosophum. Quandiu enim durat motus localis, non est dare tempus, quantumcunque modi cum, in quo non sit aliquid de illo motu, sed in alijs motibus semper est dare aliquam interpolationem. Vt si gutta cauat lapidem, non semper quaelibet gutta accipiet aliquid de illo lapide, sed post primam guttam venit secunda, post secundam tertia, & sic deinceps. postea vltima gutta in virtute omnium praecedentium aliquid remouebit de illo lapide. Vel si vlterius per guttas cauari debeat ille lapis, non quaelibet gutta cauabit ipsum, sed forte centum, vel plures cauabunt ipsum, nec illae centum sic se habebunt, quod quaelibet cauet, sed vltima cauabit in virtute omnium praecedentium. Sic & in proposito non continue deficit homo, sed est aliqua interpolatio in huiusmodi defectu.
Praeterea dicunt contradictam expositionem, quod nihil mouetur simul motibus contrarijs, sed semper inter duos motus contrarios est dare quietem mediam, cum ergo corpus humanum etiam in statu huius miseriae vsque ad certum tempus perficiatur, vtputa vsque ad. 25. annos secundum communem modum hominum, quamuis aliqui citius, aliqui tardius hoc peragant, sed postquam est psectum incaepit declinare, & ire ad senium, & ad mortem, quod inter istos duos motus contrarios non sit quies media, vt dicunt, est inconueniens. ergo est ibi alia interpolatio, vt non dicatur ex hoo corpus mortuum, quod continue vadat ad mortem. Praeterea, vt dicunt, dato, quod sic esset, non deberet dici corpus mortuum, sed deberet dici mori, & semper mori, donec esset mortuum.
Sed improbare dictam expositionem, vt dicatur corpus mortuum, quia quotidie vadit ad mortem, est improbare dicta Sanctorum. Sic enim ait Aug. 9. super Gen. quid enim aliud non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoamus, qua sumus sine dubio morituri. Videlicet tam necesse est, quod sit cum ipso morbo moriturus hydropicus, vel disentericus, vel elephantuosus factus, quam eum, qui hoc corpus habere caeperit. Morbus ergo, cum quo sumus concepti, magis necessitat nos mori, quam aliquis alius morbus, vt per ipsum continue tendamus ad mortem, & ex hoc temporalis vita magis dicenda est mors, quam vita. Quod concordat cum oreg. dicente: Ipsa temporalis vita, aeternae vitae con parata mors est potius dicenda, quam ipse quotidianus desectus corruptionis nihil est aliud, quam quaedam prolixitas mortis, nec reprobamus ex hoc illum modum exponendi, quod corpus propter peccatum dicitur mortuum, quia habet necessitatem moriendi, sed dicimus, quod Sanctorum verba hoc sonant, quod homo quandiu viuit est in continuo desectu, & continue vadit ad mortem. sicut quandiu est accensa lucerna, ignis continue depascit oleum, & continue lucerna vadit ad extinctionem. Quod si dicatur, quod ibi est aliqua interpolatio, dicemus, quod non in comsumptione olei, est etiam aliqua interpolatio, quia ignis continue calefacit oleum, & trahit ad se partem olei magis calefactam, quam consumit, faciendo ipsam euaporare, & resoluendo ipsam in subtilius corpus, quia in tali consumptione non est annihilatio, sed est in subtilius corpus resolutio. & licet tales consumptiones sint cum aliquibus interpolationibus, quia prius calefit oleum, & calefactum attrahitur, quam euaporet per ignem, quia istae interpolationes habent tempus perceptibile, quia quando parum deest, scrudu Philoso phume, intellectus accipit tamnquam nihil istis interpolationibus non obstantibus, quia quasi fiunt in tempore inperceptibili, semper, & continue dicit oleum consumi, quo consumpto, extinguitur lucerna, & semper dicitur humidum radicale consumi, quo consumpto, moritur homo.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod isti secundo addebant, quod semper inter duos motus. contrarios est dare quietem mediam. Dicendum, quod homo nascitur imperfectus, & perficitur eundo de infantia ad pueritiam, de pueritia ad adolescentiam, & de adolescentia ad aetatem virilem. Perfectus autem per etatem virilem incipit declinare, & ire ad senium. Vtrum autem sit dare medium, vel quietem mediam inter duos motus; Credimus, quod non, nisi eo modo, quo nullus motus est continuus praeter localem. sed istae interpolationes ita sunt, cum homo vadat de imperfecto ad perfectum, vt de infantia ad pueritiam, & sic deinceps: sicut de perfecto ad imperfectum, vt de aetate virili ad senium: & si dicatur ibi esse quies media;llla quies erit ex imperceptiont nostra, quia cum homo est perfectus, non statim percipit se deficere, sed videtur sibi per aliquod tempus stare in statu.
Vel possumus dicere, quod statim cum infans est extra vterum, semper deficit usque ad mortem. Nam statim calidum incipit depascere humidum, & virtus nutritiua incipit restaurare deperditum & quia plus restaurat in principio, quam sit facta deperditio, infans crescit, & augmentatur vsqu ad certum tempus, & postea non ulterius augmentatur, quia secundum Philosophum in de anima: Omnium natura constantium est certa ratio, & numerus eorum magnitudinis, & augmenti. & licet illo tempore augmenti natura plus restauret, quam sit deperditum, quantum ad quantitatem; non tamen restaurat purius, & melius. Immo impurius, & peius quantum ad qualitatem vt hoc modo statim homo incipiat deficere, vt semper calor pascat purius, & restauretur impurius: donec sit ita impurum, quod, ut supra dixlmus, non potest ulterius facere opus, & ex hoc compelletur anima a corpore separari. Non ergo debemus imaginari, quod per omnem modum semper eatur de imperfecto ad perfectum, & postea econuerso redeatur ad imperfectum, quia licet hoc posset tolerari secundum quantitatem, vel molis, uel uirium quia crescit corpus secundum quantitatem molis, & crescente corpore crescunt uires, tamen secundum qualitatem, & puritatem deperditi semper incipimus deficere, a principio natiuitatis nostrae usque ad senium, vt hoc modo non dicantur duo motus contrarij, sed vnus motus continuus eo modo, quo potest esse continuus.
Vlterius forte dubitaret aliquis de tertio eorum verbo, quod dato, quod sic esset, ut ipsi dicunt, quod semper continue deficeremus, non tamen propter hoc corpus nostrum deberet dici mortuum, sed mori, vel mortale. Dicemus secundum Aug. quod cum Apostolus dicat de corpore nostro, quod propter peccatum est mortuum, & non dicat, quod sit mortale: magis debemus dicere, quod sit mortuum, qua mortale, quod dictum concordat cum dicto Philosophi volentis, quod propositiones de contingenti, siue depossibili conuertuntur in oppositam qualitatem, vt si haec est vera: A contingit esse b, erit vera secundum oppositam qualitatem, quod A contingit non esse B. Si ergo haec est vera: Corpus nostrum est mortale id est potest mori, erit: haec vera Corpus nostrum est non mortale d est potest non mori. Et quia hoc verificabatur in statu innocentiae, non autem in statu miseriae: ideo in statu innocentiae poterat dici corpus Adae mortale, quia poterat mori, & quia hec propositio erat de possibili, siue de contingenti, conuertebatur in oppositam qualitatem, vt diceretur corpus eius non mortale, id est potens non mori. sed cum hoc non sit in statu miseriae, magis debet dici corpus mortuum, quam mortale, quod dupliciter potest dici mortuum. Vel propter continuum defectum, per quem semper tendit ad mortem, vel propter necessitatem moriendi, quo posito, non dicitur mortale id est possibile mori, quia tunc esset possibile non mori, quod non est verum, quia est necesse mori.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod ait littera, quod immortalitas erat Adae ex ligno vitae, quod videtur falsum, cum nullus esus ciborum faciat hominem immortalem. Dicendum, quod lignum vitae, vt dicebatur, dabat immortalitatem Adae non absolute, & simpliciter, vt patuit per Aug. 6. super Oen. sed per latentem operationem diuinam, quam operabatur Deus cum ligno, vel per lignum vitae. Vel possumus dicere, quod simpliciter non fuisset immortalitas Adae ex ligno vitae, sed hoc erat ei ex iustitia originali, quod erat donum supernaturale sibi a Deo collatum, per quod donum erat ita purum, quod restaurabatur per almentum, sicut quod erat deperditum per calorem naturalem depascentem humidum, in quo stat tota causa nostrae mortis naturalis. quia semper deperditur in nobis, quod est purum, & restauratur non ita purum. Ad id vero, quod dicitur in Gen. Ne s umas de ligno vitae &c. sufficienter superius est responsum.