Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. XXI. De primorum Parentum lapsu, eorumque tentatione.

VIDENS ERGO DIABOLVS. Postquam Magister determinauit de formatione primorum Parentum, & de eorum statu, & de eorum generatione filiorum, quae fuisset pro illo tempore: In parte ista determinat de eorum casu, & de eorum lapsu. Circa quod duo facit, quia primo determinat de huiusmo di lapsu, prout tangit ipsos primos Parentes. Secundo determinat de eo, pout tangit nos eorum filios: ibi:[ In supertoribus de rerminat.] Iin prin. 30. dist. Circa primum duo facit, quia primo determinat de impulsu, quem habuerunt ad peccandum. Secundo determinat de auxilio, quod habuerunt ad resistendum, ibi: INet dustaenter. in princi. dist. 34. Impulsus autem quem habuerunt ad peccandum fuit tentatio, de qua determinando tria facit, quia primo determinat de huiusmodi tentatione, prout respicit Diabolum tentantem. Secundo determinat de ea, prout respicit primos Parentes dictam tentationem patientes. Tertio determinat de ipsa tentatione, prout respicit Deum permittentem. Secunda ibi: [Hic videtur. Iin princ. 33. dist. Iertia ibi: [Praeterea quaeri.] IPars ergo prima, in qua agitur de primorum Parentum tentatione, prout respicit Diabolum tentantem, quae continet totam praesentem dist. diuiditur in duas partes, quia primo determinat de ipso Diabolo tentante. Secundo distinguit species tentationum, & ex hoc quaedam declaranda declarat. Secunda ibi:[Porro scien dum est. Circa primam partem, vbi agit de Diabolo tentante, quatuor facit, quia primo agit de motiuo, quod habuit Diabolus ad tentandum, quod dicit fuisse inuidiam. Secundo agit de ordine, quem tenuit Diabolus in tentando. quia primo aggreslus est debiliorem partem, id est, foeminam, vt, ca superata, superaret virum. Tertio determinat de forma, quam assumpsit Diabolus ad tentandum, quia accepit formam serpentis. Quarto determinat de modo tentationis, quem: enuit Diabolus in tentando. Secunda ibi: [o: vs enim masi. tia.] Tertia ibi: [Sed quia illi][Quarta ibi: [ Tentatio autena.] Primae duae partes patent. Iunc sequitur illa pars. Led quia lin qua determinat, quod in forma Serpentis processit ad tentandum, Circa quod quatuor facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo declarat quare Serpens dictus est callidior caeteris, quia hoc non fuit ratione sui, sed ratione astutiae Daemonis existem. tis in ipso. Tertio declarat quare tentauit per Serpentem. Ad quod respondet Magister, quod non fuit ei permissum ad tentandum sub forma¬, sub qua posset magis decipere, quia libentius tem tasset sub specie columbae. Quarto declarat quare Eua non horruit Serpentem, & respondet, quod sciebat ipsum a Deo esse creatum, & ex hoc credebat, quod a Deo haberet, quod loqueretur. Secunda ibi: [Ideos, Serpens. TTertia ibi: [Quem Tamen ad tentandum. ]Quarta ibi: [Hac quaeri solet. ]Tunc sequitur alia pars: [Tentatio autom. in qua determinat de modo tentationis, quem Diabolus tenuit, quia hoc modo tentauit, quia inueniens eam solam non ausus ab aliquo determinato incipere, ince pit ab interrogatione, qua re praeceperat Deus eis, vt non comederent &c. Ad quod Eua, & in sua responsione id, quod Deus dixerat affirmatiue dicens: Quacunque hora comederitis, morte moriemini; Eua protulit dubitatiue dicens: Ne forre moriamur. Diabolus vero replicauit negatiue negans malum, quod dubitabat sibi Eua posse prouenire dicens: Nequaquam moriemini, & asserens duplex bonum, quod inde eis poterat prouenire subdens: Hinc eritis sicut dii scientes bonum, & malum. Duo ergo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo ostendit hoc fuisse magnam versutiam Diaboli, ibi: [Qut ad suam persuasiunem. ITunc, sequitur illa pars: [Por, o sciendum. Iin qua agit de speciebus tentationis. Circa quod quonque facit. quia primo distinguit duas species tentationis ex teriorem, & interiorem, & concludit ex hoc magnum fuisse peccatum hominis, qui valde impulsu cecidit. Secundo ex his, quae dixerat declarat quare peccatum hominis fuit remediabile, & non peccatum Diaboli. Et respondit: Quia homo per alium ceciderat, per alium de bebat resurgere. Tertio etiam ex dictis declarat, quare homo fuit redemptus, & non Diabolus. Et respondet, quod totum humanum genus ceciderat, sed non totum Angelorum genus, & ideo redimi debebat homo, vt non omnes damnarentur, sed multi ex eis saluarentur. Sicut multi de Angelis sunt saluati, & multi damnati. Quarto declarat ordinem praecepti diuini, quod datum fuit viro, vt per virum pcrueniret ad foeminam, quem ordinem Diabolus peruertit, quia primo prostrauit foeminam, vt ea prostrata postea prostraret virum. Quinto declarat, quomodo primi Parentes poterant loqui, & quomodo poterant loquentes intelligere. Et respondet, qnod tales fecerat eos Deus, & tali intelligentia praeditos, vt loqui scirent, & loquentes intelligere possent. Secunda ibi: [Et tamen] Tertia ibi: [ Praeterea.] Quarta ibi: [Illud terea.] Quinta ibi: [sed sequitur.] Et patent partes.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum