Praeambulum
Praeambulum
HIC VIDETVR diligenter inuestigandum.] Postquam Magister determinauit de peccato primorum Parentum quantum ad Diabolum tentam tem: hic determinat de huiusmodi peccato, quantum ad ipsos primo: Parentes tentatos, & peccantes. Circa quod tria facit, quia primo determinat de peccato ipsius mulieris. Secundo comparat peccatum mulieris ad peccatum uiri. Tertio determinat de peccato ipsorum primorum Parentum secundum se: Vnde potuerit habere ortum, & quem habuit ordinem. Secunda ibi: [solet quaeri, vtrum] Tertia ibi: [solet etiam quaeri &c. Circa primum quatuor facit, quia primo determinat de peccato primorum parentum, quale fuerit, dicens, quod fuit elatio, quod specialiter secundum quendam modum referendum est ad peccatum Euae. Secundo obiicit contra huiusmodi dictum, & allegat Aug. quod si elatio fuit peccatum Euae, & prius superbiuit, quam crederet Diabolo: videtur, quod non peccauerit ab eo tentata. Tertio soluit, quod primo Diabolus tentauit, verba tentationis proferendo: postea Eua superbiuit propriam excellentiam appetendo, & superbiendo credidit, uerbis Diaboli fidem adhibendo. Quarto declarat, qualis fuit illa elatio mulieris dicens, quod specialiter de muliere intelligendum est, quod fuit elata volens habere similitudinem Dei. Secunda ibi: [Quia si ita fuit.] Tertia ibi: [Quo circa.] Quarta ibi: [Et talis fuit elatio.] TIunc sequitur illa pars: [Solet quaeri vtrum]. ln qua comparat peccatum viri ad peccatum mulieris. Vtrum vir fuerit elatus, vel peccauit per superbiam, sicut mulier. Circa quod quatuor facit. quia primo ostendit, quod non fuit ita elatus vir, sicut mulier, nec ita fuit seductus, sicut mulier Nec primo peccauit, sicut mulier peccauit: Potest tamen dici peccatum viri: non fuisse seductio sed praeuaricatio, quia non ita credidit esse verum, quod dicebat Diabolus, sicut credidit mulier. Secundo declarat ex hoc quis eorum plus peccauerit dicens, quod plus peccauit mulier, quia peccauit in se, in Deum, & in proximum. Vir autem licet peccauerit in se, & in Deum, non tamen in proximum. Tertio obiicit contra determinata per Aug. dicentem, quod vir, & mulier peccauerunt impari sexu, sed pari fastu. Quarto soluit obiectionem factam. Secunda ibi: [Ex quo manifeste.] Tertia ibi: [sed huic videtur.] Quarta ibi: [sed hoc ita.] Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo circa ea, quae dixerat, mouet quandam aliam obiectionem ibi: [His autem opponi solet.] Circa primum quatuor facit, quia primo soluit obiectionem factam dicens, quod uerba August possunt ita determinari, vt dicamus parem fuisse fastum uiri, & mulieris, quantum ad excusationem peccati, quia nullus se accusauit, sed quilibet se excusauit: & quantum ad esum ligni, quia quilibet de ligno comedit, sed in aliis fuerunt multum dispares, quia in muliere fuit maior culpa: in eo, quod credidit, & voluit esse sicut Deus, quod non voluit vir. Secundo obiicit contra istam determinationem, ostendens per varias auctoritates, quod vir appetiit esse, sicut Deus. Tertio soluit obiectionem vno modo, quod uir ambierit, & desiderauerit esse, sicut Deus, sed non credidit hoc esse possibile. Quarto dat aliam solutionem. quia mulier credidit, esse vera verba Diaboli, sed non credidit vir, & si hoc dicitur uerificari de viro, veritatem habet prout mulier processit a viro, vt dicatur vir hoc credidisse non in se, sed in ea re idest, in muliere, quae processit ab ipso. Secunda ibi: [Veruntamen & de viro]. Tertia ibi: [Ideo quibusdam videtur.] Quarta ibi: [Aliis autem videtur.] Tunc sequitur illa pars: [His autem opponi solet] in qua non obiicit contra determinata, & specialiter contra hoc. quod peccatum mulieris non fuit grauius peccato viri, sed magis econuerso, quia mulier videtur peccasse per ignorantiam, non autem vir. Circa quod quatuor facit, quia primo ponit dictam obiectionem. Secundo soluit eam dicens, quod ignorantiam mulieris non excusat ipsam, cum sciret esse mandatum Dei, quod non ederet de ligo vetito. Tertio distinguit duplicem ignorantiam. Vnam, quae excusat: aliam, quae non excusat. Quarto, vt clarius appareat, quid dicendum sit de ignorantia, distinguit triplicem modum ignorantiae, ostendens quomodo quilibet illorum modorum se habet ad excusandum, vel non excusandum peccatum. Secunda ibi: [Ad quod dicimus.] Tertia ibi: [Est enim ignorantia.] Quarta ibi: [Est autem ignorantia triplex] Tunc sequitur illa pars: [Solet etiam quaeri,] in qua quaerit de illo peccato primorum parentum in se, & quomodo se habuit. Et duo facit secundum, quod duas quaestiones mouet circa praefatum peccatum. Nam primo quaerit de origine illius peccati, vnde ortum habuit. Et soluit, quod ortum habuit a libero arbitrio consentiente, & a Diabolo tentante. Secundo quaerit de ordine illius peccati, vbi habuit esse, & quo ordine: & soluit. quod illud peccatum fuit in voluntate, & in actu voluntatis, & quod voluntas praecessit actum, sed non oportuit, quod alia mala voluntas hominis praecesserit malam voluntatem Euae, a qua processit illud peccatum. Secunda ibi: [Si vero quaeritur, vtrum] Littera patet.
On this page