Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De peccato Euae et Adae

QVAEST. I. De peccato Euae. et Adae.

QVIA Magister in hac dist. loquitur solum de peccato primorum Parentum, & de ignorantia: Ideo de his duobus quaeremus. Circa primum quaeremus tria, primo de peccato Euae cuiusmodi peccatum fuerit: utrum fuerit elatio. Secundo de peccato viri, siue de peccato Adae Vtrum etiam eius peccatum fuerit elatio. Tertio quaeremus de comparatione vnius peccati ad alterum, quis eorum plus peccauerit.

Articulus 1

An Evae peccatum superbia fuerit

ARTIC. I. An Euae peccatum superbia fuerit Conclusio est affirmatiua.

DTh3. 3. q. 162. att. 1. Et,. stn. d. 1 3. q. 1. a1t. 1. D. pon d 22. art. 1. q. 1. Ric. d. 22. q. 1. Brul. d. 22. q. 1. Dur. d. 22 q. 1. Biel. d. 32. q. 1. Landul. d. 22. q. 5. Voril. d. 2a. q. 1.

AD PRIMVM sic proceditur: quia videtur, quod peccatum Euae non fuerit elatio. Nam primi Parentes nesciebant se nudos esse, vt patet ex Gen. & vt patet de dicto Domini. ionn cognouerunt se nudos esse, quia comederunt de cibo vetito. ergo primum peccatum tam Euae, quam Adae videtur, quod suerit transgressio praecepti, & inobedientia.

Praeterea specialiter videtur, quod primum peccatum Euae fuerit Cula. quia vt habetur Gen. 3.

Mulier videns, quod bonum esset lignum ad vescendum, & pulchrum oculis, aspectuqu: delectabile, sequitur, quod rulit de fructu illius, & comedit. sed hoc pertinet ad gulam, non ad superbiam, ergo &c.

Praeterea credendum est, quod Diabolus sic tentauerit primos Parentes, sicut tentauit Christum. sed Christum primo tentauit de gula, iuxta illud: Si filius Dei es, dic, vt lapides isti panes fiant. ergo & c.

Praeterea. 1. ad Timo. Radix omnium malorum est cupiditas, sed peccatum primorum parentum fuit radix omnium aliorum peccatorum, ergo illud peccatum non fuit superbia, sed cupiditas.

Praeterea videtur, quod primum peccatum Euae fuerit infidelitas. Nam infidelitas est discredere verbis Dei. sed Eua peccauit non credendo vera esse uerba Dei, sed esse vera verba Diaboli, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, qua, vt dicitur Eccl. 10 Initium omnis peccati est superbia. sed a primis parentibus initium sumpserunt omnia alia peccata. ergo illud fuit superbia.

Praeterea videtur, quod specialiter peccatum mulieris fuerit superbia quia, vt patet ex habitis, Diabolus primo tentauit mulierem, sed credibile est, quod tentauit eam primo de illo peccato, per quod ipseruit, quod fuit superbia, ergo &c

RESOLVTIO. Euo, necuon dae peccatum suit siperbia. suo enim appetitu, duo uoluerunt: Corporis uidelicet immortalitatem, omniumque stientiam, & indigne quidem: Deitatem vero non appetierunt. Hioc enim fieri non posse non ignorabant. Euam tamen septem peccata incidiise credimus, vt infra patebit.

RESPONDEO dicendum, quod Magister in littera assignat in peccato primorum Parentum, & spe¬ cialiter tua uuist supetpian, a auatium Nam hoc modo tentauit Diabolus Euam dicens: Eritis sicut Dii. Ecce superbia, quae est amor inordinatus propriae excellentiae. Nam magna fuit superbia, & magnus suit inordinatus amor propriae excellentiae, quando voluit Eua esse sicut Deus. Secundo in peccato, vt Magister ait, fuit auaritia, quia fuit ibi cupiditas scientiae. Nam non stetit in hoc Diabolus quod esset sicut Dii, sed, quod scirent bonum, & malum. Cum ergo scientia sit quoddam bonum creatum, & cupiditas inordinata cuiuslibet boni creati possit dici quaedam auaritia, i deo vult Magister, quod in illa cupiditate scientiae fuerit auaritia. Aduertendum ergo, q ista duo: Superbia, & Auaritia, sunt quaedam conditiones generales sequentes omne peccatum. Nam in omni peccato est auersio a Deo tanquam ab incommutabili bono, & in hoc est superbia, quia magna superbia est nolle esse sub Deo. Secundo in peccato est conuersio ad creaturam tanquam ad commutabile bonum, & in hoc est cupiditas, vel auaritia, quia nimis est auarus, cui non sufficit Deus, cum ipse sit bonum omnis boni, & in eo congregentur omnia bona, & omnes perfectiones omnium generum. Propter quod praedicta duo: Superbia, & Cupiditas, siue Auaritia sunt quaedam conditiones generales respicientes omnia peccata. Et si quaeratur: illa duo qualiter se habeant ad omne peccatum, dicemus, quod superbia, vel auersio ab incommutabili bono se habet, vt quid formale in peccato, sed auaritia, seu cupiditas, & conuersio ad commutabile bonum se habet, vt quid materiale. Nam qui posset sic se conuertere ad creaturam, quod non se auerteret a Deo, quod potest concedi fieri in peccato veniali, non peccaret mortaliter, quia deficeret ibi auersio, quae est formalis ratio in peccato mortali. quiaergo sic est, quod superbia, & cupiditas concurrunt ad omne peccatum mortale quia tamen hoc est aliter, & aliter; ideo Scriptura sacra aliter attribuit cupiditati omne peccatum, & aliter superbiae. Nam cupiditati attribuit, vt radici, quia vt patuit in arguendo per Apostolum, radix omnium malorum est cupiditas. sed superbis attribuitur omne peccatum, vt initio quia, vt patuit per Ecclesiasticum, initium omnis peccati est superbia. Illud enim quod est materiale in aliquo, potest vocari radix. quia sicut radix est fundamentum in arbore, sic materia est fundamentum omnium aliorum. Propter quod in 2. Meta. Materia uocat fundamentum naturae. Illud vero, quod est formale in aliquo, potet vocari initium. nam cum a forma sit esse, & prima rerum creatarum sit esse vt dicitur in de causa; Ideo illud, quod est formale in aliquo, poterit initium appellari: nec est inconueniens, quod alio modo possint fieri istae ada ptatio nes, sed ista sufficiunt ad intelligendam Scripturam sacram.

Reuertamur ergo ad propositum, & dicamus, quod cum superbia, & auaritia sint conditiones generales: ideo, vt tales sunt, non potest per eas accipi distinctio peccatorum, cum respiciant omnia peccata. Descendens ergo spiritualitet ad, propositam quaestionem dicentes, quod illud peccarum, per quod primo peccat Eua, fuit elatio, vel superbia non quin concurrerint ibi alia peccata, sed istud suit initium ibi, vel principium, & primum peccatum elatio, vel superbia, quod ex ipso statu innocentiae cogimur sic loqui. Nam in illo statu oportebat primum peccatum esse superbiam. Certum est enim per Dio. q4. de di. no: quod nullus aspiciens ad malum agit quod agit. Ideo secundum tria bona inordinate volita, vt sunt bonum delectabile, vtile, & honorabile: videntur accipi omnium genera peccatorum, quae tria bona Philosophus pluries commemorat in Ethicis: & loannes ponit in Canonica sua reducens omnia bona mundi ad tria: Ad concupiscentiam carnis, quae est circa bonum delectabile: Ad concupiscentiam oculorum, quae est circa bonum vtile: Ad superbiam vitae, quae est circa bonum ahonorabile. Nam nec Adam, nec Eua potuerunt primo peccare considerando eorum statum, nisi sicut vnus spiritus, & sicut peccauit Angelus, vel Diabolus. Habebant enim pro illo statu rationem superiorem coniunctam Deo. vt de necessitate primum peccatum eorum esset auersio superioris rationis a Deo. quod non nisi per elationem fieri poterat. Sed illa superiori ratione se auertente per elationem, alia postea peccata poterant esse sequentia. stante enim superiori ratione cum Deo, nullum peccatum poterat in Adam esse nec ueniale, nec mortale. Et ideo diximus, quod non poterat pro illo statu Adam peccare, nisi sicut posset peccare unus spiritus, quia ipse totus erat spiritus, totus erat spiritualis. sicut ergo spiritus non potest peccare per concupiscentiam carnis, appetendo secundum carnem bonum delectabile, quia ipse carne caret: & spiritus carnem, & ossa non habet, sicut non potest peccare spiritus per concupiscentiam oculorum appetendo bonum utile, cuiusmodi, vt supra diximus, sunt nummismata, & quae possunt nummismate mensurari, quia ipse nihil possidet, nec indiget haereditate, vel possessione aliqua, sed solum potuit primo peccare per superbiam vitae, sic & Adam, & Fua & oportuit quod eorum primum peccatum fuisset elatio.

Sed dices, quod Adam in primo statu habuit corpus animale non spirituale, vt patet per August in multis locis super Gen. sed sic loquentes non intelligunt August. Certum est enim, primos Parentes quantum ad naturam habuisse corpus animale, quia indigebat naturalibus alimentis, sed quantum ad mores, & quantum ad actio nes, in quibus potest esse culpa, & meritum, & demeritum habebant corpus, & carnem spiritualem, quia nihil poterat insurgere in carne illa, nisi prout dictabat spiritus, & mens, & ratio. Et ista est sententia August. dicentis de muliere specialiter 11. super Gen. quod non. potuisset credere verbis Diaboli, nisi prius elatio praecessisset in mente eius. Propter quod ait, quod mulier non credidisset serpenti, nisi prius elationem habuil¬ set in mente. Sed propter argumenta, quae contra hoc fieri possent, dicemus, quod ante omnia praecesserunt verba Diaboli, sed propter coniunctionem superioris rationis, quam habebat Eua cum Deo ratione illius status, non poterat his verbis credere, nisi per elationem ratio illa superior fuisset separata a Deo, qua separata potue. runt ibi esse, & potuerunt ex hoc sequ alia peccata.

DVD. I. LATERALIS An verba Diaboli superbian Euae praecesstrint. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis cum multa concurrerint ad tentationem mulieris: de eorum ordine, quae concurrerunt ad tentationem illam. Dicendum quod cum bonum cognitum sit obiectum appetitus, oportet, quod sicut est ordo in cognitione, quia sunt nobis prius cognita confusa magis, vt patet per Philosophum in primo Physic. ita sit ordo in affectione, quod sint nobis prius affectata confusa magis. Mulier ergo additis uerbis Diaboli: Nequaquam moriemini, sed eritis, sicut Dii scientes, &c. non st tim credidit Diabolo: ita quod uerba Diabolise quendo dicta Sanctorum, & veritatem, non statim adgenerare potuerunt in mente mulieris, quod crederet dictis eius. Sed &x veibis ll lis fuit mota mulier, vt in quadam consusione, & uniuersalitate desideraret secundum aliquem modum esse, sicut Deus, quia, ut patuit ex superioribus dictis, Ratio superior tam in muliere, quam in uiro, sic erat subiecta Deo, tanquam suo superiori, quod illa ratione superiori stante sic subiecta, nullum aliud peccatum, nulla ala obliquitas poterat insurgere in alis inserioribus uiribus a ratione, quod non esset secundum dictamen rationis, ut ex hoc primum peccatum cuiuscunque primorum Parentum esse non poset, nisi ex eo, quod ratio superior auerteret sea Deo, & quia hoc sine peccato mortali esse non poterat, oportebat primum peccatum cuiuscunque primorum Parentum esse mortale, ut est superius diffusius declaratum.

Rursus quia talis auersio superioris rationis a Deo non facta per aliquam impulsionem ab inferioribus viribus, esse non poterat, nisi per elationem, appetendo inordinate propriam excellentiam; oportuit primum peccatum cuiuscunque primorum Parentum esse elationem aliquam, & appetitum quendam inordinatum proprie excellentiae. Quod satis credimus huiusmodi appetitum primum inordinatum in muliere proprie excellentie, in qua primo incepit pugna, & initium casus nostri, fuisse in quadam vniuersalitate, & confusione. Vt sicut in cognitione sunt nobis nota prius generalia, & consusa magis: ita illa inordinata affectio, & elatioli cet inceperit a quadam generalitate, & confusio¬ ne, vt ibi talis fuerit ordo, quod primo Diabolus protulit verba incipiens a muliere, quod si comederet de ligno vetito, nequaquam moreretur: sed esset, sicut Deus, sciens bonum, & malum. Innuens Diabolus per verba sua illam inhibitionem magis factam fuisse eis a Deo propter quandam inuidiam, ne essent, sicut Dii scientes, &c. quam propter veritatem, quod ita esset, quod morerentur transgrediendo praeceptum. Mulier autem, auditis verbis Diaboli, non vsque ad hoc potuerunt illa verba mulierem inducere, quod crederet, sic esse, sicut Diabolus dicebat, sed verba Diaboli primo hocoperata sunt in muliere. vt euditis verbis eius, quod essent, sicut Dij, quandam excellentiam appetiit mulier non omnino in speciali, sed in quadam consusione, & vniuersalitate, quod vellet esse, sicut Deus, ex qua elatio. noquantumcunque non esset omnino specifica, auersa est mens mulieris, & ratio eius superior a Deo, vt ex hoc iam perderet mulier illum innocentiae statum, & mortaliter peccaret. Hanc autem elationem prius in mente mulieris conceptam secuta est credulitas in mente eius, vt erederet vera esse verba Diaboli. Et hoc est, quod Aug. dicit 11. super Gen. & habetur in littera, quod non crederet mulier Diabolo, nisi esset in mente eius de sua superbia praesumptio. Vnde idem Magister in praesenti dist. ait, quod talis suit processus ordinis in illa tentatione, quod Diabolus tentando prius dixit: Si comederitis eritis sicut Dii. quo audito statim menti mulieris surrexit elatio quaedam, & amor propriae potestatis. ERqua elatione placuit mulieri facere, quod Dia bolus suadebat, & vtique fecit. Ergo primum peccatum mulieris, anteqnam plene crederet Diabolo, fuit quaedam superbia, & elatio mentis, perquam mens mulieris, & eius ratio superior fuit separata a Deo, qua separata potueruns sequi quaecunque peceata, & secutum est primo istud peccatum, vt crederet mulier, quod dicebat Diabolus verum esse. Oportet ergo nos dicere sequendo dicta August. & Magistri in littera, quod primem peccatum mulieris suit elatio, & hoc considerandum est primum, deinde vero considerane debemus ordinem eorum, quae secuta sunt elationem illam ex verbis Diaboli, quibus credidit mulier propter elationem illam praecedentem.

Sciendum ergo, quod Diabolus tria promisit mulieri, & ex illa triplici promissione vnum persuasit. Primo promisit, quod nequaquam morerentur. Secundo, quod essent, sicut Dii. Tertio, quod essent scientes bonum, & malum.. Ex his autem tribus promissionibus persuasit edere de ligno vetito, quod per esum illius ligni haec tria habere poterant. In omnibus autem illis quatuor in tribus promissis, & in quarto persuaso: possumus aliquo modo elationem mulieris notare ita, quod fuerunt in muliere quinque elationes.

Primo antequam crederet plene Diabolo, per quae separata est eius mens, & eius superior ratio a Deo, & aliae quatuor, quae secutae sunt postquam plene Diabolo credidit, quae quatuor sumuntur ex tribus promissis, & vno persuaso. Nam tria promissa appetendo, quod non morerentur, quod essent, sicut Dij, scientes bonum, & malum; Ex quolibet istorum trium concluditur, quod mulier elata appetiit fieri, sicut Deus. Nam omnia illa tria, quae promisit Diabolus, inclinata verbis eius credidit posse habere per naturam, & appetiit illam habere per naturam, quorum nullum habere poterat per naturam, nisi esset Deus Nam immortalitatemper naturam habere non poterat, nisi esset Deus, cum dicat Apostolus de Deo, quod solus haber immortalitatem. Et licet ibi mortalitas accipiatur large pro omni mutabilitate, vt omnis mutabilitas nonnulla mors sit: vel licet ibi mortalitas accipiatur large etiam pro ipsa annihilatione, vel pro ipsa productione ex nihilo, quod omnes creaturae sunt annlhilabiles, & sunt productae ex nihilo, ex quo relinquitur, quod solus Deus habet immortalitatem; tamen loquendo etiam de mot talitate proprie, prout mortalitas, nec est annihilatio, nec quaecunque mutatio, sed est quaedam corruptio secundum substantiam: Omne corpus animatum, & indigens alimentis secundum naturam est corruptibile isecundum substantiam, & est quid mortale, vt patet per Dam. Mulier ergo uolens esse immortalis pet naturam, quia hoc habere non poterat, misi esset sicut Deus, appetiit hoc modo diuinitatem, & uoluit, quantum ad hoc, esse sicut Deus: Licet ex hoc non posset concludi, quod voluit essae aequalis Deo, tamen eam in hoc ab elatione excusare non possumus.

Secundum etiam, quod promisit Diabolus, quod essent, sicut Dii, mulier appetere non poterat sine elatione. Nam magna est elatio, quod quis velit esse similis Deo factori suo quantum ad actionem, & potestatem, eo modo, quo appetiit Eua. In quo appetitu secundum Magistrum in littera, fuit amor propriae potestatis, quia si voluisset Eua esse sicut Deus, non quantum ad potestatem, & actionem, sed quantum ad imaginem, & representationem illud appetere esse sicut Deus, etiam secundum naturam, non fuisset peccatum. quia vt potest patere ex supra dictis, homo etiam naturaliter potest dici imago Dei, & secundum naturam representare Deum.

Tertium autem, quod promisit Diabolus, quod essent scientes bonum, & malum, ad elationem referri potest. Nam licet ipsa res promissa pertinere uideretur ad cupiditatem: tamen si consideremus, qualis scientia est scire bonum, & malum, quia videtur esse practica, & moralis deseruiens Tregiminit, & gubernationi rerum, quia scireverum, & falsum videtur pertinere ad speculationem: scire bonum, & malum ad actionem; illud scire bonum, & malum, quod appetiit mulier, non ad speculationem, sed ad praesidentiam, & ad adionem reserendum est. Volebat ergo mulier ex illa scientia praesidere, & regere, & ex hoc excellere alia. quod sine superbia, & elatione esse non poterat: & sicut tria, quae promisit Diabolus, superbiam, & elationem arguunt: ita quartum, quod persuasit, superbiam, & elationem includit. Persuasit enim edere de ligno vetito, quod erat transgredi praeceptum, & nolle subiici Deo suo superiori, quod non solum superbia quaecunque, sed magna superbia erat, nolle esse sub Deo suo suoeriori, & velle violare praeceptum specialiter ab ipso factum.

Sed licet secundum quendam ordinem omnes istas elationes notare possimus; possumus etiam secundum quendam ordinem ibi notare alia peccata, quae possumus dicere secundum quandam adaptationem fuisse septem, praeter illam primam elationem, qua interueniente, excaecata fuit mens Euae, vt crederet Diabolo. Primo enim possumus notare infidelitatem, quia magis credidit Eua Diabolo, quam Deo. Secundo moderatam cupiditatem circa bonum proprium in eo, quod volebat esse immortalis secundum naturam. Tertio immoderatam superbiam, quia uolebat esse sicut Deus. Quarto curiositatem noxiam, quam magister vocat auaritiam, quia cupiebat scire bonum, & malum, vltra quam pertineret ad eam pro illo statu. Quinto gulam, quia uidit, & concupiuit lignum bonum ad vescendum, pulchrum oculis, & aspectu delectabile. Sexto vltra omnia haec fuit ibi inobedientia, quia tulit de fructu illius, & comedit, in quo fuit inobedientia, & violatio praecepti. Septimo & vltimo fuit ibi aliqualis inuidia, quia dedit uiro suo, vt uir fieret in eadem damnatione secum dato, quod non crederet ex hoc damnari. Tamen credulitas illa, & ignorantia, vt Magister dicit in littera, non excusabat eam a peccato, cum sciret maniseste, quod faciebat contra praeceptum Dei.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod peccatum Euae fuit transgressio praecenti, & inobedientia, quia hoc concurrebat ad peccatum illud: Tamen primum peccatum eius fuit elatio, per quam eius mens, & superior ratio fuit separata a Deo, & ex hoc mulier derelicta in puris naturalibus credidit vera esse verba Diaboli: gustauit de ligno, & fuit in ea transgressio praecepti, & inobedientia. Non ergo negamus ibi fuisse inobedientiam, & quaedam alia peccata, sed dicimus ante omnia ibi suisse peccatum cuiusdam elationis, praecesserunt autem illam primam elationem Diaboli verba: sed audiendo verba illa, nullum fuit ibi peccatum, sed peccatum primum ibi existens fuit elatio ortum habens ex verbis Diaboli. Si ergo verba Diaboli quis vellet uocare peccatum: improprie loqueretur, quia non fsuit peccatum, de quo loquimur, formaliter loquendo, sed causaliter, quia ex illis verbis ortum, & causatum est peccatum mulieris, de quo loquimur.

Ad secundum dicendum, quod ibi etiam fuit peccatum gulae, quia uidit mulierlignum, quod imaginabatur esse bonum ad vescendum, & quod erat pulchrum oculis, & aspectu, cogitabat ipsum esse delectabile. Illlud et go verbum delectabile potest referri ad aspectum secundum esse, quia erat mulieri delectabile aspicere pomum illud: & potest referri ad gustum secundum credulitatem, quia si. cut erat illud pomum pulchrum, delectabile secundum aspectum: ira credebat etiam ante quam gustaret, quod esset delectabile secundum gustum.

Ad tertium dicendum, quod Diabolus de tribus tentauit primos Parentes, de quibus tentauit Christum, sed non illo ordine. Nam Christum primo tentauit de gula, cum dixit: Dic, vt lapides isti panes fiant. Secundo de superbia, siue de vana gloria, cum stans super pinnaculum templi Christo dixit: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Tertio de Auaritia, cum ducens ipsum in montem excelsum ostendit ei omnia regna, & gloriam eorum dicens: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me. Primos autem Parentes, vt Euam primo, & per Euam Adam etiam de his tribus tentauit, sod non hoc ordine, quia, vt patet per habita, propter tentationem Diaboli primi Parentes primo incurrerunt peccatum superbiae postea auaritie, & postea gulae.

Ad quartum dicendum, quod cumdicitur,, quod radix omnium malorum est cupiditas, accipitur pro inordinato amore cuiuscunque rei, & hoc modo oupiditas est quaedam generalis conditio sequens quodcunque peccatum. quia est conuersio ad commutabile bonum, sicut & superbia est initium omnis peccati, & est conditio generalis sequens omne peccatum, quia est auersio ab incommutabili bono.

Vel possumus dicere, quod in peccato primorum Parentum fuit cupiditas primorum Parentum, modo, quo dictum est, & qua cupiditate aliquo modo habuerunt radicem omnia alia peccata. sed, vt patet per habita, cupiditas fuit in peccato primorum Parentum, & illam cupiditatem praecessit elatio, & hoc sufficit ad propositum nostrum.

Ad quintum dicendum, quod in peccato primorum Parentum, vel in peccato Euae, postquam fuit a Diabolo seducta, primo peccauit aliquo modo per peccatum infidelitatis, quia credidit verbis Diaboli magis, quam verbis Dei. sed illam incredulitatem, vt patet per Aug. & per Magistrum in littera, praecessit quaedam superbia, vel elatio, quia non credidisset mulier Dia bolo, nisi fuisset in mente eius de se superba praesumptio.

Articulus 2

An Adae peccatum fuerit superbia

ARTIC. II. An Adae peccatum fuerit superbia. Conclusio est affirmatiua.

Vide Doctores supra citatos.

SECVNDO quaeritur de peccato viri, siue de peccato Adae, vtrum primum peccatum eius fuerit elatio, vel vtrum appetierit esse, sicut Deus. Et videtur, quod sic. Nam super illo verbo ad Philip. Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, vult Aug. & habetur in littera, quod Christus non vsurpauit, quod suum non erat, sicut Diabolus, & primus homo. Christus ergo faciendo se aequalem Deo, quia dicebat, quod verum erat, & suum erat, non rapuit diuinitatem: sed Diabolus, & primus homo voluerunt esse sicut Dii, & in hoc volebant rapere diuinitatem. ergo primus homo peccauit per superbiam, sicut Eua, quia voluit esse, vt Deus, sicut ipsa. Praeterea, Aug. secundum illum locum Psal. & habetur in littera, quae non rapui, tunc exsoluebam, ait, quod Adam, & Eua praesumentes, vt Diabolus, rapere voluerunt diuinitatem: ergo &c. Praeterea, super illum locum Psalm. Deus quis similis tibi: vult August. & habetur in littera, quod qui per se vult esse, vt Deus, peruerse vult esse similis Deo: vt Diabolus, qui noluit sub Deo esse, & homo, qui, vt seruus noluit teneri praecepto: sed voluit, nullo sibi dominante, esse quasi Deus. ergo sicut mulier voluit esse, vt Deus: sic voluit & homo, & eodem modo peccauerunt per superbiam mulier, & homo.

Praeterea, cum homo esset superbior, & excellentior muliere, maiorem inclinationem, & impulsionem habere debebat ad appetendam excellentiam, quam mulier. sed illa appetiit esse, vt Deus: ergo multo magis vir.

IN COMTRARIVM est Mag. in littera, quod Adam non fuit seductus eo modo, quo mulier, nec putauit esse verum, quod Diabolus suggerebat, sed Dia bolus suggerebat, quod essent sicut Dii: ergo &c.

Praeterea plane dicit Apost. quod Adam non est seductus, sed mulier. sed illa fuit seducta, quia credidit esse, sicut Deus. ergo Adam, quia non est in eo seductus, nec hoc credidit: ideo &c.

RESOLVTIO. Hanc Reolutionem in siperiori artic. viacas licet.

RESPONDEO dicendum, quod oportet nos dicere primum peccatum Adae fuisse superbiam, vel elationem, sicut primum peccatum Euae, & quod appetijt esse sicut Deus, sicut appetiit Eua: non autem dicimus, quod appetiit aequaliter Euae, sed similiter Euae. Plus enim hoc appetiit Eua, quam Adam, & plus peccauit, quam Adam, vt in sequenti quaestione patebit. sQuod autem primum peccatum Adae fuerit elatio, satis potest patere per habita, si considerentur conditiones illius status. nam non poterat peccare appetendo aliquod bonum, nisi honorabile. Nam ang¬ petendo bonum delectabile scdu concupiscentiam carnis peccare non poterat: quia caro omnino erat subiecta spiritui. nec appetendo bonum secdmu concupiscentiam oculorum, sicut est bonum vtile, cuiusmodi sunt nummismata, & quae possunt nummismate mensurari, etiam peccare non poterat: quia talibus non indigebat. Relinquitur ergo, quod peccare non potuerit, nisi appetendo bonum honorabile inordinate, quia aliter non esset peccatum.

Fuit ergo primum peccatum Adae, & Euae quidam appetitus inordinatus boni honorabilis, vel boni excellentis, vel propriae excellentiae, quod idem est, quod superbia. Hoc autem concordat cum Scriptura sacra, quia Ecclesiast. diru: Initium superbiae hominis apostatare a Deo. etiam sequitur: Initium peccati omis est superbia. quod dupliciter veritatem habet, vel pro peccato primorum Parentum, quod fuit superbia, accipiendo superbiam scrduu propriam rationem: Vel potest hoc verificari de omni peccato generaliter: vt superbia est conditio generalis cuiuslibet peccati, & est quaedam auersio a Deo. Vnde & Aug. 14. de Ciui. Dei, loquens de peccato primi hominis vult, quod malae voluntatis eius initium non potuit esse, nisi superbia. Si enam nullum peccatum poterat esse in Adam veniale, & si nullo modo poterat peccare, nisi superior ratio se auerteret a Deo, cum motiuum superioris rationis, scuedu quod huiusmodi, non posset esse, nisi appetendo statum honorabilem, & excellentiam rationis, scd Aug. 12. de Trin. vt intendere etiam aeterna: & quia oportebat illum appetitum esse inordinatum ad hoc, quod haberet rationem peccati, cum in hoc stet ratio superbiae, etiam specialiter, & proprie sumptam, oportuit primum peccatum Adae, & Euae fuisse superbiam. ergo Adam peccauit similiter Euae, quamuis non aequaliter Euae, quantum ad genus peccati: vt quantum ad superbiam peccauit etiam non aequaliter, sed similiter Euae, appetendo esse sicut Deus, vel vt appetijt Eua. Vnde Aug. 11. super Gen. exponens illud Gen. 3. Ecce Adam factus est quasi vnus ex nobis, ait, quod illa verba Dei de Adam non fuerune Dei insultantis, sed fuerunt ipsi Adae, & caeteris, ne ita superbiant, deterrentis. ergo vel iniuste Deus terrebat Adam per illa verba, si non appetiit esse sicut Deus, quod non est credendum: vel si iuste eum Deus terrebat, & increpabat, cudu illa verba, credendum est, quo Adam appetierit esse quasi Deus, vel sicut Deus.

Habito, quomodo peccauit per superbiam, sicut Eua, & appetijt esse sicut Deus, velut Eua, volumus ad specialem modum descendere, quomodo hoc habuit esse. Dicemus, quod non potuit nec Adam, nec aliqua creatura appetere esse sicut Deus, quod appeteret esse Deus, vel, quod appeteret esse aequalis Deo. Nam Deus est pelagus tantae bonitatis, & tantae excellentiae, quod tantum quid nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis potest ascendere. Excedit ergo magnitudo bonitatis diuinae intellectum cuiussibet creaturae: quia est quid inconprehensibile ab intellectu creato. Vnde Damaslib. 1. c. 4. Qm ergo est Deus: magnus est. quid vero est em substantiam, vel naturam, inconprehensibile est hoc omnino, & ignotum. Non posset ergo aliqua creatura hoc appetere, quia non posset na¬ turaliter apprehendere, & cum bonum apprehensum sit motiuum voluntatis, nullo modo in appetitu alicuius creaturae Dei aequalitas potest cadere. Quod etiam vel appetierit aliqua creatura, quod fieret Deus, vel quod esset ipse Deus, est im possibile, quod est contra appetitum cuiuscumque. Nam etsi quilibet appetit esse maior, tamen scd Philos. in Ethic. nullus appetit fieri alius, vt quod homo appetat fieri Angelus, vel fieri Deus, quia tunc esset factus alius, quod est contra rationem appetitus. & ideo promittitur cuilibet electo illud, quod Iob dicebat: In camne mea videbo Deum, Saluatorem meum, quem visurus sum ipse, & non alius. Quilibet enim electus erit ille idem, qui nunc est, & non alius, quando in carne sua videbit Deum Saluatorem suum. Oportet ergo dare modum, quomodo] Adam ita appetiit esse sicut Deus, quod tamen non appetiit esse aequalis Deo. Appetiitien. esse sicut Deus, ei. tamen sub Deo, quod non potuit esse, quod hoc appeteret per gratiam, quia hoc appetendo non peccasset. nam quilibet beatus erit sicut Deus per gratiam, & non solum erit similis Deo, & sicut Deus, sed etiam erit quasi ipse Deus. per intelligere n. & per videre Deum, erit similis Deo: sed per amare Deum, quia tunc perfecte amabit, ita coniungetur Deo, quod quasi poterit dici Deus. nam scientia assimilat, sed amor transformat. quaelibetenim anima beata poterit dicere illud canticum: Anima mea liquefacta est, vt dilectus locutus est. quod dictum in via est imperfecte, sed in patria perfecte. Anima en. per visionem assimilabitur Deo, & verificabitur de ea illud, quod dicitur 1. Ioan. Scimus autem, quod cum apparuerit, similes ei erimus, quando videbimus Deum, sicut est. ergo similitudo appropriatur visioni. sic ergo loquendum est de illa visione. Sed de amore, qui erit in patria, nondicemus, quod assimilat, sed quod transformat. vnde tunc verificabitur, quod dicitur 2. ad Corinth. Nos reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur. Transformari n. smu gloriam est de forma in formam transire. Amor eni. si sit excedens, secundum Dion. 4. de di. no. est extasim faciens, quia non sinit amantem esse in seipso, sed ponit enim extra se, & collocat eum in re amata. & non sinit amantem esse seipsum, sed vellet amans esse ipsa res amata. ergo si Diabolus, vel primus homo voluisset esse sicut Deus, & voluisset etiam quasi totus fieri Deus per gratiam, vel per charitatem, non peccasset, quia hoc vult quilibet beatus. Voluit ergo tam Diabolus, quo homo esse similis Deo, & esse sicut Deus per naturam vltra, quo patiatur natura. hoc autem non potuit esse cmdu ordinem rationis, quia talis appetitus non potuit esse ordinatus. Appetijt ergo inordinate propriam excellentiam, & hoc fuit superbire.

Tota ergo vis questionis in hoc stat, quomodo Diabolus, & homo per naturam appetiit esse sicut Deus, quod appetendo peccauit. & quia nostra quaestio est specialiter de homine, videndum est in homine tam ex parte corporis, quam exmarte animae, quomodo erant ibi aliqua naturalia, & aliqua gratuita. Ex parteen. corporis poterunt dici naturalia sumere cibos, nutriri ex ejs, restaurare ex ipsis humidum radicale consumptum ex calore na¬ turali. quia omnia haec, etiam dum viuimus in hac miseria, conueniunt naturaliter corpori nostro sed quod fieret ita pura conuersio ciborum in humidum radicale, & quod esset ita pura restauratio humidi restaurati, sicut fuit humidum deperditum, hoctnon poterat esse per naturam, sed hoc erat per donum gratuitum, id est per originalem iustitiam. voluit n. Deus, quod,d Adam non peccante, seruaretur ei illa iustitia, quod redderetur sibi humidum ita purum per conuersionem alimenti, sicut fuerat ab eo acceptum per consumptionem calidi¬

Sed sicut assignauimus aliqua pertinentia ad naturam, & aliqua pertinentia ad donum gratuitum in his, quae sunt corporis, cuiusmodi sunt esus, & conuersio alimentorum, sic possumus al signare haec in his, quae suntanimae, cuiusmodi sunt cognitio, vel scientia. Nam, Adam formato in aetate perfecta, quod haberet vsum rationis, & quod ex tali vsu haberet habilitatem ad scientiam & quod possit fieri sciens, & acquirere scientiam ex sensibus per vsum rationis, & per experientiam, hoc erat naturale. Sed quod a sui formatione haberet aliquam scientiam in anima, vt quod sciret loqui, vel quod sciret aliquod idioma, vel quod intelligeret loquentes secuedmdu aliquod idioma, oportebat hoc esse ex gratia, vel oportebat hoc esse ex aliquo dono gratuito. Nam si aliquis in aetate perfecta, natiuitate caecus, illuminaretur nunc, & fieret videns per miraculum, naturaliter videret omnes colores, & posset naturaliter per visum acquirere scentiam de coloribus, & sciret nominare colores, & discernere eos. sed quod haberet aliquam scientiam de coloribus, & sciret nominatim eos discernere, naturaliter esse non posset, sed per donum gratuitum hoc posset habere. Nam in primitiua Ecclesia multi loquebantur idiomata, & linguas, quae nunquam didicerunt, quod naturaliter esse non poterat.

Dicemus ergo quod Adam quantum ad corpus, vt quantum ad nutritionem, & quantum ad animam i is quantum ad scentiam, appetiit per naturam esse sicut Deus i est appetiit aliquid per naturam, quodnon potuisset habere nisi esset Deus. Dir enim Deus Em vnum modum ethymologicandi a Desum dees, deest, quia sibi nihil deest, sicut dicitur lucus a luceo ces, quia non lucet. Haec ergo est natura Dei, quo sibi nihil desit, & quod in se habcat omnes perfectiones, ita quod nulla sibi desit, & quod sit ita actus purus, quod non sit in potentia ad aliquid

Primi ergo parentes appetendo non mori, & appetendo scientiam, & hoc per naturam, uppetebam naturaliter esse perfecti tam acmu corpus, quod non posent mori, quam scmanimam, vt quod essent perfecti in scientia, cum modus naturalis sit esse imperfectum, vel ire de imperfecto ad perfectum. Modus autem diuinus sit esse perfectum, & non ire ad perfectionom aliquam: manifeste concluditur, quod primi parentes appetendo naturaliter, quod non possent mori crmu corpus, & quod essent perfecti in scientia secundum animam, appetieruntesse, sicut Dii. quia hoc non potuissent habere naturaliter, nisi essent Dii. quia Deus est ille solus, qui naturaliter non habet esse imperfectum, nec ire ad aliquam perfectionem. Voluerunt ergo primi parentes habere hoc sub¬ Deo, prout Deus operatur in quolibet opere naturae, quia volebant naturaliter esse tales: sed non volebant hoc sub Deo, prout Deus operatur in opere gratiae, quia non appetierunt per gratiam esse tales. Patet ergo, quod Adam, & Eua peccauerunt per electionem, & appetierunt esse sicut Deus. Vtrum autem appetierint aequaliter: & peccatum Adae fuerit aeque graue, sicut peccatum Euae, in tertia quaestione patebit.

DVB. I. LATERALIS. An Adae peccatum a Piaboli peccato er dicerse propriae excellentiae appetitu differat. conclusio est affurmatiua.

Dmo 4. 44. 44. 1. 42 Red.: 1 4. 1

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quomodo differat peccatum primi hominis a peccato Diaboli in appetendo esse sicut Deus: quia quo modo differat a peccato Euae, in sequenti quaestione tertia apparebit, cum ostendetur, quis eorum magis peccauerit. Dicendum non esse dubium, quod ambo Diabolus, & homo peccauerunt, volendo aliquam excellentiam naturaliter, quam habere non poterant, nisi quilibet eorum fuisset Deus. Nam quicquid boni nos habemus per gratiam, Deus habet per naturam. velle ergo habere per naturam, quod deberemus velle habere per gratiam, volumus esse sicut Deus, cui conpetit illa bonitas, & illa perfectio per naturam. Sicut autem appetere esse sicut Deus potest contingere appetendo maiorem, vel minorem excellentiam. quia cum non velle mus hoc modo esse aequales Deo, sed velimus esse sicut Deus, & velimus illam excellentiam habere naturaliter, sicut habet ipse Deus, & hoc respiciat ipsum modum habendi secundum se, non ipsam rem habitam, potest illa res esse maior, & minor. Nullin. dubium est, quod Diabolus appetiit maiorem iexcellentiam, quam homo: sed in appetendo rem illss non fuit peccatum Diaboli, nec peccatum hominis: sed in modo appetendi eam, quia voluerunt eam habere per naturam, sicut habet Deus, quam debuerunt velle habere per gratiam. Nam scuodu Ansel. illud Diabolus appetiit, quod habuisset, si stetisset. Nam sm communem opinionem, Diabolus fuit omnino supremus Angelus, si ergo non fuisset auersus, sed fuisset conuersus ad Deum, sicut nunc omnes illuminationes descendunt a superioribus Angelis mn inferiores: ita, si ille stetisset, cum ipse esset superior alijs, illuminasset omnes alios Angelos, & descendissent illuminationes ab eo in omnes alios. & hoc est quod appetiit, sed appetijt hoc per naturam, quod debuit per gratiam. Similiter homo peccauit appetendo scientiam per naturam, vel illuminationes cm scientiam, quam debuit appetere per gratiam, iuxta illud Iaco. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet hoc a Deo. Diabolus ergo maiorem excellentiam appetijt, quam homo, quia appetijt maiorem scientiam: modus tamen appetendi, & modus peccandi fuit vnus similis alte ri, quia quilibet appetiit eam per naturam, sicut ha¬ Da ea Deus: sed differenter appetiit Diabolus, & homo illam excellentiam, sicut diuersi diuersa dixerunt. Dicunt n. quidam, quod Diabolus appetijt excellentiam, vt esset sicut Deus, differenter ab homine, quia Diabolus hoc appetiit per modum potentiae, homo per modum scientiae. Sed nulli dubium est, quod appetere excellere, est appetere esse super allos vel est appetere aliquem principatum, & aliquod dominium super alios. Et istud potest esse, vel per modum potentiae, vel per modum scientiae. Per modum quidem potentiae est, sicut dominatur Princeps, vel Rex. Per modum scientiae est, sicut dominatur sapisnes: quia seruus sapiens dom inabitur heris stultis. Sed licet sic dicentes videantur habere aliquem colorem, & aliquam apparentiam pro se: quia illud, quod appetiit homo, fuit scientia: tamen si consideremus ipsam rei veritatem, magis videtur e conuerso esse dicendum, vt quod Diabolus appetierit principari per scientiam esem se: homo vero per scientiam cum potentia. Nam principatus, quem appetijt Diabolus, videtur fuisse, quod illuminationes descenderent ab eo in alios Angelos: sed illuminatio pertinet ad ipsam scientiam sm se. Nam haec est illuminatio, em Dion. diuinae scientiae acceptio: sed homo appetijt scientiam non quancunque, sed scientiam boni, & mali, quae videtur esse scientia moralis, quae requiritur in gubernante, & principante. Nam cum dicitur Prouer. quod intelligens gubernacula possidebit, ibi intelligens stat pro itelligere, prout intelligentia requiritur in gubematione, quae, vt vin dicere Olo. interlinearis, consistit in cogitatione vitae, & in rectitudine vitae propriae, & alienae.

Verum, quia nullus est principatus, sine aliqua potentia, si primus homo appetijt scientiam boni & mali, vt ex hoc haberet quandam gubernationem rerum, & quendam principatum: quia hoc esse non poterat sine quadam potentia coercendi sibi subiecta, directe non virtr appetiuisse illuminationem, vel scientiam speculatiuam: sed magis scientiam boni, & mali, quae est scientia gubernandi, & principandi cum aliqua potentia annexa. Sic ergo potest distingui principatus, quem appetijt Diabolus, a principatu, quem appetijt homo: quia Diabolus appetijt principatum super spirituales substantias, vt posset eas illuminare, & purgare, & perficere cm scientiam. Homo vero super ista corporalia appetiit principatum, vt ea gubernaret, & regeret Principatus ergo quem appetijt Diabolus fuit multo excellentior, quam ille, quem appetiit homo: quia plus est principari spiritualibus, quo corporalibus vterque tame in hoc posuit quandam suam felicitatem, Dia bolus in principatu spiritualium, homo in principatu corporalium. Quilibet n. hoc appetiit pernatura hie, & quia hoc copetit soli Deo, quod sit felsx, & beatus per naturam, ideo quilibet appetijt esse Deus

Rursus, quia vterque eorum hoc appetendo peccauit, & peccando noluerunt subesse alij, quia hoc est proprium solius Dei, quod non subsit alicui alii ideo etiam in hoc quilibet voluit esse sicut Deus Et hunc modum assignat Augustinus, & habetur in littera super illum locum Psal. Deus quis similis tibi, vbi dicit, quod qui vult esse sicut Deus per se, vult esse similis Deo peruerse, vt Diabo¬ lus, quinoluit sib Deo esse, & homo, qui, vt seruus, noluit teneri praecepto: nolle ergo subesse Deo, vel teneri praecepto Dei, est volle esse, vt Deus.

Tertio potest hoc idem ostendi, quod quilibet eorum voluit esse, vt Dous. quia voluit naturaliter principari omnibus sibi subiectis, sicut principatur Deus, & hoc forte intelligit Aug. quod qui vult esse, vt Deus esse per seid est per naturam suam, vult esse similis Deo peruerseid est supra rationem, & contra naruram suam: totum ergo peccatum vtriusque, tam Diaboli, quam primi Hominis, fuit quia appetijt habere per naturam, quod debuit appetere per gratiam: aliter tamen, & aliter. quia Diabolus appetijt principari per naturam d est per excellentiam, quam videbat in sua natura. Vnde August. 11. super Gen. vult, quod Diabolus factus fuerit bonus: sed superbia tumidus, & propriae potestatis delectatione corruptus continuo se a luce veritatis auertit. Diabolus ergo videns se ita pulchrum, delectatus in sua natura sic excellenti, propter illam suam naturam sic excellentem appetiit alijs principari. Homo autem hoc non appetiit propter excellentiam suae naturae, quam in se videret, sed propter esum ligni vetiti. Aliqualiter enim homo credidit verbis Diaboli, vt si comederet de ligno vetito, quod haboret quandam excellentiam principandi, & quod aliquo modo esset sicut Deus. Quomodo autem homo credidit verbis Diaboli, & quomodo non, cum dicatur vir non fuisse seductus, sed mulier, in quaestione illa, cum quaeretur, quis primorum Parentum grauius peccauerit, poterit declarari.

DVB. II. LATERAIIIS. An Adam cum scientia principandi appetierit potentiam illi scientiae annexam, diuina tamen, & angelica inferiorem. Conclusio est affirmatiuia.

Dm. . 34 igratt3 tia tatd.: xqi anti > Dur. dist. 22. quaest. 2.

VLTERIVS forte dubitaret quis, quomodo hoomo simul cum scientia principandi, quae potest dici scientia boni, & mali, vel potest dici prudentia, quae est recta ratio agibilium, per quam discernitur bonum a malo, & iustum ab iniusto, appetiit potentiam annexam illi scientiae. Dicendum quod, vt supra diximus, principatus, qui potentia caret, & maxime in istis inferioribus potest dici nulllus. Dicemus ergo, quod vbi nos habemus: Eriti. sicut Dii, Hebraica veritas, vt ait Rabi Moyses, habet: Eritis sicut Heloy, quod sonat, vel sicut Dii, vel sicut Angeli, vel sicut Iudices. Si ergo exponamus sicut Dij, ita quod scientia, quam appetebant primi parentes, esset similis substantia diuinae: Cum secundum August. 15. de Trin. scientia Dei sit causa rerum, quia, vt ait, Vniuersas autem creaturas spirituales suas, & corporales, non quia sunt, ideo nouit: sed ideo sunt, quia nouit. Et Comment. in r2. plane dicit, quod scientia Dei causat res, sed scientia nostra causatur a rebus. Si ergo primi Parentes appetierunt similitudinem illius scientiae diuinae, & in hocesse sicut Dii, cum inilla scientia sit maxima potentias primi Parentes appetendo illam scientiam appetierunt magnam potentiam. Ideo forte Scriptura sacra, quantum ad Hebraicam veritatem, habet nomen aequiuocum ad Deum, Angelos, & Iudices: quia etsi primi parentes appetierunt similitudinem diuinae scientiae, non appetierunt eam in illa plenitudine, quam habet Deus. Sed quod haberent eam sicut Angelindl etiam inferiori modo, quam Angeli, vt haberent eam sicut habent indices, vt per cam possent iudicare, & coercere alia. Magnumenm esset habere scientiam sicut Angeli: quia conceptui Angelorum, qui generatur ex scientia eorum, & si non obedit ni tura corporalis secundum transmutationem ad formam, obedit ei secundum transmutationem ad vbi. Hoc n. esset valde magnum, si homo talem scientiam haberet, quod conceptui generato ex illa scientia obediret omnis natura corporalis secundum motum ad vbi. Illaen. esset magna coerctio, quia ex hoc posset ad nutum eius bestias, & aues, & alia facerc congregari coram se. Rationabiliter ergo verbum illud, quod habet Hebraica veritas, potest extend non solum ad Angelos, sed etiam ad iudices, vt appetierint primi parentes scientiam cum potentia etiam infra Angelos, vt non omnis natura corporalis obediret etiam eis, quantum ad motum ad vbi, sed solum ista inferiora. Vnde quidam in suis scriptis scripserunt, quod forte tria appetierunt primi parentes, videlicet, non posse mori, & habere vniuersalem, & plenariam potestatem in disponendo, gubernando, & transmutando omnem creaturam corporalem propria virtute: tertium vero habendo scientiam vniuersalem bonorum, & malorum. Sed si haec essent vera, tunc appetiissent habere potentiam t tra Angelos, quia propria virtute Angeli non possunt transmutare corporalia: nam transmutatio videtur dicere sic absolute loquendo motum ad formam, secundum quem motum natura corporalis non obedit Angelis, sed escem motum ad vbi. Probabilius tamen diceretur, quod si primi Parentes appetierut scientiam cum potentia, quod talis est scientia diuina: appetierunt etiam scientiam infra Angelos, vt non omnia corpora obedirent eis, etiam quantum ad motum ad vbi: sed solum illa, super quae verbo diuino erant constituti domini, videlicet caetera alia animalia: vt volucres caeli, pisces maris, & bestiae terrae. Satis enim est credibile, quod appetierunt quoddam dominium, & quandam excellentiam, vt haberent illud per naturam: & quia hoc modo habet dominium Deus, appetierunt esse sicut Deus sed non appetierunt ex hoc esse aquales Deo, quia tale dnnium appetierunt longe minus, & loge infra danium, quod habet Deus, & appetierunt tale do minium sub Deo, non sub Deo, vt operatur in operi bus gratie, quia non appetierunt sic daneari per gratiam: sed sub Deo, vt operatur in operibus naturae: quia appetierunt tale daiium, & talem principat per naturam. Nam & si scientia non informata charitate inflat, potissime tamen illa scientia inflat, qui est coniuncta potentiae. Vnde Reges, & Principes, & habentes ciuilem potentiam potissime hanet cor elatum vt talis elitio magi, vdeiturorini & potst¬ tuae ex alio, & tale quid fuit, quod appetierunt primi Parentes, quod appetentes, elatio fuit primum eorum peccatum, & quod primo excaecauit corda eorum.

DVD. III. LATERALIS. An primi Parentes, principatum, excellentiam appetentes, quod habebant, perdiderint.

Conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis quomodo se habuerunt primi Parentes ad illam excellentiam, & ad illud dominium, quod appetierunt. Dicendum, quod primi Parentes appetendo principatum, & excellentiam, & proprium dominium, quod appetere non debebant, perdiderunt principatum, & dominium, quod habebant. Nam cum dixit Deus: Crescite, & multiplicamini, & replete terram, & subiicite eam, & dominamini piscibus &c. possumus intelligere datum fuisse hominibus triplicem principatum. Primo super terramid est super elementum terrae, vt terra non rebellaret eis, nec generaret spinas, & tribulos in eorum malum: vt sicut diuina prouidentia custodiuisset eorum corpora, vt nihil esset eis nociuum, sic custodiuisset eorum opera, vt eorum agriculturam: vt terra nihil produceret illi agriculturae nociuum. Ideo dicit Aug. super Gen. quod agricultura, quae nunc est ad laborem, tunc fuisset ad solatium. Ad laborem enim est nunc, quia oportet spinas, & tribulos euellere, quae tunc non oportuisset, cum post peccatum dictum sit: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea: spinas, & tribulos germinabit tibi. bene ergo dictum est: Crescite, & multiplicamini, & replete terram, & subiicite eam, quia tunc terra fuisset omnino subiecta suis cultoribus. Secundum autem dominium, quod fuit datum primis Parentibus, fuit super carnem, quae producta erat de terra, vt in subiectione terrae possit intelligi tam subiectio materiae, quae est elementum, quam subiectio carnis, quae facta est ex terra. quia caro nostra sic fuisset pro illo statu subiecta nobis, quod nihil insurrexisset in carne, quod obuiasset bono naturae, vt aegritudines, & mali humores: & nihil, quod obuiasset bono moris, cuius sunt concupiscentie, & insurrectiones carnis: quia secundum August. ipsa genitalia obediuissent nobis. Tertium autem dominium, quod fuit datum homini, fuit datum super omnia alia animalia. quia dictum fuit ei: Dominamini piscibus maris, &c. Credibile est enim, quod omnia ista dominia fecisset in nobis illa originalis iustitia, per quam omnia inferiora fuissent subiecta nobis. Terra ergo tamnquam nobis inferior non rebellasset nobis, caro tanquam inferior animae non rebellasset anime: omnia autem alia animalia fuissent omnino subiecta homini, & obediuissent homini, prout eius ratio dictasset. Adam ergo peccante, & appetente propriam excellentiam, & proprium dominium, quod non debebat: perdidit dominium, quod habebat. Rebellando n. suo superiori, omnia sua inferiora rebellauerunt sibi, vt supra probabatur per Aug. Terra ergo in¬ coepit rebellare, & incepit in opere hominum spinas, & tribulos generare. Caro nm incaepit rebellare, quia statim vidit in membris suis aliam legem repugnantem legi mentis suae. Animalia alia incae perunt rebellare, quia facta sunt sicut syluestria, vt videntes homines non solum eis non obediunt, sed quantum possunt ab eis fugiunt: & si ad eos veniunt, hoc faciunt magis ad nocendum, quam ad proficiendum. Et si aliqua habemus domestica, hoc est ex quadam assuetudine, quia assuescimus ea, & domamus ea ad modum nostrum: quia saepe faciendo adgeneratur in eis quaedam consuetudo, quae est altera natura.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Adam appetiit esse sicut Deus, sed non eodem modo sicut appetiit Mulier: & credidit verbis Diaboli, sed non ita perfecte sicut credidit Mulier. Et per hoc potest patere solutio ad secundum, & tertium.

Ad quartum autem dicendum, quod vir erat excellentior muliere, & erat ratione praestantior, quam mulier. & qua ratione, sic moderabat appetitus suos, vt non laberetur ita in profundum peccati, sicut prolapsa fuit mulier.

Ad argumenta vero in contrarium dicendum, quod Adam drcitur non seductus, sed mulier, quia non ita persecte credidit verbis Diaboli, sicut mulier

Articulus 3

An mulier gravius quam vir peccauvrit

ARTIO. III. An Mulier grauius, quam Vir peccauerit. Conclusio est affirmatiua.

pms., qo. 163. art. 3 Et 2. Ient. 4. 3,. q 1art 3. Dr ponq 23. art. 1. q. 3. Ric. d 2 2. q. 3. Biel d. 2 2. q. 1. Voril. d. 22. q 2. Brul. d. 22. q. 3. Dorbell. d. 22. q. 3. Iandul. d 22. q. 3.

TERTIO quaeritur quis eorum grauius peccauerit, an Vir, an Mulier. Et videtur, quod vir. nam cum ipse esset caput mulieris, & esset ratione praestantior, habuit maius adi itorium contra peccatum, & ad resistendum peccato, quod fit per rationem praestantiorem, quam haberet mulier: ergo &c.

Praeterea Aug. II. super Gen. vult, quod vir, & mulier peccauerint impari sexu, sed pari fastu: ergo saltem non peccauit plus mulier, quam vir.

Praeterea potissime grauitas peccati accipienda est ex genere peccati, sed vterque peccauit eodem genere peccati: quia per elationem, & idem appetendo, quia voluerunt esse sicut Dij: ergo &c.

Praeterea. sem Magist. in lria, homo peccauit in spe veniae: sed plus peccat, qui peccat in spe veniae, quod vr esse peccatum in Spiritum sanctum: ergo &c

IN CONTRARIVM est, quia a iusto iudice non plus punitur, nisi qui plus peccat. sed mulier est plus punita a Deo, quam vir: ergo &c.

Praeterea Magister in littera plane dicit, quod mulier plus peccauit, quia peccauit in se, in proximum, & in Deum: vir autem non peccauit, nisi in se, & in Deum: ergo &c.

RESOLVTIO. Eua grauius, quam Adam peccauit: si eius elatio nem, credulitatem, esusque ligni cupiditatem consideremus: Huiusque deceptiones, & impulsiones, nec non retractiua perpendamus.

RESPONDEO dicendum, quod tam in peccato viri, quam mulieris possumus assignare quatuor, licet in peccato mulieris possemus etiam assignare plura. primo in vtroque fuit quodam elatio, quia quilibet eorum appetijt esse sicut Deus. Et quia secundum Augustinum voluerunt esse, vt Deus per se, id est per naturam suam, voluerunt esse similes Deo peruerse. ergo illam excellentiam, secundum quam appetierunt esse, vt Dii: appetierunt peruerse, id est inordinate, & hoc est superbia: inordinatus appetitus propriae excellentiae. & hoc fuit primum, quod fuit in peccato vtriusque. Habuerunt enim se nostri primi Parentes, quasi sicut se habent canes, qui statim cum sentiunt aliquem venire, clamant, non discernentes primo, vtrum veniens sit amicus, vel inimicus. Sic & primi Parentes statim post verba Diaboli apprehenderunt quendam modum excellentiae diuinae, & appetierunt eam non discernentes primo, quomodo hoc esset possibile, & vtrum talis appetitus esset rectus, vel peruersus, & ex appetitu illius excellentiae tumefacti per superbiam peccauerunt. Et propter hoc dicebatur supra, quod appetierunt diuinam excellentiam in quadam generalitate, & in quadam confusione, quia in appetitu alicuius rei¬, quanto magis consideratur, vtrum sit illud possibile, & per quem modum possit haberi, & vtrum ille appetitus sit rectus, vel peruersus; tanto ille appetitus est magis specificatus. quanto uero magis praetermittuntur ista: tanto ille appetitus est magis generalis, & confusus. Post hanc autem superbiam, & post hunc inordinatum appetitum propriae excellentiae statim excaecata fuit aliqualiter mens vtriusque, licet plus mulieris, quam viri, & statim credidit aliqualiter verbis Diaboli vterque: licet plus mulier, quam vir. Tertio post hanc credulitatem secuta est quaedam cupiditas cuiusdam noxiae curiositatis, vt appeterent quandam excellentiam scientiae, & in hoc essent sicut Dii, licet hoc plus, vel intensius, & magis sine fraeno appetierit mulier, quam vir. Quarto in vtroque fuit perpetratio actus, & esus signi vetiti, quod prius fecit mulier, quam vir, & per mulierem comedit vir. Ex quibus omnibus potest patere veritas quaesiti, quod omnibus computatis grauius peccauit mulier, quam vir, licet aliquas circunstantias aggrauantes possemus assignare in viro: vt quia erat caput mulieris, vel aliqua talia, sed haec non arguerent maiorem grauitatem peccati simpliciter, sed secundum aliquid. Tamen, vt melius appareat veritas quaestionis: Volumus assignare deceptiones, quas potuit habere, & forte habuit vir, & impulsiones, & retractiua, vt ex omnibus his magis appareat veritas quaesiti.

Dicemus ergo, quod in viro potuerunt esse A. tres deceptiones, secundum quod Augustinus tangit in diuersis locis. Vna quantum ad peccatum. Alia quantum ad Mandatum. Tertia quam tum ad actum. Quantum ad peccatum autem creditur fuisse deceptus vir, quia forte credidit esse peccatum veniale, quod erat mortale, & hanc deceptionem tangit Augustinus 15. de Ci. I Secundo potuit vir esse deceptus quantum ad Mandatum. Nam cum Adam videret mulierem edisse de ligno, & non esse mortuam, credidit forte mandatum diuinum non esse omnino sic intelligendum, vt sonabat, & hoc satis innuit Augustinus 1I. super Genes. circa finem.

Tertio potuit esse deceptus vir, quantum ad actum, siue quantum ad esum ligni, quia non credidit simpliciter uera esse uerba Diaboli, quod edendo de illo ligno, essent sicut Dii. nec credidit, quod Deus, qui dedit eis humanitatem, inuideret eis, ne haberent diuinitatem, & ideo dedisse eis illud praeceptum, ne comederent de illo ligno inuidens eis, quod si comederent fuissent sicut Dii. Propter quod sicut Salomon adorauit Idola non credens aliquid numinis esse in illis Idolis, sed plicatus amore Mulierum hoc fecit, sic Adam gustauit de illo ligno non credens ex hoc esse sicut Deus. sed nolens contristare delitias suas hoc fecit. Et propter hoc dicit Apostolus: Adam non est seductus, sed mulier, quia non simpliciter credidit Adam uera esse uerba Diaboli. sed licet Adam non fuerit in hoc deceptus simpliciter, ut crederet uerba Diaboli simpliciter esse uera; fuit tamen aliqualiter deceptus, sicut illi, qui uolunt probare experimentum non credentes ea simpliciter esse uera: uolunt tamen probare, an sint uera. quod non facerent, nisi aliqualem credulitatem haberent, quod essent uera, sicut uerba Diaboli potuerunt decipere Adam, non quod crederet illa esse uera, quod edendo de ligno, esset sicut Deus. sed ut probaret, & experiretur, an sic esset. Oustauit de ligno, quod sine aliquali cred ulitate, quod uera essent uerba Diaboli, esse non potuit. Et haec omnia tangit August. II. super Gen. circa finem.

Viso de Adam, quas deceptiones habuit. Restat uidere quas habuit impulsiones. Possumus autem assignare tres impulsiones, quia fuit ibi una impulsio a muliere, quae hoc suadebat, & quamuis non exprimatur in textu, quod mulier dando pomum uiro, aliquid persuaserit, sed solum, quod pomum dederit; credibile est, quod cum aliqua persuasione dedit.

Secunda impulsio fuit non solum a muliere, quae hoc persuadebat, sed etiam a muliere, quam diligebat. Vnde Aug. 11. super Gene. circa finem ait, quod Adam postquam de ligno uetito mulier se ducta manducauit, ei quoque dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere. Voluit ergo Adam edere de ligno simul cum muliere, ne illa separata ab co contabesceret, & periret. Et subdit, quod Adam non carnis uictus concupiscentia ( quam nondum senserat, non resistente lege membrorum legi mentis suae) sed amicabili quadam bene uolentia, quaplurimum fit, vt offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus. Sicut ergo primum impulsiuum fuit persuasio, sic secundum fuit beneuolentia, vel quaedam adhesio amoris, quam habebat ad mulierem.

Fuit autem ibi & tertium impulsiuum, scilicet suggestio Diaboli, quia sicut mulier suggerebat exterius, sic Diabolus immittendo malas cogitationes circa hoc suggerebat interius.

Tertio videndum elt, quae fuerunt ibi retractiua. Possumus autem assignare tria retractiua, quae tametsi non retraxerunt, ne progrederetur in actum, & ne violaret praeceptum, quia progressus est in actum, & violauit praeceptum, & comedit de ligno vetito: tame hoc fecerunt illa retractiua, quod non ita intense, nec cum tanto anio comedit de ligno verito, & violauit praeceptum, sicut fecit Eua

Fuerunt autem illa retractiua, quia Adam erat ratione praestantior, vt patuit supra: & quia cogitauit de sua paenitentia, & de Dei misericordia, vt habetur in littera. Cum ergo ratio retrahat a malo, quia secundum Philosophum in Ethicis, ratio semper deprecatur ad optima. Credendum est, quod ratione praestantior non ita permittat se sine fraeno in peccatum labi, sicut non praestantior. Sic etiam dato, quod quis peccet, & cum peccat cogitat de sua poenitentia, & de Dei misericordia, non sic effrene peccat, sicut qui hoc non cogitat. Ex omnibus autem istis, & ex quolibet istorum possumus concludere peccatum mulieris fuisse grauius. Nam si consideremus prima quatuor, videlicet per elationem, credulitatem, cupiditatem, & actum, siue esum ligni, patet, quod non ita inhaesit elationi vir, sicut mulier, nec sic ardenter affectauit excellentiam illam, quod esset sicut Deus, sicut affectauit mulier: cum non esset sic seductus, sicut fuit mulier. De crudelitate etiam non sic credid lit verbis Diaboli, sicut mulier, & credendo verbis Diaboli, non sic ardenter concupiuit scientiam, quam promisit Diabolus, sicut mulier. Ipsum etiam actum, & ipsum esum ligni non credendo simpliciter verbis Diaboli, sicut mulier, non ita effraene hoc perpetrauit, sicut mulier. & insuper si considerentur deceptiones Adae, & eius impulsiones, & retractiua ex omnibus, & ex quolibet eorum, apparere poterit, mulierem plus peccasse.

RSP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod cum dicitur, quod vir est caput mulieris, & est ratione praestantior, ergo plus peccauit. si considerentur praehabita, magis est ratio ad oppositum, quam ad propositum. Nam, quia vir erat ratione praestantior, non ita effraene prorupit in actum illum, & in esum ligni sicut mulier, & ex hoc mulier plus peccauit. Ad formam autem arguendi dici potest, quod plus peccat, qui est caput, & qui est ratione praestantior, quam alius. verum est, si eque effraene prorumptat in peccatum sicut alius, quod non fuit in Adam, & Eua.

Ad secundum dicendum, quod vir, & mulier peccauerunt pari fastu, quia nullus dixit suam culbam, nec dixst se peccasse. sed quilibet suam cul¬ pam excusabat peralium, & iactabatin alium, vt vir in mulierem, & mulier in serpentem, & quilibet comedit de ligno vetito. Tamen, vt patet per habita, & vt vult Magister in littera, magis peccauit mulier, quia magis effraene comedit de ligno vetito, & magis adhaesit verbis Diaboli, quod esset ficut Deus, quam vir.

Ad tertium dicendum, quod eodem genere peccati peccauerunt, vt per elationem. & eodem modo, quia quilibet concupiuit esse sicut Deus. Tamen in illo eodem genere peccati, & illud idem appetendo peccauit minus vir, quam mulier. quia non sic credens verbis Diaboli, non sic ardenter appetiit, quod promittebat Diabolus, sicut appetiit mulier.

Ad quartum dicendum, quod peccare in speveniae, vel in spe misericordiae dupliciter potest esse, vel praesumendo, vt credendo Deum esse misericordem, quod nullo modo sit iustus: & si isto modo praesumat quis de quobuscunque illicitis actis habere veniam, & non puniri, istud est valde peccacatum magnum. quia tale peccatum est peccare in Spiritum sanctum, quia inducit peccantem ad finalem impoenitentiam, vt non paeniteat, ex quo non credit se puniri: sed cogitare de venia per poenitentiam habenda, quod fecit Adam, non aggrauat peccatum, sed retrahit peccantem, ne sine fro enno feratur in peccatum.

PrevBack to TopNext