Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. XXIII. De Dei permissione in actu tentandi: deque cognitione primorum Parentum.

PRAETEREA queri solet Postquam Magister determinauit de tentatione, & de peccato primorum Parentum quantum ad Diabolum tentantem, & ad peccandum impellentem, & quam tum ad ipsos Parentes tentatos, & ad peccandum impulsos: In hac xiil. dist determinat de huiusmodi peccato, & tentatione: quantum ad Deum hoc permittentem. Et duo facit, quia primo determinat hoc modo de primorum Parentum peccato, & tentatione, Secundo determinat de eorum cognitione, ibi: TEt quidem secundum animam] Circa primum quinque facit, secundum, quod quinque dubia mouer per comparationem ad Deum de tentatione, & de peccato primorum Parentum. Nam primo quaerit quare Deus permisit hominem tentari, cum sciret ipsum decipiendum esse, & peccaturum. Et soluit, quod hoc erat magis laudabile homini: Si non crederet suadenti sibi malum, quia gloriosius est no consentire tentanti, quam non tentari. Secundo quaerit quare Deus creauit eos, cum praesciret eos malos fuisse futuros. Et soluit, quod Deus scit ex malis bona elicere. Tertio quaerit, quare Deus non fecit hominem talem quod peccare omnino nollet, vel quod idem est, quod peccare non posset. Et soluit, quod melior est natura, quae peccare non vult: Sed non est mala narura illa, quae peccare potest, si vult. Quarto quaerit, cum omnes essent boni, si Deus vellet: quare non omnes boni sunt: Et responedet, quod Deus fecit homines, vt tales essent, quales vellent, vt si essent boni, non infructuose, & si mali non impune. VQuinto quaerit, cum Deus possit mutare voluntatem malorum: quare non mutat. Et soluit, quod non est nostrum scrutari secreta Dei, nec debemus velle plus sapere, quam oportet. Secunda ibi: [Monetur ertam. Tertia ibi: [adduat etiam. Quarta ibi: Item inquiunt si Deus. Quinta ibi:[Item, inquiunt, posset.] Tunc sequitur illa pars: [Et quidem secundim. in qua agit de cognitione primi hominis. Circa quam 7. facit, quia primo agit, quam cognitionem habuit primus homo a sui formatione. Secundo ait quod triplici cognitione praeditus homo, videlicet creaturae, Det & sui. Et declarat quomodo habuit cognitionem creaturarum. Tertio declarat, quomodo habuit cognitionem Dei. Quarto quomodo cognitionem sui. Quinto quaerit, si habuit cognitionem sui casus, & ait quod non. quia nec homo, nec Diabolus suum casum praesciuerunt. Secunda ibi: [ruit itaque. [Tertia ibi: [coxnitionem quoque. Quarta ibi. TPorro. IQuinta ibi: [si antt queritur. I & in hoc terminatur sententia Lectionis, & Distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum