Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. IIII. Pars I. Delibero arbitrio, ad allas potentias comparaso.

NVNC DILIGENTE.] Postquam Magister determinauit de impulsu, quem habuerunt primi Parentes ad peccandum in parte ista determinat de adiutorio, quod habuerunt ad resistendum. Habuerunt autem primi Parentes duplex adiutorium. Vnum naturale, vt liberum arbitrium: & aliud gratuitum, vt gratiam: vel aliquod donum gratuitum eis super naturalia collatum. Tria ergo facit, quia primo determinat de huiusmodi adiutorio sub quodam inuolucro. Secundo magis specialiter descendit ad huiusmodi adiutorium, ut est naturale, & ut est lib. arb. Tertio magis, ut est quid pratuitum, & ut potest dici quaedam gratia. Secunda ibi: [Iam vero ad propositum redeamus.[Iin principio dist 25. Tertia ibi: [Est haec gratia operans. lin principio 2G. dist. Circa primum tria facit, quia primo agit de huiusmodi adiutorio. Secundo agit de sensualitate, & de alijs iuribus animae. Tertio agit de ordine peccandi, quo modo ille ordo peccandi, qui fuit in primis Parentibus est in quolibet alio homine. Secunda ibi: [est enim sensitalitas]. Tertia ibi: [Illud quoque praemittendum. Primae duae partes sunt praesentis Lectionis. Circa primum duo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo obicit contra determinata ibi: [Sed quomodo recium. [Circa ptimum duo facit, quia primo agit, quod primus homo accepit auxilium, gratiam, vel potentiam, per quam poterat stare, sed non poterat per eam proficere. Secundo repetit tale dictum, & adducit multas auctoritates ad probandum ibit [poterat quidem per illud. Tunc sequitur illa pars: [sed quomodo rectam. lin qua obiicit contra determinata. Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo specialiter quaerit, quod suit illud adiutorium datum homini, per quod posset remanere, si vellet. Secunda ibi: [fiic considerandum est. Circa primum tria facit, secundum quod tripliciter obiicit contra determinata, quia primo obiicit, quod homo non habuit voluntatem rectam, si per eam mereri non valuit, & stare non valuit, & soluit, quod recta fuit illa voluntas, quia ad tempus aliquid mali volebat, & ad tempus stare uolebat, & sic perseuerare poterat, licet non perseuerauerit. Propter quod recta, & bona sua voluntas pro illo tempore dici debebat. Secundo adducit obiectionem aliam, quia si homo, per gratiam creationis non poterat proficere, nec mereri: Solet contra hoc opponi, quia si poterat homo stare in bono, quod acceperat, & poterat resistere tentationi, ergo poterat mereri. Ad quod respondet, quod resistere malo, & non consentire tentationi non fecisset illud meritum, quia nihil in eo erat, quod ad malum eum impelleret. Tertio quia posset esse dubium, quare nobis est meritum, si malum non facimus, sed malo resistimus. Respondet quasi huic tacitae quaestioni, quod ex corruptela peccati proni sumus ad lapsum, & ideo, si non consentiamus, meremur. Secunda ibi: [Ad hoc autem, quod diximus.]Tertia ibi: [Nobis autem meritum est.]Tunc sequitur illa pars: [Hic considerandum est. lin qua quaerit, quod fuerit illud adiutorium, datum homini in creatione, quo poterat manere, si vellet. Et dicit, quod fuit ibi libertas arbitrii ab omni labe, & corruptela immunis. Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo diffinit, quid sit liberum arbitrium, & quomodo se habet ad rationem, & voluntatem dicens, quod liberum arbitrium est facultas rationis, & voluntatis. Et declarat, quomodo dicitur liberum, & quomodo arbitrium. Secunda ibi: [Liberum vero arbitrium.] Tunc sequitur illa pars: [Est enim sesualitas.] in qua agit de sensualitate, & de aliis uiribus animae. Circa quod duo facit, quia primo agit de tribus uiribus animae, videlicet de sensualitate, & de ratione superiori, & inferiori. Secundo ad declarandum, quae dixerat, adducit auctoritates Aug. ibi: [Hoc autem Augustinus,

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum