Quaestio 1
Quaestio 1
De libero arbitrio
QVi Magister in praesenudi stinctione agitde lib. arbi. & de sensualitate, & aliis viribus animae: ideo de his duobus principaliter quaeremus. Circa primum quaeremus quatuor. Primo quid est libetum arbitrium: vtrum sit actus, habitus, vel potentia. Secundo dato, quod sit potentia. Vtrum una potentia, vel plures. Tertio dato, quod sit potentia vna, vtrum sit idem, quod voluntas. Quarto vtum per liberum arbitrium in illo primo statuhomo potuisset resistere peccato.
Articulus 1
An liberum arbitrium sit idem quod potentia
D. Th. 1.p. q. 13 art. 3. Et2. sent d. 34. q. 1art. 1. & 2 Item de Ver. q. 24. ar. 4. Alex. de Ales 2. p. q. 72. 73. DBon. d. 24. art. 3. q. 1. & c. Ric. d. 24. Th. Arg. d. 24. d. 1 art 3. Biel. d. 34. & 47. q. 1. Dur. d. 3. q. 1. Crr. d. 4TqI.
AD PRIMVM sic procedere uidetur, quod liberum arbitrium sit idem quod actus. Nam hoc uidet esse lib. arb. quasi liberum iudi. cium, & libere iudicare: sed hoc est idem, quod actus: ergo &c. Praeterea vite, quod lib. arbo. sit idem, quod habitus, qua sm Magistrum in littera, liberum arb. est faculus raotnenis, & voluntatis: sed facultas est idem, quod habitus, quia hic est habitus, qui habilitat potentiam, & facit eam facilem ad operandum.
Praeterea, sicut infra dicet, Magisteri littera ait quod Philosophi diffinierunt lib. arb quod est de voluntate iudicium. Sed iudicium uidetur nominare actum: ergo liberum arbm non est idem, quod potentia.
Praeterea secundum Aug. in Enchir. multo quippe liberius est lib. arb. quod omnino peccaren potest, sed potentia non suscipit magis, & minus & liberum arbitrium suscipit magis, & minus, quia vnum est liberius alio: ergo non estidem, quod potentia.
Praeterea secundum Aug. homo male vtens arbitrio suo se pdidit, & ipsum. Si ergo lib. arb. potestpdi per peccatum, potentiae cum sint nobis naturales, non paet pdi perpeccatum, ergo lib. arbium non est idem, quod potentia
IN CONTRARIVM est quia oportet lib. ambm ese quandam potentiam, quialibr. arbum non est idem, quodactus, cum actus transeat, liberum auem arbitrium maneati
Praeterea lib arbu. non est idem, quod hitus, cum habitus, scum Philosophum in 2. Eth. generetin nobis ex actibus: liberum autem arbitrium non generatur in nobis ex alio, sed est nobis a natura. sed cum liberum arb oportet quod sit actus, uel hitus, uel potentia, si non est actus, vt probat primum argumentum in contrarium, & non est habitus, vt probat hic aliud argumentum, relinquitur, quod sit potentia.
RESOLVTIO. Principia operationum sunt tria: Passio, Habitus, & Potentia. Hinc liberum arbitrium, cum rationibus confset, non esse primum, nec secundum; tertium esse dicas oportet.
RESPONDEO dicendum quosdam dixisse, quod liberum arbi. ex proprietate vocabuli importat actum, sed secundum vsum communem loquendi liberum arbum non est actus, sed est principium actus. non est liberum ipsum iudicium, sed est illud, quo homo agit hunc actum, qui ess liberum iudicium.
Sed in significatione nominum non oportet ire solum ad etymologiam nominis, sed ad id, cui nomen est impositum, vt quamuis lapis sit secundum etymologiam idem, quod ledens pedem, & imponatur ab hocactu, qui est ledere pedem: Tamen lapis significat naturam lapidis. verum, quia vt plurimum, res innotescunt nobis per effectus, & nos nominamus res, prout innotescunt nobis; ideo, vt plurimum, nomina imponuntur rebus ab aliquibus effectibus, vt hoc nomen lapis impositum naturae lapidis ab hoc eius effectu, qui est laedere pedem, & hoc nomen liberum arbitrium impositum est cuidam potentiae animae ab hoc elus effectu, qui est liberum iudicium. Tamen non obstante tali impositione, lapis significat naturam lapidis, non autem actum, qui est sedere pedem, & liberum arbitrium significat quandam potentiam animae, non autem habet actum, qui est libere iudicare.
Vel possumus dicere, & melius, quod cum dicimus, quod anima habet quandam potentiam, quae est liberum arbitrium, ibi liberum arbitrium non est idem, quod liberum iudicium, prout spectat ad illam potentiam, sed est idem, quod liberum dominium. Nam actus intellectus praecedit actum voluntatis simpliciter, & absolute loquendo. licet in hoc, vel in illo particulari actu possit actus voluntatis praecedere actum intellectus. lux taillud August. de Trinit. partum mentis praecedit appetitus. Oportet ergo simpliciter, & absolute loquendo, quod prius fiat actus in intellectu, & ex illo fiat actus voluntatis. Nam etsi inuisa diligere possumus, incognita nequaquam. Oportet enim nos prius intelligere, simpliciter, & absolute loquendo, quam possimus velle. Propter quod actus in intellectu, qui de necessitate praecedit actum voluntatis, potest vocari indicium, sed actus voluntatis sequens illum actum, non debet vocari iudicium, quia iudicare non spectat ad voluntatem, sed debet vocaridominium. Nam dominari spectat ad volunratem, quae omnes alias potentias mouet ad suos actus. Propter quod ipsa sola, prout communiter ponitur, dicitur habere dominium tam suorum actuum, quam aliarum potentiarum, & &x hoc omnibus dominatur.
Sed si dicatur, quod imperare non est voluntatis, sed rationis, & quia cuius est imperare, eius est dominari: ideo si imperare est rationis, dominarierit rationis. Dicemus, quod formare verba imperii, vel formare verba dominii est rationis, & etiam proserre huiusmodi verba intrinsecus est rationis. quia nulla potentia animae format, vel profert verba intrinseca, nisi intellectus, vel ratio: Tamen hoc non obstante, imperare, & dominari est volum taris. habebit enim se in hoc casu intellectus ad voluntatem, sicut consiliarius ad Regem. Consiliarius quidem sciens voluntatem Regis: secundum voluntatem illam potest formare, & proferre verba imperii, & dominil. Illud tamen imperium, & dominium, secundum quod verba proferuntur, & formantur: non est consiliarij, sed Regis, & Rex dicitu esse Praeceptor & Imperator, & Dominus non consiliarius. Est enim consiliarius quidam seruiens Regi: portans lucernam ante Regem, & ostendens sibi vias, per quas debet Rex incedere. Sic & intellectus est quidam seruiens voluntati, & portans lucernam ante voluntatem, iudicans de via hac, vel de illa, secundum quam debet incedere voluntas. quo iudicio facto, remanet actio in voluntate, vt eligat ex illo iudicio viam, quae placet sibi. Imperium, & dominium secundum se pertinent ad voluntarem, licet formare, & proferre verba, illius dominii, uel imperii possint pertinere ad intellectum. Sed de hac materia in hac distinctione in quonibus principalibus, vel litteralibus: intendimus specialem qonem mouere: de qua etiam materia in quotonibus literalibus. 25. Dist. aliqua patefient. Nunc autem intantum dictum sit, quod actiones, & opera nostra fiunt per iudicium rotoenis, & per imperium, & dominium voluntatis. Liberum ergo arbitrium, prout dicit quaedam potentiam animae, magis dicit liberum dominium, quam liberum iudicium, quia vt patebit in prosequendo, liberum arb. est eadem potentia realiter, quod uoluntas, licet ratione differat ab ea. & quia ad rationem pertinet iudicare, & ad uoluntatem dominari, & habere electionis occasio nem ecuedum iudicium a ratione prolatum, consequens est, quod liberum arb. vt est eadem potentia realiter, quod voluntas, magis dicat liberum dominium, quoa liberum iudicium. Arbitribus en. commissum est uoluntarium ludicium, & ex hoc sunt iudices, & domini.
sed Iudices sunt secundum rationem, Domini autem secundum uoluntatem. Inquantum sunt iudices non quicunque, sed iudices uoluntarii, supponitur tamen, si sint boni iudices, quod agant secundum ronem, sic & ex parte uoluntatis se habet, quod si uult esse bona, requiritur, quod secundum rationem agat, nec tamen propter hoc datur plus intellectui, nisi, quod sit consiliarius uoluntatis, & voluntas se habeat, ut Rex, respectu huiusmodi consiliariji, tamen sicut si bonus est, R ex debet consentire bono consilio, sic si bona uult esse uoluntas debet consentire bono iudicio rationis, cum secundum Philosophum in Ethi. ratio semper, deprecetur ad optima.
His ergo visis, dicamus, quod cum dominium sonet in quadam potentiam, & in quandam potestatem: liberum arbitrium, ut de hoc communiter loquimur, erit quaedam potentia animae, & proprie loquendo, non erit habitus, uel actus eius.
Verum quia aliqui uoluerunt dicere, quod liberum arbitrium importat omnia illa tria: potentiam, habitum, & actum; Ideo oportet nos inuestigare unde sic dicentes moueri potuerint, & utrum sit conueniens tale dictum. Dicemus ergo, quod sic se habet ex parte appetitiuae, sicut suo modo se habet ex parte cognitiuae. Intellectus potest dicere habitum, potentiam, & actum. Nam habitus principaliter potesm uocari intellectus, cum de principiis non sit scientia, quia scientia non est, nisi de his, quae dubitamus. Iuxta illud in principio secundi Posteriorum: Quaestiones sunt aequales numero his, quae vere scimus. cum ergo quaestio sit dubita bilis, propositio de illis erit scientia, de quibus possumus quaerere, & dubitare. sed de principiis non possumus dubitare, cum ea quilibet probet audita. Principiorum ergo non est scientia, sed est aliquid melius scientia, quia corum est intellectus. Sicut ergo habitus conclusionum dicitur scientia, sic habitus principiorum dicitur intellectus. Quod autem dictum est de scientia, veritatem habet de demonstratione, quia principiorum non est demonstratio, sed est aliquid demonstratione melius. Demonstratio enim vt dicitur in i Poster. est syllogismus apoditicus, ist faciens scire. Si ergo principiorum esset demonstratio, principiorum esset scientia, cum ex demonstratione generetur scientia. sed principiorum nec est scientia, nec demon. stratio, sed est aliquid scientia, & demonstratione melius. quia eorum est intellectus. habitus. no uel cognitio habitualis principiorum potest dici intellectus. ergo intellectus, qui se tenet ex parte cognitiuae potest nominare habitum.
Rursus nomine intellectus nominamus ipsam potentiam. Iuxta illud Philosophi in 3. de anima: Dico autem intellectum, quo opinatur, & intelligit anima, & hoc nihil est actu eorum, quae sunt ante intelligere. In quibus verbis tripliciter patet, quod ibi per intellectum intelligit potentiam intellectiuam. Nam potentia est id, a quo egreditur actus: Ideo dicit quod vocat intellectum, quo opinatur, & intelligit anima: sic etiam potentia intellectiua est illud, quod non est aliquid in actu ante intelligere, quia est, sicut tabula rasa. Tertio an te intelligere non est, nisi potentia intellectiua, quia habitus generatur ex actu, & actus non potest esse ante seipsum: ergo ante intelligere est sola potentia intellectiua. Potest etiam intellectus sumi non solum pro habitu, vel pro potentia. sed etiam pro ipso actu, secundum quem modum Philosophus in 3 intelligentiam indiuisibiliure vel actum intelligendi indiuisibilia, vocat intellectum, circa quem, nec est verum, nec est falsum. quia verum, & falsum sequuntur compositionem & diuisionem, & affirmationem, & negationem: quare si intellectus, qui se tenet ex parte cognitius potet nominare habitum, potentiam, & actu: er¬ go pari ranne liberum arb quod seteneter parte appetitiuae, poterit nominare praefata ttia, sed hoc stare non potest. Quia liberum arbi. non potest nominare habitum, nec potentiam cum habitu, quod liberum arbi inest nobis a natura, habitus insunt nobis, vel ex acquisitione, vt habitus, qui generatur ex actibus: vel ex insusione, vt illi, qui infunduntura Deo.
Aduertendum ergo, quod difficultas huiusmodi quaestionis vel sumitur ex parte nominis, vt qua ignoratur, cui impositum est tale nomen, vel ex parte rei, quia ignoramus cuiurmodi res sit lib. arb. Propter primum sciendum, quod in nomine duo sunt consideranda: illud, cui imponitur nomen, & illud, a quo imponitur: contipgit tamen, quia esse ctus sunt nobis notiores suis causis, quod nomen imponitur re, sed imponitur ab aliquo effectuit sius rei. vt supra posuimus exemplum delapide, quod lapis dictus est ad significandam naturam lapidis: tamen est dictus ab hoc actu, qui est laedere pedem qui est effectus lapidis. Nam natura lapidis id est materia, cum forma lapidis est causa omnium accidentium, quae fiunt in ea, & omnium effectuum, qui fiunr ab ea. Sic & in proposito hoc nomen liberum arb. impositum est ad significandam quandam potentiam animae, &impositum est ab hoc actu, vel ab hoc effectu, qui est libere arbitrari, siue accipiatur arbitrari pro iudicare, quod spectat ad cognitiuam, siue accipiatur arbitrari pro imperare, & dominari, quod potest pertinere ad appetitiuam; tamen, prout infra patebit, liberum arbitrium dicit potentiam appetitiuam, magis videtur esse proprie dictum, quod ibi arbitrari stet pro dominari, & imperare, quam pro iudicare. Nam per liberum arbitrium sumus domini nostrorum actuum, & & hoc bruta non dic untur habere liberum arb quia non dominantur suis actibus. Magis enim aguntur, quam agant, ut patet ex Dam. lib. 2. c. 22. Si ergo quaeratur quomodo imponitur istud nomen liberum arbitrium: Dicemus, quod potentiae, si quaeratur, a quo est impositum nomen, quod ab actu, qui est arbitrari, qui est effectus liberiarbitrii.
Sed dices: cum arbitrari possst stare pro iudicare, & iudicare sit actus potentiae cognituae: liberum arbitrium impositum est ab arbitrari non est impositum ab effectu appetitiuae, sed cognitiuae.
Ad quod dici potest, quod quocunque modo sumatur arbitrari, potest dici effectus appetitiuae: vel dici potest, & in idem redit, quod si iudicare est effectus cognitiuae, tamen libere iudicare potest dici effectus appentiuae, quae omnia in sequenti quaestione patebunt, cum disputabitur: Vtrum liberum ai bitrium dicat vnam potentiam, vel plures.
Viso quid importatur nominae liberi arbitrii, prout difficultas oritur ex parte nominis: volumus declarare, quid importatur per liberu arbitrium, si difficultas oriatur ex parte rei. Nam vt patet per Comm in 7. nullus actus potest immediate egredi a forma substantiali: Propter quod ab essentia animae egredi non poterit immediate aliquis actus id est aliqua operatio perfecta, nisi aliquo superaddito modo. omnis ergo actus vel operatio, quae egreditur ab anima, vel erit mediante passione, vel mediante habitu, vel mediante potentia. Propter quod Philosophus in 2. Ethicorum volens inuestigare diffinitionem virtutis, dicit tria esse in anima: supple, quae sunt principia actuum, vel operationum, videlicet passiones, potentias, & habitus. Cum ergo lib. ar. dicat aliquid, quod est principium alicuius actus, vel alicuius operationis: immo cum lib. ar. sit principium omnium operationum, quae fiunt a nobis libere, & quae sunt in potestate nostra: oportet, quod li ar. vel sit nomen passionis, vel habitus, vel potentiae. Sed nomen passionis esse non potest, quia passio proprie loquendo non habet esse, nisi in parte sensitiua.
Rursus, quia, quae ex passione agimus non libere, sed cum quodam impetu agimus, cum passionati magis agantu, quam agant. Tertio cum lib. arbitrium sit principium omnium, quae libere agimus, & quae sunt in potestate nostra, quia passio non potest esse, sic vniuersale principium, liberum atbitrium non potest esse nomen passionis. Possumus autem assignare rationem quartam, quia secundum Philo sophum in 2. Eth. nec passionibus laudamur. nec vituperamur, cum aliquando inuiti passionemur. Sed cum opera lib. arbi. possint esse meritoria, & demeritoria: liberum arbitrium non erit idem, quod passio. Non enim meremur, nec demeremur, nec laudamur, nec uituperamur secundum passiones, sed prout bene, vel male utimur passionibus: & quia usus uidetur pertinere ad liberum arbitrium, ideo lib. ar. non est idem, quod passio, nec est ipsae passiones, sed est id, per quod possumus bene, uel male vti passionibus.
Postquam assignauimus quatuor rationes, quod li. ari. non est passio: volumus assignare quatuor alias, quod liberum arbitrium non est habitus, proprie loquendo de habitu, ut prima ratio sumatur &x sua connaturalitate. Secunda ex eius actione. Tertia ex eius indeterminatione. Quarta ex modo agendi eius.
Prima ratio, sic patet: Nam habitus non sunt nobis a natura, vt supra tangebatur, sed in sunt nobis, vel ex actibus, vel ex infusione. Sed li. ar. inest nobis a natura, & est concreatum nobis, ut patet per Magistrum in littera. Quia si dicatur, quod in statu innocentiae aliqui habitus fuissent nobis comcreati, sicut originalis iustitia, quam transfudissent parentes in filios; Dici potest, quod originalis iustitia erat res supernaturalis, & si potuisset aliquo modo dici connaturalis, hoc fuisset solum ratione transfusionis, non ratione rei, ut insra patebit, cum disputabimus de peccato originali, de quo disputando oportebit nos aliquid dicere de originali iustitia, sed liberum arbitrium etiam ex parte ipsius rei, non est res supernaturalis, sed naturalis.
Secunda ratio ad hoc idem sumitur ex actione ipsius. Nam liberum arbitrium est principium omnium actionum nostrarum. sed cum uenimus, ad usum rationis, & incipimus, uti libr. arb. vel per ipsum incipimus uti aliis, nullus habitus fit in nobis, nisi per actiones nostras, uel per insusio nem. sed lib. arb non fit in nobis per actiones nostras, sed est principium omnium actionum: nec per infusionem, vt iam habitum est: ideo habitus dici non debet.
Tertia ratio ad hoc idem sumitur ex indeterminatione eius. Nam habitus, & maxime habitus moralis habet determinare liberum arbitrium, quia inclinat per modum naturae: Ideo dicit Philosophus de habitu uirtutis, quod uirtus est certior omni arte. Nam per artem possumus opposita, vt per grammaticam possumus loqui congrue, & incongrue. Ignorans enim grammaticam, secundum quod huiusmodi casu loquitur congrue, & casu incongrue. Sed scienes grammaticam potest sequi regulas grammaticae, & potest deuia re ab eis, & sequendo loquitur congrue, & deuiam. do incongrue. Sed uirtus ex hoc dicitur certior arte, quia inclinat naturaliter ad opera secundum illum habitum: & omnis habitus, siue sit vitiosus, siue virtuosus inclinat ad opera competentia sibi. Liberum ergo ar. determinatur per habitum, vt si sit habitus bonus, determinate inclinatur per illum habitum ad opera bona: si malus ad mala Lib. ergo arm non est ipse habitus, sed est quod potest determinari per habitum.
Quarta & vlrima ratio sumi potest ex modo agendi ipsa opera virtutum, & opera habituum, maxime habituum naturaliter acquisitorum potest facere non virtuosus, vel non habens habitum, sed non potest facere eo modo, quo virtuosus vel habens habitum, quia secundum Philosophum signum generati habitus est laeritiam, vel tristitiam fieri in opere. Nam quando quis est habituatus in aliquo, siue sit malum, siue sit bonum, si potest operari secundum habitum illum, gaudet, & letatur. Si contingat eum desistere ab opere, vel cogatur operari contraria, dolet, vel tristatur, & multoties, quod a principio est tristabile per habitum contrarium, & per frequentationem operum contrariorum fit delectabile. Lib. ergo arm non est ipse habitus, sed est id secundum quod secundum acquisitum habitum potest delectabiliter, vel non delectabiliter operari. &Cum ergo secundum Philosophum in anima non sint nisi tria, quae possunt esse principia operationum Passio, Habitus, & Potentia; libu. arbteu quod nec est passio, nec habitus, relinquitur, quod sit potentia.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod lib. ari.m non est idem, quod actus, nec est impositum ad significandum actum, est tamen ipositum a quodam actu. Nam non oportetesse idem illud, cui nomen imponit & a quo imponit. Iam cum quaeritur de significato nois, pre nomem importarr illud, cui iponitur, licet forte posset extendi ad illud, a quo iponit. lib. ar. ergo significat ipsam potentiam quia ipositum etm ad significandam potentiam.
Sed si vellemus ipsum aliquando extendere, vdi aliquando assumere ad signandum, dum liberum actum, vt per liberum arbitrium significetur liberum iudicium, erit hoc per extensionem, & per vsum nostrum. quia quod est impositum vni, aliquando vtimur ad significandum aliud, quod potest aliquando fieri propter conuenientiam aliquam.
Ad secundum dicendum, quod ibi facultas non stat pro habitu, & licet habitus reddat habilem & sacilem potentiam ad agendum, tamen liberum arbitrium de se videtur talem facultatem importare, cum libere agere, videatur importare faciliter agere.
Ad tertium dicendum, quod aliquando diffinitio, vel descriptio fit secundum etymologiam nominis, & etymologia nominis fit ab eo, a quo imponitur nomen. Propter quod argumentum non concludit, quod liberum arbitrium de necessitate dicat actum, sed potest concludere, quod est impositum ab aliquo actu.
Ad quartum dicendum, quod si potentia non suscipit magis, & minus quantum est de se, & hoc modo liberum arbitrium de se non suscipit magis, & minus, quia omnes homines liberum arbitrium, quantum est de se, aequaliter participant, tamen ratione culpae, per quam perditur libertas, quia qui facit peccatum, seruus est peccati, & Diabolus iusto iudicio Dei non solum est pater omnium malorum, sed etiam est Princeps, Rex, & Dominus eorum, & ex hoc non solum potest minui liberum arbitrium, vt propter peccatum dicatur quis minus liber, sed etiam potest aliquo modo tolli, vt propter peccatum dicatur quis seruus, licet in hac vita, quandiu viuimus, possit ab hac seruitute resilire. Sed post hanc vitam mali erunt obstinati in malo, & boni confirmati in bono, quia secundum Dam. quod fuit Angelis casus, hocest hominibus mors.
Articulus 2
An liberum arbitrium sit plures potentiae
D. Th.3 sent. d. 2 4 q. 1art. Et de Ver. q. 24. art. 53. 6. Alex de Ales 2. p. q. 73. D. Bon. d. 24. art. 2. q. 1. Ric. d. 34 Biel. d. 24. 25. q. 1. Capr. d. 24. q. 1.
AD SECVNDVM sic proceditur: videtur, quod liberum arbitrium sit plures potentiae, quia, vt dicitur in littera, lib. ar. est facultas rationis, & voluntatis, sed cum ratio, & voluntas sint plures potentiae: ergo &c.
Praeterea potentiae distinguuntur per actus, vt vult Philosophus in 2. de anima. Sed secundum Dam. libro 2. c. 22. liberum arbitrium se extendit ad actus plurium potentiarum. quia ad ipsum spectat inquirere, disponere, & multa alia facere, quae non possunt spectare ad unam, & eandem potentiam: ergo &c.
Praeterea actus li. arb. videtur esse eligere, sed eligere videtur esse, duobus propositis, alterum altero praeoptare. Sed hoc uidetur competere cuilibet potentiae, quia quaelibet potentia fugit nociuum, & prosequitur proficuum, & ex hoc alterum alteri praeponit, quia conueniens praeponit nociuo: ergo lib. ari. non solum est plures potentiae, sed etiam omnes.
Praeterea virtus, & vitium non videntur esse, nisi in libero ar. vel in uoluntate, cum sola voluntas mereatur, & demereatur, sed virtus, & vitium sunt in pluribus potentiis, ergo lib. arium non dicit vnam potentiam, sed plures.
IN CONTRARIVM est, quia determinatus actus est determinatae potentiae, sed eligere est determinatus actus lib. ar. & dicit vnum aliud: ergo liberum arbitrium erit una aliqua potentia.
Praeterea ex pluribus potentiis non potest fieri vna potentia, & quicquid est, ideo est, quia vnum est: ergo libarb. non erit aliquid, vel erit quid vnum, & una potentia.
RESOLVTIO. Electio, cum sit actus liberi arbitrij, & electiue ad vnam tantum potentiam spectet, licet multae potentiae ad ipsum actum concurrant; liberum arbitrium vnam tantum dicit potentiam.
RESPONDEO dicendum, quod electio est actus lib. arb. & ideo si bene poterimus uidere, quid est eligere: sufficienter apparet nobis, quid sit lib. arb. & quomodo sit vna potentia, & quomodo plures.
Sciendum ergo, quod eligere non possumus sine. iudicio, quia nisi iudicemus de propositis, nunquam poterimus eligere. hoc est enim eligere, duobus propositis, alterum altero praeoptare: & quia non possumus optare, & desiderare, nisi bonum, vel apparens bonum, nisi prius iudicemus, vel in uniuersali, vel in particulari, non poterimus eligere, nec poterimus alterum altero praeoptare. electio ergo praesupponit iudicium, & iudicium praesupponit consilium. Est. enim iudicium conclusio consilii. Et licet Ph losophus videatur velle, quod electio sit conclu e sio consilii: hoc pro ranto verum est, quia post quam iudicatum, & sententiatum est, sic esse: eligimus, sicut iudicatum, & sententiatum est. Consilium etiam praesupponit intentionem. Nam ideo uerum est, quia in Euangelio dicitur: Lucerna corporis tui est oculus tuus, quia ibii oculus, ut Olosae tangunt: accipitur pro intentione. Si ergo oculus tuus, id est, intentio tua fuerit simplex: totum corpus tuum d est tota congeries operationum tuarum lucida erit. Est enim intentio quidam oculus in toto corpore operationum nostrarum. Nam antequam praeponamus nobis aliquam intentionem, sumus in tenebris, & nescimus quid faciamus: sed statim cum proponimus nobis aliquam intentionem, & proponimus nobis aliquem finem, quem intendimus, vt puta quia volumus dominari, statim in regno animae est accensa quaedam lucerna, ut per eam videamus, & inquiramus omnia, quae possunt nobis deseruire ad illum finem intentum. Primum ergo in talibus est intentio. Secundum est consilium. Tertium est iudicium. Quartum est electio. Et si vellemus addere alia duo, vt diceremus, quod post iudicium est sententia, & post sententiam est consensus & post consensum electio, congrue fieri posset, & sequeremur in hoc modo Dam. Dicemus ergo, quod ad omnia ista, & ad quodlibet istorum concurrunt aliquo modo plures potentiae. Nam licet intendere sit voluntatis, & sit potentiae appetitiuae, cum nihil possit voluntas velle, nisi illud ostendat sibi interius, cum bonum apprehensum sit motiuum uoluntatis. Ad quodlis bet ergo enumeratorum, siue sit actus intellectus, siue voluntatis, oportet plures potentias concurrere. Nam ad quodlibet eorum si pertineat ad voluntatem, oportet, quod ibi concurrat interius: quia non potest voluntas velle nisi ostensa ab intellectu. Si autem pertineat ad intellectum, oportet, quod ibi concurrat actus voluntatis: quia nihil potest intellectus intelligere, vel saltem non potest stare, & perseuerare in intellectu alicuius rei, vel mouere se ad aliquam rem intelligendum, nisi secundum beneplacitum voluntatis. Potest enim intellectus ex impetu vel ex assuetudine cogitandi apprehendere aliquid, scudum quem modum dicimus, quod non est in potestate nostra, quid nobis veniat in mente. quia vix possumus dicere vnum Pater noster, quin ex assuetudine cogitandi cogitemus aliqua vana, & extra propositum: tamen per voluntatem statim possumus desistere a cogitatione illius rei. Bene ergo dicit Augustinus in de Tri. quod partum mentis praecedit appetitus. non dicit ergo, quod apprehensionem mentis praecedat appetitus: sed quod partum mentis praecedat appetitus. quia de se apprehensio aliqua potest praecedere actum voluntatis: tamen si debet apprehen sio mentis habere efficaciam aliquam, vt inde gignatur partus, & proseratur verbum, oportet, quod hoc fiat ex beneplacito voluntatis. Sed licet ad quodlibet praedictorum concurrant diuersae potentiae, prout vna potentia non potest suum actum exercere sine alia; tamen quodlibet eorum est actus alicuius potentiae, vt illius, a qua immediate elicitur ille actus, vel est illius potentiae, in qua essentialiter habet esse ille actus. Nam hic non loquimur de actibus transeuntibus in exteriorem materiam: sed de actibus residentibus in suis potentijs. Licet ergo ad intelligere concurrat velle & econuerso, intelligere tamenm est actus intellectus, & immediate elicitur ab intellectu: licet ad hoc cooperetur, vel cooperari possit imperium voluntatis: sic & velle¬ est actus voluntatis, & immediate elicitura voluntate, & est in uoluntate, licet ad hoc cooperetur ostensio intellectus. Si ergo volumus attribuere actum omnibus cooperantibus ad illum, tunc quilibet actus erit plurium potentiarum, loquendo de actibus humanis, & qui sunt a potestate nostra. Sed si attribuere volumus actum potentiae principaliori, tunc ipsum intelligere, ipsum consiliari, & ipsum iudicare poterimus attribuere voluntati. Quia talis actus, & si non est a voluntate immediate elicitus, est tamen ab ea principaliter imperatus: sed si volumus attribuere actum potentiae, a qua elicitur, sic illi potentiae, in qua essentialiter residet, ille actus debet attribui. His ergo praelibatis hoc modo procedemus, in quaestione proposita: quia primo dicemus de illis sex, cuius potentiae, vel quarum potentiarum sunt elicitiuae. Secundo declarabimus quod omnia illa sunt liberi arbitrii, vel voluntatis imperatiue. Tertio ex dictis declarabimus veritatem quaestionis propositae. Dicemus enim, quod tria praesatorum, videlicet intentio, consensus, & electio pertinent ad liberum arbitrium, vel ad potentiam appetitiuam, Alia vero tria consilium, iudicium, & sententia possunt pertinere ad potentiam cognitiuam, quod sic declaratur: Nam intendere, vt communiter ponitur, scmu nomen uocabuli est in aliud tendere. quod dupliciter potest pertinere ad voluntatem. Primo ex modo agendi voluntatis. Secundo ex principalitate voluntatis. Nam haec est differentia inter velle, & intelligere: quia in intelligendo est motus rerum ad animam. in volendo est motus animae ad res, quod dat intelligere Philosophus de anima, cum distinguit, quod haec sunt ad illam, haec ab illa. Ea enim, quae pertinent ad cognitionem, sunt ad animam: quia species sensibiles se multiplicant ad suos sensus exteriores, & a sensibus exterioribus ad interiores, & ad phantasiam, & deinde ad intellectum. Sed si velle est motus animae ad res sideo dicit Philosophus in 6. Metaphys. Verum, & falsum, quae pertinent ad potentiam intellectiuam, sunt in anima: bonum, & malum, quae pertinent ad appetitiuam, sunt in rebus Intendere quod est in aliud tendere, pertinet ad voluntatem, quae est apta, nata tendere, & ferri in aliud: non ergo directe hoc pertinet ad intellectum, cum intellectus de se non videatur tendere in aliud, sed alia magis uident tendere in ipsum
Secunda via ad hoc idem potest sumi ex principalitate voluntatis. Quia semper intentio videtur esse illius, a quo principaliter est intentio: vt si sagitta tendit in signum, licet ipsa sagit. ta tendat, ramen intentio magis est in sagittante, quam in sagitta. Ideo dicit Commen. in 12. quod natura non tendit nisi rememorata a superioribus causis, quae sunt Deus, & intelligentiae. Tendit enim natura in suum finem, sicut sagitta tendit in signum. Tamen, quia hoc non facit nisi mota ab intelligentijs, etiam illum motum, quem agit natura, & secundum quem tendit natura in finen, magis dicit ur in tentio intelligentiae mouentis naturam, quam intentio naturae. & quia intentio in quandam principalitatem fonat voluntati, quae quandam principalitatem habet respectu potentiarum, quas mouet, competit intendere, vel in tentationem habere. Primum ergo, quod est in agibilibus est intentio finis. Post intentionem finis statim sequitur consilium, quomodo possit ille finis intentus haberi. consilium ergo pertinet ad vim cognitiuam, & ad vim appetitiuam. Propter quod Dam. ait, quod consilium est appetitus inqui. sitiuus. Pertinet ergo ad vtranque vim consilium: sed non eodem modo. Nam imperatiue pertinet ad vim appetitiuam quae imperat intellectui, vt inquirat quomodo haberepossit finem intentum: sed ad vim cognitiuam, cuius est inqui rere, & perscrutari, pertinet consilium secundum se, & essentialiter, & electiue, quia a cognitiua immediate elicitur talis actus. Est enim consilium ratiocinatio de agibilibus, vt potest patere per Philosophum in 3. Sed ratiocinari ad rationem, vel ad vim cognitiuam pertinet. Post consilium autem habet esse iudicium. & licet uideatur Damascenus attribuere iudicium virtuti appetitiuae dicens, quod voluntas libero arbitrio vult, libero arbitrio scrutatur, libero arbitrio iudicat: tamen iudicium, simpliciter loquendo, & secundum se non fit secundum imperium, vel secundum beneplacitum voluntatis: seo fit secundum, quod arguitur, vel concluditur ex praemissis. Cum ergo conclusio non voluntarie: sed necessario sequitur ex praemissis: ideo iudicium secundum toraliter attribuendum est scientiae, vel notitiae, iuxta illud primi Ethi. Vnusquisque bene iudicat de his quae nouit, & horum bonus iudex est. Sicut ergo in speculabilibus accipimus aliqua, ex quibus inferimus conclusionem sic in agibilibus ad nos spectantibus inquirimus, & inquirendo accipimus aliquas praemissas, ex quibus inferimus aliquam conclusionem: & id quod concludimus in talibus potest dici iudicium. Possumus tamen si volumus saluare dictum Damasc nam tantus homo nullo modo est despiciendus, vt dicamus, quod voluntas libero arbitrio iudicat, quia cum iudicium non fiat nisi ex inquisitione, & consilio, cum in libertate nostri arbitrii sit inquirere, & non inquirere, vel consiliari, & non consiliari, quanuis iudicium, quod est quaedam conclusio, ex necessitate sequatur ex praemissis. Quia sicut syllogismus speculabilium, sic & operabilium est oratio, in qua quibusdam positis, aliquid aliud de necessitate euenit per ea, quae posita sunt.] Tamen si iudicium, quod est conclusio consilii, consideretur non in se, sed vt sequitur ex consilio, sicut ex libertate nostra est consiliati, vel non consiliari, sic in libertate nostra erit iudicare, vel non iudicare. Poterimus ergo non iudicare, quia poterimus non consiliari. Post iudicium autem habet esse sententia. Nam quantuncunque intellectus iudicet hoc esse faciendum, poterit voluntas non facere illud. Hoc ergo addit sententia supra iudicium, quod voluntas approbat, quod iudicarum est. Propter quod Damasc. Vult, quod postquam iudicatum est, quod melius est, anima disponit, & amat: & quod ex consilio iudicatum est, dicitur sententia. Et subdit, quod si quis iudicet, & non diligat, quod iudicatum est, non dicitur sententia. ergo ad sentenriam oporter concurrere consensum voluntatis. Cum ergo actus vtriusque potentiae concurrat post iudicium, antequam procedatur ad opus, oportet vtrunque illorum nomen habere suum. Quod ergo erit ibi ex parte intellectus, dicerur sententia: quod autem erit ibi ex parte voluntatis, dicetur consensus. Origine ergo prius est sententia, quae se tenet ex parte rationis, quam consensus, qui se tenet ex parte voluntaris: tempore tamen simul sunt, quia si non concurrat consensus voluntatis, illa actio intellectus non merebitur dici sententia. Tria ergo erunt ex parte intellectus, & hoc ordine primo consilium, vbi, proprie loquendo, non est assensus: sed est quaedam inquisitio, per quam concluditur assensus: Post inquisitionem autem est iudicium, & post Sententia, quorum vtrumque poterit dici assensus, quia utrique assentit intellectus, & ei, quod iudicat, & ei, quod sententiat, cum ad iudicium non requiratur consensus voluntatis, sed ad sententiam assentire. Ergo pertinet ad intellectum, & est commune duobus, iudicio, & sententiae: sed consentire pertinet ad voluntatem. Consensus ergo non est referendum ad assensum, qui est quid commune duobus: sed ad sententiam solum, quae sine consensu voluntatis esse non potest. Consensus ergo dicitut a consentire id est a simili sentire: sed ibi sentire oportet esse aequiuocum ad sentire, quod est cognoscere, quod pertinet ad vim cognitiuam: Er ad sentire, quod est quaedam saporare, & quoddam conmplacere, quod pertinet ad voluntatem. Nam sicut sapientia potest dici aliquid sapere, & a sapore, sic sentire potest esse quid commune ad cognoscere, & ad saporare, quod est saporem, & complacentiam habere. Si ergo consentire sumatur a sentire, quod est cognoscere, tunc idem erit consentire, quod assentire, & pertinebit ad intellectum. Sed si consentire dicatur a sentire, vt est saporare, & delectationem habere, quod est idem, quod complacere, pertinebit ad voluntatem, ad quam spectat placere, & complacere. Post omnia autem haec est electio, quae secundum Damasc. duobus praeiacentibus eligere hoc prae altero, vt communiter dicitur, electio est duobus praepositis alterum altero praeoptare. Quod si dicatur, quod potest fieri electio de pluribus, quam duobus; Respondebimus, quod totum illud, quod praeoptetur, pertinet ad vnam partem: totum autem illud, quod respuitur, pertinet ad aliam. vt ex hoc omnia praeposita, vel praeostensa voluntati ab intellectu solum habeant viam duorum. Ex his autem patet, quod secundo proponebatur declarandum. videlicet, quod omnia praefata sex spectant ad uoluntatem, uel elicitiue, sicut intendere consentire, & eligere: uel imperatiue, sicut consiliari, iudicare, & sententiare.
Ex his etiam statim potest patere tertium, uidelicet quae sit ueritas quaesiti. Nam cum electio sit actus liberi arbitrii, & electio elicitiue spectet ad unam potentiam tantum, licet ad actum electionis con¬ currant multae potentiae, liberum arbitrium simpliciter loquendo erit vna potentia tantum, licet nd actum eius, qui est electio, concurrant multae potentiae: quia illa potentia, quae est hberum arbitrium, non potest exire in actum suum sine adiutorio alterius potentiae.
DVB. I.LATERALIS. An haec tria: intendere, asfentire, & eligere diuersis modis spectant ad uoluntatem. conclusio est affirmatiua.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, cum ad voluntatem spectent intendere, consentire, & eligere, quomodo diuersimode se habeant ista. Dicemus, quod intendere semper est respectu finis: consentire, & eligere semper sunt respectu eorum, quae sunt ad finem. vnde & ait Philosophus in 3. Eth. quod voluntas est finis, electio est eorum, quae suntad finem. Praefata tamen differentia non obstante, intentio consensus, & electio possunt esse vnum, & idem secundum rem. Et potest esse, quod intentio sit realiter differens a consensu, & electione. Et potest contingere, quod consensus sit idem realiter cum electione, & quo realiter differant ab ipsa. Quae certe sic declarantur: Nam semper intentio est finis, vt dictum est: sed non semper est finis ultimi, quia potest esse finis intermedii. Cum autem est finis vltimi, semper est realiter differens a consensu, & ab electione, loquendo de consensu non necessitante voluntatem secundum se, quia de necessitate finis vltimum est quid uolitum. Nam de necessitate quilibet vult esse beatus, vt probat Augustinus in lib. de Tri. potest enim contingere, & contingit, quod non omnes ponunt suam beatitudinem in eodem, quod non pertinet necad eligere, nec ad consentire, sed ad esse. quia vt dicitur in Eth. Qualis vnusquisque est, talis finis sibi videtur, vt guloso videtur quod tota felicitas sit in cibis, & luxurioso in venereis, & sic de aliis. Si accipiatur ergo intellectus respectu finis ultimi, uel respectu eius, in quo ponitur selicitas, cum illud, secundum quod huiusmodi apprehendatur sub omni ratione boni de necessitate erit uolitum, & non cadet sub electione nec sub consensu. Sed si accipiatur intentio respectu finis intermedii, vt si quis uult eire Romam per mare, ibit per Genuam: & per terram ibit per aliam viam inter mediam, potest consentire, & eligere, & intendere ire per Genuam & sic omnia ista tria poterunt esse idem realiter. Viso de intentione quomodo se habet ad alia duo, volumus de aliis duobus, vt de consensu, & electione declarare, quomodo se habeant adinuicem. Possumus enim dicere, quod consensus, & electio possunt differre realiter dupliciter, & possunt esse idem realiter. Vno enim modo semper tam consensu, quam in electione, oportet prae supponere intentionem finis, uel finem intentum, quo posito inquiritur per consilium, & iudicatur per iudicium, quomodo possit ille finis haberi, quo posito potest contingere, quod duae, vel plures sint viae, quarum quaelibet placet, & ex quo quaelibet illarum viarum placet, de qualibet earum sententiatur per intellectum, & cuilibet illarum consentitur per voluntatem. Est ergo ibi sententia, & consensus: sed nondum est electio. Sed quando una illarum prae alijs optatur, tunc est ibi electio differens realiter a priori consensu. Potest autem & alio modo differre realiter consensus ab electione, vt puta si una sola via sit inuenta ad consequendum finem, & placeat uin inuenta, ex quo placito erit ibi consensus uoluntatis. Sed nondum propter hoc oportet, quod sit ibi electio, quia forte adhuc uoluntas vult inquirere: Vtrum alia melior via inueniri possit, propter quod licet consentiat illi, non propter hoc eligit illam: sed si postea contingat illam optare prae omnibus. & secundum illam agere, tunc electio differt realiter a primo consensu. Sed poterit esse idem realiter cum hoc nono consensu: tamen ratione semper intentio differt a consensu, & electione, & consensus semper differt ab electione. Nam intentio semper est alicuius, vt est finis. consensus, & electio semper sunt eorum, quae sunt ad finem. uerum quia potest contingere, quod finis ordinetur ad alium finem, & ex hoc continget, quod finis sit ad finem, ideo potest contingere, quod intentio sit idem cum consensu, & electione Sic etiam semper consensus est simplex beneplacitum uoluntatis: tamen quia potest contingere, quod illud simplex beneplacitum praeeligatur prae altis, potest contingere, quod idem sit realiter consensus, quod electio: tamen semper differt ratione. quia illud velle, ut est beneplacitum, erit consensus: ut est prae alijs optatum, erit electio. Semper ergo electio erit circa duo, prout magis optatur, quam aliud, & non poterite sse circa plura, quam circa duo, vt supra retigimus.
Ad primum dicendum, quod non arguit argumentum, quod liberum arbitrium sit plures potentiae: sed quod non potest exercere suum actum sine adiutorio alterius potentiae quia, ut patuit, antequam fiat electio, quae sicut in subiecto est in uoluntate, uel in lib. arbi. oportet, quod praecedant in intellectu consilium, iudicium, & sententia.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium spectant plures actus im peratiue: quia vt possit eligere, quod est eius actus proprius, imperat intellectui, vt consilietur, & vt iudicet, & sententiet: actus tamen liberi arbitrii, elicitiue est vnus, videlicet electio, propter quod lib. arbi. est una potentia, non plures.
Ad tertium dicendum, quod eligere esi, duobus propositis, alterum altero praeoptare: sed si hoc conuenit aliis potentijs, quod conueniens, & proficuum prosequuntur: nociuum & disconueniens sugiunt; hoc non erit per electionem. Propter quod eligere est proprius actus lib. arbit.
Ad quartum dicendum, quod virtus & vitium sunt in solo libero arbitrio, vel in sola voluntate tanquam in causa: quia intantum aliquid habet rationem meriti, vel demeriti, inquantum est volitum, vel non volitum: quia, vt superius patuit per Augustinum, intantum aliquid est peccatum, inquantum est volitum, quod si desinat esse volitum, desinit esse peccatum: tamen tanquam in subiecto virtus, & vitium sunt in alijs potentijs, vt fortitudo, quae est virtus in irascibili: & vitia sibi opposita sunt in irascibili. sic etiam temperantia, quae est virtus, & vitia sibi opposita sunt in concupiscibili. Propter quod elicitiue & essentialiter. nam omnes huiusmodi actus sunt in libero arbitrio, vel a libero arbitrio, nec in voluntate, nec a uoluntate.
Articulus 3
An liberum arbitrium sit idem quod voluntas?
Aegid Quol. 4. q. vlt. D. Th. 1. p. q. 83. art. 3. & 4. Et 3 Sent. d. 24. q. 1. art. 3. Item de Ver. q. 14. art. 4. & & Alex. de Ales2. p. q. 73. Ric. d. 24 q. 3. Th. Arg. d. 24. q. 1. art. 1. biel d 24. & 2,. q. 1. Capr. d. 24. q. 1. ar. 4. Et vide Doct. Quol.5 n. 2.. An uoluntas possit smul in pluria ferni. Vide eundem Qiuol. 6. q. 13. An uoluntas moueat alias potentias. Et infra d. 38. art. ult.
AD tertium sic proceditur: Videtur quod liberum arbitrium non sit eadem potentia, quod voluntas. Nam secundum Damas. 2. lib. cap. 22. voluntas potest esse deliberatiua, & naturalis. Sed voluntas naturalis non est idem quod liberum arbitrium. Ergo non erit eadem potentia, liberum arbitrium, quod voluntas.
Praeterea ratio, & voluntas sunt diuersae potentiae. Sed liberum arbitrium est facultas voluntatis rationis: ergo liberum arbitrium est idem, quod voluntas, vel ratio. Sed dato, quod sit una potentia, est aliquid compositum ex vtrisque.
Praeterea Philosophus in 3. Eth ait: "Voluntas est finis, electio eorum, quae sunt ad finem." Sed a cum potentiae distinguantur per actus, & actus per obiecta, diuersorum obiectorum erunt diuersi actus & diuersae potentiae. Sed finis, & ea, quae sunt ad finem, sunt diuersa obiecta. ergo liberum arbitrium & voluntas erunt diuersae potentiae.
Praeterea finis in moralibus sic se habet, sicut principium in speculatiuis. Sed de principijs, & de conclusionibus non est idem habitus: quia habitus principiorum vocatur intellectus, conclusionum vocatur scientia. Tinis ergo eorum, que sunt ad finem, non erit eadem potentia.
IN CONTRARIUM est. Damas lib. 3. cap. I4. qui vult, quod liberum arbitrium non sitaliud, quam voluntas.
Praeterea August. 2. de libero arbitrio vult, qud non peccamus nisi libero arbitrio voluntatis: sed cum omne peccatum sit voluntarium, oportet idem esse liberum arbitrium, quod voluntas.
RESOLVTIO. Liberum arbitrium essentialiter idem esse cum uoluntate asserimus. Illud tamen actum rationis praesupponit, cuius est cousiliari, iudicare, & sententiare.
RESPONDEO dicendum, quod quidam hoc motiuo moti, quod voluntas est finis, electio eorum, quae sunt ad finem, vt plane vult Philosophus in 3. Ethi. cum electo sit actus liberum arbitrium videtur aliud, & aliud esse obiectum voluntatis: cuius ob coniectum est finis, & liberum arbitrium cuius obiectum sunt ea, quae sunt ad finem. Propter quod dixerunt liberum arbitrium, & voluntatem esse eandem potentiam. Mouentur autem sic dicentes non solum ex diuersitate obiectorum: sed etiam ex eo, quod protulerunt Sancti de libero arbitrio dicem tes, quod est facultas rationis, & voluntatis. Considerabant autem sic dicentes, quod liberum arbitrium est liberum iudicium: cum ergo libertas se teneat. ex parte voluntatis, iudicium ex parte rationis, ideo dixerunt, quod est quaedam tertia potentia differens a uoluntate, & a ratione, & participans aliquid & vtraque, & haec potentia est siberum arbitrium, quae cum voluntate participat in libertate, cum ratione in iudicio, & ex hoc vocata est illa potentia: liberum arbitrium, id est liberum iudicium.
Mouentur etiam sic dicentes, quia cum ratio ea, quae sunt ad finem, ordinet in finem, libe. arbi. per ea, quae sunt ad finem tendens in finem, nec est ratio nec voluntas: sed est facultas rationis, & voluntatis a ratione concipiens ordinem in finem: a uoluntate vero ex huiusmodi ordine libere moueri in finem, & tendere in finem. Sed cum in sen, sibus non sit dare potentiam mediam inter cognitiuam, & appetitiuam, multo magis in parte intellectiua non erit dare potentiam inter appetitiuam & intellectiuam. Videmus autem plurificationem potentiarum magis fieri in parte sensitiua, quam intellectiua. quia particularia magis multiplicantur, quam vniuersalia. Sub vno enim & eodem vniuersali sunt multa particularia. Propter quod quia intellectus fertur in suum obiectum vniuersaliter: sensus autem particulariter, in parte intellectiua non est nisi vna potentia cognitiua, quae vocatur intellectus possibilis. Nam intellectus agens non est potentia cognitiua, & non cognoscit, sicut nec lux uidet. In parte ergo sensitiua sunt plures potentiae cognitiuae. In parte autem intellectiua ratione suae uniuersalitatis non est nisi vna potentia cognitiua, ut intellectus possibilis, ita & in parte intellectiua non est nisi una potentia cognitiua: sed in parte sensitiua sunt plures. Sic & in parteintellectua non est nisi um potentia appetitiua: sed in parte sensitiuassit plures potentiae appetitiuae. Diuiditur en. appetitus sensitiuus in plures potentias: quia diuiditur in srascibilem, & concupiscibilem: sed appetitus intellectiuus sequens modum suae potentiae cognitiuae remanet indiuisus quantum ad potentias: licet non remaneat indiuisus, quantum ad vires, & quantum ad officia. Nam sicut in parte intellectiua non est nisi vna potentia cognitiua: quae dicitur intellectus possibilis: sic in parte appetitiua non est nisi vna potentia appetitiua, quae potest dici voluntas, & sicut intellectus possibilis diuiditur in plures vires, velin plura officia, quia vt fertut in principia, dite intellectus, vt fertur in conclusiones detnratio: quia ratio est illud, per quod a principijs discurrimus in conclusiones. Sic ex parte appetitiue: quia finis in moralibus se habet sicut principia in speculabilibus: & quia ea, quae sunt ad finem in moralibus, se habent sicut conclusio nes in speculabilibus: illa eadem potentia appetitiua, vt fertur in finem dicetur voluntas, vt infertur in ea quae sunt ad finem, dicetur libe. arbi. Sem per n. illud, in quod primo potentia fertur, retinet nomen potentiae tanquam immediate deriuatum ab ea. & quia intellectus primo fertur in principia motus potentiae intellectiuae, in principia dicitur intellectus, & habitus principiorum dirter intellectus. Sed quia in conclusiones non fertur immediate potentia intellectiua, sed fertur in eas mediantibus principijs, ideo motus potentiae intellectiuae in conclusiones non dite intellectus: sed sortitur aliud nomen, & vocatur ratio, & habitus conclusionum, quia intellectus non immediate fertur in eas, non vocatur intellectus, sed sortitur aliud nomen, & dicitur scientia.
Et quod dictum est de cognitiua existente in parte intellectiua, veritatem habet de appetitiua existente ibidem. Nam quia in ipsum finem immediate fertur potentia appetitiua, ille motus sortitur nomen potentiae, & vocatur voluntas. Quia vero in ea, quae sunt ad finem non immediate fertur appetitus intellectiuus, ille motus non sortit n nomen potentiae, & non vocatur voluntas: sed dicitur electio, vel dir lib. arbi. cuius proprius actus est electio. Et propter hoc Philosophus in 3. Ethi. dicit quod voluntas est finis, electio eorum, quae sunt ad finem, & quia libe. arbi. est illud, cuius proprius actus est electio. si electio est eorum, quae sunt ad finem, consequens est quod libe arbi. sit eorum, quae sunt ad finem. Simile est ergo omnino quantum ad partem intellectiuam de potentia cognitiua, & appetitiua, ut sicut ibi non est nisi una potentia cognitua, quod est intellectus possibilis: sed habet diuersa officia, & sortitur diuersa nomina. prout fertur in principia & in conclusiones, ex parte potentiae appetitiuae non est nisi una potentia, quae detn uoluntas. Sed haec potentia habet diuersa officia, & sortit diuersa nomina, prout sert in finem, & ea, quae sunt ad finem. Dicentes ergo voluntatem & libe. arbi. esse diuersas potentias: sumentes fundamentum ex diuersitate obiectorum, non arguunt pro se, sed contra se. Nam quando sunt talia obiecta diuersa, quod vnum est ratio alterius, cum eiusdem potentiae sit ferti in aliquid, & ferri in id, quod est rotd eius, ex tali diuersitate obiectorum non arguitur potentiae diuersitas: sed potius vnitas, potentia n. visiua: quia fert in colores per lucem, non erit una potentia, quae videat colores, & alia, quae videat lucem: sed vna, & cadem potentia uisiua, & idem oculus, qui videt colores, videt & lucen, quae est ratio uidendi colores. Sic quia intellectus sertur in conclusiones per principia, & quia principia sunt ratio cognoscendi conclusiones: non erit alia potentia intellectiua quae cognoscat principia & quae cognoscat conclusiones: sed vna, & eadem potentia intellectiua cognoscet conclusiones, & cognoscet principia, quae sunt ratio cognoscendi conclusiones. poterit autem illa potentia intellectiua ex cognitione principiorum, & conclusionum dici &x hoc habere tiucrsa officia & ex hoc sortiri diuersa nomina sed non erit ibi nisi una, & eadem potentia. Aduertendum tamen, quod cum dicimus potentiam intellectiuam habere diuersa officia & sortiri diuersa nomina, prout cognoscit principia & conclusio nes, hoc intelligendum est, prout illa potentia fertur in quodlibet per se. Quia prout fertur in principia per se, vocatur intellectus, prout in conclusiones, uocatur ratio: sed prout ferrur in vtraque simul, & prout sertur in principia, ut sunt ratio cognoscendi conclusiones, & prout fertur in conclusiones, ut sunt cognitae per principia. Nec ex hoc dicetur habere aliud officium: nec sortietur aliud nomem, sed totum uocabitur ratio. Nam procedere a principijs ad conclusionem, & reducere conclusiones in principia, totum est quidam discursus: nec debet dici intellectus, cuius est simpliciter tendere in suum obiectum: sed debet vocari ratio, cuius est discurrere, & procedere a principijs ad conclusiones, & resoluere conclusiones in sua principia. Est ni primus modus compositorius syllogismus: quuo ex lapidibus fitaedificium. Secundus resolutorius syllogismus quaod edificium resoluitur in lapides. Quod ergo dictum est ex parte cognitiuae, veritatem habet ex parte appetitiuae, quia non est alia potenria, quae appetat finem, & ea, quae suntad finem, cum finis sit ratio appetendi ea, quae sunt ad finem. Aduertendum tamen, quod sicut diximus ex parte cognitiuae, quod quando sertur in principia per se, & in conclusiones per se: tunc potest dici habete diuersa officia, & sortiri ex hoc diuer. sa vocabula. Sed quando refertur in utraque simul, prout vnum est ratio alterius, non dicetur ex hoc habere diuersa officia, nec sortiri ex hoc diu ersa uocabula, & illa potentia sic sumpta non uocabitur intellectus, sed ratio. Sic etiam erit exparte appetitiuae, quia si appetitus intellectiuus seratur in finem per se, & ad ea, quae sunt ad finem per se dicetur habere diuersa officia, & sortier ex hoc diuersa vocabula: quia vt fertur in finem, vocabitur voluntas: & prout fertur in ea, quae sunt ad finem, dicetur libe. arbi. cuius actus est electio, & cuius est ferri in ea, quae sunt ad finem. Sed quadod appetitus intellectiuus sertur in utraque simul. in finem, & in ca, quae sunt ad finem: & fertur in finem, vt est ratio volendi, quae sunt ad finem, & fertur in ea, quae sunt ad finem, vt sunt volita per finem. Tunc illa potentia appetitiua non dicetur ex hoc habere diuersa officia, nec sortietur ex hoc diuersa vocabula: sed uocabitur uno uocabulo liberum arbi. cuius est serri in ea, quae sunt ad finem propter finem.
Quod autem addebat sedo, quod Sancti dixerunt liberum arbi. esse facultatem rationis, & voluntatis. ex hoc non concluditur, vt potest patere per habita, quod lib. ar. sit alia potentia a ratione, & voluntate: sed quod est eadem potentia cum uoluntate, ad cuius actum oportet concurrere actum rationis. Propter quod liberum arbitrium est essentialiter idem, quod voluntas: sed virtualiter praesupponit actum rationis, cuius est consiliari, iudicare, & sententiare, sine quibus non fit electio, quae est actus liberi arbitrii. Quod autem addebatur tertio quod ratio ordinat ea, quae sunt ad finem in finem, non concludit, quod liberum arbitrium sit ipsa ratio, sed quod ad actum liberi arbitrii oportet actum rationis concurrere.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod voluntas diem naturalis, vt tendit in finem: quia in finem quasi mouemur naturaliter, cum quilibet uelit finem de necessitate. Vnde & Philosophus vult in Politicis, quod finis est diligibilis in infinitum. Sed propter hoc non habetur, quod voluntas non sit eadem particulariter cum lib. arbi. Nam illa eadem potentia, quae dicitur voluntas. & quae tendit in finem, est libe arbi. & tendit in ea, quae suntad finem. Non ergo arguit argumentum quod sit alia potentia realiteri sed quod est alia scum rationem, vel quod non est alia secundum rem: sed quod est alia secundum officia, vt in principali solutione tangebatur.
Ad secundum dicendum, quod ut potest patere per habita, liberum arbi. non est potentia composita ex ratione, & uoluntate, quia ratio secundum sustantiam non ingreditur compositionem liberi arbi. sed solum ingreditur scuedu virtutem. Cum ergo quaelibet pars, loquendo proprie de parte sum substantiam, ingrediatur compositionem totius, vt si homo ess conpositus ex anima, & corpore; tam anima, quam corpus sunt substantialiter de compositione hominis. Sed cum ratio non sit substantialiter de compositione liberi arbi. sed virtualiter tantum, non arguit argumentum, quod ratio sit de compositione liberi arbi. Sed quod ad actum liberi arbi. concurrit de necessitate actus rationis, cum electio, quae est actus libe. arbi. non sit sine ratiocinatione, & sine inquisitione rationis. Volunt tamen quidam, quod liberum arbi. uel electio: quae est actus eius, constet ex duobus, uidelicet ex actu rationis tanquam formali, & ex actu uoluntatis tamquam materiali. Sed cum ipsi concedant, quod electio elicitiue est a sola uoluntate, non a uoluntate, ut tendit in finem: seo a uoluntate, ut est idem, quod liberum arbi. & vt tendat in ea, quae sunt ad finem, patet ex eorum dicto, quod liberum arbitrium non est ex uoluntate, & ratione substantialiter: sed ex uoluntate, vel ex potentia appetitiua substantialiter, vel essentialiter, a qua elicitur actus eius. Sed erit a ratione virtualiter, prout in virtute rationis inquiren¬ tis, & consulentis elicitur talis actus. Nam electio secundum Philosophum in fine 3. Ethi. est de. s siderium consiliati. Est enim electio desiderium essentialiter, pront sine inquisitione, & consilio non fit tale desiderium.
Ad tertium dicendum, quod potentiae distinguuntur per actus, & actus per obiecta, quando sunt actus distincti formallter, & obiecta distincta sor maliter, & sic distincta formaliter, quod unum non est ratio alterius. Nam non est alla potentia visi ua coloris, & lucis, cum lux sit ratio videndi colotem Nec est alia potentia appetitiua finis, & eotum quae sunt ad finem, cum finis sit ratio appetendi ea, quae sunt ad finem.
Ad quartum dicendum, quod principiorum, & conclusionum, licet non sit idem habitus, quia habitus principiorum dicitur intellectus: conclusionum uero uocatur scientia: tamen vtrorunque est eadem potentia, quia illa eadem potentia intellectiua, quae intelligit principia, per principia intelligit conclusiones, & intelligendo principa adipiscitur habitum principiorum, qui dicitur intellectus, & per principia intelligendo oonclusio nes adipiscitur habitum, qui dicitur scientia Sic & in proposito illa eadem potentia appetitiua, quae ut tendit in finem, dicitur uoluntas, & ut per finem tendit in ea, quae sunt ad finem, dicitur liberum arbitrium.
Articulus 4
An Adam per id, quod in statu innocentiae acceperat, potuissset vitare peccatum?
ARTIC. IIII An Adam per id, quod in statu innocentiae acceperat, potuissset vitare peccatum. Conclusio est affirmatiua,
D. Th. 1. p. q. 37. art. 4. Et 2. Sent. d. 34.q. 1. art. 4. Et de Ver. q. 24. art. 13. 14. d. Bon. d. 24. AttI. d. acRic. d. aa4di, Ii¬ >
QVARTO quaeritur vtrum Adam in primo statu per potentiam, quam accepit, poterat uitare peccata. Et uidetur quo non, quia secundum Magistrum in littera per liberum arbitrium, bonum eligitur gratia assistente, & malum eadem desistente. Sed Adam in primo statu, habuit gratiam, quia tunc accepisset, uel habuisset, quod potuisset proficere, cum etiam in statu miseriae per gratiam possimus proficere, quod est contra Magistrum in littera, ergo &c.
Praeterea sicut natura creata uertibilis est sedum substantiam in nihilum, ita uoluntas uertibilis est secundum electionem in malum. Cum ergo primi Parentes non habuerint gratiam quia tunc potuissent proficere, non poterat perseuerare in bono, & uitate peccata.
Praeterea vincenti debetur corona. Si ergo homo in statu innocentiae potuisset vincere tentationes, & vitare peccata, potuisset mereri coronam: quod est contra Magistrum.
Praeterea vitare peccatum est quid laudabile, sed per opus laudabile proficimus ad meritum. Adam ergo pro illo statu non poterat vitare peccata: quia secundum Magistrum non poterat proficere ad meritum.
IN CONTRARIVM est: quia nulli est imputandum, quod vitare non potest Si ergo Adam millo statu non potuisset vitare peccata, peccatum non fuisset sibi imputandum, nec ex hoc debuisset puniri. q.
Praeterea Deus dat rebus naturalibus non solum formam, per quam reponuntur in specie, sed etiam dat virtutem, per quam possunt conseruari in esse: ergo multo magis dedit hoc rebus rationalibus, quae sunt potiores rebus rationalibus. Rebus ergo rationalibus non solum dedit naturam, per quam essent bonae, sed etiam dedit eis virtutem, per quam possent se conseruare in illa bonitate: ergo &c.
ram, per solam originalem iustitiam superadditam omnia poterat uitare peccata: sed in honum proficere, & vitam aeternam per illam solam mereri, non item.
RESPONDEO dicendum, quod si considerentur verba Magistri in littera, & verba Aug. in de vera imnocentia;: volendo sustinere Aug. cul non est tutum contradicere, vbi ipsum sustinere possumus: Et volendo sustinere Magistrum, cui consentit Hugo de sacramen. par. 6. c. 29. impositae sunt nobis habenae, & limitatum est cor nostrum, qualiter respondere debeamus.
Ait en. Aug. de vera innocentia, quod natura humana, etiam si in illa integritate, in qua est, condita permaneret, nullo modo seipsam Creatore suo non adiuuante, seruaret, quod quidam saluare nituntur hoc modo: quia nihil potest conseruari in esse, nisi cooperante Deo.
Sed sic dicendo non imus ad mentem August. Nam si Adam haberet illam naturam integram, in qua creatus suit, & non haberet vlteriorem gratiam, sed solam integritataem naturae, non posset se conseruare in esse absque peecato. i Propter quod Aug. ibidem innuit ad hoc esse necessariam gratiam, sine qua non possumus recuperare quod perdimus, & per consequens nec euitare peccatum, per quod illud perdimus. Et inde est, quod Aug. statim cum dixit, quod natura etiam integra sine creatore adiuuante, non potest se conseruare. Statim subdit quasi sui dicti causam reddens, quia sine gratia non potest recuperare, quod perdidit. Videtur enim vis argumenti Aug. in hoc consistere, quod si sufficeret sola natura ad vitandum peccatum, sufficeret sola natura ad recuperandum, quod perditur per peccatum. Videmus. nim aliquos naturaliter aegrotare, & videmus eos naturaliter sanari, sed nunquam est hoc in his, quae sunt gratiae: vt si natura sit sibi derelicta, absque aliqua gratia non possit surgere: sicut ergo nompossumus resurgere sine gratia, sic etiam non possumus vitare peccatum, etaemortale sine gratia. quam. tumcunque ergo sit natura integra, sine alia gratia superaddita, non potest se conseruare sine peccato.
Aduertendum tamen aliter esse in hoc statu miseriae, & aliter fuisse in statu imnocentiae. In statu. no miseriae non possumus nos praeseruare a peccato sine gratia gratum faciente, sed secundum Magist. in littera, Adam propter integritatem naturae poterat selseruare a peccato per gratiam gratis datam absque gratia gratum faciente, non quod Magister haec verba dicat in littera: sed dicit aliqua, quae sustineri non possunt, non ponendo, quae diximus. Vult enim, quod acceperat Adam, vnde posset stare, sed non acceperat vnde posset proficere. Et idem ait, quod Adam poterat viuere sine peccato, sed non fine alio gratiae adiutorio: &, vt in arguendo diximus, per liberum arbitrium, bonum secundum Magistrum, eligitur gratia assistente, malum eadem gratia desistente. Si ergo Adam poterat stare: ergo habuit naturam, & gratiam, cum sine adiutorio gratiae, vt dictum est, non potuisset sine peccato viuere. Illa autem gratia, quam habebat Adam, oporte bat solum, quod esset gratis data, & non gratum faciens, sequendo opinionem Magistri, cum per eam posset stare, & non proficere.
Sed sic dicendo, tres dubitationes occurrunt. Prima est: vtrum Adam fuerit creatus solum in gratia gratis data. Secunda, vtrum per solam gratiam gratis datam possimus peccata vitare. Tertia, dato, quod in statu miseriae per solam gratiam gratis datam non possimus peccata vitare; Vtrum Adam in statu innocentiae per gratiam sibigratis datam potuisset omnia peccata vitare.
Quantum autem ad primam dubitationem de statu innocentie ipsius Adae, sunt diuersi modi loquendi, sicut & de statu innocentiae Angelorum: quia quidam Angelos dicunt fuisse creatos in gratia, quod Dion. sentire videtur: & quia idem videtur iudicium de homine, & de Angelis, si fuerunt Angeli creati in gratia gratum faciente, videtur quod & homo sic creatus fuerit: opinio tamen Magistri videtur esse, quod homo fuit creatus in gratia gratis data, cum fuisset creatus in gratia, per quam solum poterat stare, non autem proficere. Posset autem Magist. respondere ad dictum Dion. quod Angeli fuerunt creati in gratia gratis data, sicut & homo.
Secunda autem dubitatio: vtrum sine gratia gratum faciente possit simpliciter vitari peccatum; Dicemus, quod in statu praesentismiseriae propter legem, quam videmus in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, sine gratia gratum faciente non possumus peccata vitare. Propter quod ad Rom. cum Apostolus prius dixisset: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, & captiuantem me in lege peccati; postea subdit: Infelix ego homo, quis meliberabit de corpore mortis huius: & ait: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Cum ergo gratia liberans a peccato sit gratia gratum faciens, cogimur ponere, quod in hoc statu miseriae non possimus esse liberi a peccato, nisi per gratiam gratum facientem.
Tertia autem dubitatio, vtrum Adam in illo statu per solam gratiam gratis datam, quam acceperat, se posset praeseruare ab omni peccato, plane concedendum est, quod sic. Acceperat n. Adam originalem iustitiam, per quam omnia inferiora eraneam subiecta superioribus, vt patet per Aug. in multis locis. Nam si in Adam per illam iustitiam omnia inferiora eranm subiecta superioribus, valde facile erat sibi vitare omnia peccata. Nam stante illa iustitia, vt per superiora patet, venialiter peccare non poterat, & peccatum mortale de facili vitare poterat. Vnde Aug. 14. de Ciui. ait, quod tanto maiori iniustitia ab Adam praeceptum Dei violatum est, quanto faciliori posset obseruantia custodiri. Nos tamen, quantum ad praesens spectat, dicemus, quod Adam
pro illo statu non habuit gratiam gratum facientem, quamuis Magister hoc sentire videatur: sed dicimus, quod Adam per suam naturam integram, superaddita sola illa originaliiustitia, quae dici poterat gratia gratis data, & non gratia gratum faciens, peccata vitare poterat. Nam cum nobis in baptismo detur gratia gratum faciens, & non restituatur nobis originalis iustitia, sed solum absoluamur a debito habendi eam: cogimur dicere, quod aliud est originalis iustitia, & aliud est gratia gratum faciens. & quia illa originalis iustitia erat quid superadditum naturae, & erat quaedam gratia gratis data: ideo haec duo, originalis iustitia, quae potest dici gratia gratis data, & gratia gratum faciens, quam recipimus in baptismo, quando liberamur a peccato originali, & quam possumus consequi per sacramentum penitentiae, cum absoluimur a peccato actuali, se habent vt excedentia, & excessa. quia quantum ad euitanda peccata illa originalis iustitia videtur fuisse potior gratia gratum faciente: sed quantum ad prosiciendum in bonum, & ad merendum vitam aeternam, nullo dubitante, potior est gratia gratum faciens, quae datur in baptismo, & in sacramento paenitentiae: & quae potest haberi per solam contritionem, si non adsit confitendifacultas, quod originalis iustitia potior est, vt diximus: consentimus ergo Magistro, quod Adam habens naturam integram per illam solam originalem iustitiam naturae superadditam poterat omnia peccata vitare, sed non poterat peream solam in bonum proficere, & vitam aeternam mereri,
Quod si quaeratur, si in statu miseriae restitueretur nobis originalis iustitia absque collatione alterius gratiae: Vtrum possemus omnia peccata ovitare. Dicemus, quod quaestio soluit seipsam:quia non posset nobis restitui originalis iustitia, nisi restitueretur nobis naturae integritas, & nisi tolleretur a nobis lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae. Essemus omnino similes Adae: propter quod cum nostrae naturae integritate, & cum admonitione legis membrorum, & cum illa sola originali iustitia possemus omnia peccata vitare, sed sine vlteriori gratia non possemus in bonum proficere. Quid autem tenendum sit de opinione Magistri, vtrum Adam ante peccatun¬ fuerit in gratia, vel nondnfuestimnibus vraxidi stinctionis darius ostondetur.
Ad primum dicendum, quod ad resistendum malo, & ad vitanda peccata sufficiebat natura integra cum illa originali iustitia, & illa originalis iustitia poterat dici gratia, qua assistente poterat Adam omnia peccata vitare, litet non posset per solam eam in bonum proficere.
Ad secundum dicendum, quodsola natura creata secundum se ex eo, quod vertibilis est in nihilum fi sit liberum arbitrium sine alia gratia vertibile, est secundum electionem ad malum: ex puris ego naturalibus non possent vitari peccata. sed Adam non fuit formatus in puris naturalibus, cum a sui origine habuerit originalem iustitiam, per quam poterat peccata vitare.
Ad tertium dicendum, quod non est proprie uictoria, vbi non est pugna. Adam autem pro illo statu non proprie habuit pugnam, cum nihil posset insurgere in eo, quod faceret pugnam sibi, vel quod repugnaret rationi.] Vel possumus dicere, quod non omnis victoria meretur coronam. Nam ex puris naturalibus potest aliquod vitium displicere alicui. Et si aliquis tentaret illum de illo vitio, forte non consentiret: sed propter hocno meretur, quia ex puris naturalibus sine gratia gratum faciente mereri non possumus.