Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. IIII. Pars II De ordine peccandi, qui fuit in rimis Parentibus idem, arqu; in posteris.

ALIVDQVQOVE praetermittendum] Postquam Magister determinauit de adiutorio dato homini a sua creatione, per quod poterat Vitare omne peccatum. In parte ista, vt dicebatur, agit de ordine peccandi, qui fuit in primis Parentibus, & est in quolibet alio homine. Circa quod duo facit, quia primo agit de tali ordine peccandi diffuse. Secundo resumit, quae dixerat, magis summatim, & magis se perstringendo ibi: [staque vt breuiter. Circa primum quatuor facit, quia primo agit, quod idem ordo peccandi est in quolibet homine, qui fuit in primis parentibus. quia sicut tunc serpens persuasit mulieri, & mulier persuasit viro, sic & nunc serpensid est sensualitas persuadet mulieriid est roteni inferiori, & mulier persuadet viro id est ratio inferior rationi superiori. Secundo determinat de ratione inferiori, & superiori dicens, quod sicut Adae non inuentum est simile, nisi Eua, sic roteni superiori non inuenitur simile, nisi rotn inserior. Et sicut Adam, & Eua fuerunt duo in carne vna, sic ratio superior, & inferior sunt vna mens, vel sunt duo in mente vna. Tertio declarat quomodo sunt in peccato ista tria: Serpens: Ron superior, & iserior. Quarta declarat, quando in talibus habet esse peccatum veniale, & peccatum mortale. Secunda ibi: [Et sicut in cunctis. TTertia ibi: [ Nunc superest. IQuarta ibi. [ent tunc est danabise.] ITunc sequitur illa pars: [itaque vt breuiter. IIn quo magis summatim restringit, quae dixerat. Circa quod quatuor facit, quia primo ostendit esse simile de viro, & muliere, & de ratione superiori, & inferiori. Secundo declarat, quomodo cum illa similitudine est ibi dissimilitudo. quia cum uir, & mulier dicant diuersas personas: poterat vna damnari sine alia. Sed cum ratio superior, & inferior dicant eandem personam, & eandem mentem, non potest una damnari sine alia. Tertio quia sic diffuse tractauerat de potentiis animae ait, quod hoc fecit, vt plenius cognoscatur, secundum quam portionem habet esse liberum arbitrium. quia habet esse secundum portionem superiorem, quae dicitur vir, & quae dicitur ratio supetior, sine qua non potest esse peccatum mortale, quia nisi virid est ratio superior consentiat: non est peccatum consummatum, vt debeat dici mortale. Quarto, & ultimo ait, quod licet sensualitas sit illud, quod habemus commune cum pecore, cum in Scriptura sacra saepe pro sensualitate accipiarur ratio inferior. Secunda ibi: [ Neque sicut in illis.] Tertia ibi: [Haec de animae. [ Quarta ibi:] Non est autem.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum