Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De sensualitate et peccato

QVAEST. I. De sensualitate, & peccato.

QVIA Magister in littera agit de duobus: de sensualitate, & ratione; ideo de his duobus quaeremus. Circa sensualitatem autem quaeremus quatuor. Primo prout conparatur ad motum, secundum quem distinguitur a ratione inferiori, & superiori, Et quaeretur vtrum sit bona distinctio Magistri, quod sunt in nobis tres motus: sensualitatis, rationis inferioris, & superioris. Secundo quaeretur de sensualitate, vt comparatur ad peccatum: Vtrum in sensualitate possit esse peccatum. Tertio vt compatatur ad suam subiectionem: Vtrum sensualitas sit subiecta rationi, & sit apta, nata ei obedire. Quarto vt comparatur ad suam naturalitatem: Vtrum sit naturalius sensualitati moueri ex impetu, vel moueri, vt ei imponitur fraenum a ratione.

Articulus 1

An in anima sint tres motus distincti

ARTIC. I. An in anima sint tres motus distincti. Conclusio est affirmatiua.

D. Th.d. 24. q. 4. art. 1& q. 3. 4rt. 1. D. Bon. d. 2 4. art.2. q. 4RedV.4q 1G.

ADPRIMVM sic proceditur: videtur, quod inconuenienter distinguantur a Magistro in littera tres motus: videlicet Motus sensualitatis: Rationis inferioris, & Superioris. Nam motus naturalis est fundamentum omnium istorum, vel saltem est fundamentum motus sensualitatis. Videtur ergo, quod sint in nobis quatuor motus, videlicet motus naturalis, & isti tres motus tacti.

Praeterea si dicatur, quod hic ponuntur solum motus, in quibus habet esse peccatum. Dicemus, quod in motibus naturalibus habet esse peccatum. nam neturaliter mouemur ad cibum, & ad coitum. Et tamen in talibus habet esse peccatum gulae, & luxuriae: ergo &c.

Praeterea motus habet esse in eodem genere, cum re, ad quam est motus, sed motus nutritiuae, & generatiuae terminantur ad naturam. Data est enim nutritiua homini, ut saluetur natura indiuidui: generatiua vero, ut saluetur natura speciei: ergo homini motus sunt naturales, & terminantur ad naturam. sed in eis, vt patet, potest esse peccatum. ergo quatuor sunt motus, in quibus potest esse peccatum.

Praeterea videtur, quod in ratione inferiori non possit esse peccatum secundum motum delectationis, quia talis delectatio esset secundum regimen corporis, & per consequens esset secundum corpus. sed huiusmodi delectatio competit sensualitati: Non ergo habebit specialem rationem peccati ex eo, quod delectatur ratio inferior circa ea, quae sunt corporis. quia tunc ratio inferior non differret a sensualitate, & tunc eadem esset delectatio vtriusque, & per consequens eadem operatio, vel idem actus, & eadem potentia, cum potentiae distinguantur per actus. sed hoc est impossibile: ergo & c.

Praeterea ratio superior, & ratio inferior non differunt, ut patet per Aug in 12. de Tri. nisiquia. illa intendit aeternis coniulendis, haec temporalibus administrandis. Ad unum ergo, & idem peccatum non concurrunt ratio superior, & inferior, quia si cmittitur tale peccatum circa tenporalia: hoc spectabit solum ad rationem inferiorem: nec etiam vrtn, quod declaratio attribuatur rationi inferiori, & consensus in opus rationi superiori. Quia illa eadem potentia, qua delectatur, illa consentit in opus.

Praeterea eius, cuius est delectari, eius est consentire in opus. Per hoc ergo non poterit fieri distinctio rationis superioris, & inferioris, vt videtur Magister velle.

IN CONTRARIVM est Magister in littera.

RESOLVTIO. notus sensualitatis, rationis superioris & inferioris diflinguuntur. Superior enim moderatur inferiorem: inferior uero sensualitatem, ut in artibus uidere sicet. Sed ratio superior, & inferior potentiam magis appetitiuam, quam cognitiuam dicunt.

RESPONDEO dicendum, quod cum distinguitur motus sensualitatis a motu rationis superioris, & inferioris. Primo videndum est, quam potentiam dicat ratio superior, & inferior: vtrum dicant potentiam cognitiuam, vel appetitiuam. Secundo videndum est, quomodo accipiuntur isti tres motus, & quare motus naturalis non computatur inter huiusmodi motus. Tertio ex dictis poterimus descendere ad declarationem quaestionis propositae.

Propter primum sciendum, quod Magister in lit tera sensualitatem assimilat serpenti: rationem inferiorem assimilat mulieri: rationem superiorem viro. Et sicut in primo peccato suggestio fuit a serpente, delectatio secundum suggeltionem fuit a muliere, consumatio peccati fuit per virum: sic & nunc sensualitas suggerit rationi inferiori tanquam mulieri, quae si delectetur in suggestione illa, dicitur hoc pertinere ad rationem inferiorem. Et dicitur de illa re uetita gustare ratio inferior: sed si consentiatur in opus, & consumatur peccatum, dicitur hoc fieri per virum, siue per rationem superiorem. Ex omnibus autem his tribus, & ex parte sensualitatis, & ex parte delectationis, quae attribuitur rationi inferiori, & ex parte consensus in opus, qui attribuitur superiori rationi; possumus ostendere, quod ratio superior, & ratio inferior magis nominant potentiam appetitiuam, quam cognitiuam.

Primo ergo patet hoc ex parte ipsius sensualitatis. Nam si ratio superior, & inferior condiuidantur contra sensualitatem, oportet, quod sic accipiantur ratio superior, & inferior ex parte rationis, sicut accipitur sensualitas ex parte sensus. Sed sensualitas est ipse appetitus sensitiuus praesupponens cognitiuam; ergo ratio superior, & inferior erunt ipse appetitus intellectiuus praesupponens cognitionem intellectiuam. Sicut ergo liberum arbitrium, & voluntas dicunt vnam, & eandem potentiam appetitiuam, sic ratio superior, & inferior dicunt illam unam, & eandem potentiam appetitiuam: aliter tamen, & aliter, Quia liberum arbitrium, & voluntas sumuntur ex diuersitate obiecti, non habito respectu ad corpus Nam voluntas dicitur esse in aliquo solum ex hoc vt fertur in finem, & liberum arbitrium, vt fertur in ea, quae sunt ad finem. Sed ratio superior, & inse rior sumuntur ex diuersitate obiecti per comparationem ad corpus. nam, vt anima administrat corpus, dicitur habere rationem inferiorem. Vnda Aug. 12. de Tri. c. 11. vult, quod scientia, quae est de humanis, pertineat ad rationem inferiorem, & postea eo. lib. c. 12. Sapientia, quae est de aeternis, vult quod pertineat ad superiorem rationem. Quandih ergo iudicamus de agendis per rationes humanas & per rationes politicas, stamus in ratione inferiori. Quando uero iudicamus de eis perleges, & rationes diuinas, stamus in ratione superiori.

Aduertendum tamen, quod cum ratio superior & inferior dicant appetitum intellectiuum. Quia cum huiusmodi appetitus praesupponat cognitionem intellectiuam, & habet regulari sm leges rationis: ideo ad rationem superiorem, & inferiorem adaptantur sapientia, & scientia, prout appetitus intellectiuus regulari habet per hoc, & illud. Et, vtregulatur per sapientiam, dicitur ratio superior, & per scientiam inferior.

Aduertendum etiam, quod haec distinctio ratio. nis superioris, & inferioris data est ab Augustino, vt homo distinguitura bestijs. Et quia homo distinguitur ab eis per solam rationem: ideo non obstante, quod praefata dicant potentiam appetitiuam, dicuntur esse ratio superior, & inferior propter huiusmodi distinctionem: quia per rationem distinguitur homo a bestijs. Sicut ergo sensualitas dicit potentiam appetitiuam ortam a sensu: sic ratio superior, & inferior, vt hic de his loquimur, dicunt potentiam appetitiuam ortam ab intellectu, vel a ratione. Ex ipsa ergo sensualitate, cui condiuiduntur ratio superior, & inferior, patet quod haec duo dicunt potentiam appetitiuam.

Secundo hoc idem patet ex ipsa declaratione, quae attribuitur rationi inferiori. nam delectari, proprie loquendo, ad appetitum pertinet

Tertio hoc idem patet ex ipso consensu in opus, qui attribuitur rationi superiori: nam consenti re in opus, & mouere potentias alias ad suos actus competit voluntati, & appetitui, ut patet per Philosophum in 3. de Anima c. de Mouente.

Viso, quam potentiam nominant ratio superior, & inferior, quod nominant potentiam appetitiuam prout regulantur a ratione tanquam a potentia cognitiua, restat ostendere quomodo accipiuntur illi tres motus, & quare motus naturalis non connominatur in eis. Sciendum ergo secundum Philosophum in 1. Ethi. quod homo viuit, & potest viuere triplici vita, voluptuosa, politica, & contemplatiua. Homo enim cum sit medius inter bestias, & substantias separatas, tripliciter considerari potest. vel, ut conuenit cum bestijs, & sic si sequatur solum impetum dim viuere vita uoluptuosa, & iste motus attribuitur sensualitati¬

Secundo potest considerari homo scuedu se, vt est homo: &, vt habet animam administrantem corpus, & sic potest viuere vita politica, & hoc competit ei secundum rationem inferiorem. Et ideo Au. gustinus scientiam, quae est de humanis, attribuit rationi inferiori quia appetitus rationalis dirt ratio inferior, vt regulatur per scientiam, & per rationes politicas, vt intendit administrationem corporis rerum temporalium deseruientium corpori.

Tertio modo potest considerari homo, vt conue nit cum Deo, & cum substantijs separatis, & sic viuit vita contemplatiua, & ditmr viuere secundum rationem superiorem, quae contemplatur aeterna. & dit regulari secundum sapientiam, quae est de diuinis, & aeternis. Motus autem naturalis, vt motus nutritiuae, & generatiuae, prout est naturalis tantum, & prout non est aptus, natus obedire rationi, sic talis motus non est hominis. vt homo est: vt, quod fiat consumptio humidi, & ex hoc homo famescat: vel quod fiat bona decoctio, & ex hoc generetur bonum semen, & quod semen illud bene organixet menstruum. In talibus homo nec meretu, nec demeretur, nisi prout talia subsunt appetitui intellectiuo, & rationi vel appetitui sensitiuo, vt est aptus, natus obedire rationi. Et quia motus naturalis non est hominis, vt homo est. nec est in potestate nostra, nisi, vt regulatur per rationem, vel per appetitum sen sitiuum, vt obedit rationi: ideo ommisso motu naturali, sufficit, tres motus distinguere, videlicet motum sensualitatis, & rationis superioris, & inferioris. Ex his autem patere potet veritas quaesiti. nam oportet hos tres motus se habere per ordinem. motus enim sensualitatis est omnino inferior, motus rationis superioris omnino superior, motus rationis inferioris est medius. & quia superiora regulant media, & media infima: ideo ratio superior est apta regulare inseriora, & ratio inferior sensualitatem. Si ergo videmus in rebus communiter esse tres artes: unam, quae praeparat materiam: aliam, quae inducit formam: tertiam, quae utitur re facta. Sicut en. videmus in domo, quod Vna ars praeparat materiam, & dolat lapides. Secunda conmponit lapides dolatos, & facit domum. Tertia, quae utitur domo, & inhabitat domum. Sic etiam in naui una ars dolat ligna, & praeparat materiam nauis. Alia, quae conponit ligna dolata, & facit nauem. Tertia, quamo utitur naui, & ducit nauen. Ars autem vsualis, quae utitur naui, imperat nauifactiuae, & regulat eam, & talemn facit sibi fieri nauem, qualem vult. Nauifacti ua vero imperat dolatiuae, & facit dolari ligna: sicut expedit. Nam sic in habitator domus, qui utit domo, imperat domifactiuae, & domifactiua imperat arti dolanti lapides, & praeparat materiam. Et licet non sit omnino simile de huiusmodi artibus, & detribus viribus, de quibus loqui debemus; Dicimus tamen eas tres vires, & non tres potentias. quia ratio superior & inferior non sunt nisi una potentia. Possunt autem dici duae vires propter duo officia. sed, ut diximus, non est omnino simile de praefatis artibus, & de huiusmodi uiribus: possumus tamen ex dictis concludere, quod semper id, quod est excellentius, magis respicit ultimum finem, & ad illud magis spectat imperare de opere, ut inhabitatio domus imperat qualiter debeat fieri domus, & nauta, qui imperat qualiter debet fieri nauis, nec procedunt in opere alii artifices, nisi secundum quod usualis imperat. Sic & in proposito ratio superior, quae est excellentior ratione inse riori & sensualitate illa, magis respicit ultimum finem, & ad eam magis spectat imperare de opere. Propter quod consentire in opus attribuitur rotn ni superiori, quae magis respicit finem. Delectari vero attribuitur rationi inferiori & suggereresem sualitati, quae sunt aliqua circa finem. Sunt autem aliqui aliter hoc adaptantes dicentes, quod ratio superior se habet in istis viribus, sicut se habet ars inferior in ciuili, militari, & equestri. Ars enim ciuilis habet regere ciuitatem, & imperare omnibus, quisunt in ciuirate, & respicit uniuersale bonum ciuitatis. Ars autem militaris respicit quoddam bonum ciuitatis, vt victoriam, etiam debet esse sub ciuili, & sub eo, qui regit ciuitatem, nec debet exire in opus, nisi quatenus imperat qui regit ciuitates. Ars autem equestris non habet se intromitte. re, nisi de his, quae sunt equi, & debet subesse militari. Ciuilis ergo qui regit ciuitatem, omnibus imperat, nec debet aliquis exire in opus: nisi, secundum quo imperat ille, qui regit ciuitatem. Sed omnia ista pro tanto habent veritatem, inquantum ciuilis se habet, vt vsualis, & omnibus vtit ad vsum eius, vel ad vsum, vt sibi placet. Sic & in proposito rote superior se habet ut usualis, & omnibus alijs vtitur ad usum, vt sibi placet. Hoc est n vti, applicare rem ad opus suum. vt si opus baculi est percutere, hoc est vti baculo, applicare ipsum ad percussionem, ut si opus equi est equitatio, hoc est uti equo, applicare equum ad equitationem. Et si opus oculi est videre, hoc est uti oculo, applicare oculum ad ea, quae uult videre.

Ratio ergo superior se habet, vt vsualis in regno animae: quia omnibus secundum suam uoluntatem utitur, & omnia applicat ad opus secundum beneplacitum suum. Propter quod exire in opus, & consentire operi attribuitur rationi superiori, quae respicit vniuersaliorem finem. Delectari autem, & suggerere possunt attribui rationi inferiori, & sensualitati circa finem.

DVB. I. LATERALIS. An ratio superior, q& instrior potentiam magis appetitiuam, quam cognitiuam dicant. conclusio est affirmatiua.

Ric. d. 24. art. 10.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, cum dictum sit, quod ratio superior, & inferior nominent potentiam appetitiuam: Vtrum possint nominare potentiam cognitiuam. Dicendum, quod ratio superior, & inferior de se magis nominant potentiam cognitiuam, quam appetitiuam: quia ratiocinari ad cognitiuam pertinet: & ratio potentiam cognitiuam: dicit tamen in proposito cum loquimur de ratione superiori, & inferiori, vt condiuidunt contra sensualitatem: quia sensualitas dicit potentiam appetitiuam: & loquimur de eis, prout rationi inferiori attribuit delectari, rationi superiori consentire in opus; cum delectari, & exire in opus spectent ad voluntatem: quia homo non operatur, nisi velit loqui hoc modo de ratione superiori, & inferiori, magis est loqui de voluntate, & potentia appetitiua, quam cognitiua.

Aduertendum autem, quod voluntas non exit in actum, nisi primo intellectu: quia bonum intellectu est motiuum uoluntatis, & etiam intellectus non exit in opus, quod habeat efficaciam, nisi praevia voluntate: absolute enim intellectus praecedit voluntatem. Est enim hic ordo, quod non est in potestate nostra, quid nobis veniat in mentem: ani maenm non existente in opere, oportet, quod primo moueatur intellectus, quo moto, statim mouebitur voluntas, & quia in potestate uoluntatis sunt omnia alia;in potestate voluntatis erit: Vtrum intellectus stet in illo actu intelligendi, vel conuertat se ad alium, uel ad oppositum actum. Propter quod actus intellectus non potest habere efficaciam sine imperio uoluntatis: propter quod Augustinus in de Tri. dicit, quod partum mentis praecedit appetitus. Non enim ait, quod actum mentis praecedit appetitus: sed, quod partum. Quia tunc dicitm mens parere, quando sic sistit in suo actu intelligendo, quod ibi generatur uerbum, quod potest dici partus mentis. Potest ergo esse intellectus in actu sine imperio voluntatis: sed non potest habere effcaciam actus eius, nec potest sistere in illo actu sine voluntatis imperio. & quia sic se mouent ad inuicem uoluntas, & intellectus, & sic actus unius requirit actum alterius, non est inconueniens ea, quae sunt uoluntatis, denominari ab his, quae sunt intellectus, & rationis, & econuerso: immo quia absolute, & simpliciter ea, quae sunt intellectus, praecedunt ea, quae sunt uoluntatis: vrtur esse omnino decens, & congruum, quod ea, quae sunt uoluntatis: denominari possint ab his, quae sunt rationis, & intellectus: & ideo si uoluntas, uel potentia appeti tiua, quae sine ratione in actum exire non potest, ex hoc dicatur ratio, & diuidatur in rationem superiorem, & inferiorem, non debet inconueniens reputari.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod motus naturalis & si est fundamentum aliorum, tame ut est naturalis, non subiacet rationi, nec est in potestate nostra: & ideo, secundum quod huiusmodi, ibi non potest esse peccatum. Si autem aliquo modo potest esse peccatum, erit in potestate nostra, & pertinebit ad sensualitatem. Propter quod non sunt nisi tres motus tantum, in quibus potest esse peccatum.

Ad secundum dicendum, quod naturaliter mouemur ad cibum, sed si iste motus naturalis surgat solum ex qualitatibus actiuis, & passiuis absque motu sensualitatis, nullo modo est ibi peccatum: quia nullo modo est in potestate nostra: nec directe. quia non oritur ex imperio rationis: nec indirecte, quia non potest a ratione impediri, vel cohiberi. facta enim deperditione humidi, neces¬ se est animal famescere. Si aum in talipus potest esse vitium gulae, uel luxuriae, hoc non est, ut tales motus sunt puri naturales: sed ut aliquo modo subiacent imperio rationis, prout in 7. quaestione patebit. Et per hoc potest parere solutio ad tertium Quia si aliqui motus in nobis terminantur ad naturam: tales tamen motus, ut sunt solum naturales, nec sunt meritorij, nec demeritoril. Sed, vt circa tales motus negociatur ratio, potet ibi esse meritum, & demeritum: ut si utamur cibo eo modo, quo dictat ratio, meremur: si contra rationem, demeremur, sicut & in coitu possunt coniugati mereri, si hoc agant ratione prolis procreandae, vt per eam seruiatur Deo, uel ratione debiti reddendi.

Ad quartum dicendum, quod circa idem possunt versari ratio inferior, & sensualitas. Quia ratio inferior potest consentire sensualitati, & delectari in eo, quod suggerit sensualitas: nec tamenm erit propter hoc eadem potentia haec, & illa, nec erit eadem delectatio uttiusque. Potest enim unus, & idem homo delectari utraque delectatione sensualitaris, & rationis inferioris, & erit alia, & alia delectatio utriusque.

Ad quintum dicendum quod circa idem possunt operari sensualitas, ratio superior, & inferior, Nam circa id, quod sensualitas suggerit, potest ratio inferior delectari, & ratio superior consentire in opus. Ad formam autem arguendi, quod ratio inferior intendit temporalibus administrandis, superior aeternis consulendis. Dici debet, quod hoc non arguit, quod ratio superior, & inferior non possint versari circa idem: sed, quod per alias rationes uel per. lias leges habet moueri ratio superior, & inferior Quia inferior mouebit per leges, uel prr rationes. sumptas ex administratione corporis. vel ex rebus tem poralibus, vt seruiunt corpori: sed ratio superior mouebitur per rationes diuinas, & per ca, quae sumuntur ex parte Dei. vt si ratio inferior consentit, quod moderate alatur corpus. quia hoc expedit corpori, ratio superior poterit illud idem imperare: quia hoc est secundum legem Dei. Deus. en.m vult, quod nemo carnem suam odio habeat: sed nutriat, & foueat eam. Ratio ergo inferior etiam, ut ordinata, regulabitur per scientiam, quae est de humanis. Ratio uero superior per sapientiam, quae est de diuinis, ut supra patuit per Aug. Et si ista sunt ordinata, & rationabilia, non aliud iudicabit lex huma na, & lex diuina. Possunt etiam sumi aliae rationes hic, & inde. quia rationes humanae magis innituntur sensibus: diuinae uero magis reuelationibus. Illud enim, quod Philosophi dixerunt per humanam inuentionem, dixerunt Prophetae, & Sancti per diuiuam reuelationem: secundum utranque enim rationem superiorem, & inferiorem potest esse meritum, & demeritum: quia ratio inferior potest deuiarea scientia, & ratio superior a sapientia. Potest nm ratio inferior delectari in his, quae sunt contra rationes sumptas ex sensibus, & potest ratio superior imperare, quod est contra reuelationem diuinam, & contra Scripturam sacram.

Ad sextum dicendum, quod delectari, quod attribuitur rationi inferiori, & consentire in opus, quod attribuitur rationi superiori non proprie sunt sunt distinctorum, huius, & illius: sed magis causantur ex dicta distinctione, quia semperud, quod est superius, respicit ulteriorem, & uniuersaliorem finem, & ex hoc imperat opus. Id autem, quod est insetius, respicit magis particularem finem, uel respicit aliud, quod est circa finem, & per quod inducitur finis, uel per quod inducit opus. Cum ergo sensualitas suggerit aliquid illicitum, si ratio inferior delectetur circa istud, est magnum inductiuum, ut rotn superior consentiat in opus, quod si fiat, erit consuma tum peccatum. Ista enim sumpta sunt, prout quilibet Sensibiliter experitur in seipso: quia prima per sensualitatem suggeruntur homini illicita, quod si statim resistat illis suggestionibus, si est aliquale peccatum, est seuissimum, & sine comparatione plus est ibi meritum, quam demeritum. Debemus enim secundum Iacobum, omne gaudium existimare, cum in tentationes varias incidimus. Quod verum est, si statim illis tentationibus resistamus: sed aliqaue non resistimus eis, sed delectamur in eis, etiam ante, quam consentiama in opus: & vltimo, aliquaude non solum delectamur, sed etiam consentimus in opus. Cogitare aunet, & delectari in cogirationibus illis potest fieri cum quodam impetu, ideo suggestio sensualitatis & delectatio rationis inferioris sine deliberatione fieri possunt: sed consensus in opus, quod pertinet ad rationem superiorem: senper aliqualem libertatem habet. Ad formam auntm arguendi, quod eius est delectari, & consentire in opus: Dicit potet, quod delectatio semper sequitur ad aliquod opus. quod praesentialiter habet esse in nobis. Nullus enim delectatur nec de praeteritis, nec de futuris, nisi inquantum cogitat principaliter de eis. Ad illam ergo praesentialem suggestionem, in qua delectatur sensualitas, uel appetitus sensitiuus, potet delectari ratio inferior, & potet consentire in illud opus rote superior: & nisi delectetur rote inferior, non esset parata ad consentiendum ratio superior. Delectari ergo, & consentire in opus potest esse eiusdem, & non eiusdem: quia delectari potest pertinere ad sensualitatem, quae est distincta ab vtraque ratione, potest etiam conpetere roteni inferiori, cui delectationi forte non consentiet ratio superior, sed obuiabit ei, eo, quod sit contra legem Dei, & potest illi delectationi, & consentire ratio superior, & imperare, vt fiat illud opus.

Articulus 2

An in sensualitate possit esse peccatum

ARTIC. II. An in sensualitate possit esse peccatum. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 1. 2. q. 74. art. 3. & 4. Et 2. Sent. d. 1 4. q. 3. art. 1. Et de Ver. q. 35 art. 5. Et de Malo q. q. art. e.

SECVNDO quaeritur, vtrum in sensualitate possit esse peccatum. Et videtur, quod non. quia nulli debet imputari peccatum, quod non est in po¬ testate eius. Sed motus sensualitatis non sunt in potestate nostra, cum praecedant deliberationem rationis, ergo in talibus non potest esse peccatum.

Praeterea cum brura non dicantur peccare nec committere aliquid culpabile; ergo per id, quod est commune nobis, & brutis, non competit nobis peccaret sed in sensualitate conuenimus cum brutis, ergo &c.

Praeterea secundum Aug. in de vera Religione. T Omne peccatum est voluntarium, quod si non est voluntarium, desinit esse peccatum. ergo omne peccatum erit in uoluntate. Nam hoc est voluntarium, quod voluntas vult. Velle autem non nisi in voluntate esse potest. Sed cum sensualitas sit potentia distincta a uoluntate, ergo &c.

Praeterea quod est pure naturale alicui poten retiae, non potest esse peccatum: sed ferri in delecta bilia est pure naturale sensualitati, ergo &c.

IN CONTRARIVM est Augustinus in de Ci. 1 uit. Dei, qui vult, quod nonnullum vitium fit, cum caro concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carnem: sed ibi caro stat pro sensualitate, ergo in sensualitate potest esse peccatum.

Praeterea 15. de Ciuit. Dei, exponens illud verbum: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore; vult, quod in menbris nostris d est sensualitate nostra regnat peccatum, quod est poena peccati.

Praeterea Magister in littera vult, quod in sensualitate potest esse peccatum veniale, tamen leuissimum.

RESOLVTIO. in sensualitate peccatum esse non potest, quantum ad actus omnino primos: sed quantum ad aftus secundo primos non item. Hinc ueniale dicitur, si inudicium rationis ipsi praecedant: Mortale nero, ssi ex praeterito consensu sequantur.

RESPONDEO dicendum, quod vt ait, Apostolus ad Romanos: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, & captiuantem me in lege peccati. Cum ergo lex membrorum pertineat ad sensualitatem: oportet, quod in ipsa sensualitate habeat esse peccatum: sed huiusmodi peccatum, ut patuit per Augustinum, est poena peccati: quia est poena peccati primi Parentis, uel inflicta nobis a primo Parente. Nam si primi Parentes non peccassent, fuissemus nati cum originali iustitia, per quam nihil insurrexisset in carne, quod repugnasset legi mentis, vel dictamini rationis. Nunc autem nascimur, non cum originali iustitia: sed cum originali culpa, & licet ista originalis culpa dimitratur in baptismo: non tamen ita dimittitur, quod restituatur no bis originalis iustitia: sed confertur nobis gratia gratum faciens, per quam possumus mereri vitam aeternam. Fuit enim data Adae originalis iustitia, vt stando in illa, perueniret ad vitam aeternam, vel perueniret ad illam vitam, quae non posset mori. Poterat enim non mori, & si stetisset in sua rectitudine, de posse non mori fuisset translatus ad non posse mori, quae est felicitas, quam expectamus Per baptismum ergo non restituitur nobis originalis iustitia, vt per illam perueniamus ad uitam aeternam, sed confertur nobis gratia gratum faciens, per quam possumus uitam aeternam mereri, quae quantum ad meri tum praeualet originali iustitiae. Vt si quis vel let transire slumen, teneretur habere nauem: sed posset quis absolui ab hoc debito habendi nauem, transeundo absque naue, vt puta si super aquam fieret pons: quia tunc melius posset per pontem transire aquam, quam per nauem. quia omnes, vt nascimur, silii Adae nascimur; cum hoc debito, quod tenemur habere originalem iustitiam: quia hoc modo Adam debebat consequi salutem, stans in originali iustitia. Nos ergo, ut filii Adae, tenemur habere originalem iustitiam. In baptismo uero absoluimur ab hoc debito sine originali iustitia: quia datur nobis gratia baptismalis, quae est gratia gratum faciens, quae est ad transeundum aquam harum procellarum, uel saltem ad merendam uitam e ternam est potior, quam originalis iustitia, ut est per ante habita manifestum. Et quia non restituitur nobis originalis iustitia. Semper viuimus cum rebellione carnis, & cum lege membrorum repugnante legi mentis, uel legi rationis. & quia ista rebellio carnis, licet sit pena peccati, est etiam peccatum: ideo oporter nos dicere, quod primi motus, qui pertinent ad sensualitatem, & oriuntur ex rebellione carnis; non solum sunt poena peccati, sed etiam sunt peccatum.

Propter argumenta tamen sciendum, quod huiusmodi prim motus, uel fiunt sine imaginatione, uel cum imaginatione: si sine imaginatione, sic sunt pure naturales, nec sunt in potestate nostra, nec dicitur ibi esse peccatum. vt, euacuato ventre, oportet hominem famescere, & nobis dormientibus, & nihil somniantibus, vel nullis phantasmatibus nobis apparentibus, potest i. in surgere caro. Tales ergo motus, quia sunt pure naturales peccatum esse non posset: licet possint esse inductiui ad peccandum, quia euacuato ventre potest quis inordinate appetere cibum, & insurgente carne, potest quis inordinate appetere venerea.

Propter quod distinguunt aliqui, quod est dare motuslomnino primos, & motus secundo primos. Motus primo primi, vel omnino primi pertinent ad naturam, & fiunt ex qualitatibus actiuis, & passiuis: ut euacuatio uentris, & carnis insurrectio. Motus autem secundo primi fiunt ex imaginatione praecedente, & pertinent ad appetitum sensitiuum, & in talibus potest esse peccatum uel ueniale, vel mortale. Habent enim se huiusmodi motus dupliciter. Quia aliquando praecedunt iudicium rationis, & tunc peccatum sunt veniale, & habent rationem peccari: quia possunt per rationem impediri, & si non potest ratio omnes impedire generaliter, potest impedire hunc, & illum specialiter. Propter quod dicit Magister in littera, ibi esse peccatum leuissimum: immo si talibus motibus resistatur per¬ rationem, vt supra diximus, longe plus est ibi de merito, quam de demerito. Iluxta illud Hieronymi: Non est possibile non irruere motum in sensum hominis medullarum calore: sed ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim, cum incaeperit cogitare, interficit cogitatus, & allidit paruulos suos ad petram: tales enim cogitatus cum sunt paruuli, debeteis per rationem obuiari, & debentallidi ad petram: Petra autem erat Christus. sic ergo loquendum est de talibus motibus sensualitatis, cum praecedunt iudicium rationis. Sed aliquando sequuntur rationis iudicium, utcum quis consensit in opus illicitum, & post talem consensum insurgit caro, talis insurrectio carnis potest esse peccatum mortale Vnde & virtutes, & vitia ponuntur in irascibili, & in concupiscibili, que pertinent ad appetitum sensitiuum, & sunt partes appetitus sensitiui Nam temperantia, & in temperantia ponuntur in concupiscibilii fortitudo, & timiditas in irascibili.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum quod motus sensualitatis sunt in potestate nostra: quia, vt patebit in quaestione sequenti: & vt vult Philosophus in 1. Ethi. Appetitus sensitiuus, & si non est rationalis per essentiam, es rationalis per participationem: quia est aptus, natus obedire rationi. Et si dicatur, quod tales motus praecedunt iudicium, & imperium rationis, potest responderi, quod ex hoc non arguitur, talia non else peccatum: sed non habere perfecte rationem peccati.

Ad secundum dicendum, quod icet sensualitas sit communis nobis, & Brutis: tamen Bruta quia carent ratione, sensualitas in eis non est apta, nata obedire rationi: & ideo dicuntur non pescare, ut hic de peccato loquimur. Accipitur enim hic peccatum pro qualibet obliquitate a ratione, uel a dictamine rationis. Sed in homine, qui est ratione praeditus, sen sualitas est apta nata rationi obedire, ut ex hoc in ipsis motibus sensualitatis possit esse peccatum

Ad tertium dicendum, quod omne peccatum est voluntarium: sed eise uoluntarium est dupliciter, perfsecte, & impersecte. Primi autem motus sensualitatis sunt voluntarij, saltem imperfecte, inquantum voluntas quemlibet eorum potuit impedire.

Ad quartum dicendum, quod in Brutis talia possunt dici pure naturalia: sed in homine, qui secundum Philosophum magis est intellectus quam sensus, & in quo omnia, quantum possibile, est lunt ratione regulandla. naturale est sensualitati, quod feratur in delectabilia secundum fraenum rationis. Propter quod, si contrarium fiat, erit ibi peccatum.

Articulus 3

An sensualitas sit apta nata rationi obedire

ARTIC. III. An sensualitas sit apta, nata rationi obedire. Conclusio est affirmatiua.

om 1. p. 494. 4t 1. 1en n. 4D7arta. Eta4, satt, Etq 4a. at. 4Etde Vtr q. 37. arta.

TERTIO quaeritur de sensualitate: Vtrum sit apta, nata obedire rationi. Et videtur, quod non. Quia, vt dicitur ad Romanos: Video autem aliam legen in membris meis repugnantem legimentis meae. Sed ista lex membrorum est sensualitas, vel est appetitus sensitiuus. Lex autem mentis est lex rationis. ergo sensualitas est apta, nata repugnare rationi. sed non videtur, quod illud quod aptum, natum est repugnare rationi, sit aptum, natum obedire, ergo &c.

Praeterea illud est aptum, natum obedire rationi, quod est in potestate nostra, & quod regitur secundum voluntatem nostram: quia, vt dirtu in 3. de Anima. Intellectus quidem non vrur mouens sine appetitu. Sed motus sensualitaris non sunt in potestate nostra, nec regulantut secundum voluntatem: quia, vt dicitur ad Romanos: Non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod malum odio, illud facio: & quia ista dicta sunt propter motus, & impetus sensualitatis, ergo &c.

praeterea quae sunt naturalia non obediunt rationi: sed sen sualitas mouetur naturaliter in suum obiectum, & eius impetus videntur esse naturales, ergo &c.

praetetea sicut est in potentijs cognitiuis: ita suo modo est in potentijs appetitiuis: sed in parte sensitiua est dare potentias cognitinas & appetitiuas, & in parte in rellectiua est dare utranque potentiam, Si ergo apperitus sensitiuus esset subiectus appetitur intellectiuo, sensus esset subiectus rationi: sed hoc est falsum. Quia uidemus & audimus, non, ut ratio dictat: sed, ut sensibilia se offerunt. ergo nec appetitus sensitiuus erit subiectus appetitui intellectiuo, nec etiam rationi, cum ratio, ut patuit per Pmlosophum, non moueat sine uoluntate

IN CONTRARIVM est. Damasc. lib. 2. c. 13. Qui vult, quod obediens rationi diuidatur in concupiscentiam, & iram. dist in concupiscibilem, & irascibilem: sed concupiscibilis, & irascibilis dicunt ipsum appetitum sensitiuum, siue ipsam sensualitatem, ergo &c.

Praeterea Philosophus vult, quod irascibilis, & concupiscibilis sunt rationales per participationem: quia sunt apptae natae obedire rationi, ergo &c

RESOLVTIO. potentiae irrationales non nisi indirecte subiacent rationi, rationales uero directe, sed incomplete. Hinc ex eis peccarum mortale nasci non potest ex suo ipsius motu: mortale autem ex imperio rationis, cuius nomen per essentiam intellectui adstribitur, & uoluntati.

RESpondeo dicendum, quod circa hanc materiam in idem incidunt Philosophi, & Doctores nostri. Nam Philosophus, distinguens potentias animae, dicit alias esse rationales, alias irrationales. & irrationales distinguit: quia quaedam aptae natae sunt obedire rationi, ut irascibilis, & concupiscibilis, & quaedam non, sicut est nutritiua, & augmentariua, & talia. Sic etiam Damasc. lib. 2. c. 11. ait. roneni, quae non suadetur rotene: illa uero obediens, & persuasibilis ratione: Inobediens quidem, & quae non persuadetur ratione est Codiacum. est uitale, uel pulsatiuum, generatiuum, plantatiuumid est nutritiuum, & augmentatiuum. Obediens uero, & persuasibilis ratione diuiditur in concupiscentiam, & iram, quae est pars animae passiua, & appetitiua. Appetitus ergo sensitiuus, qui diuiditur in concupiscentiam, & iramid est concupiscibilem, & irascibilem, ut patet perDam. & Philosophum, est aptus, natus obedire rationi, & est persuasibilis rotene. Sed Codiacum est vitalei quia xoe, Aon in Oraeco, idem est, quod vita in latino, & vitale est idem, quod pulsatiuum. Nam sicut motus celi, vt dicitur in 8. Physi. est vita in entibus: quia ab illo motu sunt omnes alii motus, sic motus cordis est vita omnium membrorum: quia ab illo motu est motus in omnibus membris: Vere ergo pulsationes habet hoc efficere per motum cordis & pulsus causati a corde Nam non, ut uolumus, & ratio dictat, habemus pulsum uelocem, uel tardum: sed hoc est in nobis, ut requirit qualitas, & natura corporis. Et sicut Lodiacum.d est pulsatiuum non obedit rationi, sic plantatiuumd est nutriuum, in quo conuenimus cum plantis, & augmentatiuum, & generatiuum nihil faciunt pro ratione considerata secundum se: possuntautem facere pro ratione. prout subiacent actibus exterioribus: quia in potestate nostra est hunc actum exteriorem efficere, qui est manducare, uel non manducare. Et si homo non manducaret, non nutriretur, nec augmentaretur, nec etiam esset illud superfluum alimenti, &, ex quo fit semen, & per quod fit generatio. Etiam abstinendo ab alimento qualificaret corpus, & fieret uelocior pulsus. Propter quod ipsum Codiacum, & ipsum pulsatiuum aliquo modo subiacet actui exteriori. Zodiacum ergo. nutritiuum, & generatiuum secundum se, non sunt in potestate nostra, nec obediunt rationi: sed, ut subiacent actibus exterioribus, de hoc quodammodo indirecte possunt esse in potestate nostra, & subiacere rationi. Potentiae ergo animae trifariam diuiduntur: quia quaedam sunt rationales per essentiam, quaedam per participationem, quaedam sunt simpliciter irrationales. Potentiae autem rationales per essetiam fuit intellectus, & voluntas. Dicitur autem voluntas rationalis per essentiam, quia essentialiter est appetitus sequens rationem. Potentiae autem rationales per participationem sunt concupiscibilis, & irascibilis. Potentiae autem simpliciter irrationales sunt pulsatiuum, nutritiuum, augumentatiuum, & generatiuum. Aduertendum tamen quod potentiae simpliciter irrationales indirecte, vt subiacent actibus exterioribus, subiacent rationi: Potentiae autem rationales per participationem subiacent rationi directe, sed incomplete: & quia potentiae rationales per participationem incomplete subiacent rationi; ideo in eis ex proprio motu non potest esse perfecte ratio peccati, vel non potest ibi esse peccatum mortale. Ideo Magister in lirtera de tali peccato loquens, dicit ipsum esse veniale, & leuissimum. Dicimus autem ex proprio motu, quia ex imperio rationis, vel ex consensu rationis in opus posset in viribus inferioribus esse peccatum mortale.

DVB. I. LATERALIS.

An probare possinus, sensualitatem ese aptam rationi ordine. conclusio est affirmatiua.

Idque sex modis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, per quae possumus aduertere, & probare, quod sensualitas sit apta nata obedire rationi; Dicendum, quod sex modis possumus ostendere hoc esse verum. Primo, vt homo comparatur ad bestias. Secundo, vt comparatur ad vitia, & virtutes. Tex tio, vt comparatur ad parentes, amicos, & notos. Quarto, vt comparatur ad rationem. Quinto, vt comparatur ad voluntatem. Sexto, vt conparatur ad motus exteriores.

Prima via sic patet. Nam August. super Gen. Dat differentiam inter bestias, & hominem, quia bestia praesente concupiscibili non potest non concupiscere. sed homo etiam praesente concupi scibili, potest non concupiscere, cuius causa secundum eum esse videtur, quia homo est rationalis, bestia irrationalis. In potestate enim hominis est repellere, & abhominari concupiscibise. non est autem hoc in potestate animae bruti. Si ergo ex ratione contingunt ista: oportet, quod concupiscentia in homine, & sensualitas in eo sit apta, nata obedire rationi.

Secunda via ad hoc idem sumitur: prout homo comparatur ad virtutes, & vitia. Nam Philosophus in 2. Ethico. quaerens: Vtrum naturaliter sint virtutes in nobis; ait, quod nec natura, neque praeter naturam insunt virtutes, sed inna tis quidem nobis suscipere eas, perfectis autem per assuefactionem. Ergo secundum eum inna tisumus, vel apti, nati sumus habere virtutes, sed non habemus eas perfecte nisi assuescamus ad illas. Sed cum secundum eundem Philosophum idem virtus sit habitus electiuus in mediocritate consistens: prout sapiens, vel prout recta ratio iudicabit. quia ratio ponitur in diffinitione virtutis; in nulla vi, vel in nulla potentia animae habet esse virtus, nisi illa sst apta nata obedire rationi. & quia in concupiscibili ponitur Temperantia, quae est virtus, & in irascibili portitudo: oportet, quod sensualitas, cuius partes sint irascibilis & concupiscibilis, sit apta nata obedire rationi.

Tertia via ad hoc idem sumitur, prout homo comparatur ad parentes, & amicos, & notos. Nam a talibus increpatur homo, si non sic moderatur in passionibus sensitiuis, vt si nimis vincatur concupiscentijs, & si nimis moueatur ad iram. Et laudatur, si in talibus moderate se habeat. Frustra enim essent, secundum Philosophum, increpationes, & laudes, si non posset quis per rationem se moderare in talibus passionibus. Oportet ergo, quod sensualitas, vbi habent esse sensitiuae passiones, sit apta nata mode rari, & obedire rationi,.

Quarta via ad hoc idem sumitur, prout homo comparatur ad rationem. Nam vt dicitur circa finem primi Ethic. Recte enim, & ad optima deprecatur ratio. quod dupliciter fit, vel proponendo mala, quae consequimur ex vitijs, vel proponendo bona, quae consequimur ex virtutibus. Iuxta illud: Memorare nouissima tua, & in aeternum non peccabis. Ecci. 7. Si consideremus nouissima nostra, quanta gloria in die iudicii erit bonis, & quanta confusio malis, quia illi rationaliter vixerunt, & fuit rationale eorum obsequium, computabuntur inter filios Dei: Hi autem, quia irrationabiliter, non intelligentes comparati sunt iumentis insipientibus; semper studeremus per rationem vincere passiones nostras, etiam sensitiuas. quod fieri non posset, nisi talia essent apta nata obedire rationi.

Quinta uia ad hoc idem sumitur, prout homo comparatur ad voluntatem. Nam secundum Philosophum in 3. de Anima. Illi duo appetitus: sensitiuus, & intellectnius se inuicem mouent sicut rota rotam, vel sicut sphera sphaeram. Secundum enim naturam est, quod sphera superior reuoluat speram inferiorem, & peruersus esset ordo, si inferior reuolueret superiorem. Et ideo mali sequentes appetitum sensitiuum dicuntur habere animam peruersam, quia peruersus est est ordo, quod appetitus sensitiuus, qui se habet, ut sphaera inferior, reuoluat appetitum intellectiuum, qui se habet, vt sphaera superior. Rectus ergo ordo est, quod sensualitas sequatur rationem, non econuerso. quod non esset nisi apta, nata esset rationi obedire.

Sexta, & vltima via sumitur ex eo, quod homo comparatur ad actus exteriores. quia quantumcunque insurgant passiones: procedere tamen in opus secundum passiones illas, totum est in potestate nostra. Et voluntas nostra, quae est apta, nata regulari per rationem, potest progredi in opera exteriora, & non progredi, secundum quod sibi placet. Omnia ergo talia, prout sunt in potestate nostra, sunt apta, nata per rationem regulari. Nam si non possumus progredi in opera exteriora sine voluntate, & fine ratione ostendente obiectum voluntati: oportet, quod ipse passiones inclinantes nos ad opera exteriora per rationem, habeant regulari, & si non necessitamur, vt sequamur rationem: Tamen cum simus rationales sumus apti, nati rationem consequi. Ideo vult Dam. quod virtutes sunt secundum naturam, vitia contra naturam.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod argumentum arguit, quod difficile est per rationem regulare passiones, sed non arguit, quod sit impossibile, &, quod non sit sensualitas apta, nata rationi obedire. Vel possumus dicere, quod argumentum arguit, quod sensualitas secundum se contrariatur rationi: vel vt non est refraenata per rationem, contradicit rationi; sed refraenata per rationem, obsequitur rationi. & propter hoc virtus est circa bonum difficile, non circa bonum impossibile, & quia virtus habet esse se immediate secundum rationem, oportet, quod ratio moderetur, & inueniat medium tam in passionibus sensitiuis, quam in alijs, quae sunt in potestate nostra. Et per hoc potest patere solutio ad secundum, quia ratione difficultatis, quae est in talibus, ait Apostolus: Non enim, quod volo bonum hoc ago, sed malum, quod odio, illud facio. Loquitur autem in persona incontinentium, qui licet eis displiceat male facere: victi tamen passionibus malefaciunt. Non, quod eis sit impossibile passiones vincere, sed nolentes contra pass iones bellare non vincunt passiones, sed vincuntur ab eis.

Ad tertium dicendum, quod in brutis est naturale simpliciter tendere in delectabilia secundum sensum. In hominibus autem, quia sunt rationales, est naturale tendere in delectabilia secundum rationem. & ut melius appareat, quod dicitur, dicere possumus, quod secundum Philosophum, Natura dicitur de materia, & de forma, sed magis dicitur de forma, quam de materia. Vitia ergo si aliquo modo possunt dici naturalia, hoc est solum secundum naturam materiae, ut quia aliqui habent corpus, & complexionem magis dispositam ad hoc vitium, quod est gula, ita aliqui ad aliud vitium, quod est luxuria, sed nunquam vitia in homine possunt esse naturalia secundum naturam formae: Nam cum forma hominis sit anima rationalis, naturale est in homine secundum naturam formae, vt omnia agat secundum rationem. Et quia forma magis dicitur natura, quam materia, magis est naturale in homine agere secundum rationem, quam agere secundum passionem. Argumentum ergo magis concludit propositm, quam oppositum:

Ad quantum dicendum, quod secus est de potentijs cognitiuis, & appetitiuis quantum ad sensum, quia sensu, sunt in nobis sufficienter determinati per naturam, nec acquiruntur ex actibus, sed in potentijs appetitiuis sensitiuis acquiruntur virtutes, & vitia ex actibus. Vt si stant huiusmodi actus secundum rationem, simus virtuosi: si contra: vitiosi. Quod non esset, nisi sensualitas esset apta, nata rationi obedire. Est enim sensualitas communis nobis, & brutis, sed, ut est in nobis, est rationi coniuncta, & debet esse rationi supposita: non autem, vt est in brutis.

Articulus 4

An sensualitas naturalius secundum impetum, quam per fraenum rationis moueatur.

ARTIC. IV. An sensualitas naturalius secundum impetum, quam per fraenum rationis moueatur. Conclusio est negatiua.

Vide Doct supra citatos. Et Rie. d. 34. q. 17.

QVARTO quaeritur. Vtrum naturalius sit sensualitati moueri secundum impetum, vel secundum fraenum rationis. Et videtur, quod naturalius sit illi moueri secundum impetum. quia naturalius est, quod competit alicui secuncundum se, quam, quod competit ei secundum aliud. sed moueri secundum impetum competit sensualitati secundum se. Moueri autem secundum fraenum rationis competit sensualitati, vt comparatur ad aliudid est ad rationem, ergo &c.

Praeterea naturalius videtur, quod competit alicui secundum naturam, quam, quod competit secundum habitum. cum habitus sit quoddam additum naturae. sed moueri secundum impetum competit sensualitati ex natura: moueri autem secundum fraenum rationis competit ei ex habitu, vt ex habitu temperantiae mouemur tempera te secundum rationem: ex habitu fortitudinis mouemur ad fortia, vt ratio dictat: ergo &c.

Praeterea illud vidctur esse magis naturale, quod plures sequuntur. sed plures sequuntur impetum, quam rationem, quod non esset, nisi moueriex impetu esset nobis magis naturale secundum sensualitatem, quam moueri ex ratione.

Praeterea sicut se habet ex parte intellectus, ita suo modo se habet ex parte appetitus. sed natura le est intellectui, quod nascatur nudus ergo naturale est appetitui, quod nascatur nudus. sed appetitus nudus, & maxime appetitus sensitiuus mouetur secundum impetum, non secundum rotonem, ergo &c.

Praeterea secundum Apostolum: Natura nascimur filii irae: sed non sumus filii ire, inquantum mouemur secundum rationem. Ergo naturale est nobis, vt moueamur secundum impetum.

IN CONTRARIVM est, quia ille motus est naturalior, qui magis competit naturae institutae, quam qui magis competit naturae corruptae. sed in natura instituta semper sensualitas fuisset mota secundum rationem: & nunc in natura corrupta mouemur secundum impesg: aergoge

praeterea si esset homini simpliciter naturale moueri secundum impetum, nunquam posset assuescere ad contrarium. quia lapis si millies feratur sursum, nunquam assuescit ad talem motum. Cum ergo homo assuefiat ad agendum secundum rationem, Snortet, quod aliquo mnodo siteimturale sie agere.

RESOLVTIO. Naturalitate materia naturalius est sensualitati moueri ex impetu, quam ex ratio. is fraeno. contra vero naturalitate formae. Id quod conuenientius sensualitati adscribitur.

RESPONDEO dicendum, quod, vt potest patere per habita, dicitur aliquid naturale vel ex natura materiae, vel ex natura formae. Cum ergo quaeritur: Vtrum magis sit naturale sensualitati moueri secundum rationem, vel secundum impetum; si loquamur de naturalitate secundum formam, cum forma hominis sit anima rationalis, nagis estnaturale etiam sensualitati moueri secundum rationem.

Sed forte dices, quod homines etiam ex parte materiae aliqui sunt complexionati ad opera virtutum, quia aliqui sunt naturaliter mansueti, aliqui naturaliter casti. Ergo etiam ex parte materiae, & ex parte complexionis non debemus simpliciter concedere, quod naturalius sit nobis moueri secundum impetum, quam secundum rationem, cum opera virtutum sint opera secundum rationem. sed haec obiectio non concludit intentum. quia etiam illi, qui naturaliter sunt complexionati, vt si sint mites, vel, ut sint casti: vt agunt ex complexione, non agunt ex ratione: sed ex impetu, vel ex passione. quia sic habent complexio natum corpus, vt displiceat eis ira, vel lucuria. nam si ex ratione hoc agerent, hoc non esset ex complexione, sed ex assuefactione ad ea, quae sunt secundum rationem. quandiu ergo dicimus aliqua fieri ex complexione, vel dicimus, quod aliquis sic agit, quia sic est complexionatus, uel dicimus, quod sic agit, quia sic est passionatus.

Potest tamen contingere, quod ad illud idem, ad quod habet aptam complexionem, habeat assuefactionem. & potest contingere contrarium, quia aliquando aliquis ex complexione est castus. & ex assuefactione venereus. & in talibus plus est assuefactio, quam complexio, quia facilius continebit, qui est castus ex assuefactione, quam qui aex complerione, vt supra in antc habi tis dicebatur.

Reuertamur ergo ad propositum, & dicamus, quod dupliciter potest esse aliquod naturale: Ex natura materiae, vel ex natura formae, Si ergo loquimur de naturalitate materiae, magis est naturale sensualitati moueri ex impetu. Sed si loquimur de naturalitate formae, magis est ei naturale moueri secundum fraenum rationis. Verum quia quaestio quaerit, quod est naturalius sensua litati, an moueri er impetu, an secundum fanum rationis. Ideo videtur, quod haec quaestio querit, quod sit naturalius rei. An quoc conuenit ei ex natura materiae, an ex natura formae. Ideo dicere possumus, quod est naturalius rei, quod comperit ei ex natura formae, quam & natura materis: quod triplici via declarari potest.

Vt prima via simatur ex eo, quod ratione naturae magis competit formae, quam materiae Secunda ex eo, quod magis competit ei ratio superioritatis. Tertia ex eo, quod magis competit formae ratio totalitatis.

Prima via sic patet: nam licet natura dicatur de materia, & de forma. Tamen hoc nomen natura magis competit formae, quam materiae Immo non competit materiae, nisi per formam vt declarari habet in 5. Meta. c. de Natura. Propter quod Commen. vult ibidem, quod natur: simpliciter dicitur de forma, quoniam omnes homines non denominant, in quod generandum est, habeat naturam antequam habear formam, & secundum Commen. ibidem, est simile quantum ad hoc de naturalibus, & de artificialibus. Nam artificiale non dicitur tale, antequam habeat formam talis, vt scamnum non dicitur antequam habeat formam scamni, Sic & in naturalibus aurum non dicitur aurum ante, quam habeat formam auri. Si ergo materia auri pertinet ad naturam auri, hoc est ratione formae auri. Ergo quia principalius, & magis dicitur natura de forma, quam de materia, principalius, & magis est rei naturale quod competit ei ratione formae, quam ratione materiae. Ergo naturalius est sensualitati, vt est in homine, quod moueatur secundum fraenum rationis, quam secundum impetum, cum homo reponatur in specie peranimam rationalem, tamquam per propriam formam.

Secunda via ad hoc idem sumitur, ex eo, quo formae magis competit ratio superioritatis. Nam materiae magis competit ratio sundamenti. Iuxta illud Philosophi in Meta. quoniam in fundamento materiae nihil est distinctum. Vocat enim ibi fundamentum naturae materiam, vbi sunt res indistinctae ante, quam distinguantur per formam. Ergo quia materia se habet, vt funda. mentum naturae, forma se habebit, ut id, quod est naturaliter superadditum fundamento: Ron ergo superioritatis attribuetur formae, inferioritatis materiae. Et quia quae sunt a causa superiori sunt magis naturalia: immo dato, quod id est a causa, vel a natura superiori, contradicit ei, quod est a natura inferiori: Hoc tamen non obstante, id, quod erit a natura superiori, diceretur naturale. propter quod uult Commen, quod fluxus maris, & refluxus sit naturalis: Cum ergo non possit aqua maris primo fluere, & postea refluere, nisi ascendat: Non obstante ergo, quod ascendere est contra naturam aquae, aqua maris ascendit naturaliter, quia competit hoc ei a natura superiori, ut a natura coelesti, uel a corpore lunari. nisi ergo esset magis naturale, quod est a natura superiori, quam ab inferiori, non diceretur simpliciter naturalis fluxus maris, cum hoc contrarietur naturae maris. principaliter ergo est quid naturale, quod est secundum naturam superioris, cui & si contrarietur natura inferioris, adhuc meretur dici naturale. Sic & in proposito in homine est natura inferior, vt sensualitas: & natura superior, vt ratio. Erit ergo principaliter naturale, & ex hoc erit magis naturale sensualitati moueri secundum fraenum rationis, quam secundum impetum: immo, dato, quod motus sensualitatis contrarietur motui rationis adhuc erit magis naturale sensualitati moueri secundum franum rationis, quam secundum motum proprium.

Tertia via ad hoc idem sumi potest ex eo, quod natura formae habet magis rationem totalitatis, quam natura materiae, & maximem in his, ubi forma est ipsa anima.. Nam cum continere pertineat ad totum, & contineri pertineat ad partem, anima, quae se habet, vt forma, magis continet corpus, quod se habet vt materia, quam econuerso, vt vult Philosophus in 1. de Anima. Propter quod ratio totalitatis, & ratio peresctionis, quia totum, & perfectum idem, vel proximum, secundum naturam magis competit animae, quod corpori. Cum ergo idem sit locus totius, & partis, & ex hoc vbi tendit pars, tendit totum, & econuerso: tamen hoc principalius competit toti, quam parti: Immo per totum hoc competit parti omnino. Est enim naturale, quod pars imitetur totum, & sequatur naturam totius, non econuerso. Et ex hoc verificatur dictum Aug. quod turpis est pars, quae non suo toto congruit, vel quae suo non congruit vniuerso. Naturalius est ergo parti, quod sequatur totum, quam seipsam. Naturalius est ergo sensualitati, quod moueatur secundum fraenum rationis, qui est motus secundum formam, quam moucatur secundum impetum, qui est motus secundum materiam.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod cum dicitur, quod naturalius est alicui, quod competit ei secundum se, quam competit ei secundum aliud. Potest responderi secundum omnes tres uias tactas, quod si illud aliud se habet, vt quid formale, cum natura magis dicatur de forma, quam de materia: vel si sllud aliud se habeat, vt quid superius, quia naturale est inferioribus sequi superiora, magis, quam sequi seipsa Vel si illud aliud se habcat, vt totum, quia magis naturale est parti sequi totum, quam seipsam; Non oportet naturalius esse alicui, quod competit ei secundum se, quam quod competit ei secundum aliud: vel naturalius ei esse moueri secundum se, quam moueri secundum aliud, cum naturale sit mari relinquere motum proprium, & sequi motum coeli. Sic & in proposito magis est naturale sensualitati sequi motum rationis, quam motum proprium.

Ad secundum dicendum, quod non solum ex habitu, sed etiam ex natura sensualitas in homine est apta nata sequi rationem. Sed tamen quod faciliter, & delectabiliter sequitur eam, hoc comperit ei ex habitu, quia signum generati habitus est delectationem, & tristitiam fieriin opere. Vt si fiantopera secundum habitum, est ibi delectatio: si contra, tristitia.

Ad tertium dicendum, quod licet plures sint vitiosi, quam virtuosi: hoc tamen non obstante virtus est secundum naturam, vitium contra naturam, vt vult Dam. lib. 3. cap. 30. Et Augu. 11. de Ciui. vult vitium esse contra naturam. Naturalius est ergo sensualitati sequi rationem, cum hoc sit secundum virtutem, quam sequi impetum proprium, cum hoc sit secundum vitium.

Ad formam autem arguendi, cum dicitur, quod plures sequuntur impetum sensualitatis, quam motum rationis; Dici potest, hoc ideo est, quia plures sequuntur sensum, quam intellectum: tamen hoc non obstante, secundum Philosophum, homo est magis intellectus, quam sensus. & viuere secundum rationem intellectum, hoc est hominis, vt homo est. sed viuere secundum sensum, hoc est hominis, vt conucnit cum bestijs.

Ad quartum dicendum, quod intellecus quantumcunque nascatur nudus, naturale tamen est ei tendere in principia. sic appetitus, vel affectus quantumcunque dicatur nudus: naturale tamen est ei tendere in finem, quia finis in practicis se habet, vt principium in speculatiuis. & quia in hoc motu appetitus etiam sensitiuus est aptus natus dirigi a ratione: ideo naturale est ei sequi rationem.

Ad quintum dicenndum, quod omnes nascimur natura filii irae, sed hoc non est secundum naturam institutam, sed secundum naturam corruptam. quod magis debet dici contra naturaH, quam secundum naturam: vel hoc non est sccundum naturam formae, quae principaliter dicitur natura, sed secundum naturam materiae, quae non est natura, nisi per analogiam ad formam.

PrevBack to TopNext