Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. XXVI De libero arbitrio comparato ad auxcilltuem grattae.

HAEC EST GRATIA OPERANS Postquam Mat ster determinauit de auxilio naturali, quod habemus ad resistendum peccato, quod est liberum arbitrium Hic determinat de auxilio gratuito, quod est gratia, & virtus. Vtrunque enim est quid gratuitum, & utrunque datur nobis propter liberi arbitrii insufficientiam. Tria ergo facit, quia primo determinat de dono gratuito, quod est gratia. Secundo determinat de huiusmodi dono gratuito, quod est virtus. Tertio determinat de insufficientia liberi arbitrii. Propter quam confertur nobis gratia, & virtus. Secunda ibi: [Hic videndum es quid sit virtus.] in principio 27. dist. Tertia ibi: [Quis vero inconcusse.] in princip. 28. dist Circa primum duo facit, quia primo determinat de gratia. Secundo ea, quae dixerat de gratia, reducit ad fidem, quae per dilectionem operatur ibi: [Et si diligenter. Circa primum quatuor facit, quia primo determinat de gratia diuidens eam in operantem, & cooperantem. Secundo ex hac diuisione, data de gratia, quod est gratia operans, & cooperans, dat diuisionem aliam, quod est gratia praeueniens, & subsequens. Tertio determinat de voluntate, quae dirigitur per gratiam. Quarto ostendit, quomodo bona voluntas se habet ad gratiam, quia habet, ut concomitans, non vt praeueniens gratiam. Secunda ibi: [Ecre his verbis.] ] Tertia ibi: [Voluntatem ipsam. Quarta ibi: [Itaque bona voluntas. Tunc sequitur illa pars: [Si diligenter. Iin qua, quae dixerat degratia, reducit ad fidem, quae per dilectionem operatur. Circa quod tria facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo comparat bonam uoluntatem ad Dei dona, ostendens, quod bona uoluntas praecedit aliqua Dei dona, sed non omnia. Nam bona voluntas non praecedit Dei gratiam, cum non sit bona, nisi per gratiam: potest tamen praecedere aliqua, quae sequuntur ex gratia. Tertio circa ipsam gratiam mouet quaedam dubia. Secunda ibi: IIpsa tamen.] ITertia ibi: [Non est ignorandum. Circa quod duo facit. Nam cum reduxisset gratiam ad fidem, quae per dilectionem operatur, & dixisset gratiam praecedere bonam uoluntatem. oportet, quod fides praecedat bonam uoluntatem Duo ergo facit, quia primo mouet dubitationem, vtrum fides praecedat bonam voluntatem. Secundo quaerit de ipsa gratia: Vtrum sit eadem gratia praeueniens, & subsequens: vel operans & cooperans ibi: [Hlit considerandum. [Circa primum quatuor facit, quia primo ostendit, quod bona voluntas videtur praecedere fidem. Secundo fortificat quaestionem. Tertio soluit quaestionem propositam. Quarto, quia ad hoc faciendum i. adduxerat verba August. ostendit quomodo illa verba sint intelligenda. Secunda ibi: [caeterum. Tertia ibi: [Illa autem.] Quarta ibi: [ Quae verba Angust]Tunc sequitur illa pars: [Hic considerandum. IIn qua quaerit: vtrum sit vna, & eadem gratia operans, & cooperans: vel praeueniens, & subsequens. Circa quod tria facit. Quia primo facit, quod dictum est. Secundo ostendit, quod eadem gratia est haec, & illa, aliter, & aliter sumpta. Tertio, quia mentionem fecerat de gratia, & voluntate: vel de gratia, & libero arbitrio, distinguit diuersa genera bonorum. Secunda ibi: [Quibusdam non irrationabiliter. Tertia ibi: [si vero quaeritur. In qua parte tria facit. Quia primo distinguit tria genera bonorum. maxima: vt gratia, & virtutes: media, vt potentiae animae: minima, vt bona corporis. Secundo quaerit inter quae bona continetur liberum arbitrium, & ait, quod inter bona media. Tertio quia dixerat, quod virtute bene vtimur aliis, ait, quod cum opus virtutis sit bene vti aliis, oportet, quod bonus vsus aliorum possit accipi pro virtute, & pro opere virtutis, cum non sit idem virtus. & opus eius. Secunda ibi: Quaeritur autem. Tertia ibi:[ Attende diligenter. & in hoc finietur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum