Praeambulum
Praeambulum
HIC VIDENDVI EST, QVID SITVIRTVS Postquam Magister determinauit de gratia: in parte ista, vt dicebatur, determinat de virtute. Circa quod duo facit. quia primo determinat de ipsa virtute, quid sit. Secundo determinat de actu eius ibi: [Si igitur gratia.] Circa primum tria facit: quia primo dicit se velle determinare de virtute, & actu eius, siue opere, & incipit determinare de virtute dicens, quid sit virtus, & quod a solo Deo habet esse virtus. Secundo, quod dixerat, declarat de virtute iustitiae, quod a solo Deo est, ibi: [sicut de virtute iustitiae.] Tertio ostendit hoc idem degratia fidei, siue de virtute, quae est fides. Nam cum iustitia fit a solo Deo, & fides sit a solo Deo; cum iustitia, & fides sint virtutes: patet, quod virtutes sunt a solo Deo, loquendo de virtutibus, prout hic loquitur. Deinde cum dicit: [si igitur gratia. [incipit determinare de actu virtutis. Circa quod tria facit: quia primo determinat de actu virtutis, vt comnparatur ad virtutem: dicens huiusmodi actum esse differentem a virtute: quia virtus non est a libero arbitrio, sed est a solo Deo. Sed actus virtutis opus meritorium semper est aliquo modo a libero arbitrio: ergo huiusmodi actus non est ipsa virtus. Secundo adducit opiniones quorundam hoc idem concedentium. Tertio adducit opinionem aliorum dicentium contrarium. Secunda ibi: [Propterea quibusdam. Tertia ibi: [la vero dicunt. [ Deinde cum dicit: [Propterea quibusdam adducit opinionem quorundam asserentium, quod Magister asserit: videlicet, quod virtus differt a suo actu: quia virtus est a solo Dco: actus virtutis, vel opus meritorium est aliquo modo a libero arbitrio. Circa quod duo facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo epilogat circa determinata ibi: [Ex praemissis.]Circa primum quinque facit: quia primo ostendit, quod actus virtutis, vel opus meritorium est differens a virtute, per hoc, quod huiusmodi actus, vel opus est a libero arbitrio. Secus do dat causam, quare opus meritorium dicatur esse a gratia, dicens, quod est a gratia principaliter. Et ideo quamuis tale opus sit a libero arbitrio, & a gratia; tamem propter principalitatem potissime attribuitur gratiae. Tertio confirmat, quod dixerat, dicens, quod ipsa gratia est donum Dei, & hominis meritum est donum Dei, immo hominis meritum est ipsius gratiae: quia principaliter est ex gratia, & a gratia: meritum ergo hominis est ab homine, siue est a libero arbitrio, & a gratia. sed quia principaliterest a gratia, principalius attribuitur gratiae, quam libero arbitrio, Vel quam homini. Et adducit ad hoc probandum August. Quarto, cum dicatur, quod fides meretur iustificationem, & vitam aeternam: & cum charitas dicatur similiter hic mereri, declarat quomodo sint haec intelligenda. Et ait, quod fides, & charitas merentur ista: quia actus fidei, & actus charitatis sunt huiusmodi meriti. Ipsa ergo fides, vel charitas, vel ipsa virtus non est ipsum meritum, sed actus charitatis, vel fidei, vel virtutis debent dici huiusmodi meritum. Quinto concludit ex omnibus praelibatis, quod per omnia huiusmodi munera, vel per omnes huiusmodi actus virtutum boni sumus, & iuste viuimus, & etiam ex gratia boni sumus, & bene viuimus: sed gratia non est ipsum meritum: quia non est ipsum opus meritorium: sed causat, & facit meritum, siue opus meritorium. Et subdit, quod haec, scilicet opera meritoria non fiunt sine libero arbitrio. Et adducit ad hoc auctoritatem Augustini. Secunda ibi: [cum ergo.]Iertia ibi: [Quae ipsa etiam. Quarta ibi: [Cum ergo dicitur.]] Quinta ibi: [Ex actibus, vel ex muneribus.1 Notandum ergo sufficienter declaratum esse, quod opus meritorium est actus virtuitis, & quod differt huiusmnodi actus a virtute. quia virtutem causat in nobis Deus sine nobis: sed actum virtutis, siue opus meritorium, per quod bene, & iuste viuimus, non causat in nobis Deus sin nobis: sed causat ipsum mediante gratia, vdl virture, & mediante libero arbitrio; non quod ex cquo sit opus meritorium a libero arbitrio, & agratia, vel virtute: sed principalius est a gratia, vel virtute. Deinde cum dicit: [Ex praemissis epilogat circa determinata, & duo facit. quia primo epilogat quantum ad hoc, quod patet qualiter se habcanet gratia, & virtus, & quomodo haec se hab cant ad ipsum meritum. Et patet etiam quid rit gratia, vtrum sit ipsa virtus. Secundo epilogat quantum ad hoc, quod si opus meritorium est ex virtute, & ex libero arbitrio: principalius est ex virtute, quam ex hibero irbitrio. Et adaptat ista ad gratiam, & probat, quae dixerat. Secunda ibi: [Idem nempe. Tunc sequitur illa pars: [Alii veio dicuntl vbi ponit opinionem falsam asserentium contrariorum eorum, quae dicta sunt: volentium, quod ipse actus, & ipse vsus virtutis sit ipsa virtus. Circa quod quamor facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo adducit rationes, & probationes istorum, per quas roborantur dicta sua. Tertio soluit rationes illas. Quarto, omnibus his praemissis, relinquit iudicio Lectoris, vt teneat de his, quae sibi placent. Secunda ibi: [Quod autem virtutes.] Tertia ibi: [Quibus alii respondentes.] Quarta ibi: DPraemissis, alijsao testimoniis. Et in hoc terminetur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.
On this page