Praeambulum
Praeambulum
AD VERO IN concusse &c.] Postquam Magister determinauit de duplici auxilio dato nobis: videlicet de gratia, & virtute, per quae auxiliamur, ut proficiamus, & vt non deficiamus; In parte ista determinat de insufficientia liberi arbu. quia propter insufficientiam eius datum est nobis auxilium gratiae, & virtutis. Circa quod duo facit. quia primo determinat de insufficientia liberi arpitrii generaliter, secundum quod inuenitur in nobis habentibus naturam corruptam. Secundo determinat de huiusmodi insufficientia specialiter, prout habebat esse in quodam habente naturam integram: ibi: [Post hoc considerendum.] In principio 29. Dist. Circa primum tria facit. quia primo determinat de insufficientia liberi arbit. quod non potest sine gratia consequi salutem, nec facere iustitiam, quae est facere bonum, & declinare a malo: cuius contrarium dixit Pelagius. Secundo determinat de errore Pelagii. Tertio determinat de errore Iouiniani, & Manichei. Secunda ibi: [ Pelagianorum ] Tertia ibi: [ Id ergo de gratia. Dicit ergo, quod inconcusse, & inconcertanter tenendum est, quod sine gratia non potest liberum arb. sufficere ad iustitiam faciendam, nec ad gratiam obtinendam: sicut posuit Pelagius Heraeticus. Deinde cum dicit: [ Pelagianorum. Ideterminat de errore Pelagij, & sequacium: & duo facit, quia primo ponit sex, in quibus errabat Pelagius. Secundo adducit multa dicta August. per quem Pelagius errorem suum defendebat, ibi: [Qui vero dicunt Tuerunt enim, vt narratur in lit tera, sex errores Pelagii. Vnus fuit, quod nullo modo indigebamus gratia ad implenda omnia iussa diuina. Secundus error fuit, quia cum esset Monachus increpatus de hoc a Commonachis suis aliquantulum moderauit errorem. Nihilominus error erat, quod dicebat, videlicet si indigebamus gratia, non erat hoc simpliciter: sed ad faciliter implenda mandata, & quod tota huiusmodi gratia erat ex libero arbu. quantum ad posse. quia quicquid poteramus per gratiam: poteramus cum libero arb. sine gratia: licet forte magis difficulter. Tertius fuit, quod non indigebamus charitate: indigebamus autem scientia ad cognoscendum malum. Quartus error fuit, quod superuacuae erant orationes Eeclesiae, & sidelium. Quintus fuit, quod poteramus mereri gratiam perliberum aib. Sextus fuit, quod paruuui non nascebantur in peccato originali. Littera autem patet quantum ad omnia ista.
Deinde cum dicit: [Qui uero dicunt. Ostendit, quo Pelagiuis defendebat errores suos per dicta ipsius August. Et sex facit, secundum quod sex dicta August. adducebat ad sui defensionem. Et soluit omnia illa dicta per eundem August. Secunda ibi: [Similiter etiam.] Tertia ibi: [Alibi etiam.] Quarta ibi: [Haec etiam. Quinta ibi: IIn exposittione quoque. ISexta ibi: [Itsud etiam diligenter. Tunc sequitur illa pars: [Id ergo de gratia. IIn qua narrat errorem Manichaei ponentis hominem non posse vitare peccatum: & Iouiniani dicentis hominem non posse peccare. Et destruit hos errores per auctoritatem Hiero. dicentis, quod cum simus liberi arbit. possumus peccare, & vitare peccatum: Licet peccare possimus per: nos: vitare autem generaliter peccata non possumus sine diuino auxilio, & in hoc terminatur sententia Lectionis, & Distinctionis.
On this page