Quaestio 1
Quaestio 1
De hominis profectu
QVIA Magister in littera de duobus agit principaliter: de nostro prosectu, & de nostro defectu; quia liberum arb. sic est insufficiens, & inualidum, quod sine gratia non potest proficere, nec potest non deficere: ideo de his duobus principaliter quaeremus. Circa primum quaeremus quatuor: Primo: Vtrum homo sine gratia possit proficere in verum, vel possit aliquod verum cognoscere. Secundo: Vtrum sine gratia, vel sine diuino auxilio possit aliquod bonum facere, vel velle. Tertio: Vtrum sine gratia possit se sufficienter praeparare ad gratiam. Quarto: Vtrum sine gratia possimus implere omnia diuina mandata.
Articulus 1
An homo sine gratia possit aliquod verum cognoscere
AD PRIMVM sic proceditur: videtur, quod sine gratia non possit homo aliquod uerum cognoscere. Nam super illo verbo1. ad Corinth. Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. vult Ambro. quod verum a quocunque dicatur, a Spiritu sancto est: sed habendo Spiritum sanctum, habemus gratiam. Ergo nullam veritatem possumus enunciare, & per consequens nec intelligere sine Spiritu sancto: & sine gratia.
Praeterea ea, quae intellexerunt Philosophi, intellexerunt per reuelationem: quia Apostolus 1. ad Ro. Loquens de scientia Gentilium, siue de scientia Philosophorum ait: Quod notum est Dei, manifestum est in illis, id est in Philosophis, siue in Gentilibus. Et subdit: Deus enim his reuelauit: si ergo scientia Gentilium fuit per reuelationem: nullum verum possumus cognoscere sine reuelatione, & per consequens sine gratia saltem gratis data.
Praeterea sicut sine luce corporali non possumus videre sensibilia: ita sine luce intellectuali non possumus cognoscere intelligibilia. Ideo di citur Ioan. 3. de filio cui appropriaturlux, quod est lux vera, quae illuminat omnem hominem. Sine luce ergo spirituali, & sine gratia non possumus aliquid intelligere, nec aliquod verum cognoscere.
Praeterea sicut quicquid est calidum per naturam ignis, in quo reseruatur ratio primi calidi, ita quicquid est illuminatum, est tale per naturg primi luminis, qui est Deus. sed sine illuminatione non possumus aliquod verum cognoscere. ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia magis perficitur intellectus in intelligendo, quam sensus in sentiendo. sed possumus sentire sine gratia: ergo multo magis intelligere.
Praeterea cui datur virtus, & potentia a natura: oportet, quod actio illius virtutis, & potentiae detur illi a natura, quia calor est virtus, & potentia ignis, per quam calefacit datus est igni a natura: ergo & calefacere datum est sibi a natura. Si ergo intellectus datus est nobis a natura: ergo & intelligere datum est nobis a natura. Si ergo falsum non scitur, & non intelligitur, quia non est, vt potest haberi ex primo Posteriorum: proprie loquendo, non intelligitur nisi verum. Si ergo intelligere habemus a natura, & verum cognoscere habemus a natura.
RESOLVTIO. Vera cognoscere posfsumus natareliter, & a Deo: & Deo principaliter: A natura instrumentaliter. Hinc gratiam explodendam esse non censemus, si modus habendae notitiae consideretur.
RESPONDEO dicendum. quod, vt supra tetigimus: anima est creata in Orizonte aeterni tatis, vt posuerunt Philosophi: Est enim media inter substantias separatas, quae sunt aetemae, & ista sensibilia: ideo vtroque modo, est apta, nata perfici per sensibilia, & per substantias separatas. Tenet ergo Deus primum locum in genere substantiarum separatarum, & intellectus noster tenet infimum. Sic enim se habet intellectus noster ad intelligibilia, sicut se habet mate¬ ria ad entia. Et sicut materia est potentia pura in genere entium, sic intellectus noster est potentia pura non simpliciter, sed in genere intelligibilium. Propter quod est omnia fieri quantum ad intelligibilia, & in sui primordio est sicut tabula rasa, in qua nihil est pictum, & quia intellectus noster est medius inter intelligibilia, & sensibilia attingens immediate vtraque: ideo vtroque modo habet perfici: Aliter tamen, & aliter. quia per sensibilia est aptus, natus perfici naturaliter. Nam cum anima intellectiua per suam essentiam, &l naturam, sit forma corporis: cum corpus sit propter animam, non econuerso: datum est ei corpus, & dati sunt ei sensus corpora les, vt perficiatur per illos etiam quantum ad intellectum. Et ideo ait Philosophus, quod nihil .est in intellectu, quod prius non fuerit in sensu. Est ergo sensus prima causa ipsius intellectus, vt nihil veniat ad intellectum nisi transeat per sensum, quod declarat tam intellectus agens, quam intellectus possibilis. Intellectus enim agens, qui est omnia facere, comparatur ad phantasmata, sicut lux ad colores: cum colores nullo modo sint visibiles, nisi per lucem. Sed si lux illa, per quam intelligit intellectus noster omnia intelligibilia, cuius est intellectus agens, qui est omnia facere: primo irradiat super phantasmata, quae sunt accepta a sensibus, & ipsa secundum se sunt sensibilia, naturaliter nihil poterimus cognoscere, nisi prout habet ortum a sensibus. Erit ergo nostra cognitio naturalis, quod sensibilis naturaliter immutabunt sensus, & sensibus immutatis fient in nobis phantasmata sensibilia, quae illustrata per lumen intellectus agentis immutabunt intellectum possibilem. patet ergo ex parte ipsius luminis intellectus agentis, quod nihil cognoscimus naturaliter, nisi, vt habet ortum a sensibus.
Hoc, etiam idem patet ex parte intellectus possibilis. Nam intellectus possibilis non est omnia fieri naturaliter, nisi prout intellectus agens est omnia facere. Nam suum lumen naturale, in quo videt omnia alia, est intellectus agens. Et ideo vult Augustinus in lib. de Trinit 12. Quod anima nostra omnia videt, id est omnia intclligit in quadam lce sui generis, id est, in quadam luce intellectuali. Huiusmodi autem lux potest vocari intellectus agens. Cum ergo intellectus agens, ut dictum est, primo irradiet super phantasmata, nihil possumus cognoscere naturaliter, nisi prout habet ortum a phantasmatibus, & sensibus. Verum quia, ut diximus, anima nostra est media inter sensibilia, & substantias scparatas, vtroque modo habet perfici per lumen suum naturale, quod abstrahit a phantasmatibus, & ista est sua cognitio naturalis, & per lumen fidei, & gratiae, per quod fit sibi reuelatio a Deo, & a substantijs separatis.
Cum ergo quaeritur vtrum possimus cognoscere aliquod verum sine gratia. Dici potest quod verum, quod potest cognosci in lumine nostro naturali, quod est lumen intellectus agentis. possumus cognoscere naturaliter, & ad hoc cognoscendum indigemus Deo, prout operatur in operibus naturae: quia, ut supra diximus, per Augustinum, extincta esset operatio naturae: si Deus subtraheret suam latentem operatio nem. Operatur enim Deus in omnibus operibus naturae non solum naturam conseruando in esse, sed etiam ipsa opera naturae operando. non, quod res sint destitutae proprijs operationibus. Erit enim vna, & eadem operatio a Deo, & a natura: sed a Deo principaliter, a natura instrumentaliter: sicut vnum, & idem opus artis erit ab artifice, & a dolabra. Vt enim hic natura inferior comparatur ad corpus superceleste est organum eius, ut patet ex 2. de Generatione. Ita, quod ignis non posset aliquid facere nec generare ignem nisi vt est organum coeli, nec posset hoc sine influentia cocli. propter quod omnia, quae hic inferius aguntur naturaliter, reducit Philosophus in corpora supercoelestia, dicens, quod Sol, & homo generant hominem. Et si haec corpora inferiora nihil agunt nisi, vt sunt organa coeli: multo magis omnia ista inferiora, & omnia supercoelestia, & omnes naturae creatae nihil agunt nisi, vt sunt organa Dei. Res ergo naturales non sunt destitutae suis proprijs operationibus, sed agunt illas operationes, vt sunt organa Dei. Sicut ergo, si principale agens subtraheret suam operationem ab organo, nihil ageret organum, & esset extincta operario organi: ita si Deus subtraheret suam occultam operationem a natura, esset extincta operatio naturae. Sic ergo ditendum est de vero, quod possumus cognoscere naturaliter, ad quod sufficit lumen intellectus agentis. Si ergo possumus illuminari a Deo, & a substantijs separatis vltra illud lumen, quod est nobis in ditum naturaliter: oportet, quod hoc sit per gratiam etiam proprie sumptam. quia gratia proprie sumpta potest dici omne illud, quod est superadditum naturae, siue sit gratia gratum faciens, siue gratia gratis data: patet ergo, in quam cognitionem veri possimus per naturam, & in quam per gratiam. Aduertendum ergo, quod, vt supra aliqualiter tactum est, Cratia potest sumi large, & sic etiam ipsa natura dicitur gratia. Et potest sumi proprie & tunc quicquid superadditur naturalibus potest dici gratia: potest etiam sumi magis proprie, & sic gratia gratum faciens dicitur gratia.
Aduertendum etiam, quod multa possumus, quantum ad rem, adipisci per naturam, quae quam tum ad modum adipiscendi fiunt in nobis per gratiam. nam ipsa genera linguarum possumus adipisci per naturam: modus tamen adipiscendi in primitiua Ecelesia erat per gratiam Nam, quod quis hodie loquatur vnam linguam, quam heri ignorabat, hoc est impossibile per naturam. Potuisset ergo aliquis illam linguam didicisse per naturam, sed apposuisset ibi multum de tempore: & forte oportuisset, quod iuuenis didicisset eam, quia non est congrue quod adultus, & diu visitatus in vna lingua perfecte applicet eam ad unam extraneam: Propter quod res potest haberi naturaliter, quae quantum ad modum habendi necessaria erit gratia.
Rursus: ipsi etiam Philosophi, in quibus bene dixerunt, credibile est in multis, quod hoc fuerit ex gratia, & quod Deus eis reuelauit non tantum propter bonum eorum, sed etiam proprer bonum Ecclesiae, & propter bonum fidelium. Multa enim dixerunt, quae sunt Ecclesiae utilia. Propter quod cum baculo eorum porcutimus eos, & in aliquibus cum dictis eorum conuincimus ipsos. VVel possumus dicere de Philo sophis, qui fuerunt in lege Naturae, quod poterant saluariin illa lege, etiam existente lege Moysi, quod illa lex non fuit data omni populo, sed non possent modo saluari existente lege Christi, data omni populo, per quam legem dicitur: Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit: qui non crediderit, condemnabitur. Si ergo poterant saluari Philosophi in lege nature: credibile est, quod multa habuerint per reuelationem Etiam nunc vbi non est salus, nisi sub lege Fuangelica: credibile est, quodetiam non existentibus sub tali lege multa reuelantur propter bonum aliorum: & conuenit eis, sicut de candela, quae illuminatalios, & se comburit. Etiam illa eadem, quae possumus cognoscere per naturam: credibile est, quod, quantum ad modum cognoscendi, cognoscamus illa per gratiam, Deo operante in nobis, vel propter nostrum, vel propter bonum Ecclesiae.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Ambro. videtur loqui de vero, quod est proficuum ad salutem, cuius est cognoscere lesum verum dominum. Vel possumus dicere, quod nullum verum dicimus, nisi hoc sit a Spiritu sancto, id est, a Deo saltem. vt operatur in operibus naturae, sine cuius operatione extincta esset operatio naturae: vel hoc est a Spiritu sancto, cui potest appropriari veritas, cum dicatur spiritus veritatis.
Vel quia gratia potest sumi generaliter, quia ipsa natura est nobis gratis data: omne verum potest dici a Spiritu sancto, a quo appropriate nobis donata sunt omnia, & qui est primum donum, in quo dantur omnia, siue naturalia, siue alia. Nam omnia etiam naturalia proueniunt nobis ab amore Dei. Nam Dio. 4. de di. no. loquens de ipsa productione rerum naturalium dicit, quod amor, qui est in Deo, non permisit ipsum esse sine germine.
Primo ex lumine in tellectus agentis, per hoc quod praecedit in tex. Quod notum est Dei manifestum est in illis, quod potest exponi de intellectu agente, quia in illis, id est, in ipsis Philosophis indidit Deus lumen intellectus agentis, tanquam lumen naturale, in quo multa, quae nota sunt de Deo, poterant esse nota in illo lumine, quod inditum erat in illis.
Alio modo potest exrponide ipsis operationibus diuinis, vt dicatur Dens reuelasse Philosophis multa, quae nota sunt de Deo, quia produxit creaturas suas, & fecit opera sua, per quae poterant deuenire in cognitionem Dei.
Tertio modo potest exponi de illa reuelatione Dei. Credibile enim est, quod multa, quae potest homo cognoscere naturaliter: ex diuina inspiratione cognoscit. Quod quilibet in seipso experiri potest. Nam sicut multoties aliqui sanati sunt virtute diuina, quam sanitatem potuissent consequi ex natura, sed non in tam modico tempore: videlicet aliquam ueritatem, quam alias in mulro tempore uidere non potuit. quod quando contingit, debemus hoc reserre in Deum, & debemus pie credere, quod Deus tunc mouet intellectum nostrum ad intelligendam veritarem illam.
Ad tertium dicendum, quod Dei Filius illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: sed hoc referendum est ad ea, quae sunt fidei, & ad ea, quae sunt gratiae, secundum quam dat nobis potestatem, filios Dei fieri: prout in eodem Euangelio scribitur.
Vel si volumus hoc referre ad ea, quae sunt naturae; Dicemus certum esse, quod nec illuminari, nec aliquam ueritatem cognoscere sine influentia Dei, & sine operarione Dei possumus. quia, ut supra diximus per August. extincta esset operatio naturae, si Deus subtraheret latentem operationem suam.
Ad quartum dicendum, quod nisi esset natura primi luminis nihil posset illuminari. sed hoc non arguit, nisi, quod primum lumen, quod est Deus: operatur in omnibus illuminationibus, etiam naturalibus. quia non possunt aliquid agentia secunda sine virtute agentis primi, quod mouet omnia agentia secunda ad suas operationes, siue operationes illae sint naturales, sicut mouentur grauia, & leuia: siue sint vegeta biles, sicut agunt plante: siue sint sensibiles, sicut agunta nimalia: siue sint intellectuales, secundum quem modum agunt intellectualia, & rationalia.
Articulus 2
An homo sine gratia, vel sine Dei auxilio aliquod bonum facere possit
ARTIC. II. An homo sine gratia, vel sine Dei auxilio aliquod bonum facere possit. Conclusio est negatiua.
negid. 1 Quolq. 3. D. Th. 1. 2. 4. 10n art 3. Et.. sent 4. 38. art. 1. Item de Ver. q. 2 4. art. 1. ad arg. Greg. Arim. d. 27. q. 1. Dur. d. 26. q. 2. Capr. d. 28. q. 2. D. bon. d. 48. art. 2. d. 3.
AD secundum sic proceditur: Videtur, quod sine gratia, vel sine diuino auxilio non possimus ali quod bonum facere, vel velle. Nam vt ait Dominus lo. Sine me nihil potestis facere: ergo nisi Christus habitet in nobis: non possumus aliquod bonum facere. sed non habitat in nobis, nisi per gratiam: ergo &c.
Praeterea nostrum velle, & nostrum operati praecedit cognitio, vel cogitatio. Sed a, ad Cor. dicitur: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: ergo &c.
Praeterea homo non est, nec iustus, nec bonus sine gratia. sed cum non possimus aliqua bona, & iusta facere, nisi simus boni, & iusti: ergo &c.
Praeterea nihil agit ultra suam perfectionem. Sed facere opera bona, & opera virtuosa est vltra perfectionem, & ultra nostram naturam, cum talia computentur inter bona maxima: naturalia vero computentur inter bona media, vel etiam inter infima: ergo &c.
IN CONTRARIVM est Dam. lib. 2. c. 30. qui vult, quod virtus sit secundum naturam: vitium contra naturam. & quia in ea, quae sunt secundum naturam, possumus ex sola natura sine alia gratia, vel auxilio. Poterimus ergo facere opera bona, & virtuosa sine alia gratia, vel auxilio.
Praeterea non fierent nobis monitiones, quod essemus boni, & operaremur bona, si per naturam non possemus in huiusmodi opera: ergo &c.
RESOLVTIO. Absque Dei auxilio, nec ea, quae sunt naturae: nec quae sunt gratiae homo absque gratia facere potest.
RESPONDEO dicendum, quod haec quaestio videtur esse generalis, inquantum quaerit de diuino auxilio: & specialis in quantum de gratia. Dicemus ergo, quod si aliquid praesupponit aliud: oporter, quod in se habeat omnia, quae requirum tur ad illud vt si homo primo viuit vita plantae: postea viuit uita animalis: tertio vita hominis: oportet, quod in se habeat ea, quae sunt plantae, quae sunt animalis, & quae sunt hominis. & quia plantae habent uirtutem nutritiuam, generatiuam, & augmen¬ tatiuam: oportet, quod, & has uirtutes habeat homo. & quia animalia habent virtutes, & potentias sensitiuas: quas non habent plantae: oportet, quod & haec habeat homo. Et vltra omnia haec habet homo, quae sunt hominis: videlicet intellectum, & rotnnem. Et sicut uita hominis praesupponit uitam animalis, vel uita animalis praesupponit vitam plantae, sic ea, quae sunt gratiae praesupponunt ea, quae sunt naturae: cum non, nisi in natura gratia fundari possit. Omnia ergo ea, quae requiruntur ad ea, quae sunt naturae: requiruntur ad ea, quae sunt gratiae, nihilominus gratia habet de se aliqua propria praeter ea, que sunt naturae. Deus autem comparatur ad naturalia, vt eorum Conditor, & eorum Conseruator, & vt eorum Operator. Deus enim dat rebus naturalibe esse: conseruat ea in esse, & mouet virtutes naturales ad operandum. dat enim Deus rebus naturalibus esse. quia est prima causa dans omnibus esse: & non solum dat rebus naturalibus esse, sed etiam conseruat ea in esse. Propter quod August. super Gen. vult, quod Deus non dimiserit opera sua, sed ita continue operetur, vt nec natura rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat sine ipso. Est ergo Deus non solum naturarum Conditor, sed etiam conseruator, cum ipsa natura Angelorum non possit sine ipso subsistere, nec conseruare in esse. Est enim Deus tertio operator omnium operum naturalium. quia, ut diximus, extincta esset operatio naturae, si Deus subtraheret operationem suam. Omnia ni opera nostra, & naturae operatur Dominus. nam, vt supra tetigimus, omns naturae, & omnes creaturae comparantad Deum, sicut organa. sicut ergo quicquid facit organum, vt organum est, facit artifex. quia serra non secat, nisi mota ab artifice: Propter quod opus serrae magis est opus artificis, quam serrae, sic omnia opera naturae magis sunt opera Dei, quam naturae. Sicut ergo serra, vt est organum, non est destitura operatione sua, sed non potest in operationem illam, nisi mota ab artifice. Propter quod opus illud magis est artificis, quam serrae. sic natura non est destituta operatione sua, sed non potest in operatione, nisi mota a Deo: propter quod operatio naturae magis est Dei, quam naturae. In hanc autem sententiam incidit Philosophus in 2. de generatione volens, quod haec inferiora respectu corporis caelestis, sint minus quam organa, vel deterius, quam organa: volens, quod si non potest organum exire in opus suum sine artifice, multominus possunt hec inferiora sine motu coeli. & si tantum dat Philosophus coelo respectu istorum inferiorum: multo magis debemus dare Deo respectu omnium naturarum.
Cum ergo queritur. Vtrum sine gratia, uel si. ne diuino auxilio possimus aliquod bonum facere, vel velle. Si uolumus extendere nomen gratiae: prout quicquid gratis datur, est gratia. secundum quem modum omnia sunt gratia, quia omnia sunt a Deo nobis data: patet, quod sine gratia & sine diuino auxilio non possimus in aliquod bonum: nec aliqua creatura potest, cum Deus moueat omnes naturas, & omnes ereaturas ad operationes suas: & omnes naturae, & omnes creaturae respectu Dei sint organa, & minus, quam organa.
Sed si volumus loqui de gratia non, vt includit naturam: sed, vt est superaddita naturae. quia gtatia sic accepta praesupponit naturam: operario grariae sic acceptae praesupponit operationem naturae. extincta enim esset operatio gratiae, & esset extincta operatio naturae, si subtracta esset operatio Dei: ergo sine diuino auxilio non possumus necin ea, quae sunt gratiae, nec in ea, quae sunt naturae.
DVB. I. LATERALIS. An homo per naturalia bonum velle, seu facere possit. Conclusio est problematica ob varios sensus.
Hoc de natura integra affirmatur, & in fine naturali non supernaturali: Supposito diuino auxilio. Post lapsum sine gratia opera meritoria, aut ea, per quae acquiruntur aliqua supra naturam, facere non potest homo. Potest tamen sine gratia in aliqua naturae opera exire, sed non sufficienter. Natura enim post lapsum est infirma.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis quantum ad secundam partem quaestionis. Vtrum praesupposita natura, & praesupposita operatione diuina in operibus naturae possimus per ipsa naturalia bonum velle, vel facere sine gratia. Dicendum quod aliter loquendum est de natura instituta, & de natura corrupta:& aliter loquendum est de his, quae sunt pratiae: & aliterde his, quo sunt naturae: Omnia enim opera fiunt propter aliquen finem. Cum ergo duplex sit finis: naturalis, & supra naturam: opera ordinata ad finem naturalem, videtur posse ipsa natura, & maxime si sit integra, & non habeat contrarium. Nam natura infirma non potest sufficienter etiam in ipsa opera naturae, quia infirmus non potest sufficienter facere opera sani. Dupliciter ergo post peccatum Adae indigemus gratia. Nam cum nostra natura sit lapsa, & habeat se ad naturaminstitutam, sicut infirmus ad sanum: indigemus gratia, vt possimus facere opera naturae, & consequi finem naturalem, & indigemus eaiyt possimus facere opera meritoria, & consequi finem supernaturalem. Cum ergo queriturt vtrum per ipsa naturalia possimus bonum facere, vel velle; Si illud bonum non excedit naturam, & non sit natura infirma, sed sit, vt fuit instituta: cuiusmodi erat in Adam, supposito auxilio diuino, vt operaur in omni opere naturae: possemus per ipsa naturalia, vt habuerunt esse in statu in nocentiae, fadere, & velle bona, quae sunt secundum naturam: sed in statu naturae lapsae, (cum comparemur ad opera naturalia, sicut infirmus comparatur ad opera sanil sicut in firmus non potet facere sufficienter opera sani) sic & nos non possumus etiam opera naturalia sufficienter facere. Meritorie ergo loquendo cuiusmodi sunt opera ordinata ad bonum supra naturam: nullo modo possumus hoc sine gratia: immo opera eit, per quae acquiritur bonum secundum naturam. Et si possumus facere post lapsum aliqua opera: non possumus omnia, nec ea facere sufficienter. Nam homines existentes in peccato mortali conpatiuntur pauperibus, & faciunt aliqua opera pertinentia ad liberalitatem. Sed huiusmodi opera non sunt meritoria sine gratia, nec etiam sumus sufficientes ad faciendum omnia, quae sunt scmu naturam, vel ad faciendum omnia, quae sunt secundum rationenm: quis nos simus naturae rationalis, est nihilominus aliud in nobis considerandum. quia non solum habemus naturam infirmam, quia nascimur in peccato oripinali, sed etiam habemus naturam contrariam. quia habemus aliam legem in membris nostris repugnantem legimentis nostrae.
Ex quo oritur dubium non solum in nobis, sed etiam in Adam: vtrum per sola naturalia, si non habuisset superadditam originalem iustitiam, potuisset omnia facere secundum rationem: & potuisset se conseruare in bono. de quo habemus manifeste ab Augustino, vt supra diximus in li. de vera innocentia, quod natura humana, etiam si in illa integritate, in qua est condita, permaneret: nullo modo seipsam, Creatore suo non adiuuante, seruaret. Volunt tamen aliqui hoc referre, prout Deus operatur in operibus naturae, sed mens est Aug. quod natura integra sine alio bono superaddito naturae, quod August appellat auxilium Creatoris: non potuisset se Adam sine peccato seruare. Non ergo sufficiebat Adae natura integra, id est, innocens sine auxilio originalis iustitiae ad praeseruandum se a peccato: sed de auxilio, quo indigebat Adam, in sequenti Dist. tractabitur: ad praesens autem in tantum dictum sit, quod loquendo de auxilio Dei generaliter, prout sine eius auxilio, & ipsa natura: non potest exire in opus; sic sine diuino auxilio non possumus exire in opera naturae, nec etiam in opera gratiae, cum gratia praesupponat naturam.
Sed si loquamur de diuino auxilio: non possumus in aliquod opus meritorium, ad quod non sufficit auxilium gratiae gratis datae.
Sed si uolumus exire in aliquod opus meritorium: oportet nos habere auxilium gratiae gratum facientis.
Possumus tamen sine gratia exire in aliqua opera naturae aliqualiter: non tamen omnino sufficienter. quia, vt dictum est, natura post peccatum Adae effecta est lapsa, & infitma, gicut ergo infirmus non potest in omnia opera sani, & huiusmodi opera non potest facere omnino sufficienter, quia homopet peccatum expoliatur gratuitis, & vulneratur in naturalibus, & redditur inhabilis ad ipsa bona naturae. Incurrit enim, homo per peccatum caecitatem in intellectu, vt iudicet falsa pro veris. & difficultatem in affectu, ut difficile sit ei exire in bona optras Iuxta illud August 3. de libero arbitrio: Sunt re uera omni peccanti animae duo ista poaenalia: ignorantia, & difficultas: Ex ignorantia dehonestat error: ex difficultate crueiatus affligit. Et subdlit, quod approbare falsa pro veris, vt erret inuitus, & non posse se a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. quia ergo ex peccato ipsa natura vulneratur, & infirmatur, vt in iudicando erret, & in uolendo bonum etiam secundum naturam difficulterassurgat sine gratia, per quam sanamur a praefatis infirmitatibus, & vulneribus, nec etiam omnia bona nature potest, nec sufficienter in illa potest.
Ad primum dicendum, quod sine Deo nihil possumus facere. quia nec etiam opera naturae possumus agere, sine illo: vel hoc, quod dictum est, quod sine Deo nihil possumus facere, referendum est ad opera meritoria, & ad ea, que sunt gratiae, ad quae agenda specialiter indigemus diuino auxilio.
Ad secundum cum dicitur, quod non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est Dicendum est, quod veritatem habet tam in his, quae sunt naturae, quod in his, quae sunt gratiae. Nam cum natura sit infirma, & non possit sanari, nisi pegratiam, cum infirmus non possit sufficienter facere opera sani: nec ad opera meritoria ordinata ad finem naturalem, ad quae ordinantur uirtutes acquisitae, necad opera meritoria ordinata ad finem supernaturalem sumus sufficientes sine gratia: aliter tamen, & aliter. quia ad bona opera secundum naturam possumus aliqualiter sine gratia. ad opera vero meritoria nullomodo, quia non possumus mereri apud Deum, nisi per opera, quae sunt sibigrata, quod sine gratia esse non potest.
Ad tertium dicendum, quod nisi simus iusti, & boni non possumus facere opera iusta, & bona: non est verum de iustitia, & bonitate acquisita. Nam in tali bonitate, & iustitia: non quia boni, & iusti sumus: ideo bona, & iusta opera facimus, sed econuerso, cum talis bonitas, & iustitia ex operibus acquiratur. Loquendo. nm de tali bonitate, & iustitia, antequm simus iusti, & boni, facimus opera iustorum, & bonorum, sed non facimus ea eo modo, quo iusti, & boni faciunt. quia iustis, & bonis habentibus iam habitum bonitatis, & iustitie acqusitum, est facile, & delectabile bene facere: sed non habentibus huiusmodi habitum est difficile, & in delectabile, sed per assuefactionem ad talia opero acquiruntur in nobis habitus boni, per quos ante assuefactionem, quae nobis erant indelectabilia, & difficilia, post assuefactionem, & post habitus acquisitos fiunt delectabilia, & facilia.
Sic ergo loquendum est de habitibus acquisitis: sed de habitibus infusis, per quos agimus opera meritoria, est econuerso. Nam prius habemus huiusmodi habitus, vel huiusmodi perfectiones, & potissime persectionem gratiae, quam agamus opera meritoria. Ideo prius sumus boni tali bonitate, quam opera bona, id est, meritoria faciamus.
Argumentum ergo arguit, quod non possumus ficere aliqua opera meritorsa, nisi simus boni, & iusti per gratiam: sed non arguit, quod non possimus sacere bona opera secundum naturam ante bonos habitus acquisitos, cum ex bonis operibus generentur tales boni habitus. nAd quartum dicendum, quod loquendo de virtutibus acquisiris, opera ante habitum agunt vltra suam speciem, uel uirtutem, quia per opera imperfecta adgenerantur habitus, per quos fiunt opera persecta. sed hoc est in uirtute alterius, secundum quem modum non est inconueniena aliquid agere ultra suam speciem. Fiunt enim haec, vt dicebatur, in uirtute intellectus agentis, in cuius sumine sunt nota omnia principia agibilium, per quae regulamur ad habendas quascunque virtutes acquisitas.
Argumenta etiam in contrarium sunt soluenda. Nam cum primo dicitur, quod uirtus est secundum naturam; patet, quod natura nostra sine gratia se habet, vt quid infirmum, & vulneratum. & ideo si potest in aliqua secundum naturam: non potest in omnia: & illa, quae agit secundum naturam, & rationem, agit cum quadam difficultate. Propter quod si non sit natura sanata per gratiam, opera secundum rationem, & secundum virtutem sunt ei difficiliora, quam opera contra naturam, & uitiosa etiam postquam habet gratiam. quia sunt in nobis, secundum Philosophum, motores contrarii sensus, & ratio, quia secundum Apostolum: Videmus legem in membris repugnantem Hegi mentis, quando mlto tempore assuescimus ad vitiosa, opera, & secundum sensum non statim est nobis delectablle simpliciten agere opera bona, & secundum rationem, nisa din assut scamus ad talia ppera. Facit enim haec gratia, quantumcunque modica, quod possimus omnia peccata mortalia uitare. Sed non facit, quod statim sithoc delectabile simpllciter, & per omnem modum.
Ad secundum dicendum, quod etiam in hio quae non possumus sine gratia, non sunt frustra increpationes quantum ad mala: & monitiones, quantum ad bona, quia possumus faoere, quod in nobis est: quod faciendo, & si nonex condigno, tamen ex congruo dominus. dabit hobis gratiam. Valent ergo monitiones, &, increpationes, vt faciamus, quod in nobis est, quod faciendo promittit nobis Dominus, se esse aiguendum, nisi faciat, quod in se est. Quod totum & benignitate sua procedit, qui vult omnes homines saluos fieri, & vult nos non perire, si faciamus totum, quod in nobis est
Articulus 3
An homo sine Dei gratia possit se sufficienter ad gratiam praeparare
ARTIC. III An homo sine Dei gratia possit se sufficienter ad gratiam praeparare. Conclusio est negatiua.
DTh. 1. 3 q. 10 art. 6. Et 3. sent. d. 3 S at. . Et de ver q. 21. ar. 15. Et Quol. 1. art. 7. D. Bon. d. 26. ar. 3. q. 1. Th. Arg. d. 28. art. 2. Capr. d. 26. q. 3. Dur. d. 28. q. 1. Vide.
TERTIO queritur: Vtrum homo sine gratia possit se sufficienm ter ad gratiam praeparare. Et vi detur, quod sic, quia dicitur prouer. Hominis est animum praeparare. ergo si in homine est, vt possit suum animum praeparare: ergo in eo est, vt possit se ad gratiam disponere. 1. Praeterea Lacha. dicitur: Conuertimini ad
me, & ego conuertar ad vos. ergo primo homo conuertit se ad Deum ad gratiam se praeparando, & postea Deus conuertitur ad ipsum sibi gratiam infundendo.
Praeterea si homo non posset se praeparare ad gratiam sine gratia, pari ratione ad illam gratiam non posset praeparare se sine alia gratia: esset ergo abire in infinitum, sed quoties est abire in infinitum: secundum Philosophum standum est in primis ergo sine gratia possumus nos ad gratiam praeparare.
Praeterea si non esset in potestate hominis, se ad gratiam praeparare; enam susficienter. ergo non posset inculpari, si non haberer gratiam. quia nullus inculpatur de eo, quod non est sufficienter in potestate eius. Deus ergo non esset iustus iudex, si damnaret non habentes gratiam.
IN CONIRARIVM est, quia vbi nos habemus: Deus tu conuersus viuificabis nos: Alia littera habet, vt Gl. tangit, Deus tu conuertens viuificabis nos. Ergo nisi Deus nos conuertat: non possumus viuificari, nec gratiam habere, per quam viuificamur. Totum ergo hoc est in potestate Dei. Idem habetur Trenis vltimo: Conuerte nos domine ad te, & conuertemur ad te. ergo &c.
RESOLVTIO. Homo se sifficienter ad gratiam praeparare non potest sine gratia praecedente, quae per immissiones Ponas in auima procedit. Cratea enim siberum praeuenit arbitrium, quae motio est diuina, & sequitur ipsum, cum sit boni Sabirualis insusio.
RESPONDEO dicendum, quod in hac quaestione hoc ordine procedemus. quia primo assignabimus conuenientiam gratiae ad naturam. Secundo assignabimus differentiam. Tertio ostendemus, quomodo homo non potest se sufficien¬ ter praeparare ad gratiam, & quomodo potest, in quo stabit solutio quaestionis. Quarto propter solutionem argumentorum, quomodo intelligendae sunt auctoritares Bibliae, & Sanctorum diuersimode loquentium in hac materia,.
Propter primum sciendum, quod sicut formae naturales habentes esse reale, nunquam introducuntur in materia, sine motu praecedente, & sine agente naturali naturaliter mouente ad illas formas, vel ad sufficientem dispositionem illarum formarum: loquendo de his, quae naturaliter fiunt: sic gratia, quae est res supernaturalis, & maxime gratia gratum faciens, nunquam insunditur in anima sine supernaturali agente supernaturaliter mouente animam ad ipsam gratiam, loquendo de adultis, quia de paruulis infra erit specialis materia. sicut ergo agens naturale primo mouet materiam, vt introducat ibi formam naturalem, sic agens supernaturale primo mouet animam, vt inducat ibi gratiam: est ergo conuenientia inter introductionem formae naturalis respectu agentis naturalis, & introductionem gratiae respectu agentis diuini.
Assignata conuenientia inter naturam, & gratiam, vel inter introductionem formae naturalis, & infusionem gratiae: volumus assignare driam inter ea. Nam in naturalibus materia necessitatur ad susceptionem formae naturalis, siue sit huiusino. di forma non educta de potentia materie, cuiusmodi est aia rationalis, siue sit educta de potentia mate¬. rie: cuiusmodi sunt aliae forme materiales. Nam licet agens naturale non possit educere animam ronenalem de potentia materiae, quia rationalis anima non est sic educibilis: potest tamen sic sufficienter disponere materiam, & organixare corpus ad susceptionem animae rationalis, quod necessario introducitur ibi anima rationalis. propter quod generatio hois. est naturalis, quia sic ordinauit Deus naturam, quod disposito sufficienter corpore ad rationalem animam, necessario introducatur ibi rationalis anima. Esset enim miraculum, si materia sufficienter disposita ad quamcunque formam non introduceretur ibi huiusmodi forma: siue illa forma, sit apta nata educi de potentia materiae, siue infundi a superiori agente. sic est ergo in naturalibus, sed non est sic in his, quae sunt gratiae. Nam loquendo de adultis, nunquam simpliciter necessitatur anima ad susceptionem gratiae, sed semper suscipit eam uoluntarie. Nam omne, quod recipitur in aliquo, recipitur secundum modum rei recipientis. & quia omnes recipientes gratiam habent liberum arbitrium, & sunt agentia per voluntatem, & quia nundtue recipitur gratia in adultis sine motu liberi arb. & sine motu uoluntatis, numquam infunditur gratia alicui adulto, nisi libere, & voluntarie. Nam si ponimus aliquam necessitatem in voluntate, non erit illa necessitas simpliciter: cuiusmodi est in his, quae fiunt ex necessitate naturae, sed erit necessitas uoluntana. Immo vbi dicimus voluntatem necessitari, & de necessitate moueri ad aliquid: ad illud magis uoluntarie mouetur quam ad alia. Dicimus n quod quilibet de necessi¬ tate vult esse Beatus, & quilibet de necessitate vult finem, tamen in beatitudinem, & in finem magis voluntarie mouemur, quam in alia. Et io Philosophus dixit voluntatem esse finis: electionem eorum, quae sunt ad finem, quia finem vult voluntas per seipsum: finis ergo est volitus per se ipsum, & motus in finem totus est uoluntarius, sed in ea, quae sunt ad finem, voluntas mouetur prpter finem, & vult aliquando ea, quae sunt ad finer non voluntatie, sed voluntate, & complacentia finis. Sicut vult infirmus potionem amaram propter desiderium, & complacentiam, quam habet ad sanitatem.
Visa conuenientia, & differentia gratiae ad naturam: volumus ex his procedere ad solutionem quaestionis propositae. Dicemus ergo, quod sicut non intro ducitur forma naturalis, nisi agens naturale primo moueat, & disponat materiam ad ipsam: sicquia gratia est quid supnaturale, nunquom insunditur anime, nisi agens supnaturale, quod est Deus, moueat, & impellat animam ad susceptionem grae, vt declaratum est ex conuenientia gratiae ad naturam. Iste autem smpulsus, & iste motus diuinus ad gratiam sunt compunctio nes, & bonae cogitationes, quas immittit Deus peccatori non conuerso, vt conuertatur ad ipsum, & quas immittit conuerso, vt magis conuertatur ad eteum. immissiones aunet istae possunt dici diuina pulsatio, & diuina statio ad ostium cordis pulsans, vt homo conuertatur ad ipsum, & aperiat sibi ianuam, vt Deus intret in ipsum, & infundat sibi gratiam, vel istae immissiones bonarum cogitationum possunt dici diuina vocatio, qua Deus uocat nos intrinsecus, vt sequamur ipsam, & recipiamus gratiam, de qua vocatione potest exponi illud Prophete: Audiam, quid loquat in me Dominus Deus, quoniam loquitur pacemn in plebem suam d est in me, & in aliis sibi subiectis. Nam ista uocatio non est, nisi ad pacem, vt corpus sit subiectum animae, & anima Deo, & omnia sint pacificata. Sic ergo ante omnia praecedit huiusmodi diuinus impetus, in quo aliquo modo conueniat gratia cum natura. Verum quia differt vnum ab alio, quia infusio gratiae in adultis non fit, nisi uoluntarie: & in voluntariis, vbi plus est de necessario, plus est de voluntario. Ideo quando Deus, sic immittit nobis cogitationes bonas, & sic uocat nos per eas: in potestate nostra est velle sequi ipsum, vel non sequi. Et si sequamur ipsum, infunditur nobis gratia: si non: excludimur ab ea. ergo ad infusionem gratiae primo praecedit diuina uocatio, vel diuinarum cogitationum immissio: postea sequitur liberi arbad Deum conuersio, & postea gratiae infusio. Et quia diuina vocatio; a Deo bonarum cogitationum immissio quaedam gratia est. Ideo absque tali gratia praecedente, & libero arb. per hoc ad Deum se conuertente, non fit gratiae adeptio, vel gratiae insusio. Et quia non sufficit liberum arb. ad conuertendum se ad Deum sine diuina motione, vel sine diuina vocatione; Ideo non possumus nos sufficienter praeparare ad gratiam, quae est quoddam bonum habituale, & quae est animae perfectio; sine gratia praecedente, que est diuina motio, vel diuina uocatio Vtrum autem praeter diuinam motionem, qua Deus mouet naturam nostram, & naturam totam generaliter: & praeter diuinam motionem, qua Deus inspirat nobis bonas cogitationes, & uocat nos, & praeter motum liberi arbitrij; si sequamur vocationem illam, sit dare aliam diuinam motionem ante infusionem gratiae gratum facientis, infra dicetur. Nunc autem in tantum dictum sit, quod sicut non itur in infinitum in naturalibus, si pe motum naturalem introducit forma; si non itur in gratiis. Sed per diuinam gratiam, quae est diuina motio, introducitur gratia gratum faciens, quae est gratiosa forma animae, & gratiosa eius perfectio. Patet ergo quomodo si ne gratia non possimus nos sufficienter praeparare ad gratiam; nisi forte aliquis diceret, quod in potestate nostra est facere, quod in nobis est, & si faciamus, quod in nobis est, Deus insundit nobis gratiam. ergo possumus nos sufficsenter praeparare ad gratiam, sed ut patet per iam dicta, nisi praecedat diuina uocatio, & bonarum cogitationum a Deo immissio, que est quedam gratia, non possumus pliberum arbi. nos sufficienter mouere ad gratiam. Ad istas ergo bonas cogitationes non sumus sufficientes ex nobis quasi ex nobis, quod sufficienter possimus nos mouere ad gratiam, sed ista sufficientia ex Deo est, primo nos ad gratiam mouente: & si sequamur liberi arbitrii motionem illam, postea nobis gratiam infundente. Liberum ergo arbitrium nostrum praeuenit gratia, quae est diuina motio: & sequitur gratia, quod est cuiusdam doni habitualis infusio.
His itaque prelibatis: omnibus potest patere quomodo Canon bibliae, & auctoritates circa hanc materiam diuersimode loquantur. Nam aliquando totum attribuunt nobis ex lib. arbm nostro, sicut Cacha. Conuertimini ad me, ait dominus exercituum, & conuertar ad uos. Ita quod nisi conuertamur ad Deum per liberum arbitrium ad ipsam gratiam nos mouendo; ipse non conuertitur ad nos nobis gratiam infundendo. sic etiam Eccle. dicitur: Deus ab initio constituit hominem, & reliquit illum in manu consilii sui: ergo totum est in arbitrio nostro bene, vel male facere. Sic etiam eo. libro, & capitulo scribitur: Apposui tibi ignem, & aquam: ad quod volueris, porrige manum tuam. Et ibidem subditur: Ante hominem vita, & mors: bonum, & malum. quod placuerit ei dabitur illi. Et Prouer. 10. dicitur: Hominis est animum praeparare. Totum ergo est in arbitrio nostro, sed omnia haec non excludunt diuinam gratiam, uel diuinam motionem ad gratiam, sed solum arguunt, quod ultra diuinam motionem est necessaria conuersio liberi arbitrii ad hoc, quod nobis gratia infundatur.
RESP. AD ARO. Auctoritates etiam aliquae videntur econuerso loqui: uidelicet, quod totum attribuendum est Deo. Iuxta illud ad Rtom, Non est uolentis: supple uelle: nec currentis, supple currere, sed est miserentis Dei. Et ibidem adducirdictum Prophete: Vocabo non plebenm meam, plebem meam: & non dilectam meam, dilectam meame: & non miseticordiam consecutam misericordiam consecutam. Et Hic re dicitur: Non est hominis via elus: nec viri est, ut ambulet, & dirigat gressus suos. Tota ergo vita nostra est in Deo: & ambulare, & dirigere gressus nostros, totum est in Deo; Nisi ergo ipse nos conuertat, non possumus conuerti: Iuxta illud: Conuerte nos domine, & conuertemur. & nisi ipse nos conuertat, non possumus per gratiam viuificari. Iuxta illud Prophetae secundum aliam litteram: Deus tu conuertens viuificabis nos.
Dicemus ergo, quod sicut prius, cum totum attribuebatur libero arbitrio, hoc non excludebat diuinam gratiam: sic in illis auctoritatibus cum totum attribuitur Deo, non excludit libetum arbitrium. Totum est ergo Dei efficienter, est liberi arbitrii consequenter. Vel totum est Dei principaliter, totum est liberi arbitrii instrumentaliter. Vel totum est Dei, quia sine ipso praeueniente quantum ad diuinam motionem, & sequente quantum ad gratiae insusionem, nullum bonum meritum fit in nobis: & totum est in nobis, non quod ipsam gratiam causemus, uel efficiamus: sed quia non fit in nobis gratia nisi motu diuino ad gratiam consentiamus. Iustificat ergo Deus nos sine nobis iustificationem, & gratiam causantibus, & non iustificat nos sine nobis consentientibus. & per hoc potest patere solutio ad omnia argumenta. Nam cum dicimus, quod nos possumus sufficienter ad gratiam sine gratia praeparare: quia hominis est suum animum praeparare, quod potest intelligi de praeparatione ad gratiam; patet quomodo hoc est in nobis, quia non fit in adultis, nisi consentientibus nobis.
Quod vero addebatur, Aacha. Conuertimini ad me; patet, quod sine conuersione nostraid est sine consensu nostro non fit iustificatio nostra.
Quod vero addebatur tertio, quod iretur in gratijs in infinitum, solutum est in solutione principali. Quia sicut per motum naturalem inducitur forma naturalis, & non est ibi processus in infinitum: ita per motum diuinum ad gratiam, qui motus potest dici quaedam gratia, infunditur nobis gratia habitualis, & non est ibi processus in infinitum.
Quod vero addebatur quarto, quod carentes gratia non possent inculpari: patet, quod argumentum non concludit. Nam licet habentes gratiam habeant eam per diuinam misericordiam: non habentes autem carent ea per suam culpam: dum tamen sunt adulti si semper fecissent, quod in se est, & non restitissent diuinae motioni, &diuinae vocationi, habuissent diuinam gratiam, quam nisi volentes, nunquam perdidissent.
Articulus 4
An homo sine gratia omnia divina mandata implere possit
D. Th. 1. 2. q. 109. art. 4. Et 2. Sent. d. 18. art. 3. Et de Ver. q 24. art. 14. D. Bon. d. 28. ar. 1. q. 3. Dur. d. 2 8. q. 4. Th. Ar d. 28. q. 1. ar. 1. Greg. Arim. d. 28. q. 1. art. 3. Vide Durandum alleuerantem. oppositum, cuius rationes soluuntur ab Argentina.
QVARTO quaeritur: Vtrum sine gratia implere possimus omnia diuina mandata. Et videtur quod sic. Quia illud homo potest sine gratia, quod potest naturaliter. sed homo naturaliter potest implere legem, in qua continentur omnia mandata. Iuxta illud Apostoli ad Rom. Gentes enim, quae legem non habent, natutaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ergo &c.
Praeterea, qui potest implere illud, quod est. maximum mandatum in lege, videlicet: Diligere Deum ex toto corde, & ex tota anima, potest implere alia mandata. sed homo sine gratia potest hoc, ergo &c. Probatio assumptae: quia si non posset hoc homo sine gratia: ergo posset scire se esse in gratia, & in charitate. Cuius contrarium dicitur Ecclesiastes: Nescit homo vtrum amore, uel odio dignus sit, ergo &c.
Praeterea Deut. 30. scribitur: Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, nec procul positum, & loquitur de dilectione Dei, in qua complentur omnia mandata: quia secundum Gregorium: Omne mandatum de dilectione est, & quicquid praecipitur in sola charitate solidatur, ergo &c.
Praeterea primo Retractationum dicitur, quod quilibet, qui non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est, & insaniae dicere, teneri peccati reum: sed non implendo legem peccamus, ergo &c.
IN CONTRARIVM est Matth. Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. sed ad vitam non possumus ingredi sinegratia, ergo &c.
Praeterea, ut habetur in littera, Pelagianorum haeresis sine gratia credit hominem posse facere omnia diuina mandata. Si ergo hoc dicere est haeresis, non possumus sine gratia seruare mandata.
RESOLVTIO. Absque Dei gratia mandata segis omnia non potest homo implere: nec quantum ad opcris genus: nec quantum ad dgendi modum. Naturam enim habemus infirmam, Pelagius autem latret licet.
RESPONDEO dicendum aliquos ad soluendum, quod quaeritur, fecisse duas distinctiones, vna tamen illarum redit in aliam. Dicunt enim cum quaeritur: vtrum possimus sine gratia serua re omnia mandata, aut loquimur de re acta, aut de modo agendi, si est de re acta: possumus enim secundum Philosophum in Ethi. sine virtutibus facere opera virtutum, ut non fortis potest facere opus fortitudinis, & iniustus opera institiae sed non potest ea facere, ut fortis, & iustus. ideo scribitur ibidem: Iustus autem, & temperatus est: non qui haec operatur. ist qui operatur iusta, & tem perata: sed qui haec operantur, ut iusti, & temperati. Quantum ergo ad rem actam non uirtuo sus potest facere opera virtutis: sed quantum ad modum agendi non potest ea facere, ut iustus, & temperatus. sic etiam dicere uolunt de mandatis legis diuinae: quia omnia huiusmodi mandata quam tum ad rem actam potest quis facere sine gratia: sed non quantum ad modum agendi, quod possit ea facere meritorie: sicut facit existens in gratia. Faciunt autem & aliam distinctionem. videlicet, quod implere omnia mandata legis, aut loquimur quantum ad genus operum, uel quantum ad ipsa mandata, & sic possumus implere omnia mandata legis: aut loquimur quantum ad intentionem mandantis. & sic non possumus. Quia intentio Legislatoris, & intentio mandantis est inducere homines ad uirtutem, ut non solum faciamus opera virtutum: sed etiam, ut simus virtuosi, & facia mus ea, vt virtuosi faciunt, sic intentio Dei praecipientis mandata legis est non solum, ut faciamus opera legis: sed etiam vt faciamus ea meritorie, quod sine gratia fieri non potest. sed hoc est contra mentem Sanctorum, & specialiter. contra Augustinum. Nam non solum non possumus facere mandata legis sine gratia meritorie, ut faciunt existentes in gratia: sed & ipsa mandata legis non solum quantum ad modum agendi, sed quantum ad genus operis non possumus omnia implere sine gratia: quia habemus naturam infirmam, & uulneratam. Infirmus autem, & vulneratus, & si potest facere aliqua opera sani: non tamen omnia. propter quod infirmus, nec facit opera, ut sanus, quantum ad modum agendi, nec potest facere omnia opera sani, quantum ad genus operis. Vnde Augustinus 3. de libero arbitrio: Illa enim est peccati poena iustissima, vt amittat quisque quo bene vti noluit. Homo ergo cum potui sset & sine difficultate omnia implere mandata, volens be ne vti ista potestate, perdidit eam, ut etiam volenes non possit omnia mandata implere. Ideo vult Augustinus in eodem tertio, quod inflictum est homini propter peccatum, vt non videat, quid recte faciendum, & si videat, & uult recte facere, hoc non possit implere. Quantuncunque ergo per rationem videamus mandata legis esse facienda, sine gratia ea implere non possumus, ut magis appareat mens Augustini, qui ait in eodem tertio: Nec tibi imputatur ad culpam: quia inuitus ignoras: sed quod negligis quaerere quod ignoras: neque illud, quod vulnerata membra non colligis sed quod uolentem sanare contemnis. implere er n go omnia mandata legis non possumus: quia, conmuniter loquendo, nescimus ea, dicente Apostolo: Nesciebam. quod concupiscentia esset peccatum, nisi lex diceret: Non concupisces, & postquam scimus ea, non possu nus omnia illa implere. Quia habemus uulnerata membra, & uulneratas potentias, videntes aliam legem in membris nostris, id est in potentiis sensitius repugnantem legi mentis. Si ergo, non culparis, quod membra uulnerata, id est potem ias vulneratas non colligis ad implendum mandata. quia non potes: sed culparis, quia medicum volentem te sanare per gratiam contemnis. Ergo nec quantum ad modum agendi, nec quantum ad genus operis potes non sanatus pergratiam omnnia mandata naturaliter adimplere, loquendo de natura vulnerata & infirma, & non sanata per gratiam, cuiusmodi habet esse post lapsum ex sua origine naturali. Et in hoc reprehenditur Pelagius de errore: P quia voluit, quod sine gratia possemus implere omnia mandata diuina. Sed si uolumius saluare primum dictum, dicemus, quod sine gratia potest quis implere omnia mandata non simpliciter: sed potest forte hoc, uel illud: sicut posset dici, quod quis comedere potest omnia oua, non simpliciter, sed quia potest comedere quodlibet ouum hoc, uel illud. ex magno ergo conatu sorte possumus facere quodcunque opus sani hoc, uel illud: sed non omnia opera, nec diu possemus hoc agere existentes infirmi, non sanati per gratiam.
DVB. I.LATERALIG. An prater diuinam motionem, motumque liberi arbitrii, alia diuina motio, ante infusionem gratiae detur. concsusio est asfirmatiua.
Gratiae insusionem praecedit bonarum cogitationum diuina inspiratio, meditatio, consensus, & diuina motio, qua Hlomo ad sr atam fuscinmudam naeu. ui
VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in quaestione alia tangebatur. Vtrum post diuinam motionem, qua Deus mouet totam naturam generaliter, & liberum arbitrium nostrum naturaliter inditum, & praeter diuinam motio. nem, qua Deus immittit, & inspirat nobis bonas cogitationes, & praeter motum ipsius liberi arbitrii, sit dare aliam motionem diuinam ante infusionem gratiae. Dicendum, quod Augusti. nus in Hebdomadibus dat differentiam inter cogitationes bonas, & malas. dicens, quod non omnes malae cogitationes nostrae semper sunt Diaboi instinctu, ut bonae a Deo: sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emnergunt. Bonae ergo cogitationes semper a Deo sunt: possumus ergo per nos cadere in malum: sed non possumus per nos sine diuino auxilio proficere in bonum. Sicut ergo loquimur de bono: sic loquen¬ dum est de diuino auxilio. sicut enim bonum, in quod tendimus, est naturale, & non est supra naturam, & nihilominus indigemus diuino auxilio, & mouet naturam, cuius operatio extincta esset, ut diximus, sine Deo adiuuante, & mouente. Si autem huiusmodi bonum est supra naturam, cuius est bonum gratiae, & gloriae, indigemus diuino auxilio supernaturaliter nos mouente Dicemus ergo, quod postquam Deus immisit nobis bonas cogitationes, siue per Scripturam faeram, siue per Praedicatores, & Rectores, siue per seipsum loquendo nobis interius;, dato, quod uelimus sequi huiusmodi uocationem, ut consequamur gratiam: tamen non possumus, nisi Deus nos vlterius moueat ad ipsum. ita, quod post bones inspirationes, uel post bonas cogitationes, quaea Deo sunt, quae omnes possunt vocari quaedam diuina gratia, ut per eas mouomur ad bonum supra naturamo, dato, quod per liberum arbitrium velimus illas bonas inspirationes sequi, & & hoc adipisci gratiam; non tamen possumus sine speciali ulteriori motione diuina.
Habemus enim nos in consecutione gratiae ad Deum: sicut se habet puer nesciens scribere ad Scriptorem, Nam Puero nescienti scribere non sufficit, quod detur sibi calamus, & atramentum ad seribendum: sed oportet, quod scriptor capiat manum pueri, & ducat eam ad hoc, quod bene seribat. Sic non sufficit, quod Deus inspiret nobis bonas cogitationes, & quod liberum arbitrium, uel uoluntas secundum illas bonas cogitationes, uelit habere gratiam: sed oportet, quod Deus moueat ipsum liberum arbitrium nostrum soper naturam suam, ut possit consequi gratiam, quod est bonum supernaturale: sic, & multo magis non sufficiet, quod Deus dederit naturam rebus ad hoc, quod res possit procedere in sua opera naturalia: sed oportet, quod Deus sit intimus unicuique naturae mouens eam ad, sua opera naturalia. Non, quod illud opus non sit a natura, sed quia non habet naturalem efficaciam ad id faelendum, nisi sit mota a Deo. Sicut serra quantumcunque sit dentata, & ferrea, on potest secare, nisi sit mota ab artifice. erit ergo secatio opus serrae: sed non habet efficaciam id faciendi nisi sst motaa superiori agente. & si fic est ain his, quae sunt naturae, multo magis est in his, quae suntgratiae. Quia quantumcunque Deus immittat bonns cogitationes, & quantumcunque liberum arbitrium consentiat eis, non erit hoc sufficiens, nisi specialiter moueatur liberum arbitrium a Deo ad gratiam consequendam. Euin hoc patet folutio cuiusdam dubii, quomodo liberum arbitrium, quod est quid naturale: potest esse sufficiens ad adipiscendam gratiam, quae est fupra naturam: quia hoc non facit, ut motum a se: sed ut motum a uirtute diuina. Ideo uult Apostolus, quod in talibus magis homines agantur, quam agant. Iuxta illud ad Romanos: Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
Sed si uolumus hanc similitudinem de puero nesciente scribere adapuare ad hominem super naturaliter recipientem gratiam, Dicemus quod in huiusmodi puero haec quatuor se habent per ordinem: quia Primo datur puero calamus. Secundo ipse accipit, & acceptat huiusmodi calamum Tertio accipit manum pueri, & mouet eam, ut scribat. Vltimo omnibus his sic se habentibus puerscribit etiam nesciens scribere. sic, & in proposito prius immittuntur nobis cogitationes bonae, uel a Deo immissae, uel per Seripturam sacram diuinitus inspiratam assumptaesNam quae solum naturaliter scimus, non sufficiunt ad cogitandam salutem nostram: quia non sumus sufficientes exnobis id est ex natura nostra, quasi ex nobis cogitare: sed sufficientia nostra ex Deo est & istae cogitationes se habent quasi datio calami Secundo acceptamus huiusinodi cogitationes, & consentimus, secundum eas incedere: sed non sufficimus, nisi tota Trinitas, & appropriate Spiritus sanctus nos moueat ad suscipiendam gratiam. Nam si non sufficimus ad agenda opera naturae sine Deo mouente: multo magis non sufficimus ad suscipiendam gratiam, quae est fupra naturam, & est superaddita naturae, sine Deo ad hoc nos supernaturaliter mouente. Et postquam etiam iam suscepimus gratiam, non possumus agere opera gratiae, sine Deo ad hoc nos agitante, & mouente. Tria ergo praecedunt infusionem gratiae, bonarum cogitationum diuinitus inspiratio, vel per Scripturam inspiratam: bonarum cogitatio num meditatio: liberi arbitrii consensus, & acceptatio: & diuina motio, qua mentem mouet ad suscipiendam gratiam. Ad quae tria sequitur quartum, videlicet gratiae infusio: nec oportet, quod inter ista quatuor sit ordo temporis: sed sufficit, quod sit ibi ordo naturalis, vel supernaturalis. Nam in illo instanti, in quo meditati sufficienter sumus cogitationes bonas, possumus per liberum arbitrium consentire, & nos consentientes potest Deus mouere ad gratiam, & infundere nobis gratiam, sicut in illo eodem instanti, si quo radius Solis est super Hemisphaerium nostrum: illuminatur aer, & multiplicantur colores, & fit nostra visio.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum: Genres, quae legen non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ut dicitur ad Rom. Istud naturaliter facere, vt videtur tangere Glo. Non excludit gratiam, quae est reformatio imaginis nobis naturaliter impressae. Ergo in tantum ista sunt naturaliter, inquantum reformant imaginem naturaliter impressam. Vel si uolumus hoc exponere, ut uidentur verba sonare; Dicemus, quod cuilibet naturaliter est inserta quaedam cognirio veri, & dilectio boni, non, quod in anima nostra aliquid naturaliter sit scriptum: sed quia in superiori parte mentis nostrae est signatum, & impressum lumen diuinum deriuatum a diuino vultu, vel ab ipso Deo, in quo sunt nota principia agibilium, per quae cognoscimus bona, & mouemur ad uolendum ea Iuxta illud Psalmi: Quis ostendit nobis bona: Signatum est super nos lumem, supple, in quo¬ lumine ostenditnr nobis, quae sunt bona. Per hoc enim naturale iudicatorium Gentes, quae legem non habent, possunt naturaliter ea, quae legis sunt facere: sed non quaecunque. possunt enim hoc, vel illud, & possunt aliqua: sed non possunt omnia per aliquod tempus. sed non semper, & maxime ad ea, ad quorum contrarium inclinat nos natura sensus: quia secundum Philosophum sunt in nobis motores contrarii sensus, & ratio; quantumcunque ergo delectatio sensibilium nobis connaturalis nos inclinet ad illicita: non obstante tamen huiusmodi inclinatione: si ex toto conatu uolumus agere: possumus recte illa facere, sed non omnia: nec dih possumus persistere in tali conatu, sine gratia nos adiuuante, quod huiusmodi delectabilia non sequamur. Opera ergo legis, & opera recta possunt dici naturalia propter rationem haec dictantem nobis naturaliter in sertam: impotentem tamen sine gratia haec sufficienter facere propteri sensualitatem contradicentem. Ideo Apostolus ait ad Roma. Quis me liberabit de corpore mortis huiuse Gratia Dei, ergo &c.
Ad secundum dicendum, quod implere mandata legis, hoc, uel illud, possumus quodcunque, siue sint primae Tabulae ordinantis ad Deum, siue secundae ordinantis ad proximum. Sunt enim tria praecepta primae Tabulae: Non adorare Deum alienum, id est spernere idola. Non assumere nomen Dei in uanum, id est non derogare. Et sanctificare Sabbata, id est colere Festa, & dare aliquod tempus vitae nostrae Deo, vacando ab operibus seruilibus. Quodlibet enim istorum, quantum ad genus operis, potest quis facere. de Praeceptis etiam secundae Tabulae, quantum ad genus operis, quodlibet possumus implere: non tamen omnia: quia tunc posset quis sine gratia omnia peccata uitare. vt enim supra tetigimus per Angustinum, Per peccatum uulnerata sunt membra nostra, id est potentiae nostrae sensitiuae, vel ipsa sensualiras, ut non possimus omnia huiusmodi membra colligere ad vitanda peccata. Propter quod vult Augustinus, quod non culpamur si huiusmodi membra sic vulnerata non colligimus. sed quia gratiam ea sanantem contemnimus, id est despicimus.
Aduertendum tamen, quod si possumus hic, vel illud mandatum implere, quantum ad genus operis: non tamen possumus hoc, quantum ad intentionem mandantis. Ideo cum in argumento dicitur, quod possumus diligere Deum ex toto corde, &c. Dici debet, quod ibi non solum exprimitur actus dilectionis: sed modus diligendi, & intentio mandantis: quae omnia non possumus in statu naturae corruptae sine gratia, videlicet, quod diligamus Deum ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima, & ex omnibus uiribus nostris.
Ad tertium dicendum, quod mandatum de dilectione dicitur non esse super nos, & dicitur non esse longe a nobis, non solum quantum ad genus operis, sed etiam quantum ad intentionem man¬ dantis: sed per hoc non excluditur gratia: quia semper est Deus intimus nobis, & non procula nobis. Paratus est dare nobis gratiam, per quam possimus illud mandatum implere non solum quantum ad genus operis: sed quantum ad intentionem praecipientis mandatum. aut de dilectione specialiter dicitur non esse supra nos, nec procul positum, quia secundum Augustinum si dixeris, quod non poteris ieiunare, vel vigilare, vel res tuas totas pauperibus erogare, & in monasterio Deo seruire, tibi credimus. Sed si dixeris, quod non potes diligere; omnino non credimus: cum haec eleemosina non de cellario, id est exteriori: sed de corde, id est de re interiori impleri iubeat. Nihil enim est aliud diligere, quam uelle bonum, ut uult Philosophus in Rhetoricis.; & quia nihil est tam in potestate uoluntatis, quam ipsum velle. Si dicis te non posse uelle, non cre. ditur tibi. Posse enim uelle non est procula te, non est supra te: sed est in te, cum auxilio tamenm eius, qui est intimior tibi plus, quam tu tibi. Sine auxilio ergo Dei, & sine gratia non possumus Deum diligere ex toto corde, id est meritorie: tamen ex hoc non possumus nos excusare, quin possimus: quia semper Deus paratus est nobis dare gratiam.
Ad quartum dicendum, quod vere summae iniquitatis, uel insaniae est dicere nos peccare ob hoc, quod nullo modo possumus aliud facere: quod quomodo uerificetur in paruulis, cum tractabitur de peccato originali, poterit declarari: Sed quantum ad adultos dici potest, quod non possunt se excusare, quod peccenet inuiti: quanuis non possint implere legem, nec cauere omnia peccata sine gratia: quia, ut diximus, semper Deus paratus est dare gratiam.