Quaestio 2
Quaestio 2
De hominis defectu
POSTEA quaeritur de secundo principali. Nam cum habitum sit, quomodo sine gratia non possimus proficere in bonum, restat quaerere: Vtrum sine gratia possimus vitare malum, & peccatum. Quod dupliciter potest dubitari: videlicet, vtrum possimus vitare peccatum, quod iam fecimus, & resurgere a peccato sine gratia: & utrum possimus uitare peccatum futurum, & cauere nobis, ne incidamus in nonum peccatum sine grati
Articulus 1
An sine gratiae possit homo resurgere a peccato
Aegid. Quol. 2. q. 29. D. Th. 1. 2. q. 109. art. 7. Et q. 113. art. 2. Et 3 contra Gent. c. 157. Et 4. c. 72. Et de Ver. q. 4S. ar. 4. D. Bon. d. 26. art. 1. q. 1. Ric. d. 28. q. 4.
AD primum sic proceditur: Vi detur, quod possimus resurgere a peccato sine gratia. Nam per opera nostra acquirimus virtutes, ut patet per Philosophum in Ethicis, quia faciendo temperata, sumus temperati: Iusta simus iusti. Sed postquam perdidimus virtutem, & incurrimus aliquod vitium, possumus per opera nostra iterum redire ad uirtutem, & resurgere a vitio. ergo postquam perdidimus gratiam & prolapsi sumus in peccatum, possumus per opera nostra sine gratia resurgere a peccato.
Praeterea: cum quis infirmatur, quanuis infirmitas sit contra naturam, ut plurimum accidit, quod per sola naturalia sine auxilio exterioris medicinae expellitur morbus, & fit homo sanus. ergo cum peccatum, vel vitium sit quaedam infirmitas contra rarionem, per solam rationem poterit, expelli huiusmodi infirmitas, & resurgere a peccato.
Praeterea ad Ephe. dicitur: Exurge a mortuis, & illuminabit te Christus. Cum ergo illumina. tio sit per gratiam, primo ergo exurgimus a mortuis, quam illuminet nos Christus, & det nobis gratiam. Sed ea, quae praecedunt gratiam, possunt fieri sine gratia. Exurgere ergo a mortuis, id est a peccatis mortalibus: quia hoc praecedit gratiam, poterit fieri sine gratia.
Praeterea dicunt Iuristae, quod res de facili reuertitur ad naturam suam: sed peccatum est contra naturam, & virtus secundum naturam: ut vult Damasc. Et Augustinus vult hoc idem in multis locis: cum ergo res de facili reuertatur ad naturam suam: de facili, & naturaliter possumus resurgere a peccato.
IN CONTRARIVM est. Quia Augustinus primo Retract. vult quod voluntas nisi Dei gratia liberetur a seruitute, qua facta est serua peccati, & vt vitia superet, adiuuetur: recte, pieque a mortalibus viui non porest.
Praeterea Apostolus ad Galat. vult, quod si data est Lex, quae possit iustificare: Christus gratis, id est sine causa mortuus est. si ergo data esset nobis natura per quam naturaliter possemus resurgere a peccato, non indigeremus gratia Christ. Gratis ergo, id est sinecausa, Churistus mortuums esset.
RESOLVTIO. A peccato resurgere sine gratia haudquaquam possumus: Idque patet, si Deum, nostrum Medicum, effectiud: ipsamque gratiam, sormasiter sanantem consideremus.
RESPONDEO dicendum, quod sine gratia, ut communiter ponitur, non possumus resurgere a peccato: quod dupliciter declarare possumus. Primo, ut comparamur ad Deum, tanquam ad nostrum medicum, per quem sanamur efficienter. Secundo ut comparamur ad gratiam, per quam sanamur formaliter. Supponit enim proposita quaestio, quod homo sit in peccato. Et quaeritur: vtrum homo possit resurgere sine gratia. Peccatores autem, ut comparanturad Deum quantum ad praesens spectat: tripliciter se habent ad illum: quia sunt ei ingrati. Nam cum a Deo habeamus esse, & disciplinam, non deberemus ei esse ingrati: sed deberemus ipsum glorificare, & gratias agere. Iuxta illud ad Roma. Quia cum cognouissent Deum: non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt. Secundo peccatores comparanturad Deum, tanquam ad illum, quem offenderunt: quia nihil est aliud peccatum, nisi quaedam offensa Dei. Tertio comparantur peccatores ad Deum, tanquam ad illum, a quo se auerterunt, & a quo se elongauerunt. luxta illud: Iniquitates vestrae diuiserunt inter uos, & Deum vestrum. Cum ergo non remittatur peccatum, nisi tollantur illa, quae faciunt in nobis peccatum: & maxime si sint talia, cum quibus de necessitate habet esse peccatum, & quibus non a motis, non amouetur peccatum, cuiusmodi sun tria praefata: Videlicet ingratitudo nostra: quantum ad beneficia suscepta. offensa Dei, quantum ad iniuriam sibi illatam: quia non obseruamus legem ipsius, & mandata eius: quia nihil est aliud peccatum, nisi praeteritio legis diuinae, & mandati Dei. Tertio quia auertimur ab ipso: nam nihil est aliud peccatum, quam auersio ab incommutabili, & conuersio ad commutabile. immo in peccato formalior est auersio, quam conuersio: quia si homo posset sic se conuertere ad commutabile, quod se non auerteret ab incommutabili, nunquam esset ibi peccatum mortale. oportet ergo, si volumus a peccato resurgere, quod omnia ista tollantur, & contraria nobis restituantur. Tolletur ergo a nobis ingratitudo, & erimus grati Deo. quod non potest feri nisi per gratiam, & non per quancunque gratiam: sed per gratiam gratum facientem, Sicut I enim nunquam fimus albi nisi per albedinem facientem nos albos: Ita nunquam fimus Deo grati, nisi per gratiam facientem nos Deo gratos Secundo oportet, quod tollatur osfensa Daei: & nunquam tollitur ofsensa alicuius, nisi offensus, & indignarus fiat gratus, & placatus: quod sine gratia esse non potest. Tertio oportet quod tollatur auersio, quod non fit nisi per conuersionem. Si ergo volumus, quod tollatur peccatum, per quod auertimura lumine diuino, & simus tenebrae: oportet quod conuertamur ad huiusmodi lumen, & simus lux in domino. Iuxta illud ad Ephe. Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in domino, & sequitur: Vt filii lucis ambulate, sed hoc non potest esse, nisi per gratiam, ergo &c.
Postquam ostendimus, quod non potest tolli peccatum nisi per gratiam, ut comparamut ad Deum, a quo sanamur efficienter; uolumus hoc idem ostendere, ut comparamur ad gratiam, per quam sanamur formaliter. Magister nm 3. Sententiarum Distinct. 25. assimilat peccatorem homini ila li descendenti ab Hierusalem in Hierico, & incidon ti in latrones, per quos fuit expoliatus, & uulneratus, & semiuiuus relictus. sic homo per peccatum incidit in Daemones, & fit sub eorum potestate, & expoliatur gratuitis, & uulneratur in naturalibus: & sic vulneratur, quod fit semiuiuus relictus, ut non sit habilis ad faciendum opera sani. Facit etiam peccatum rertium malum, quia non solum expoliat, & vulnerat: sed etiam ad poenam aeternam nos obligat. nullum autem istorum potest tolli sine gratia gratum faciente. Nam expoliatio a gratia non potest tolli, nisi restituatur nobis vestis gratiae. vulneratio etiam in naturalibus, quam facit peccatum sine gratia tolli non potest. Nam huiusmodi uulneratio magis attenditur, quantum ad modum agendi, quam quantum ad genus operis. Nam si possunt peccatores facere opera iustorum, quantum ad genus operis, & ex hoc simulant se esse iustos: tamen non possunt ea facere eo modo, quo faciunt iusti: quia non n possunt ea facere meritorie. Cum ergo gratia sit principium meriti, & sine gratia nullum possit esse meritum; vulneratio, quam facit peccatum, faciens opera non esse meritoria, si negratia tolli non potest. Et si de hoc dubitetur, plana est responsio. Nam nullus meretur apud aliquem, nisi faciat apud ipsum, quod est ei gratum. Impossibile est ergo sine gratia mereri, cum non possimus sine ea facere opera grata Deo. Natura ergo existente integra, sicut fuit in Adam, requirebatur gratia, ut proficeret: sed ea existente uulnerata, requi. ritur gratia non solum, ut quis proficiat: sed etiam, vt sanentur vulnera. Possumus autem ponere exemplum de prima productione rerum, vbi non per expulsionem formae contrariae: sed per simplicem emanationem a Deo fiebat creatio rerum. Sic in natura integra non per expulsionem formae contrariae: sed per simplicem infusionem gratiae potuisset Adam mereri apud Deum: sed nunc in natura lapsa, corrupta, & uulnerata cum infusione gratiae, oportet, quod tollatur forma contraria, id est vulneratio facta in naturalibus. Indigebat ergo Adam gratia, & nos indigemus. Sed Adam indigebat ad proficiendum: nos autem ad sanandam naturam, & ad proficiendum. Tertio indigemus gratia, ut surgamus a peccato, non solum, quia expoliat, & uulnerat: sed etiam quia ad poenam aeternam obligat. Potest enim quis esse in gratia, & esse obligatus ad poenam temporalem: non autem ad poenam aeternam. sed quicunque est sine gratia, est obligatus ad poenam aeternam. Est autem haec differentia inter poenam aeternam, 1 & temporalem: quia pro poena temporali potest quis satisfacere: cum omne tempus sit pertransi bile: sed pro poena aeterna. secundum quod huiusmodi, non potest quis satisfacere cum aeternum. secundum quod huiusmodi, pertransiri non possit. non potest enim quis satis facere apud Deum quem per peccatum offendit, nisi roenae, & passiones, quas patitur sint gratae Deo. ergo non existens in gratia quantamcunque poenam patiatur post mortem pro quocunque peccato, oporret quod sit aeterna. Nam talis existens sic patitur, quod non satisfacit Deo: ideo semper patitur, & nunquam soluit, quod debet: sicut tota aqua maris non impleret vnam testam oui, si non intraret in ouo. Semper enim posset quis mittere aquam extra testam, & nunquam impleret testam. Tota etiam pecunia mundi non absolueret debitorem: si per eam, ut debet, non satisfaceret creditori. Decedentes ergo sine gratia, semper patientur, & non satissacient Deo: quia eorum poena non erit grata Deo. Placebit enim Deo eorum poena, ut secundum sua demerita puniantur: sed cum sint sine gratia, sic punientur, quod non satis facient. vt ergo poena aeterna, quam inducit peccatum, sit temporalis, & sit satisfactio: oporret, quod hoc sit per gratiam, ut sine gratia non possit quis resurgere a peccato.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod aliter sunt virtutes secundnm naturam acquisite, & aliter gratia. Nam virtutes possumus acquirere, loquendo de eis sicut loquitur Philosophus, per sola opera naturae cum auxilio diuino, vt operatur in his, quae sunt naturae: sed gratiam non possumus adipisci cum auxilio diuino, ut operatur in his, quae sunt naturae: sed requiritur auxilium eius, vt agit opera gratiae, & superaddita naturae. Diximus autem, quod possumus acquirere virtutes, vt loquitur Philosophus, quia uirtutes sine gratia non sunt proprie virtutes: sed mentiuntur se esse virtutes. Possumus enim per naturalem complexionem, & multo magis per assuefactionem assuescere ad aliqua, quae uidebuntur esse virtutes: sed illa assuefactio sine gratia non erit meritoria: & habitus ex hoc acquisiti non propne dicentur esse uirtutes.
Ad secundum dicendum, quod qualis est sanatio, tale oportet esse remedium. Si ergo solum respicimus finem naturalem, & insirmamur faciendo contra rationem illius finis, per solam rationem possumus consequi huiusmodi finem non simpliciter: cum peccatum etiam ipsam naturam uulneret, & inhabilitet: sed cum nobis proponatur non solum finis secundum naturam, cuiusmodi est bonum naturale: sed etiam supra naturam, cuiusmodi est bonum gloriae, ad huiusmodi finem consequendum non possumus sanari, nisi per gratiam.
Ad tertium dicendum, quod simul sunt tempore exurgere a mortuis, & illuminari per gra¬ tiam: sicut qui immittendo vnum clauum expellit alium, simul est immissio vnius claui, & expulsio alterius. Si autem ibi volumus assignare prius, & posterius: hoc erit quantum ad materiam, & quantum ad agens. quantum ad materiam quidem prius expellitur vnus clauus, quam immittatu alius, quia ille non immittitur in materiam, nisi quia ille expellitur. quintum autem ad agens est est econuerso, quia agens non alium clauum expellit. Sic etiam patet de expulsione, & impressione formae. Nam prius matetia intelligitur priuari vna forma, quan recipiat aliam. Agens vero, quia non expellit formam oppositam, nisi imprimendo propositam, prius intelligitur imprimere, quam expellere: sicut alias vbi similis n occurrit materia tactum suit. Sic & in proposito simul est expulsio iniustificationis, & surrectio a mortuis, & infusio gratiae, si est ibi prius, & posterius, hoc erit secundum peccatorem iustificatum, & Deum iustificanten.. Totum enim vel vtrunque est hominis, vt suscipientis: & totum, vel vtrumque est Dei, vt efficientis. In homine enim suscipiente isimul est expulso iustificationis, & susceptio gratiae iustificantis. Deus enim simul expellit iniustificationem, & infundit gratiam iustificantem. Si autem est ibi prius, & posterius quantum ad suscipientem, & efficienten: Hoc erit modo, quo dictum est.
Ad quartum dicendum, quod si resurgere a e peccato, esset solum redire ad naturam: Forte quod dicitur haberet modo aliquo veritatem. Sed quia, vt dictum est, non potest redire ad naturam, nec tolli vulneratio naturae facta per peccatum, nisi per gratiam, non est omnino simile quod adducebatur pro simili,
Articulus 2
An sine gratia gratum faciente novum peccatum possimus vitare mortale
ARTIC. II. An sine gratia gratum faciente nouum peccatum possimus vitare mortale. Conclusio est negatiua.
D. Th. I. 1. 2 q. 109. art. 8 Et contra Gent. 160. Et de Ver q. 22. art. 3. ad 7. & q. 14. art. 14. Et 2. Sent. d. 26. q. 1. ar 2. Ric. d. 28. q. 5. Biel. d. 28. q. 1. Dur. d. 28. q. 3 Capr. d. 28. q. 4. Greg. Arim. d. 28. q. 1. ar. 1 & 2. Sco. d. 18. q. 1. Ant. And. d 28. q 1. Vide etiam D. P. Aug. De Corr. & gratia. c. 11. & 14. & in Ep. ad Paulinum c. 6.
SECVNDO quaeritur: vtrum sine gratia gratum faciente vitare quis possit, ne incidat in nouum peccatum mortale. Et videtur. quod sic. quia secundum August. lib. 1. Retractationum. Summae dementiae est existimare aliquem esse reum peccati in eo, quod quis vitare non potuit. Si ergo sine gratia non possumus vitare peccatum: illud peccatum non erit peccatum.
Praeterea nisi consentiamus peccato, non peccamus. Sed per liberum arbitrium possumus libere consentire, & dissentire. ergo per liberum arbitrium possumus vitare omne peccatum.
Praeterea secundum Augustinum, in de vera Religione: Peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium, non est peccatum. sed dicere voluntarium esse necessarium, est dicere oppositum in adiecto, ergo &c.
placuerit, dabitur illi. Ergo est in potestate nostra peccare, & non peccare: vitare peccatum, & non vitare.
IN CONTRARIVM est quod ait Augustinus lib. Retractationum, quod voluntas nisi Dei gratia liberetur a seruitute, qua facta est serua peccati, & vt vitia superet adiuuetur, recte, pieque a mortalibus viui non potest:
Praeterea Oregorius 15. Mora. exponens illud verbum Iob: Nouit enim opera eorum, & iccirco inducet noctem, & conterentur, ait: Peccatum namque, quod poenitentia non diluitu: ipso suo pondere mox in aliud trahit,
RESOLVTIO. Fieri non posse censimus, ut peccatum mortale notum sine gratia gratum faciente vitere possimus.
RESPONDEO dicendum, aliquos dixisse, quod a peccato non possumus resurgere sine gratia: sed non committere peccatum, & non ruere in nouum genus peccati possumus sine graia. Dicunt enim, quod peccatum non immutat naturam liberi arbitrij. Nam licet peccatum raturam vulneret: tamen naturam non tollit, & quin hoc est de natura liberi arbitrii, quod libere agat, & quod libere velit, potest ex peccato augeri difficultas ad vitandum peccatum: sed non tollitur libertas eius, quin possit vitare omne peccatum. Addunt enim, quod non est simile de peccato veniali in sensualitate, & de peccato mortali in ratione, quia peccatum veniale potest committi sine consensu rationis. Ideo, ut dicunt, non est inconueniens, quod homo existens in gratia non possit vitare omnia ipeccata venialia, quia committuntur sine consensu rationis: volunt autem esse inconueniens, quod homo etiam gratia destitutus, non possit vitare omnia peccata mortalia; cum nullum mortale peccatum committatur per consensum rationis, & in potestate nostra sit consentire, vel non consentire. Addunt etiam, & tertio, quod communiter conceditur, quod per aliquod bre¬ ue tempus potest quis vitare omne peccatum mortale. sed quanto, vt dicunt, quis plus vitat peccatum, habilior fit ad vitandum: ergo. si per paruum tempus potest vitare, habilitatus ex hoc ad vitandum, poterit magis vitare, & magis habilitatus, magis vitare, ut hoc modo poterit semper vitare. sed quod dictum est, veritatem non habet, si volamus sequi Augustinum, quem non sequi est valde periculosum. Ipse enim habet seruare se a peccato, & resurgere a peccato, & recuperare per gratiam, quam perdidit, etiam natura existente integra. Ait enim tin lib. de vera Innocentia: Natura humana etiam si in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adiuuante, seruaret: Vnde sine Dei gratia non potest recuperare gratiam, quam perdidit. Assignat enim pro causa, quod non possumus nos seruare a peccato, quia non possumus sine gratia recuperare gratiam, quam perdidimus per peccatum. Pro eodem ergo habet non posse recuperare gratiam per naturam, & non posse se seruare a peccato, vt resurgamus ab ipso.
Argumenta autem, quae faciunt, sunt transcendentia, & volunt per logicam quadrare circulum: sed si volumus loqui ex proprijs, ex quibus adgeneratur vera scientia, quilibet experitur in seipso, quia dato, quod habeat gratiam: licet posset vitare omnia peccata mortalia: valde tamen difficile est, vt etiam existens in gratia non consentiat alicui peccato mortali.
Et si est sic difficile cum gratia: si tollatur gratia impossibile est. Sicut enim est impossibile, quod per naturam sit corpus immortale: quod compositum est ex contrarijs: sic est impossibi quod per naturam possit vitari peccatum mortale, vbi sunt contrarii appetitus. Propter quod Sancti sic loquuntur de peccato mortali per naturam sine gratia: sicut loquntur de morte. Adam enim cum natura integra poterat mori, & non mori: & poterat peccare mortaliter, & non peccare. sed illa natura non erat sine omni gratia: quia erat cum originali iustitia, quam tenens praeseruabatur a morte, & quam deserens primo incurrit mortale peccatum, & per peccatum incurrit moriendi necessitatem. Nos gtiam sine gratia non possumus vitare mortale peccatum, & cum gratia non possumus vitare mortem, quia per gratiam restituitur nobis innocentia: nen autem restituitur originalis iustitia. Sumus enim propter sensualitatem tantae pronitatis ad peccandum, quia proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, vt dicit in Genesi, quod non sufficit ad vitandum peccatum mortale, quod Deus nos regat: sed oportet, quod totaliter moueat, ducat, & agat: nec plus facimus per liberum arbitrium, nisi, quod huic salubri motui non praestamus obicem: sed nos sic mouentem voluntarie sequimur, & voluntarie consentimus. Vnde Damas. 2. lib. cap. 30. solum hoc attribuit nobis, quod possumus sequi vocantem. Augustinus etlam de vera Innocentia exequitur, quod diximus de Regimine, & de actione, vel motione dicens: Plus. proculdubio est agi, quam regi. QQui enim regitur aliquid agit: & ideo regitur, vtrecte agat. Qui autem agitur, agere ipse aliquid vix intelligitur, & tantum praestat voluntatibus nostris gratia Saluato ris, vt non dubiter Apostolus dicerc: Quotquot Spiritu Dei aguntur: hi filii Doi sunt: nec aliquid in nobis libera voluntas melius agaro potest: quam illi se commendet, qui male ugere non hotest.
Si ergo volumus vitare mals agere, hoc solum remedium superest, vt Dei habentes gratiam permittamus, vt ipse nos moueat, agat, & ducat: qui non potest male agere, nec male eos ducere. Statim enim cum volumus moueri sensu nostro, & volumus secundum nos agere, a hona actione deficimur. Si volumus ergo in bono perseuerare, magii agimur, quam agamus. Quo posito non negamus, quin omnia sint voluntaria, & quin lirerum arbitrium libere eligat, libere agat, lirere velit. quia non duceremur, nec ageremur a Deo, si vellemus per voluntatem resistere, & praebere obicem motioni diuinae.
Cum ergo dicit pelagims, quod per solum liberum arbitrium, Bene agere est difficile, per gratiam est facile. Si dixisset, quod bene agere, quantum ad genus operis, quod etiam per gratiam est difficile, sine gratia est impossibile, non errasset.
Et quia vtrumque tangit Scriptura sacra, quod iugum Christi est suaue, & onus leue, quod arcta est via, quae ducit ad vitam; Oportet omnia haec suo modo veritatem habere, cum maior sit diuinae Scripturae auctoritas, quod totius humani ingenii perspicacitas. Propter enim sensualitatem repugratem, & quia videmus legem in membris nostris repugnantem legi mentis, difficile est bene agere. Est enim in nobis quantumcunque bonis, & quantumcunque in gratia existentibus, continua pugna cum vitijs, & vtinam esset ibi crebra, & non rara victoria. Non ergo loquamur transcendentia, non quadremus circulum per logicam: loquamur, vt in se quilibet experitur, dicentes: Difficile etiam est cum gratia omnia vitia superare, & sine gratia impossibile est a vitijs non succumbere. Nihilominus etiam cum tanta difficultate est ibi leuiras, vcl suauitas: quia non possumus ista vintere, nisi cum gratia, cui de necessitate annexa est charitas, quae est amor Dei, & proximi. Sed quaecunque cum amore fiunt: cum quadam leuitate, & suauitate fiunt. quia si dedit homo totam substantiam suam pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Ad quod dici potest, quod si nescimus certitudinaliter nos esse in gratia: possumus tamen hoc scire per valde verisimiles coniecturas. Experimur enim in nobis ipsis valde difficile esse non consentire peccato etiam mortali: cum continue ipugnemur a carne: & si hoc est tam diffi¬ cise cum gratia, erit impossibile sine gratia. Vel possumus dicere, quod si nescimus certitudinaliter nos esse in gratia, debemus tamen certitudinaliter credere, quod multi sunt in Ecclesia habentes gratiam. propter quod quando dixit Helyas, quod relictus erat solus; Responsum dininum accepit, quod non erat solus, quia reseruauerat sibi. 7. millia virorum. &c. Debemus ergo firmiter credere, quod multi sunt in Ecclesia habentes gratiam: tamen quantumcunque perfecti, quantumcunque abstinentes, quantum cunque habentes exosum proprium corpus; semper sentiunt pugnam carnis, & semper cum magna difficultate habent victoriam de se ipsis, vt ipotest patere per verba Hiero. qui sola aqua vtebatur pro potu, & coctum aliquid sumere luxuriam reputabat: Pallebant enim ora sua iciunijs, & tamen, vt subdit, ante hominem iam sua carne praemortuum adhuc libidinis incendia bulliebant Propter quod sequitur tidem, quod prius, quia si tam difficile est cum gratia resistere omnibus peccatis mortalibus, sine gratia erit impossibile.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, cum sine gratia non possimus omnia peccata vitare, vtrum sine gratia gratum faciente possimus aliquam tentationem vincere. Et videtur, quod sic, quia plus est vincere seipsum, quam aliquam aliam tentationem. sed homo aliquando vincit seipsum etiam sine gratia: quia, vt patet. 1. ad Corinth. Potest quis sine charitate, & gratia tradere corpus suum martyrio. Iuxta illud: Si tradidero corpus meum, &c.
Praeterea debilis est hostis, qui non potest vi& cere, nisi volentem. secundum etiam Augustinum primo Retractationum: Qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci: Deum, si ita est, Creatorem omnium naturarum culpandum esse concedunt. In libero ergo arbitrio est vincere omnia mala, & vincere quaecunque delectationem.
IN CONTRARIVM est: quia sine gratia non possumus habere aliquam victoriam. Iuxta illud Apostoli: Deo gratias, qui dedit nobis victoriam. Dicendum, quod sine gratia non possumus aliquam tentationem vincere, vel tentationi resistere, vel cum tentatione pugnare. Nam vincere supra pugnare, & resistere ddicit de pugna, & resistentia reportare coronam: quod non potest esse sine gratia. Nam per gratiam Christus nos vocat ad coronam, Iuxta illud, quod Christus dicit in Canticis, Sponsae, vel animae sanctae: Veni de Libano, coronaberis. Vincere etiam dicit euasionem a poena aeterna, siue a morte secunda. Iuxta illud: Qui vicerit non laedetur, &c. Vincenti etiam promittitur praemium aeternum, quod figuratum est per lignum vitae: promittitur etiam manna absconditum, quod est praemium iustorum, quod est tantum bonum, & sic absconditum, quod nec oculus vidit, &c.
Sed dices, quod Scriptura loquitur de victoria totali: sed quaestio nostra est de aliqua vna tentatione, vtrum de ea possimus habere victoriam.
Ad quod dici potest, quod sicut impium est a Deo dimidiam sperare veniam, quia vna est gratia, quae iustificat impium; si illam habet, est a peccatis omnibus absolutus: si illam non habet, a nullo est absolutus. Sic, si gratiam habes, potes de omni tentatione reportare victoriam: si illam non habes, de nulla potes reportare victoriam: cum victoria importet opus meritorium. Nam non vincit aliquam tentationem nisi quis de pugna aliquid mereatur apud Deum, quod sine gratia esse non potest.
RESP. AD ARO. Ad primum autem argumentum primae quaestionis dicendum, quod potentia non solum se extendit ad id, quod quis potest per se: sed ad id, quod potest habere per alium. Nullus enim diceret, quod quandiu viuimus, praeclusa sit nobis via salutis: & tamen eam non possumus consequi sine gratia. Vnde Aug eodem 1. lib. de Retract. Quia tantum dederant libero arb. quod posset omnia vitare peccata, & quod nullum erat peccatum, nisi voluntarium, exponit seipsum, quod non intendebat per haec verba excludere gratiam dicens: In his, atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc 1. in de libero arbitrio, vel de vera Religione, non agebatur, putare possunt Pelagiani nos suam tenuisse sententiam, sed hoc frustra putant: Non ergo intendebat Augustinus per huiusmodi verba excludere gratiam, quam excludebant Pelagiani. Propter quod statim subdit in eo. lib. & cap. quod sine gratia, per quam liberammur a seruitute peccati, non possumus vitia superare, nec pie, & recte viuere.
Ad secundum dicendum, quod sine gratia posumus dissentire ab hoc peccato, vel ab illo: sed non possumus ab omni peccato. quia, vt tactum est, dissentire ab omnibus mortalibus, etiam cum gratia, est difficile, sine gratia est impossibile¬
Ad tertium dicendum, quod peccatum est voluntarium, quia sola voluntate etiam sine gra possumus cadere: vitare etiam peccata est voluntarium: tamen vitari non potest simpliciter peccatum sine adiutorio gratiae. Nam gratia non tollit voluntatem, scd perficit: & si vitamus peccatum cum adiutorio gratiae, hoc non fit, nisi nobis consentientibus, & volentibus.
Ad quartum dicendum, quod coram nobis positum est bonum, & malum: vita, & mors, & quod. cunque placuerit dabitur nobis: sed vita, & bonum datur nobis, gratia assistente: malum, & mors, ca desistente. Haec autem non excludunt gratiam, quantum ad bonum, sed quantum ad malum. quia si possumus per nos cadere sine gratia: non oportet, quod possimus per nos stare, vdl a peccato resurgere sine ea.
RESP. AD ARO. IN CONTR. Restat autem soluere argumenta facta in contrarium a ponentibus contrariam opinionem. Nam cum dicitur, quod peccatum non tollit naturam: tamen ipsam vulnerat, vt non possimus facere omnia opera sani, nec diu stare, ne cadamus. Nam vulneratus, & infirmus non potest diu stare, ne cadat.
Quod vero addebatur, quod non est simile de sensualitate respectu peccati venialis, & de ratione respectu peccati mortalis; imo est plus, quam simile. Nam cum assignauimus opinionem contrariam illi, sic dicentes, & scribentes, quod homo sine gratia potest omnia peccata mortalia vitare. Videntes hoc non esse bene dictum;in alijs suis scriptis dixerunt, sine gratia hoc non esse possibile, assignantes pro ratione, quod dictum est de sensualitate. Et quia sensualitas non plene subiecta est rationi, quandiu sumus in hac vita; ideo quantumcunque simus in gratia non possumus omnia peccata venialia vitare. Sic quia p mortale peccatum, quis se auertit a Deo; ideo ratio esus non fundata in gratia, vel in bono diuino non potest diu stare, quin consentiat peccato mortali. Si ergo in sensualitate esset peccatum mortale: quia sensualitas non est plene subiecta rationi: si non potest facere ratio, quin consentiat sensualitati, non possemus per rationem vitare peccatum mortale, quantumcunque existem tes in gratia. Verum quia consentiente sensualitate, non peccamus mortaliter, vel quandiu delectatio est in sensualitate, & non in ratione, non est mortale. Sicut ergo propter non subiici rationi potest esse peccatum in sensualitate, & erit veniale: sic propter rationem non ubijci Deo, & esse auersam a Deo, poterit em peccatum in ratione, & poterit esse mortale. Immo non poterit stare ratio diu auersa a Deo, quin incidat in mortale, vt per Oregorium in Mora. probatur.
Quod autem addebatur & tertio, quod si possumus per aliquod tempus vitare peccatum morrale sine gratia: possumus hoc per omne tempus; Dici debet, quod sine gratia non possumus vitare peccatum sine magno conatu. Ad magnum autem conatum magis sequitur laxatio uirium naturalium, quam assuefactio, vt laxati non possumus nos diu in hoc continuare. Vel possumus dicere, quod incidit in Scyllam, cupiens vitare Charybdim. Vitia ergo, quia sunt varia: vitando vnum vitium sine gratia incidimus in aliud. Nam si toto conatu vincitur vnum vitium, non possumus totum conatum apponere ad vincendum aliud. Vt si vincamus auaritiam, forte incidimus in intemperantiam. Vnum etiam solum vitium, & maxtme si ad illud alliciat caro, non possumus sine gratia per rationem superare. quia nisi per spiritum, & per gratiam facta carnis mortificemus, non possumus vitam consequi. Semper enim cum volumus nobis satisfacere, quomodo est impossibile sine gra vitare omnia peccata, debemus ad hoc recurrere, quod difficile sit ea vitare cum gratia.
RESP. AD ARO. DVP. Restat ergo vltimo soluere argumenta secundae quaestionis. Nam cum dicitur, quod quis potest vicere seipsum sine gratia; Dici debet hoc esse falsum. Potest enim quis resistere sibi ipsi, id est suae sensualitati: sed non potest vincere, vt ex hoc possit mereri sine gratia, & ex hoc reportare coronam.
Quod vero addebatur, quod totum est ex libero arb. vt supra patuit, hoc non .cludit gratiam. Nam per voluntatem, & liberum arbit. nostrum possumus sequi Deum vocantem, & mouentem nos ad gratiam, quod faciendo dabitur nobis gratia, modo, quo supra dicebatur. Si enim faci mus totum, quod in nobis est, vt supra diximus, Deus facit, quod in se est, & dat nobis gratiam. Est ergo nostra culpa, si non habemus gratiam. quia totum, quod in nobis est, facere nolumus, & diuinae vocationi obicem voluntarie praebemus.
SVPER litteram primo quaeritur de eo, quod in littera dicitur, quod noui haeretici Pelagiani liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, vt gratiae non relinquant locum. Sed contra: Quia Pelagiani aliquem locum relinquebant gratiae & aliquid tribuebant ei. quia secundum ipsos si per liberum arbit. possumus implere omnia diuina mandata, vt dicebatur, hoc erat difficulter: dabatur ergo gratia, vt hoc fieret faciliter. Dicendum, quod hic est error, & si datur ex hoc aliquis locus gratiae, non datur ex hoc locus sufficiens. Et si ex hoc aliquid tribuitur gratiae, nor datur ei, quantum dari debet. Nam, vt diximus, etiam per gratiam erit difficile omnia mandata implere: sine gratia autem est impossibile. Ergo per solum liberum arbitrium, etiam si esset natura integra, vt infra patebit, non possumus nos ab omni peccato seruare, & omnia diuina mandata implere. Ponens ergo haec incidit in heraesim Pelagianam, vt patet per Aug. 1. Retractationum vbi sunt verba, quae habentur in littera, videlicet, quod noui haeretici Pelagiani, &c. Vel possumus dicere, quod Pelagiani non relinquebant locum gratiae, quia secundum eorum dicta, gratia non erat gratia. Nam, vt patet per Augustinum eodem lib. & cap. Ideo Pelagiani non relinquebant locum gratiae, quia dicebant eam secundum merita nostra dari. Non ergo eratgratia gratis data, sed erat per nostrar merita acquisita.
Vlterius forte dubitaret aliquis de calliditate, siue astutia ipsius Pelagij, de qua habetur in littera. Dicendum, quod astutia, & calliditas ipsius Pelagii in hoc consistebat: Dice bat en. dari gram, vt faciliter possemus iplere omnia diuina mandata, volens & hoc arguese, quoned per solum liberum arb. poteramus omnia implere, sed difficulter. Caute ergo volebat suam haeresim plantare, & inserere: Hereticum est tamen quod dicebat, quod per solum liberum arbu. implere mandata non solum est difficile, sed etiam impossibile.
Vlterius forte dubitaret aliquis, quia gratiam Dei non esse dicunt Pelagiani nisi in libero arbit. quomodo hoc sit intelligendum. Dicendum, quod hoc dupliciter potest intelligi. Nam gratia non est nisi in libero arb. secundum Pelagium, quia secundum eum ipsum liberum arb. est gratia Dei, quia nostris nullis praecedentibus meritis, sed gratis nobis datur. quod licet aliquo modo verum sit: tamen haereticum est eo modo, quo Pelagius intelligebat. Quod enim liberum arb. detur nobis non praecedentibus meritis, sed gratis. & ex hoc posset dici gratia; Verum est, sumendo gratiam large: tamen Pelagius intelligebat, quod per liberum arb. possumus diuina mandata implere: quod non solum est difficile, sed etiam impossibile. Potest tamen & alia solutio dari quomodo errabat, dicens in libero arb. esse diuinam gratiam, loquendo de illa gratia, de qua nos loquimur. Dicebat enim Pelagius huiusmodi gratiam esse in libero arbu. quia liberum arb. poterat eam sufficienter mereri, quod est haereticum dicere, quia tunc gratia non esset gratia: sed esset nostris praecedentibus meritis debita.
Vlterius forte dubitaret aliquis, quia videtur Magister velle in littera, quod sine gratia non possimus aliquid boni facere. Sed contra: Cum duplex sit bonum, vnum super naturam aliud naturae proportionatum; Aliquid ergo boni possumus sine gratia, quia per sola naturalia possumus in bonum naturae proportionatum. Dicendum, quod multiplex est motio diuina: Vna generalis, qua mouet totam naturam. Alia specialis, qua mouet naturam rationalem ad gratiam. Et hoc est praeueniens, & subsequens: Praeueniens, inquantum immittit nobs bonas inspirationes, vel cogitationes, & vocat nos ad bonum super naturam, quod est gratiam. Et subsequens, quia illae inspirationes non sufficerent ad hoc, quod natura leuaret se supra se, & suscipe et in se gratiam, quae est supra naturam, nisi Deus ad haec specialiter moueret eam. quia si non potest natura in opus naturae nisi a Deo mota, multo magis non potest in susceptionem gratiae, quae est super naturam, nisi specialiter a Deo mota. Ex quo sequitur, quod sicut natura mota ab agente naturali disponitur, & praeparatur ad suscipiendam formam naturalem: sic mota a Deo non solum generaliter, vt mouetur tota natura, sed etiam specialiter, vt mouetur natura rationalis, praeparatur, & disponitur ad suscipiendam gratiam, quod est quid supernaturale. quia semper actus actiuorum, secmdum Philosophum, sunt in patiente, & disposito, cum talia requiratur dispositio patientis, qualis est actus receptus, & qualis est perfectio impressa: Cum ergo quaeritur: vtrum aliquid boni possimus sine gratia, quia totum, quod facit in nobis Deus, potest dici gratia, motio generalis, qua mouet nos, ut mouet naturam totam, & gratia dici potest. Nam & ipsa natura potest vocari gratia, & tetiam specialis motio diuina gratia dici potest. Sic ergo accipiendo gratiam, nihil omnino possumus sine gratia. Sed si sumatur gratia pro motione diuina speciali: sic possumus sine gratia per naturam in bonum proportionatum naturae, & non simpliciter, vel non in totum, cum natura sine gratia maneat infirma, & uPrEectm.
Vlterius fortae dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod ponebat Pelagius, nos indigere scientia, vt sciamus, quae sunt facienda, non vt per bonum Spiritus sancti faciamus ea.
Dicendum, quod indigere aliquo est dupliciter. Vel quia sine illo non potest aliquid fieri vel quia per illud potest aliquid facilius fieri. posset enim quis pedester ire ad aliquem locum: tamen si haberet equum, facilius iret ad illum locum: ponebat ergo Pelagius, quod indigebamus scientia, vt sciremus, quae sunt facienda, quia sine scientia fiendorum non nisi casu possumus, quae fienda sunt, facere: habita tamen scientia, possumus, secundum eum, facere quaecunque fienda absque gratia: licet possimus facilius cum gratia. Quod ergo ponebat scientiam a Deo das tam, bene ponebat. quia non sufficit naturalis cognitio ad sciendum nobis necessaria ad salutem: sed oportet per inspirationem scire illa. sed quia non ponebat gratiam nisi propter facilitatem. non propter necessitatem; male dicebat, quia necessaria est gratia superaddita naturae, si volumus consequi salutem nostram, quae est bonum super naturam.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: Charitatem autem negant diuinitus dari. Sed contra: Ipse etiam Magister negabat habitum charitatis. Ponit enim gratiam in anima, sed non ponit ibi habitum charitatis. Vult enim, quod tota Trinitas, & appropriate Spiritus Sanctus sit in anima faciens in ea actum charitatis. Dicendum quod opinio Magistri non consonat cum opinione Pelagii. quia Magister ponebat gratiam esse necessariam, & ponebat eam non cadere sub merito. Pelagius autem non ponebat gratiam necessariam, quia sine ea fier poterant opera meritoria. Ponebat autem eam esse vtilem, quia cum ea facilius fiebant opera meritoria. Iterum ponebat Pelagius, quod gratia cadebat sub merito, quod negat Magister, & bene. quantum autem ad charitatem non consonat opinio Magistri cum Pelagio, quia Pelagius nec habitum, nec actum charitatis ponebat esse donum Dei: Magister autem posuit actum, charitatis non solum donum Dei: sed immediate elici: quia Deus non solum attingit a fine vsque ad finem fortiter: sed disponit omnia suauiter. quae suauis dispositio in hoc potissime attenditur, quia omnibus imprimit suas formas, & suas perfectiones, a quibus eliciuntur suae actiones. Vt si aliquid tenderet inferius sine grauitate, vel superius sine leuitate, non esset hoc suauiter, sed magis violenter. sicut ergo graue per formam ignis tendit in locum suum: sic voluntas per habitum charitatis, qui est in ea vt forma, producit amorem diuinum, vel actum amoris, quo tendit in Deum.
praterea faciendum aliquid supra naturam essentiae, & supra naturam potentiae non solum sufficit dare gratiam, quae se habet, vt forma, & vt perfectio essentiae, sed oportet dare habitum charitatis, qui se habet, vt forma, & vt perfectio potentiae.
Vierus forte dibitaret aliquis deco, quod Pelagius arguebat, quod in potestate erat hominis mutare in melius suam voluntatem,. Cum ergo hoc videatur esse verum, non potest de hoc redargui; Dicendum, quod in potestate hominis est mutare in melius voluntatem: sed non est hoc in potestate eius sine diuino auxilio, & sine adiutorio gratiae, quae nostra membra vulnerata sanat. & ideo dicebatur supra, quod non culpamur, quia nostra membra vulnerata non colligimus, sed quia medicum sanantem contennimus culpamur quidem, quia in id, quod per nos non possumus, diuinum auxilium recusamus.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, & sunt verba August. quia nihil est tam in potestate nostra, quam ipsa voluntas. Sed contra: Quia aliqua sic displicent nobis, quod non possumus ea velle: & aliqua ssc placent, quod non possumus ea nolle. Dicendum, qu quandiu sumus in via, & voluntas nostra non est confirmata in bono, nec obstinata in malo: possumus peccare, & non peccare, & uon possumus velle, & nolle: & nil est tam in potestate nostra, sicut ipsum velle. Nam mouere membra nostra, vel potentias nostras ad suos actus: hoc facit voluntas. Volendo ergo, nihil est tam in potestate voluntatis, quam ipsa voluntas, id est, quam ipsum velle. Si autem est ibi difficultas, hoc est ratione sensualitatis, quia cum sint in nobis appetitus contrarij, sensualitas, & voluntas, vnus appetitus trahit alium, secundum Philosophum, in de Anima sicut rota rotam. Si enim duae rotae sint fixa in eodem stinite, si voluatur vna trahit secum aliam. Et quia appetitus sensitiuus, & intellectiuus. sunt. in qadem essentia animae: vnus sicut in subiecto, alius sicut in radice: vnus dicitur trahere alium. quia vt ait Augustinus super Ioan. super illo verbo: Nisi pater traxerit. Allegans dictum Poetae: Trahit sua quemque voluptas, & &x hoc concludit, quod hoc non est necessitas, sed voluptas: non obligatio, sed delectatio. Iste ergo tractus non inducit necessitatem, nec generat impossibilitatem.