Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. XXIX. De liberi arbitrui insufficientia, quantum ad integram naturam, gratia circunscripta.

POST HAEC considerandum est.] Postquam Magister determinauit de insufficientia liberi arbit. generaliter, quantum ad naturam lapsam, quae est in omnibus nobis; Hic determinat de huiusmodi insufficientia, specialiter quantum ad naturam integram, quae fuit in ipso Adam ante peccatum. Propter autem insufficientiam liberi arb. indigemus auxilio gratiae, & virtutum. Tria ergo facit: quia primo determinat de auxilio gratiae ante peccatum: vtrum indiguerit gratia ante peccatum, & determinat, quod indiguit gratia operante, & cooperante: sed non indiguit ea omnibus modis, quibus nos indigemus. Secundo determinat de auxilio virtutum: vtrum Adam ante peccatum habuerit in se virtutes, & tangit opinionem quorundam, quod non. Sed illam opinionem non tenens assignat auctoritates Sanctorum, quod ante peccatum fuit praeclarus virtutibus. Tertio, quia locutus fuerat de Adam quantum ad id, quod habuit ante peccatum: loquitur de eo, quantum ad poenas, quas consecutus est per peccatum. Secunda ibi: [Praeterea quaeri solet. Tertia ibi: [lliius quoque peccati poaenam. Cit ca quod tria facit. quia primo ait, quod in. poenam illius. peccati eiectus est de Paradiso in locum miseriarum, & prohibitus est, vel amotus est de Paradiso, ne sumat de ligno vitae. Secundo exponit quomodo intelligenda est ista prohibitio. quia more irati locutus est Dominus, vt eiiciatur de Paradiso: sicut eiicit malus de societate bonorum, & deloco bono tamquam indignus ibi esset. Tertio exponit, quomodo intelligendum sit, quod Deus collocauit ante paradisum Cherubin, & gladium flammeum, atque versatilem. Secunda ibi: [Sed quia propter peccatum. Tertia ibi: TNe vero posset. ICirca quod tria facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo, circa lignum vitae mouet quaestionem, videlicet, vtrum Adam ante peccatum comederit de illo ligno, & declinat ad hanc partem, quod sic. Propter praeceptum sibi datum: De omni ligno paradisi comede: de ligno autem &c. Tertio mouet aliam quaestionem, si comedit de illo ligno, quare non prosecutus est immortalitatem perpetuam. Et soluit, quia forte illud lignum non semel, sed saepe sumptum poterat hoc conferre. Secunda ibi: LPorest autem quaeri.] ]Tertia ibi: [Quare ergo perpetua.] Et in hoc terminetur sententia huius Questionis, & Distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum