Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De gratia primi hominis ante peccantum

QAEST. I. De gratia primi hominis ante peccantum.

NMA C autem Distinctione potest de tribus quaeri principaliter, videlicet, de gratia primi Hominis ante peccatum. Secundo, de magnitudine illius gratiae. Tertio, de poena, quam incurrit Adam per peccatum. Circa primum quaeruntur tria: Primo, vtrum Adam ante peccatum indiguerit gratia. Secundo, vtrum habuerit gratiam. Tertio, quia non solum gratia, sed etiam virtutes propter insufficientiam liberi arbitrij, dicuntur dari in auxilium nostrum: erit quaestio, vtrum Adam ante peccatum habuerit virtutes.

Articulus 1

An Adam ante peccatum gratia indiguerit

ARTIC. I. An Adam ante peccatum gratia indiguerit. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 2. sent. dist. 39. quaest. t. art. 1. Dur. dist. 23. lib. 2. sent. quaest. 1

AD PRIMVM sic proceditur: Videtur, quod Homo ante peccatum non indiguerit gratia. Nam ad hoc nobis gratia datur, vt simus accepti Deo. sed Adam ante peccatum, non poterat esse non acceptus Deo, cum creatus fuerit omnino innocens: ergo gratia non indigebat.

Praeterea, si indiguisset gratia, vel indiguisset operante, vel cooperante. Non indiguit operante: quia per illam de impio fit pius, de iniusto iustus. sed Adam nec erat impius, nec iustus: ergo &c Nec cooperante: quia illa datur propter difficultatem, quam habemus ad bene agendum. sed Adam nullam difficultatem talem habebat: quia cum omni facilitate poterat omnia diuina mandata implere. Propter quod vult August. de Ciuit. Dei: Tanto magis culpandum fuisse Adam de praeuaricatione mandati, quanto facilius potuit mandatum implere.

Praeterea differentia est inter opera Dei, & naturae: quia natura procedit de imperfecto ad perfectum. sed Dei perfecta sunt opera, vt dicitur Deutero. In naturis ergo a Deo factis propter perfectionem operum diuinorum nulla fuit perfectio possibilis communicari creaturae, quae ei non fuerit communicata. sed Deus potuit facere creaturam, quae per sui naturam posset adipisci salutem: quia aliter Deus non esset omnipotens. quod maxime videtur fuisse in Adam, qui habebat naturam rationalem integram, & perfectam, quo posito non indigebat gratia: quia poterat sine ca adipisci salutem.

Praeterea nunquam poena praecedit culpam. tota merces nostra est visio diuina: poena autem originalis culpae est carentia diuinae visionis. Adam ergo ante peccatum, cum nullam conmmiserat culpa, non fuit inflicta sibi haec poena, quod careret diuina visione: quo posito non indigebat gratia: quia ad hoc datur nobis gratia, vt possimus habere diuinam visionem, quae est tota merces.

Praeterea ad hoc datur nobis gratia, vt assimilemur Deo, sed Adam naturaliter assimilabatur Deo: quia factus est ad imaginem Dei &c.

IN CONTRARIVM est Magister in littera, qui mouens hanc quaestionem, quomodo Adam gratia indigebat, ait, quod indigebat gratia, non tantum operante, sed cooperante.

Praeterea ad Romanos dicitur: Gratia Dei vita aeterna. Si ergo vita aeterna non potest haberi sine gratia: ergo Adam ante peccatum ad habendam vitam aternam indigebat gratia.

RESOLVTIO. Adam in statu innocentiae gratia onerante, & cooperante ad consequendam salutem, in sigebat.

RESPONDEO dicendum, quod aliud est necessarium simpliciter, quod non potest euitari, sicut necessarium est animal corrumpit quia compositum est ex contrarijs. Et aliud necessarium propter consecutionem finis: quia duplici modo potest homo indigere aliquo ad finem consequendum: vel simpliciter, quia nullo modo potest finem consequi sine illo. vel est huiusmodi indigentis non simpliciter, vt nullo modo possimus finem consequi sine illo, sed vt facilius possimus consequi cum illo. Homo enim in quocunque statu, in quo potest adipisci finem suum, indiget gratia. Sed aliter hoc posuit Pelagius, aliter fides Catholica. Pelagius quidem posuit, quod indigebamus gratia ad consequendam salutem nostram, siuc vitam aeternam: non quod nullo modo sine gratia possimus facere opera meritoria vitae aeternae: sed quia cum gratia possumus ea facilius facere. sed hoc stare non potest, cum vita aeterna, quae est .diuina visio [iuxta illud: Haec est vita aeterna, vt cognoscant te sit improportionata naturae cuiuslibet creaturae. & quia nulla creatura per sola naturalia potest videre Deum, non solum propter facilitatem, vt dicebat Pelagius, sed propter necessitatem indigemus gratia, vt consequamur hunc finem,

Quod si quaeratur, quomodo indigemus gratia; Dicemus, quod non solum nos, sed etiam ipse Adam ante peccatum indigebat gratia operante, & cooperante. Operante quidem non, vt sanaretur eius natura, quia erat integra, non vulnerata, nec infirma: nec vt fieret de impio pius: quia nullatenus erat impius, & nullum peccatum conmiserat: fed vt natura eius bona sine gratia fieret melior per gratiam, vel vt natura elus non grata sine gratia fieret grata per gratiam. Indigebauetiam gratia cooperante: quia licet eadem gratia posset dici operans, & cooperans: indigebat tamen Adam illa gratia non solum, vt est operans, sed vt est cooperans. Non quod per illam gratiam remoueretur difficultas ad facienda opera proportionata naturae: sed vt per eam tribueretur ei facultas ad facienda opera meritoria vitae aeternae, quae sunt supra naturam. Ideo ait Magister in lsttera, quod Adam non indigebat gratia operante per omnem modum, sicut nos indigemus: quia nos indigemus ea, vt sanet naturam vulneratam, & vt nos liberet a peccato, & vt possimus mereri per ipsam. Adam ergo, quia non habebat naturam vulneratam, nec peccato obnoxiam, propter haec non indigebat ea: sed vt vitam aeternam mereretur per gratiam, indigebat ea: quia sine gratia tale praemium haberi non potest. Adhuc autem adducere possumus auctoritatem Aug. in lib. de gratia noui testamenti dicentis: Neque enim iam desperandum est participatione verbiid est participatione Dei: quia Deus erat Verbum, posse homines fieri filios Dei, quando participatione carnis Filius Dei factus est filius hominis. sed hoc est per gratiam, quae facit nos filios Dei: & si filij, & haeredes, vt vult Apostolus ad Romanos: Haeredes autem Dei, cohaeredes autem Christi. Sumus enim haeredes Dei per gratiam: quia ipsum Deum adipiscimur per gratiam: quia ipse Deus erit merces nostra. Iuxta illud, quod Deus dixit Abrahae: Ego merces tua, &c. Sumus enim cohaeredes Christi: quia illam eandem veritatem, illam eandem naturam diuinam, quam Pater communicauit Christo eius Filio per naturam, communicat nobis per gratiam, & vere per gratiam: quia tantum bonum est improportionatum naturae humanae. Quantumcunque ergo ante peccatum esset natura integra ad habendum tantum bonum, sic naturae nostrae improportionatum, indigebat tamen homo gratia.

RESI. AD ARO. Ad primum dicendum, quod Deus acceptat bonum nostrum secundum mensuram bonitatis nostrae. Acceptabat enim bonum Adae inquantum habebat naturam integram, inquantum poterat consequi finem naturalem: sed non acceptabat eam sine gratia, vt per eam posset consequi finem supernaturalem.

Ad secundum patet solutio per iam dicta: quia indigebat gratia operante, & cooperante, vt in principali solutione extitit declaratum.

Ad tertium dicendum, quod nulla creatura in puris naturalibus posita potest videre Deum. Ipse enim solus habet immortalitatem, ipse solus est inuisibilis omni creaturae. Iuxta illud 1. ad Tim. Immortali, & inuisibili soli Deo. Ad formam autem arguendi, quod tunc Deus non esset omnipotens; Adducemus ad hoc dictum Commen. quod nullum agens primo repugnat effectui: ergo non est ex impotentia, quod Deus non possit: sed quia hoc repugnat potentiae, quod possit agens, quod repugnat effectui, vel quod contradictionem implicat. Propter quod philos. in Ethicis commendat dictum Agathonis, quod hoc solo Deus priuatur: ingenita facere, quae vtique facta sunt.

Ad quartum dicendum, quod carentia visionis diuinae in peccantibus potest esse poena peccati: in non peccantibus non est poena, sed defectus naturae: quia natura in solum naturalibus constituta non potest per seipsam ad tantum bonum consurgere.

Vel possumus dicere, quod ista carentia secundum se, nec est culpa, nec poena. Nam originale peccatum non est talis carentia, sed est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam. sed de hoc, cum tractabitur de peccato originali, poterit plenius veritas declarari.

Ad quintum dicendum, quod similitudo Dei, vt communiter ponitur, quae competit homini per naturam est alia: quia non est tanta, quanta est illa, quae competit ei per gratiam. Ex qua similitudine dicuntur homines filii Dei, & filij, & haeredes, & digni vita aeterna. quod per naturam non potest homini competere, sed per gratiam.

Articulus 2

An Adam in statu innocentiae habuerit gratiam

Articulus 2

ARTIC. II. An Adam in statu innocentiae habuerit gratiam. conclusio est negatiua.

DTh.1. D. q. 93. ant. 1. Et 2. stnt. dist. 39. q. 1. art. 3Erdae ver q. 7. art 1. per totum. D. Bon. d. 29. art. 2. q. 1. Ric. dist. 10. q. 1. Biel dist. 19. q. 1. Th. Arg. dist. 29. q. 1. artic. 3. Capr. dist. 29. q. 1. art. a.

SECVNDO quaeritur: Vtrum Adam ante peccatum habuerit gratiam. Nam non est idem quaerere, vtrum Adam indiguerit gratia ante peccatum ad consequendam salutem: & vtrum habuerit gratiam. Nam per sola naturalia, etiam ante peccatum mereri non poterat: indigebat ergo gratia ad merendum: Vtrum ergo gratiam habuerit ante peccatum, videtur, quod sic: quia per peccatum dicitur Adam expoliatus gratuitis: sed cum nullus expolietur eo, quod non habet: ergo &c.

Praeterea charitas nunquam estinformis, sed semper est coniuncta gratiae. sed in littera dicitur, quod Adam, perdita charitate, malus inuentus est. sed nemo perdit, quod non habetiergo &c.

Praeterea in littera dicitur, quod Princeps vitiorum vicit Adam, de limo terrae formatum, ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum: ergo &c.

Praeterea in littera dicitur, quod Adam ante peccatum erat beatissimus, sed hoc non poterat esse sine charitate: ergo &c.

IN CONTRARIUM est: quia iustitiam originalem, quam habebat, amisit per peccatum, & eam nunquam recuperauit: Si ergo habuisset gratiam, amisisset eam per peccatum: &, vt videtur, eam nunquam recuperasset, quod est falsum: quia post peccatum gratiam adeptus est.

Praeterea Magister vult a4. Dist. quod homo ante peccatum habuerit, vde posset stare: sed non vnde posset proficere. ergo non habuisset gratiam: quia si habuisset eam, potuisset proficere.

RESOLVTIO. Adam in puris naturalbus fuit productus: & gratiam ante peccatum non habuit: sed quoddam gratuitum donum, quod originalis iustitia dici debet, per quam quidem slaere poterat; proficere non item.

RESPONDEO dicendum, quod circa hanc materiam, vt communiter ponitur, sunt tres modi dicendi. Quidam enim dixerunt, quod Adam creatus fuit in puris naturalibus sine gratia, & sine virtutibus gratuitis. Auctoritates autem, quas Magister allegat in littera, exponunt de virtutibus naturalibus. Nam, quia Adam habebat naturam integram, in ipso erant integrae virtutes naturales, per quas poterat facere opera, quae videbantur esse virtutum. sed hoc non videtur competere auctoritatibus positis in littera, in quibus narratur, quod Adam habuit charitatem, quae sine gratia esse non potest. Adaptant etiam has virtutes naturales ad plura alia, vt saluent Adam productum esse in statu innocentiae in solis naturalibus integris: tamen hoc etiam stare non potest, quia secundum Aug. in de vera innocentia: Natura humana, quae si in illa integritate, in qua est condita, permaneret: inullo modo seipsam, Creatore suo non adiuuante, saluaret. In illo ergo statu, in quo fuit Adam productus, quantumcunque habuisset naturam integram, non auxiliante Creatore suo, se a peccato seruare non posset. Nec loquitur ibi Aug. de seruatione naturali, sed de seruatione a peccato, cum assignet ibi rationem, quod sine gratia non possumus recuperare gratiam, quam perdidimus per peccatum.

Est ergo secundus modus dicendi, quod in stato primorum Parentum ante peccatum fuit dare duos status. Primi Parentes fuerunt conditi sine gratia cum natura integra, sed postea per liberum arbitrium se conuertentes ad Deum adepti sunt gratiam. sed istud non concordat Scripturae sacrae, quae non loquitur de statu primorum Parentum ante peccatum, nisi sicut de vnolstatu. propter quod vel fuerunt producti in gratia, vel in toto illo statu non habuerunt gratiam. Non concordat etiam cum verbis Magistri, qui vult, quod Adam in illo statu, vt patet in 24. Distin. huius Secundi, accepit vnde posset stare: non autem vbi posset proficere. Et in hac 29. Dist. ait, quod homo ante peccatum indigebat gratia operante, & cooperante. Non enim habebat quo pedem, mouere posset sine gratiae auxilio: habuit tamen, vnde poterat stare: in toto ergo illo statu non habuit gratiam.

Propter quod est tertius modus dicendi, quod Adam fuit creatus in gratia. Volunt enim isti, quo ille status cum natura integra non fuit, nisi vnus de hoc. sed, vt dicunt, possunt esse duae opiniones: Vna Aug. qui ponit omnia facta simul, & perfecta: & huic opinioni concordat, quod Adam fuit productus perfectus in gratia. Alia potest esse opinio, quod res fuerunt productae imperfectae, & per processum temporis per curricula sex dierum fuerunt distinctae, & perfectae, siue ordinatae: & istud concordat cum communi opinione Sanctorum. Et quia dicunt se tenere cum August. dicunt, quo Adam fuit productus cum gratia: sed hoc non concordat qum opinione Augustini. August. enim, vt patet in lib. suo super Gene. licet discordet aliqualiter in conmuni opinione Sanctorum, non tamen discordat omnino. Non vult enim, quod omnia pertineant ad factionem illam, qua Deus creauit omnia simul: quia, vt ait 6m. super Gen. Factio Euae de costa Adae non pertinet ad factionem illam primam, qua Deus creauit omnia simul. Est ergo intentio August. quod omnia fuerunt facta simul, vel in se, vel in rationibos seminalibus, accipiendo rationes so minales large: vel quaecunque fiunt ex praeiacenti materia, siue hoc fiat ex rationibus seminalibus, siue obedientialibus. secundum August. ergo ea, quae videmus fieri secundum processum temporis: quia quotidie videmus fieri homines, quotidie animalia, & arbores ex praelacenti materia: non oportet, quod ista fuerint facta simul cum alijs, vt sunt in seipsis: sed vt sunt in rationibus seminalibus. Ipsa ergo sidera, cuiusinodi sunt Sol, & Luna, & aliae Stellae: quia non videmus ea fieri per processum temporis, & non videmus noua sidera generari: ista pertinent ad factionem primam, & fuerunt in factione illa facta secundum se, non secundum rationes seminales, vt ait August. in principio O. super Gen. Postea dicit de Eua, quod non pertinet ad factionem primam, sed pertinet ad ratio nes seminales. Postea ad hoc inferius in eodem &m loquitur de Adam, & Eua dicens, quod fuerunt facti secundum rationes seminales: sed non eodem modo, vt fiunt modo communiter homines. Quicquid ergo fit ex praeiacenti materia secundum se, non pertinet ad illam primam factionem, sed dicitur pertinere ad rationes seminales: & quia Adam fuit factus ex praeiacenti materia, quia de limo terrae. Eua etiam ex praeiacenti materia, quia de costa viri: ista pertinent ad rationes seminales. Propter quod non solum secundam alios Sanctos, sed etiam secundum August. prius suerunt facta imperfecta, postca perfecta. Ponentes ergo primos Parentes esse productos in gratia, nec tenent cum Augustino, nec cum alijs Sanctis, etsi allegent Dionysium, qui videtur hoc sentire de Angelis, licet hoc non concordet cum alijs Sanctis: secus tamen est de Angelis, & de Hominibus. Angelis enim paruula morula sufficit ad statum viae, vt possint se conuertere, vel auertere: Hominibus autem non sic. Discordat autem haec opinio a positione Magistri, qui, vt patet 24. & 29. Dist. vult, quod Adam acceperit, vnde posset stare: non autem vnde posset proficere. Propter quod Magister discordat ab omnibus tribus narratis opinionibus. Discordat enim a prima: quia secundum sola naturalia Adam non posset stare. Discordat a secunda, secundum quam, licet non fuerit productus in gratia; tamen ante, quam peccaret, adeptus est gratiam. quo posito, non solum habuit ante peccatum, vnde posset stare, sed etiam vnde posset proficere. Discordat etiam a tertia, vt est per habita declaratum. & quia tutius est tenere cum Magistro, vbi rationabiliter loquitur, & vbi concordat cum Sanctis, & Doctoribus; ideo in hac parte opinionem Magistri tenentes dicimus Adam non esse in puris naturalibus productum, nec gratiam habuisse ante peccatum: sed habuit quoddam donum gratuitum id est originalem iustitiam, per quam poterat stare, sed non proficere.

Vtrum autem hoc concordet cum opinionibus Sanctorum, vel Doctorum, & vtrum concordet cum Canone Bibliae: & vtrum illa originalis iustitia posset dici gratia: vtrum, Adam sine gratia, vel originali iustitia posset se praeseruare a peccato: vtrum dictum quorundam Magnorum possit reduci ad veritatem nostram: vtrum positio Aug. concordet nostrae veritati: & vtrum originalis iustitia possit dici proprie gratia: in quaestionibus de vlterius huic quaestioni annexis per ordinem apparebit.

DVB. I. LATERALIS. An Magistri opinio de gratia, a Sanctorum, ac Doctorum dictis discordet. conclusio est negatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis: Vtrum opinio Magistri concordet cum opinionibus Sanctorum, & Doctorum: siue vtrum ex dictis Sanctorum, & Doctorum possimus rationes sumere ad declarandam opinionem Magistri, quam superius in 24. Dist. eam non asserentes sub dubio dimisimus; Dicendum, quod possumus ad praesens tripliciter declarare opinionem Magistri rationabilem esse, & posse ad eam rationes haberi ex dictis Doctorum, & Sanctorum. Vt prima via sumatur, prout ille status Adae comparatur ad mandatum ipsi factum. Secunda, prout comparatur ad suos posteros. Tertia, prout comparatur ad statum nostrum, in quo non sub. Adam primo Parente nostro: sed sub Christo, nostro Capite, & nostro Mediatore spiritualiter militamus.

Prima via sic patet nam nulli vnquam fuit clausa semita salutis. quod ergo Adam non accepisset aliquod donum gratuitum, per quod posset stare, sed necesse esset ipsum mortaliter peccare: hoc esset secundum August. 1. Retractationum retorquere culpam in Deum omnium naturarum Conditorem. A libero enim suo arbitrio peccatum Adae assumpsit originem, non a necessitate naturae, in qua est conditus. Propter quod Aug. dicto lib. & cap. ait: Qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci: Deum, si ita est, Creatorem omnium naturarum culpandum esse concedunt. Asseritur ergo per hoc opinio Magistri, quod datum fuit Adae, vnde posset stare. Sic etiam 17. de Ciuit. Dei: Praeceptum obseruandum, & memoriae retinendum, tam facile, tanto maiore iniustitia violatum est, quanto faciliori posset obseruantia custodiri. Non ergo solum accepit vnde posset stare, sed etiam vnde posset faciliter stare.

Quod autem non acceperit vnde posset proficere, potest patere per Hugo. lib. 1. par. 6. c. 24. Nam si primum mandatum impleuisset, forte conueniens fuisset, quod gratiam fuisset gratum facientem adeptus: sed primum mandatum praeteriens, huiusmodi gratiam non accepit. Non sunt autem huiusmodi verba Hugonis, sed ad hoc trahi possunt. Si ergo primum mandatum impleuisset, non solum habuisset originalem iustitiam, quam accepit a sui primordio, vt posset stare. Sed forte accepisset diuinam gratiam, per quam posset proficere.

Secunda via ad hoc idem potest sumi, prout ille status comparabatur ad posteros ipsius Adae. Nam, vt videtur distinguere Ansel. in de conceptu Virginali, aliud videtur esse peccatum natu¬ rae, aliud personae. Peccatum ergo originale, vel carontia originalis iustitiae cum debito habendi eam, potest dici peccatum naturae: quia naturaliter Adam hoc peccatum transfudit in posteros. Iuxta illud ad Romanos: Per vnum hominem peccatum intrauit in Mundum, & per peccatum mors. Dicitur enim hoc fuisse peccatum naturae: quia datum fuit Adae donum originalis iustitiae, non vt singulari personae, sed vt principio totius humani generis. Et si transfudit originalem culpam, quia Deus pronior est ad miserendum, quam ad condemnandum, multo fortius transfudisset originalem iustitiam: non sic transfunduntur personalia, vt naturalia. Propter quod non immerto Damas. lib. 1. C. 8. dicit, quod generatio est opus naturae.

Sed si quaeratur de personalibus, vtrum transfundantur de parente in prolem; Dicemus, quod aut illa personalia sunt corporalia, & talia aliquando transfunduntur, aliquando non: vt homo formosus, si non sit validum semen, non faciet hominem formosum: sed si sit validum semen, poterit sibi prolem assimilare. quia si sit validum semen: formosus, vt plurimum, generabit formosum, & albus album. Album enim, & formosum non sunt accidentia speciei, sed indiuidui, & maxime in hominibus. Sed si loquamur de accidentibus spiritualibus, non de his, quae dicunt aptitudinem, sed de his, quae dicunt actum: nunquam generans assimilabit ibi prolem: vt, numquam Grammaticus generabit Grammaticum. Et quia gratia gratum Iaciens videtur esse donum personale, quod Adam in sui primordio, & ante peccatum accepisset, quod non transfudisset in posteros, non videtur conueniens. Cum etiam esset Adam in aetate adulta, in qua nullus recipit gratiam, nisi consentiendo perliberum arbitrium: non videtur rationabile, Adam fuisse productum in gratia: nec videtur conueniens, quod habuerit gratiam ante peccatum: tamen, quia habuisset, quod non transfudisset in posteros, quod est irrationale, quantum ad gratiam: tum etiam, quia habuisset eam ante impletionem primi mandati.

Possumus etiam & tertiam rationem tangere prout status ille, in quo, si permansisset, militauissemus sub Adam: quia vero non permansit, & interruptus fuit status ille, militamus sub Christo. Quod autem status Adae simpliciter praeferretur statui, in quo militamus sub Christo, non videtur esse conueniens. Ideo dicemus cum Aug. de Ciu. Dei lib. 11. quod primus Homo fuit beatior nobis, sed nos possumus esse beatiores eo. Ait enim, quo quantum pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus Homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali. Quantum autem ad spem futuri, beatior est quilibet iustus in quibuslibet cruciatibus corporis, qui certa spe potest sine fine, & sine molestia societatem Angelorum habere. Loquitur ergo Augustinus de iulbo habente gratiam, qui potest habere firmam spem de illa societate Angelorum: quia nunquam potest cadere a gratia, nisi velit. Habuit ergo Adam in sui primordio originalem iustitiam, per quam poterat stare: sed non habuit gratiam, per quam posset proficere: quia tunc iusti militantes in hoc statu sub Christo, nullo modo ei preponerentur, sed omnia supponerentur: cuius contrarium sentit Aug. in verbis propositis.

DVP. II. LATERALIS. An Magistri opinio: Quod Adam habuerit, vnde staret, sed non proficeret; a Scripturae sacrae dictis discordet. Conclusio est negatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, vtrum haec positio Magistri, cui adhaeremus: quod Adam accepit, vnde posset stare, non vnde posset proficere: concordet verbis Canonis, & Scripturae. Vel possumus ex Scriptura sacra sumere rationes ad dictam positionem affirmandam; Dicendum, quod non possunt esse, nisi duo status viae ordinati ad salutem nostram. Vnus fuisser sub Adam, quo interrupto, successit alius sub Christo. Et non possunt esse, nisi duo modi, per quos potest vitari omne peccatum, videlicet originalis iustitia, quam consecati Iuissemus per Adam, nisi peccasset: & gratia, per quam sub Christo liberamur a peccato. Si ergo Adam fuisset productus in gratla gratum faciente, vel in illo statu ante peccatum adeptus fuisset cam, status ille Adae omnmno praepo¬ nendus esset statui, in quo militamus sub Christo quia habuisset vnde faciliter posset vitare peccata per originalem iustitiam, quamnos non habemus. Et habuisset vnde posset mereri gloriam: quia habuisset gratiam gratum facientem, in quo iactamus nos, & merito esse super Adam, & hoc per Christum, per quem consequimur gratiam, & per quem post casum etiam ipse Adam consecutus est gratiam. Vnde Aug. vult 14. de Ciui. Dei, quod primus Homo mortuus spiritu volens, factus est corpore moriturus inuitus, & desertor aeternae vitae fuisset mortuus aeterna morte, nisi eum Dei gratia id est Christi gratia liberasset. In eodem etiam lib. de Ciuit. in pluribus locis vult, quod nemo saluatus est a principio Mundi vsque nunc, nisi in fide Mediatoris, & per gratiam Mediatoris, id est, Christi.

Possumus autem accipere quinque de sacra Scriptura, quod status sub Christo est melior statu sub Adam, etiam ante peccatum: quae quinque, licet possint referri ad Adam post peccatum, possunt etiam referri ad ipsum ante peccatum. Vnum est, quia primus homo Adam factus est in animam viuentem, nouissimus Adam in Spiritum viuificantem. Secundum, quod primus Homo est de terra terrenus: secundus Homo de caelo caelestis. quae duo leguntur 1. ad Corinth. Tertio dicitur de Christo ad Ephesios: Renouamini spiritu mentis vestre & induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iustitia, & sanctitate veritatis. Dixit etiam Christus Ioan. Nisi quis renatus. fuerit ex aqua, & Spiritu sancto, & c. Dixit etiam Ioan. Si filius vos liberauerit, vere liberi eritis. quae omnia possunt adaptari ad Adam, non solum post, sed etiam ante peccatum. Nam etiam ante peccatum Christus poterat dici caelestis, & Adam terrenus: Christus in Spiritum viuificantem, Adam in animam viuentem. Christus nouus nos regene, rans, & libere hiberans: Adam autem non sic, etiam ante peccatum. Sciendum ergo, quod status primi Parentis ante peccatum, & status iustorum post peccatum, vt patuit per Aug. se habent sicut excedentia, & excessa. Et hoc sufficit ad firmiter ostendendum, Adam vltra originalem iustitiam non habuisse gratiam gratum facientem: quia si habuisset vtrunque, nullus status, nec iustorum posset praeferri illi. Habuerunt ergo se illi status, vt excedentes, & excessi: quia, vt diximus, quantum ad delectationem praesentis boni, ille status excedebat quantum ad firmam spem societatis Angelorum. Status iustorum etiam in hac vita excedit statum illum. Verum, quia vbi est dare excedentia, & excessa, quantum ad simpliciter loquendo, vnum magis excedit simpliciter, quam aliud: potest probabiliter sustineri, quod status nunc iustorum est simipliciter magis excellens, quam status primi Parentis. Et si inueniatur aliquando contrarium dictum a nobis, vel ab alijs: potest exponi quantum ad aliquas excellentes conditiones existentes in illo statu.

Dabimus ergo quinque differentias, propter quinque superius tacta inter statum primi Parentis, & istum statum iustorum. Primo, quia ille status magis fuit animalis: iste vero magis spiritualis. Secundo, quia ilestatus magis fuit in dominio terrenorum: iste magis in participatione societatis Angelorum. Tertio, quia iste status debet dici magis nouus propter participationem aeternitatis: ille status non sic nouus, propter elongationem ab aeternitate. Quarto, quia licet vterque status sit gratuitus tam primi Parentis, quam iustorum: ille tamen magis erat propinquus naturae:iste autem magis propinquus gloriae. Quinto, iste status est magis liber, ille minus liber.

Propter primum sciendum, quod ille status magis erat animalis: quod declarat praeceptum eis datum, vt de omni ligno ederent, praeterquam de ligno, &c. Sed esus ciborum ad animalem statum pertinet, non ad spiritualem: sed iste status magis est spiritualis. Propter quod praecipitur nobis, vt adhaereamus Deo, & simus vnus spiritus cum illo. Ideo Apostolus, vt supra tetigimus, loquens de primo homine, & de Christo, ait, quod primus Homo factus est in animam viuentem: quia status ille dici poterat animalis. sed Christus factus est in Spiritum viuificantem: quia status sub Christo potest dici spiritualis. Et quia, simpliciter loquendo, spiritualis est potior animali, quamuis ille status haberet multas nobiles conditiones, quas non habet iste: simpliciter tamen loquendo, iste potest praeferri illi.

Dicebatur autem secundo, quod ille status magis fuit in dominio terrenorum: quia productis primis Parentibus dictum fuit eis: Crescite, & multiplicamini, &c. & dominamini, &c. Sed isto status magis est in participatione societatis Angelorum. Est enim status nunc iustorum in gratia gratum faciente, in qua participamus cum Angelis. Ille autem erat in originali iustitia, qua, proprie loquendo, non indigent Angeli: quia non habebnt sensualitatem repugnantem rationi, nec corpus animale indigens alimentis: immo eo ipso, quod nobis non restituitur originalis iustitia, qua non indigent Angeli: sed restituitur nobis innocentia, in qua fuerunt producti Angeli, & sub Christo datur nobis gratia, in qua participamus cum Angelis; sufficienter instruimur, quod vita iustorum magis pertinet ad vitam Angelorum, quam primorum Parentum, vt sit vita iustorum tota caelestis, & dicant cum Apostolo: Nostra conuersatio in caelis est. Ex hoc etiam concludi potest, quod vita iustorum, loquendo simpliciter, praeferenda est vitae primorum Parentum.

Dicebatur etiam tertio, quod iste status debet dici magis nouus, quam ille status: quia quantum ad illam gratiam, totus est in participatione aeternitatis. Ideo potest dici nouus magis, quia hoc est esse nouum, esse propinquum suo principio: & quia per participationem gratiae sumus propinquiores nostro principio id est Deo, semper in statu isto iustorum nouitas pronunciatur. iuxta illud: Renouabitur, vt Aquilae iuuentus tua. Et iuxta illud Apostoli: Supra tactum renouamini, &c. Ille autem status non est sic nouus: quia non est sic in participatione aeternitatis. Nam per originalem iustitiam non sumus sic participes vitae aeterne, sicut per gratiam. cum autem non dicatur originalis, iustitia vita gtemna, sicut dicitur: Gratia autem vita aeterna. Esse autem praeferendum simpliciter, quod est propinquius Deo aeterno, & habet magis participationem aeternitatis, non videtur esse dubitandum.

Quarto autem dicebatur status primorum Parentum magis propinquus naturae: status autem iustorum magis propinquus gloriae. Erat autem ille status in posse non peccare: status nunc iustorum, non solum est in posse non peccare, sed in posse proficere, & gloriam habere. Ille ergo status erat in posse seruare naturam integram: iste autem in posse adipisci gloriam. Propter quod ille status non erat ita supra naturam, & ex hoc dici poterat propinquius naturae. Iste autem status magis est supra naturam, & ex hoc potest dici magis propinquius gloriae. Ex quo sequitur, quod sub Adam, si stetisset, militauissemus vt nati: quia per ipsum nascendo habuissemus originalem iustitiam, per quam habuissemus aliquem ordinem ad gloriam magis propinquum, & magis directum, quam per solam naturam: licet non ita directum, nec ita propinquum, sicut per gratiam. Interrupto autem illo ordine sub Adam, militamus sub Christo, sub quo non ordinamur ad gloriam, vt nati, sed vt renati: non vt recuperantes originalem iustitiam, sed adipiscentes gratiam, quam esse, simpliciter loquendo, potiorem originali iustitia, cum sit magis quaedam participatio diuinae naturae, & diuina gloriae, quam illa, dubitari non debet.

Dicebatur autem quinto, quod iste status, quem habemus sub Christo, est magis liber, quam ille, quem habuissemus sub Adam; dato, quod stetisset. Et ideo, vt supra tetigimus, signanter dixit Dominus: Si filius vos liberauit, &c. Nam Adam non erat vere liber, dicente Magistro in hac Distin. quod Adam habuit, quod poterat stare: sed non habuit, quod posset pedem mouere. Non est autem vere Iiber, qui non potest stare rectus, ne cadat: & non potest mouere pedem, vt proficiat: & quia vtrunque facit gratia, non autem vtrunque fecisset originalis iustitia: ideo, simpliciter loquendo, ille status potest praeferri illi, & possumus ex omnibus his coneludere, quod iusti in hac vita habent gratiam, non originalem iustitiam: Adam autem ante peccatum habuit e conuerso.

DVB. III. LATERAEIS. An originalis iustitia gratia dici debeat. Conclusio est affirmatiua. Idque pro dono gratuito.

Ricar. dist. 30. quaest. 6.

VLTARIVS forte dubitaret aliquis: Vtrum illa originalis iustitia deberet dici gratia; Dicendum, quod debemus nos concedere, quod illa originalis iustitia fuerit gratiaid est fuerit quoddam donum gratuitum. Nam homo constitutus in puris naturalibus non potest salutem consequi cum salus nostra, vt saepediximus, sit bonum supernarurale, cum non possimus salutem consequi, & esse beati sine visione Dei clara, & per essentiam, ad quam visio nem nulla creatura naturaliter potest attingere.

Rursus constitutus in puris naturalibus non solum non potest salutem attingere, sed etiam non potest omnia peccata vitare. Adam ergo non suit conditus in puris naturalibus, quia tunc non potuisset omnia peccata vitare. quod ponere de aliqua natura a Deo condita secundum August. Rerract. Esset concedere Deum Creatorem omnium naturarum culpandum esse. Ne ergo secundum dictum August. Deum culpandum esse dicamus: oportet nos ponere hominem sic esse conditum, quod posset omnia peccata uitare. Non ergo homo fuit conditus in puris naturalibus: habuit ergo aliquod donum gratuitum superadditum naturae, & quia omne tale donum gratia dici potest: originalis iustitia, in qua est conditus primus homo: gratia dici debebat. Ex hoc autem api parere potest veritas dictorum Aug. in quibus sibi ipsi contrarius esse videtur. Nam in lib. de vera innocentia videtur dicere, quod natura humana in illa integritate, in qua est condita, non potuisset sea peccato seruare sine gratia Creatoris. Sed in lib. 3 de libero arbitrio ait, quod "rerum Creator ostendit, quanta facilitate potuisset homo, si uoluisset rerinere, quod factus erat, cum proles eius potuerit superare, quod nata est". quod dictum secum dum mentem Augustini, videtur referendum esse ad Christum. Videtur enim ibi Augustinus velle, quod Deus permisit Adam tentari, & ruere, quia sciebat de eo nasci prolem, quae esset decus, ornamentumque terrarum. vel si uolumus hoc referre ad membra Christi, id est, ad nos; Dicemus, quod possumus superare, quod nascimur, quia nascimur in peccato, & possumus conuerti ad Deum, & adipisci gratiam. Ex his ergo dictis tantum habere volumus, quod magna facilitate potuit vitare peccatum, & rerinere se in statu, in quo factus erat. Cui concordat idem Augustinus de Ciuit. quod mandatum datum Adae poterat de faciliori obseruantia custodiri, ex quo concluditur, quod faciliter poterat uitare peccatum.

Sed dices, quod forte faciliter potuisset seruare illud mandatum, Sed forte non potuisset faciliter implere mandatum sibi factum, & alia fienda. Ad quod soluendum possumus adducere dictum Augus. lib. eodem, quod homo, cui custodiee do illud mandatum fuerat, futurus carne, spiritualis fieret, mente carnalis. Carne enim erimus Spirituales in patria, quia non indigebimus alimentis. Istud tamen dictum August. Non sic intelligendum est, quod homo statim de originali iustitia, per quam poterat seruare mandatum: statim fuiss et translatus ad gloriam, quia saltem ordine naturae vltra originalem iustitiam prius sibi data fuisset gratia, quam gloria. Ex omnibus autem his dictis videtur Augustinus sibi contradicere, cum in de uera Innocentia dicat, quod natura integra non posset se seruare a peccato: & de Libero arbitrio, & de Ciu. Dei dicat, quod homo faciliter poterat seruare, quod factus est, & implere mandatum, & uirare peccatum.

Dicemus ergo, quod aliud est loqui de natura integra scuduouer se, & aliud de natura integra, in qua factus est hone. Nam natura quantuncumque integra scuodu se nullo modo posset se seruare a peccato: Verum quia Adam factus est in natura integra cum iustitia originali, per quam poterat se seruare ab omni peccato: ideo vtraque verba Augustini alitet & aliter intellecta continent veritatem. Nam verba de vera Innocentia debent intelligi de natura inregra absque alia gratia, vel absque alio dono gratuito, secundum quem modum se a peccato seruare non posset. Verba autem adducta de libero arb. & de Ciuit. Dei intelligenda sunt de natura integra: prout in ea simul cum originali iustitia factus, vel conditus est Adam.

DVB. IIII. LATERALIS. An natura integra sine inustitia originali se a peccato praeseruare potuisset. Conclusio est negatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quomodo natura integra sine gratia vel sine originali iustitia, non potuisset se pre seruare a peccato. Dicendum 1 quod gratia gratum faciens sufficit ad seruandum se a peccato non solum in natura integra, sed etniam in natura corrupta. Ideo de hoc non oportet, esse qonem. Loqui autem de originali iustitia non habets locum, nisi in primis parentibus, quia nulli habuerunt eam simpliciter, nisi primi parentes ante peccatum. Habuerunt autem eam aliqui quantum ad ahquid, vt Christus assumpsit originalem iustitiam quantum ad animam, quia nihil posset in eo insurge re in inferioribus viribus, quod repugnaret roteni, & nullum peccatum in ipso fuit, sed solus inuentus est: inter mortuos liber. omnes autem alii in originali peccas to concepti sunt. VIpsa etiam uirgo Beata, licet effugisset om peccatum actuale, & veniale, & mortale; Non tamem effugit peccatum otiginal. Nec est commendare eam, dicere non fuisse conceptam in peccato originali. quia dicere hoc est idem, quod dicere eam non suisse membrum Christi. nam in rantum fimus membra Christi, inquantum per suam gratiam liberat nos a peccato originali, nel actuali. Fuit enim beata Virgo membrum Christi, quia secundnm Augustinum in de bono virginali: Beata Virgo prius concepit Christum mente, quam carne: & beatior fuit, ipsum concipiendo mente, quam carne.

Redeamus ergo ad propositum, & dicamus quod natura quantuncunque esset integra sine originali iustitia vel sine ulteriori ora non poruisset se praeseruare a peccato. Nam originalis iustitia, vel originalis aequitas, quia ipsa iustitia quodam aequitas est, in tribus aequitatibus existebat secundum enim illam iustitiam omnia inferiora erant subiecta suis superioribus. Inuenimus autem triplicem inferioritatem in hominne: vna est rationis ad Deum: alia sensualitatis ad rationem: tertia corporis ad animam. In omnibus his inferioribus, & subiectionibus est quaedam iustitia, & quaedam aequitas, quia iustum, & aequum est, quod ratio sitf subiecta Deo: sensualitas roteni, & corpus animae. Prima autem subiectio erat causa, & rationem aliarum subiectionum. Nam quo diu rotn uoluit esse subiecta Deo: sensualitas fuit subiecta roteni, vt nullus motus insurgeret in sensualitate, qui repugnaret roteni. Et corpus etat subiectum animae, quia nulla infirmitas, nulla inaequalitas humorum insurrexisset in corpore, quae repugnasset animae, & quae esset cam expellendi animam a corpore. Sed rotene, uel anima rotnenali rebellante suo Superiori, Deo, iusto iudicio Dei alia inferiora rebellauerunt sibi, vt sensualitas rebellauit rationi, & caro anima, vt potest haberi ab Aug. lib. 13. de Ciui. Dei, & in multis aliis locis etiam eiusdem libri. Istae autem tres aequitates, quae fuerunt in Adam, simpliciter loquendo, vt communiter dicitur, non fuerunt naturales. Nam non fuit naturale in Adam, quod ratio esset sic subiecta Deo, vt posset uitare omne peccatum mortale, & veniale: sed hoc comperebat Adae ex originali iustitia, quae erat donum gratuitum superadditum naturae. Sic etiam, quod sensualitas esset subiecta rationi, vt nullus motus insurgeret in sensualitate, qui repugnaret rationi: naturale esse non poterat, quia naturaliter quilibet videt legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Immo statim cum Adam rebellauit Deo, transgrediendo mandatum, sensit pruritum in carne, & vidit legem in membris repugnantem legi mentis, vt vult lib. 13 Aug. de Ciui. Sic etiam non est naturale, quod corpus sit subiectum animae, quod nulla infirmitas, nulla inaequalitas humorum insurgat in corpore repugnans animae. Et quia ista tria, quae faciebat originalis iustitia, non sunt naturalia, sed magis sunt supra naturam: consequens est, quod originalis iustitia non erat natura, ut communiter de natura loquimur. sed gratia: vel non erat quid naturale, sed magis erat donum gratuitum. Et quamuis originalis iustitia possit dici gratia gratum faciens: magis tamen debet dici gratia, quam originalis iustitia.

DVB. V. LATERALIS. An dicta asserentium, Adam in gratia gratum faciente non fuisse creatum, ad veritatem reduci possint. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, cum habitum sit, aliquos magnos Docto res contradicere huic veritati, Adam non fuisse creatum in gratia gratum faciente: vtrum eorum dictum possit reduci ad veritatem

Dicendum, quod dicti magni Doctores moderauerunt dictum suum in summis suis, quod dixerant sup sententis. Nam in sententis posuerunt hominem creatum in gratia, dicentes hoc concordare cum Augustino, ponente simul oia perfecte fuisse producta. sed quomodo hoc, quantum ad hominem, non concordet, cum Augustino, est superius declaratum: sed in summis, vbi hanc quaestio nem mouent: Vtrum primus homo fuerit creatus in gra: volunt hominem fuisse creatum in gratia quia hoc requirebat rectitudo sui status. Iuxta illud Eccl. Deus fecit hominem rectum, &c. Igitur ex rectitudine status probant hominem fuisse creatum in gratia. Illam tamen rectitudinem totam retorquent ad originalem iustitiam commemorando illas tres subiectiones, quas facit originalis iustitia, non esse naturales, sed gratuitas. secundum hoc est eorum intentio ponere Adam fuisse creatum in gratia, quia fuit creatus cum originali iustitia, quod est simpliciter concedendum: Verum quia cum loquimur absolute de gratia: intelligimus de gratia gratum saciente, quia illa est, quae per omnem modum est gratia, & illa debet dici integra gratia.

Dicemus enim, vt dicit "Aug. 3. de lib. arb." quod cum loquimur proprie de natura humana: loquimur de ea, vt fuit in primo homine id est vt fuit integra. Et quod ipse dicit de natura, possumus nos dicere de gratia. quia cum loquimur de gratia proprie intendimus loqui de gratia gratum faciente, quae est proprie gratia, & per omnem modum gratia, secundum quod potest esse in via: nec negamus, quin gratia gratum faciens in via, & in patria possit esse vna maior alia. Nam licet rosa sit pulcherrimus florum. vna tamen est pulchrior alia. Dicitur ergo rosa pulcherrimus florum, vt comparatur ad alios flores. non tamen, vt vna comparatur ad aliam. Sic & gratia gratum faciens dicitur propriissime gratia, vt comparatur ad alias gratias gratis datas: non autem prout vna gratia gratum faciens comparatur ad aliam: Vet ba ergo illa magnorum Doctorum, prout iacent in summis, possumus calumniare verbaliter: prout loquuntur de gratia, quae est originalis iustitia, ac si loquerentu de gra simpliciter, per quam possumus proficere, & mereri vitam aeternam secundum re: tamen illa verba, sunt eadem cum nostris, quaetum ad solutionem principalem. In solutionibus autem argumentorum aliqualiter deuiant a nobis dicti magni Doctores.

DVP. VI.LATERALIS. An D. P. Augustinus senserit, Adam ante peccatum gratiam gratum facientem non habuisse. conclusio est affirmatiua.

Capr. d. 29. q. 1. art. 2. Tho. Arg. d. 29. q. 1. art. 3.

VLTERIVS cum August. in quaestionibus veteris, & noui testamenti. q. 127. specialiter hanc quaestionem pertractet. Vtrum Adam accepit Spiritum. quod idem videtur esse, quod vtrum Adam ante peccatum habuerit gratiam gratum facientem: forte dubitarer aliquis, quae fuerit intentio Augustini.

Circa hanc materiam dicendum, vt potest patere per habita, duos fuisse modos salutis, nec potuisse esse plures: vnum sub Adam, & alium sub Christo. Et si Adam perstitisset: modus salutis sub Adam habuisset plures status. Nam Adam prius suit productus, cum iustitia originali, & iste status durasset, vsque ad impletionem praecepti. Si autem stetisset, & impleuisset praeceptum sibi factum, stetisset sine impletione mandati, vsque ad beneplacitum Creatoris: & vsque quod Deus ordinauerat, incaepisset alius status eius, & simul, cum originali iustitia suisset sibi collata gratia gratum faciens, in qua sine morte, de vita, qua poterat non mori, translatus fuisset ad vitam, qua non potuisset mori. Propter quod Hugo de sancto Victoreli. 1 parte 6ta c. 19. ait. Quod diu autem in hac uita terrena homo manere debuisset, argumentum maius haberi non potest, nisi quia probbile omnino est, quod post peractam obedientiam, si in ipsa obedientia perstitisset; statim, supple iuxta diuinam prouidentiam, ad praemium ipsius obedientiae transferri debuisset, quatenus sine mortis interpositione de primo statu, vbi habuit posse non mori; ad alium statum transiret, vbi amplius mori iam omnino non posset. Interrupto ergo illo ordine ex inobedientia Adae ex illo primo modo saluandi, siue ex illo ordine, nec ipse Adam, nec alius saluatus est. sed illi ordini, vel illo modo salutis successit alius ordo: & illi primo Adae, qui fuit de ter ra terrenus: successit secundus Adam id est Christus, qui fuit de Caelo Gelestis. quicunque ergo sunt subsecuti salutem, per Christum sunt consecuti, vt nulli ab initio mundi, vsque in finem, siue praecedentes Christum, siue sequentes possint consequi salutem, nisi per Christum, vt non sit aliud nomen, subquo oporteat nos saluos fieri, nisi Christus, Iesus, & hoc per gratiam gratum facientem, quam credentes in ipsum consequimur. Propter quod Hugo libro i parte 8. c. 11. dicit: Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi vsque in finem, nullum fuisse, vel esse vere bonum, nisi iustificatum per gratiam. gratiam autem nunquam aliquam adipisci potuisse, nisi per Christum, vt per omnes siue praecedentes, siue subsequentes vno iustificationis remedio saluatos agnoscas. Considerent ergo, qui ante peccatum dicunt Adam gram gratum facientem habuisse. quia nisi per Christum, nunquam talis gra fuit habita. Ipse ergo Adam, & omnes alii per Christum habuerunt huiusmodi grnam, & vsque in finem non, nisi per Christum habebunt. Certum est en. quod si ordo salutis sub Adam fuisset continuatus, & non suisset interruptus, post peractam obedientiam ipse Adam, & sui posteri sub eo gratiam gratum facientem habuisset: sed interrupto illo ordine, & succedente ordine Christi mediatoris nullus habuit huiusmodi gratiam, nisi per sidem aChristi, & sub Christo. dicere ergo Adam habuisse gratiam gratum facientem ante peccatum, cum habens sulusmodigtatiam sit dignus vita aetcrna, & sit dignus salute: est dicere aliquem non sub Christo nec per Christum habuissegratiam, & esse dignum salute, quod estcontra veritatem, & contra dictum Hugonis dicentis, quod quocunque tempore ab initio mundi vsque in finem, nullum habuisse gratiam, nisi per Christum.

Et quia quo specialiter querit de intentione Aug. hac veritate patefacta, descendemus ad mentem Aug. tactam in qone proposita ueteris, & noui testamenti: vbi ratione improbat opiniones dicentium, quod quia Dei perfecta sunt opera: Adam fuit productus perfectus: & ion, vt dicunt, suit preductus in grtea: vel ante, quod peccaret, habuitgratiam, vel accepit Spiritum sanctum, qui spe datur cum gra. Recitemus ergo verba Aug. in loco praeassignato dicentis: Comperi quosdam ex fratribus nostris non plane discussisse scripturas, sed simplicitate animi asseuerasse, quod Adam factus, sanctum accepit Spiritum, quem peccando amisit, sicut nunc datur credentibus: hac educti ratione, qua solet asseuerari, a plurimis, quia per fidem restauratus est homo: ita vt ad pristinum reditus statum: hoc omne acciperet, quod inter initia Adam fuerat consecutus: & quia perfectus homo factus, dicebant: ideo si non habuit, inquiunt, sanctum Spiritum; imperfectus fuit. In hoc ergo dicto si verum esset argumentum, dupliciter Adam fuisset productus in gratia. Nam fuit productus perfectus: & quia quod sine gratia est, imperfectum: ideo fuso Adam productus in gratia.

Rursus quia per fidem homo restauratus est, vt ad primum reditus statum omne hoc acciperet, quod inter initia Adam fuit consecutus, sed homo per fidem restauratur ad gratiam gratum facientem: ergo Adam in suo initio habuit gratiam gratum facientem.

RESP. AD ARO. Ad haec autem duo argumenta respondet Aug. in eadem quaestione: respondet enim ad argumentum de perfectione dicens: Nam quae facta sunt, perfecta quidem sunt: sed ad id, quod facta sunt. Adam ergo fuit factus perfectus, sed sufficit, quod haberet illam perfectionem, ad quam factus erat. factus autem erat ad hanc perfectionem, ut posset faciliter uitare peccatum, & faciliter posset hostem superare, & mandatum diuinum implere, vt supra per August. multipliciter est probatum: Accepit ergo Adam hanc potestatem superandi faciliter inimicum, & faciliter implendi mandatum diuinum, & sibi cauendi faciliter a peccato, quia hoc poterat per solam originalem iustitiam: ideo cum originali iustitia est productus, & cum illa stetit vsque ad transgressionem mandati. Gratiam gratum facientem non habuit ante peccatum, quia stantibus conditionibus, vt steterunt: huiusmodi gratiam a principio mundi usque in finem nullus unquam habuit, nec habebit, nisi per Christum, vt est superius declaratum: & quia Christus est secundus Adam: ideo Adam in illo sui primordio huiusmodi gratiam non accepit.

Soluta ergo per August. ratione, quod Adam productus esset persedus; volumus per eundem August in eadem quaestione soluere rationem uliam, quod homo per fidem ad statum pristinum restauratus accepit hoc omne, quod inter initia Adam fuerat consecutus. Ad quod dicere possumus, quod homo per fidem sic restauratus est, quod non solum accipit, quod Adam ab initio fuerat consecutus, sed etiamaocipit vltra, quam Adam suerit consecutus: hoc enim fuerat consecurus, vt Augustinus ibidem dicit, vt positus in. Paradiso coleret terram, & operaretur, & custodiret illam, &c Hoc etiam consecutus fuerat, vt haberet dominium super haec sensibilia. Videlicet super piscibus uolatilibus, & aliis animalibus, quae omnia possunt dici terrena, quia in omnibus dominatur elementum terrae. Nam si motus istorum animalium & piscium sit in aquat volatilium sit in aeret motus tamen omnium naturalis est tendere ad terram. Hocetiam fuerat consecutus, quod per illam originalem iustitiam, in qua est productus, ordinabatur ad vitam animalem, & vt indigeret cibis, erat ergo Adam de terra terrenus, quia omnia ista terrena sunt, vt ex verbis Aug ibi haberi potest, sed nos per Christum vltra hoc consequimur, quia habemus gratiam gratum facientem, per quam sumus coelestes, & viuimus vita coelesti, & per quam ordinamur ad illam, in qua nullis indigebimusalimentis. Adam ergo, quia constitutus est super terrena, factus est de terra terrenus: Christus vero, sub quo incaepit coelestis, & spiritualis vita: factus est de coelo coelestis. sub Adam ergo fuissemus de terra terrenia sub Christo facti sumus de coelo coelestes, quia talis terrenus, tales terreni: & qualis coelestis, tales caelestes. Adam etiam quia factus fuit in animam viuentem: nos sub ipso vixissemus secundum animalem vitam. Christus uero, quia factus est in Spiritum viuificantem: nos sub ipso spiritualiter viuimus, & nos per ipsum spiritualiter niuificamur. Consequimur ergo per Christum vltra, quam habuit Adam ab initio, quia Adam ab initio habuit originalem iustitiam, nos per Christum adipiscimur viuificantem gratiam, quae duo ad inuicem comparata, licet se habeant, vt excedentia, & excessa, tamen, vt supra declarauimus, simpliciter loquendo: plus est viuificans gratia, quam originalis iustitia. Omnia autem verba praefata ponit August. in quaestione praefata in lib. Veteris, & noui testa menti. ex quibus maniseste colligitur, quod primus homo ante peccatum, & in sui primordio se cundum intentionem Aug. Non habuit gratiam gratum facientem nec accepit Spiritum lanctum, vt accipiunt fideles, cum quo semper datur gratia gratum faciens: adduximus ergo praefata verba in hac quaestione ad declarandam intentionem August. & adduximus ea in aliis quaestionibus ad declarandam intentionem Apostoli.

DVB. VII. LATERALIS An proprie originalis iustitia gratia dici debeat. Conclusio est affirmativa

Idque proprie, & magic propriem: non autem maxime proprie

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de ipsa origlnali lustitia, quam habuit Adam: Vtrum proprie possit dici gratia. Dicendum quod gratia potest sumi quadrupliciter secundum, quod ad quatuor potest comparari, vel referri.

Primo enim potest reserri ad sui nominis etymologiam. Secundo ad ipsam naturam. cuiest superaddita, & quam perficit, & a qua distinguitur. Tertio potest comparari ad ipsos bonos, in quibus est, & quos separat a malis. Quarto ad ipsa opera, quae reddit grata, & meritoria.

Propter primum sciendum, quod gratia secundum sui nominis Etyologiam est idem, quod gratis data, uel sine praeoedentibus meritis exhibita, secundum quem modum gratia sumitur ualde large. Nam etymologia nominis aliquando est valde largior, quae res, quam significat nomen: ut lapis secundum suam Etumologiam dite laedens pedent Multa tamen sunt laedentia pedem, quae non sunr lapides. Hoc aergo modo loquendo de gra, ut est gratis, & sine meritis data: sic &taripsa natura potest dici gratia. qua ipsa natura estgratis, & sine meritis exhibita Prius est enim gratis, & sine meritis exhibita natura, quaer ipesapta. Hoc est enim meritis exhibitum, quod prpris operibus tributum. Sed nullo modo propria opera possunt praecedere naturam, cum agere praesupponat esse. Ante ergo quam res sit, & habeat propriam naturam, non potet habere propria operat nec proprium apere. Gratiam ergo proprie sum: ptam, prout habet essein nobis uiatoribus, possunt praecedere propria opera, & in adultis praecedunt. quia sine motione liberi arbi. adultis non dat gratia: illa tamen opera praecedentia non sunt proprie meritoria gratiae, sed aliquo modo possunt esse ordinantia ad illam. Sed ipsam naturam nullo modo possunt praecedere propria opera, nec meritoria, nec alia, ut hoc modo magis dicatur natura esse gratia, quam ipsa gratia, sed sic loqui de gra est ualde large, quia omnia includit, etiam ipsam naturam. Cum ergo nullo modo possit dici ppoprium, quod est omnibus cone, quia semper dietum proprisme quod separat ab aliis, & quod non conuenit oibus, quibus cumque modis sit sunepta gra, nullo modo sumec proprie, sed valde large. Secundo potest sumi gria non Pm Etymologiam nois, sed scruedu rem, quam significat nomen. & qua hoc significat nomem qrae, quod est superadditum naturae, & in quod non potest natura naturaliter, hoc modo dicetur graria, omne, quod est sic superadditum naturae. Sumetur ergo hoc modo graria, vt comparatur ad naturam, & ut distinguitur a natura. Et sumetur proprie, quia sumetur, ut separat ab omi hoc, quod non est proprie gratia. Nam sola natura proprie gratia dici non rpet loquendo de rebus bonis, quia malum non est natura, nec gratia, nec est existens, quia non est substantia: nec in existentibus, quia non est accrdens. Dicimus autem, quod gratia, vt distinguitur a natura, potest dici proprie gratia, sed non dicimus, quod proprium non habeat comparationem, & gradus, & quin non sit dare proprium, & magis proprium: nec dicimus, quin sit dare gratiam magis proprie sumptam, quam modo, quo diximus.

Tertio modo potest sumi gratia prout comparatur ad bonos, in quibus est, & quod non habet esse nisi in bonis, & quod separat bonos a malis, & hoc modo sumitur gratia non solum proprie, sed etiam magis proprie. Nam gratia hoc modo sumitur, non solum, vt est superaddita naturae, secundum quem modum, licet sit sumpta proprie, potest esse bonis, & malis communis. quia multi mali prophetauerunt, & secerunt miracula, & habuerunt genera linquarum: sed gratia sic sumpta non potest esse nisi in bonis. Et hoc modo, loquendo degratia, originalis iustitia, quam habuit Adam, potest dici gratia.

Cum ergo quaeritur: Vtrum originalis iustitia pofsit dici gratia proprie: Patet quod non solum proprie, sed etiam magis proprie: non tame maxime proprie, nec per omnem modum proprie.

Quarto modo potest sumi gratia non solum, vt comparatur ad nominis Etymologiam, nec solum, vt refertur ad ipsam rem, quam significat gratia, secundum quem modum omnia bona superaddita naturae possunt dicigratia: nec solum, vt resertur ad sua subiecta, vt quia non hebet esse nisi in subiectis bonis, vel in hominibus bonis: sed vt continet omnia ista, & vt refertur ad omnia ista, & adhuc amplius, vt refertur ad ipsa opera, quae reddit grata, & meritoria. Et sic omnino proprie sumitur gratia, secundum quem modum pratia gratum faciens diciturl gratia, quae est in uia, & in patria. sed hic est imperfecta, ibi erit perfecta. patet ergo, quod gratia sumitur quadrupliciter, omnino large, & sic natura dicit gratia proprie. & sic omnia bona superaddita naturae possunt dici gratia magis proprie: & sic bona superaddita naturae, quae non possunt habere nisi boni, tamen non reddunt opera meritoria: possunt dici gratia. Et hoc modo sola originalis iustitia, vel bona, quae sequebantur eam, debent dici gratia. Quarto modo sumitur gratia per omnem modum proprie, & maxime proprie, quae non solum habet esse nisi in bonis, sed etiam reddit opera bona, & meritoria, & sicgratia gratum faciens dicitur gratia.

RESP. AD ARG. ART. II.

Ad primum dicendum, quod Adam fuit spoliatus gratuitis, non quod haberet gratiam gratum facientem, sed quia habebat originalem iustitiam, quae gratia proprie, & magis proprie: icet non per omnem modum proprie: dici poterat.

Ad secundum dicendum, quod isto modo fuit in Adam charitas, sicut & gratia. quia semper charitas datut secundum mensuramgntia sicut ergo erat in Adam gratia, per quam poterat stare, non autem mereri, nec proficere: oportet etiam, quod isto eodem modo suerit in eo charitas: aliter enim implicasset contradictionem, quod una, & eadem persona, simpliciter loquendo, posset stare, & non stare, vel posset proficere, & non proficere. Si ergo habuit gratiam, per quam poterat stare, & non proficere: habuit hoc modo etiam charitatem. Et per hoc patet solutio ad tertium.

Ad quartum dicendum, quod Adam suit beatissimus secundum illum statum, secundum quem erat factus. Non erat factus ad proficiendum, sed ad standum. Hoc ergo modo erat beatissimus, quia erat summus secundum illum modum. Non enim poterat ascendere, sed descendere secundum statum illum. Et si poterat alcendere, hoc erat secundum statum alium, accipiendo gratiam, secundum quam non solum posset stare, sed etiam proficere.

Articulus 3

An Adam habuerit omnes virtutes

ARTIC. III An Adam habuerit omnes virtutes. Conclusio est affirmatiua.

D. Th1. pq95. 1tt. 3 D. Pon d. 49 nt 3. 41. B.dd. 19 4. 1. Dur. d. 29. q. 2.

TERTIO quaeritur: vtrum Adam habuerit omnes virtutes. Et vt quod non. Ait enim Philosophus in. 1O. Ethic. Deos maxime suspicati sumus beatos, & felices esse:

Sed quales actiones attribuere eis debemussiustas nen sed ridiculi sane viderenr conmutantes, &c. nec fortes, quia eis nulla sunt terribilia: nec liberales, quia eis non conpetit habere nummisma. cum ergo omnia ista possint uerificari in Adam pro illo statu: vrtue, quod in eo non fuerint aliqu virtutes.

Praeterea virtutes conter sunt circa passiones, quia sunt moderatrices passionum, sed in Adam nullae eranet passi ones, quia non sentiebant pruritum carnis: erant enium nudi, & non erubescebant: ergo &c.

Praeterea aliquae virtutes non solum respiciunt passiones, sed etiam respiciunt malum aliquod: vt mansuetudo est contra malum, quod sibi infertur: fortitudo contra timorem, qui sibi posset accidere: sed ista non poterant esse in Adam, quia in illo statu nullum timorem habuisset, nec aliquod malum sustinuisset: ergo &c.

Praeterea aliqua virtus est in aliquo propter peccatum, quod commisit, vt poenitentia. sed tunc non poterat committere peccatum, nisi mutaret statum: ergo &c.

Praeterea quaedam virtus est circa cognitionem enigmaticam, ut fides, sed Adam tunc cognitionem claram, non enigmaticam habebat: ergo &c.

Sed contra est, quod habetur in littera, quod non est dubitandum, hominem ante peccatum virtutibus fluxisse, sed illis per peccatum expoliatum fuisse: ergo &c.

Praeterea habebat originalem institiam, per quam ratio erat subdita Deo: vires inferiores rationi. sed hoc non solum non est sine virtute, sed etiam requirit omnes virtutes. Nam omnes virtutes ad hoc sunt, vt ratio sit subdita Deo, & vires inferiores sint subditae rationi: ergo &c.

RESOLVTIO. Adam omnibus virtutibus fuit conditus, sicut status ille innocentiae possulabat. Hinc eius opera tunc magis, quam nunc,meritoriae fuissent.

RESPONDEO dicendum, quod oportet nos dicere Adam non solum esse conditum cum virtutibus, sed etiam cum omnibus virtutibus, quantum ad illum statum. cum dictum sit, secundum illum statum, sic fuisse beatissimum, quod non poterat ascendere, nisi mutaret statum. Et licet dictum fuerit, quod poterat ascendere; hoc tamen non fuisset sine mutatione status. Erat ergo ille beatissimus secundum illum statum, quia pro illo tempore, & quantum requirebatur ad statum illum, dici poterat, quod habebat statum omnium bonorum cumulatione completum: sed sic dicendo, licet dicamus veritatem: non tamen soluimus quae stioncm. In hunc etiam modum incidunt scripta communia dicentia, Adam habuisse omnes virtutes, quia habuit rationem subiectam Deo: habuit vires inferiores subiectas rationi: habuit corpus subiectum animae. Prima autem subiectio fuit cam secundae, quia quamdiu ratio fuit subiecta Deo: tandiu vires inferio res fuerunt subiectae rationi. Secunda autem subiectio, cum prima fuerunt causa tertiae, quia quandiu vires inferiores fuerunt subiectae rationi, & ratio Deo, corpus fuit subiectum animae, quia nihil insurrexisset in corpore, quod repugnaret animae, & quod expelleret animam a corpore: nunc autem propter pugnam, quam sentit corpus in se ipso, infirmatur, & disponitur ad expulsionem animae: & tantum potest infirmari, quod ad vltimum moritur, & oportet animam desinere esse formam eius, & recedere ab ipso, prout est forma eius. Est enim materia disposita locus naturalis formae, sed tantum potet fieri indisposita, quod fit locus innaturalis eius quo facto oportet formam desine re esse formam, & per dispositionem contrariam introducitur alia forma, & expellit forma proposita.

Et si volumus loqui specialiter de homine, vel de quocunque animali.

Dicemus, quod non solum per aggritudinem, sed etiam per consumptionem humidi potest mori animal, quia calor naturalis consumit humidum radicale, & per nutrimentum restauratur humidum consumptum, seo non restauratur ita purum, sicut est consumptum. sed quodiu ratio in Adam suisset subiecta Deo, uires inferiores fuissent subiectae rationi, & corpus anime vt nulla ggritudo insurrexisset in corpore, quod repugnasset animae. Humidum etiam deperditum per calorem naturalem per nutrimentum suisset ita purum restauratum, sicut fuerat deperditum. quae omnia fecisset originalis iustitia, & forte ad puritatem restaurationis multum fecisset sumptio ligni vitae, sed de hoc infra dicetur. Nunc autem scire sufficiat, quod Adam in illo statu ante peccatum habuit omnes illas tres subiectiones, de quibus locuti sumus, ex qubus arguunt scripta conia, Adam habuisse omnes virtutes quia ille tres subiectiones, sine omnibus virtutibus in Adam esse non potuissent. Quia ergo nos arguebamus de beatitudine, quod Adam pro illo statu erat beatissimus, & beatitudo sine cumulatione omnium virtutum esse non potet: hoc arguunt scripta communia ex subiectionibus, quaor erant in Adam. sed, vt diximus nec sic, nec sic soluimus quotonem. Nam in Adam fuerunm omnes uirtutes aliquo modo, sed non fuerunt omnes uirtutes simpliciter, & hoc dicunt enam scripta conia, quod propter illas subiectiones, quod erant supernaturales, & gratuitae oportebat aliquo modo omnes uirtutes esse in Adam. sed ista moderatio, quod omnes uirtutes erant in Adam non simpliciter; sed aliquo modo propter aliud dicunm scripta conia, & propter aliud dicimus nos.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod licet in 24 dist. in quaestione illae: Vtrum Adam in primo statu acceperit potentiam, per quam posset omnia peccata vitare, declarauimus opinionem Magistri, quod homo in primo statu accepit vnde posset stare, sed non vnde posset proficere; dimisimus sub dubio, an vellemus in hac parte adhaerere Magistro. Nuncautem quia videtur nobis suum dictum rationale sibi adherentes dicimus, quod Adam proillo statu accepit originalem iustitiam, per quam peterat omnia uitare peccata, sed non poterat per eam mereri, vel proficere: propter quod non irrationabiliter Magister loquitur, quod Adam superando tentationes non merebatur, quia non habebat gratiam gratum facientem, sine qua meritum esse non potest.

Et si inueniatur aliquando a Sanctis quod Adam, fuit creatus in gratia: exponendum est in gratia id est, in originali iustitia, quae non solum gratia proprie, sed etiam: magis proprie: licet non per omnem modum proprie dici poterat, vt in praecedenti dubitatione. vel in praecedenti vlterius extitit declaratum: vbi de hoc specialiter quaestio mouebatur. Concedimus ergo, quod subiectiones illae, quae fuerunt in Adam: non fuerunt naturales, sed fuerunt gratuitae, non per gratiam gratum facientem, sed per originalem iustitiam, quae modo, quo dictum est, etiam proprie gratia dicebatur. Qualis ergo erat illa originalis iustitia: tales erant virtutes in Adam. sed per illam originalem iustitiam poterat Adam stare, sed non proficere: ldeo tales erant uirtutes in Adam, quod per eas poterat stare, sed non proficere. quam veritatem tenendo, habemus pro nobis Magistrum, quod non est parum. quia sic sust imbutus Sanctorum dictis, quod ex huiusmodi dictis sic texuit hunc totum librum, quod, ut ipsemet de seipso dicit, etiam vbi propria vox insonuisset, videtura paternis limitibus non discessisse. non ergo virtures illae, quae fuerunt in Adam ortae ab originali iustitia, fuerunt eiusdem rationis cum uirtutibus, quae sunt in nobis ortis a gratia gratum faciente: quia virtutes illae non erant simpliciter virtutes: sed quodammodo, vt per eas posset Adam stare: at non proficere. Sed virtutes, quae sunt in nobis possunt dici virrutes simpliciter, cum per eas possimus stare, & proficere. Diximus autem in corpore huius solutionis: quia licet scripta conmunia dicant in Adam fuisse omns virtutes, quodammodo, & nos hoc idem dicamus, propter aliud: haec aiunt scripta communia, & propter aliud hoc aimus nos. Nam scripta conmunia aiunm hoc, quod in Adam suerunt omnes virtutes non simpliciter is. quantum: ad actum sed fuerunt ibi quodammo doid est quantum ad habitum. nam aliquae virtures sunt imperfectae non repugnantes illi statui, ut Fides, cui succedit visio, & Spes, cui succedit tentio. Istae autem virtutes, quia in perfectae repugnant statui patriae, & non erunt in patria: sed pro Fide erit ibi terminata visio. quia quod nunc credimus per Fidem: tunc clare videbimus per essentiam. & pro Spe erit ibi firma tentio. quia bonum illud patriae: quod oculus non uidit &c. Quod nunc speramus, tunc firmiter tenebimus. Istae autem duae virtutes, quae repugnant statui patriae, non repugnabant statui Adae, quia Adam pro illo statu non videbat Deum per essentiam, nec tenebat, nec fruebat illo bono, quod habebimus in patria in rae: sed in Spe, ita quod Fides, & Spes erant in ipso. Sed aliquae sunt virtures repugnantes statui Adae, ut paenitentia, quae est dolor de peccato proprio. Talis autem virtus non poterat esse in Adam simpliciter, & secundum actum: quia non habebat peccatum, de quo polset dolere: sed erat ibi quodammodo & secundum habitum: quia erat anima Adae sic disposita, quod si fecisset peccatum, penituislet sic etiam & misericordia, quae est dolor de alieno malo, non poterat esse in Adam simpliciter, & secundum actum: quia nullus erat tunc malus, de cuius malo posset Adam rationabili ter dolere. Et si dicas, quod Daemones iam erant mali; Dici potest, quod de malo Daemonum non poterat, nec debebat Adam rationabiliter dolere, quia Daemones non erant proximi eius. quia secundum sententiam Euangeliji, illi sunt proximi nostri, cum quibus debemus factre misericordiam, & debemus circa ipsos misericorditer moueri, uel ipsi circa nos. sed inter Adam, & Daemones etiam pro illo tempore secundum dictamem rationis Chaos magnum firmatum erat: ita nec Adam secundum compassiones rationabiliter poterat ire ad Daemones, ut motu rationis compateretur eis, nec Daemones uolebant ire ad ipsum per compassionem, cum non compaterentur eis sed inuiderent sibi. Volunt ergo Icripta communia, quod non omnes virtutes erant in Adam simpliciter: non quod nulla virtus esset ibi simplici. ter, quantum ad habitum, & quantum ad actum. sed quia aliquae virtutes non erant ibi simpliciter id est quantum ad actum: sed erant ibi, quodammodo, id est quantum ad habitum.

Propter quod scripta communia non simpliciter veritatem dicunt: quia de omnibus virtutibus tenendo hanc veritatem, quam tenemus, debebant dicere, quod erantin Adam quodammodo: quia erant in eo, vt per eas posset stare: sed non erant ibi simpliciter: quia non erant in eo, vt per eas posset proficere. De penitentia autem, & misericordia, & de quibuscumque virtutibus repugnantibus illi statui non debebant dicere, quod erant ibi quodammodo: sed quod erant ibi secum dum quid. quia & si fuisset ibi secundum actum: per eas non potuisset mereri, uel proficere. Vel possumus dicere, quod quantum ad scripta conmunia praefatae virtutes erant in Adam quodam modo, vel secundum quid. Vno modo inquantum per eas non poterat exire in actum. sed secundum veritatem huiusmodi virtutes erant in Adam secundum quid, uel quodammodo primo, prout per eas non poterat exire in actum, ut sonant scripta communia. Secundo quia dato, quod per eas posset exire in actum, non potuisset tamen per eas mereri: sicut non merebatur per alias uirtutes, per quas exibat in actum: quia carebatgratia gratum faciente, a qua omne dependet meritum.

Hanc autem veritatem tenendo, possumus leuiter saluare omnia dicta Sanctorum, & specialiter dicta Apostoli, qui multum videtur esse contrarius conmmunibus dictis: uidelicet quod Adam fuerit creatus in gratia gratum faciente. Ait enim, ad Corin. Factus est primus homo Adam in animam viuentem, nouissimus Adam in spiritum viuificantem. Et subdit, quod primus homo de terra terrenus. Secundus de Coelo coelestis. Et addit: talis terrenus, tales terreni. Et qualis coelestis, tales coelestes. Et concludit: igitur sicut portauimus imaginem terreni, portemus, & imaginem coelestis, quae omnia forte non possemus sufficienter saluare tenendo, quod Adam fuerit creatus in gratia gratum faciente,

DVB. I. LATERALIS. An si. Adam in gratia crcatus dicatur, terrenus dici possit ex Apostoli verbis.

Conclusio est affirmatiua.

Idque si Apostoli verba ad corpus referantur: si uero ad animam, omnia Apostoli dicta non saluantur: Magistri autem uerba nullo modo

VLTERIVS forte dubitaret aliquis: vtrum tenendo dictum quorundam, quod Adam fuerit creatus in gratia gratum faciente, possimus sufficienter saluare haec dicta Apostoli; Dicendum, quod si dicta Apostoli volumus referre solum ad corpus nostrum, vel ad corpus Adae, quod suit primus de terra, quan¬ tum ad formationem. Quia vt dicitur Gen Formauit ergo Deus hominem de limo terrae, supple quantum ad corpus. Propter quod corpus illud fuit de terra quantum ad sormationem, & fuit terrenum quantum ad collocationem: quia collocatum fuit in terra, id est in Paradiso terreno, possumus saluare omnia verba Apostoli. Nam secundum corpus Adam, & omnes nos habemus corpus de terra terrenum sic etiam habemus corpus animale: quia factus est Adam in animam viuentem id est in animam viuificantem corpus: quod erat animale indigens cibis. sed Christus factus est in spiritum viuificantem, etiam quantum ad corpus post resurrectionem. quia habuit corpus spirituale non indigens cibis. Et si comedit post resurrectionem hoc non fuit propter indigentiam: nec per illum cibum suscepit alimentum corpus Christi: sed fuit ille cibus resolutus, uel conuersus virtute diuina in praeiacentem materiam: sic si parum de aqua proiiceretur in magno igne, ex illa aqua proprie non nutriretur ignis: sed conuerteretur per virtutem ignis in fumum, uel in aerem, vel in aliquam praeiacentem materiam, ex qua iterum posset generari aqua. Sic & nos post resurrectionem, virtute Christi, & per meritum Christi, etiam quantum ad corpus erimus spirituales, habentes corpora spiritualia viuentia, & non indigentia cibis. Post resurrectionem enim cessabit mors prima, qua anima separatur a corpore, & attingit generaliter omnes. Sed regnabit in aliquibus mors secunda, qua post resurrectionem affigentur aeternaliter damnati in anima, & corpore: & dicentur damnati mortui in anima, & corpore: quia quaerent mortem, & non inuenient, & libentius vellent esse mortui, quam viui, & esse nihil, quam esse aliquid illo modo, quo sunt. nam licet esse nihil non possit cadere per se, & directe in appetitu, propter quod multa dicta Sanctorum videntur sonare, quod etiam damnati nollent esse nihil. [Quod uerum est per se, & directel tamen per accidens, & indirecte, ut fugerent, & non sentirent illam tantam atrocem poenam, vellent esse nihil. nam malum in eo, quod malum, non potest cadere sub appetitu. Propter quod non esse sub ratio. ne, quam non esse: non potest esse volitum ab appetitu. Sed existens in magna poena potest appetere non esse, non sub ratione propria, sed sub ratione, qua subtersugeret illam poenam. Et quod dictum est de corpore, quod nunc habemus corpus animale, tunc habebimus spirituale : veritatem habet de terra, & coelo: quia nunc habemus corpus terrenum, cuius locus proprie terra est: tunc habebimus corpus coeleste, cuius locus proprie conueniens, & comperens erit Coelum Empyreum. Dicimus autem proprie conueniens: quia fulgebunt Sancti post resurrectio nem etiam, quantum ad corpora, quantum ad dotem elaritatis, & discurrent propter dotem agilitatis, sicut scintillae in arundineto, & propter dotem subtilitatis. Fulgebunt autem sicut sol propter dotem impassibilitatis. Erunt ergo Sancti secundum corpus tanquam in loco conuenienti, & proprio in Coelo Empyreo, quia non erunt ibi tanquam in carcere: sed poterunt ab illo corpore discurrere per omnia alia corpora. poterunt enim de Caelo Empyreo descendere ad Coelum Chrystallinum quod est supremum motile. nam licet Coelum Empyreum sit supra Coelum Chrystallinum; tamen non est vltra quam suit mobile a Coelo Chrystallino, siue a Coelo Aqueo: quod nos vocamus nonam Sphaeram & ultimum mobile, de quo potest exponi quod scriptum est: Ber nedicite aquae omnes, quae super Caelos sunt Domino, poterunt Sancti descendere ad Coelum Sidereum: quod nos uocamus octauam Sphaeram, ubi sint omnes Stellae fixae, & uidere quomodo sint ibi situatae otellae, & exinde poterunt descendere ad omnes Coelos Planetarum, & uidere quomodo sunt ordinati Planetae, & exinde descendere ad omnia elementa, & videre quomodo sunt ad inuicem ordinata, & ex omnibus his visionibus delectari. luxta illud Psalmi: Delectasti me domine in factura tua. & his peractis redire ad Coelum Empyreum: quod est natura llter omnium corpotum dignissimum: tamen illam dignitatem, quam habet illud corpus dignit simum per naturam, superabunt corpora Beatorum, per gratiam, & per gloriam. nam a gloria, id est a claritate, quae erit in anima, deriuabitur tantus splendor, & tanta claritas in corpore nostro, ut nihil sit claritas, & splendor Coeli Empyrei respectu claritatis, & splendoris corporum nostrorum. Et bene dictum est, quod a gloria in anima deriuabitur claritas in corpore, quia secundum Esa. Gloria dicta est quasi clara. Erunt enim tunc corpora nostra quasi Stellae splendentes in Coelo Empyreo. Nam omne, quod splendet in aliquo, est multo maioris splendoris, quam illud, in quo splendet: semper en. maiore splendore superueniente, minor splendor offuscatur. ergo si referamus verba Apostoli ad corpora nostra post resurrectionem, quae nune sunt animalia, tunc spiritualia: nunc terrena, tunc coelestia, possumus saluare dicta Apostoli. sed oporter dicta ipsius referre non solum ad corpora nostra, & post resurrectionem, & post hanc vitam: sed etiam ad animas nostras ante resurrectionem, & in hac vita, quod elicitur ex conclusione, quam infert ipse: Igitur sicut portauimus, &c. Nam cum dicta conclusio sit quaedam persuasio, ut portemus imaginem Christicoele. stis, & cum ratio imaginis pertineat ad animam, & quia post resurrectionem mihil ualebit persuasio: quia tunc iurabit Angelus per viuentem in saecula, quod non erit amplius tempus, scilicet merendi, uel demerendi, & per consequens non erit amplius tempus persuadendi ad consequendum meritum, uel ad fugiendum demeritum, cogimur conclusione A postoli & cius verba ratione imaginis referre ad animas, & ratione persuasionis referre ad animas in hac vita. Dicemus ergo quod Adam non solum, quantum ad corpus erat de terra terrenus: sed & quantum ad animam factus est in animam vuentemsia n animam dantem corpori viuere animale, quod est indigenes cibis: sed Christus: uel secundus Adam factus est in spirirum viuificantem, id est in spiritum viuisi cantem animas nostras, & spiritus nostros. Sed dices: Nunquid Adam in primo suo statu non uiuebat spiritualiter: nisi quodammodo, uel secundum quide licet istud. quodammodo, & secundum quid stet cum beatissimo pro illo statu: tamenm sic viuebat quodammodo, & secundum quid, quod etiam erat beatissimus pro illo staru. nam non poterat augmentari, nec in beatitudine, nec in gratia, nisi mutaretstatum: cum secundum illum statum, ut dictum est, posset stare, sed non proficere. Dicamus ergo, quod morruus secundum se non stat, sed iacet: non uadit, sed portatur, & magis agnoscitur aliquis esse uiuns ex eo, quod pergit, quam ex eo, quod stat: quia posset forre appodia ri ad aliquid, & uideretur stare: sed non posser sic quis decipi, si videret eum, quod per se iret, uel per se pergeret. ergo si Adam quantum ad spiritum, siue quantum ad animam solum accepit, ut posser stare: sed non vt posset proficere: quia vt air Magister in littera praesentis Distinctionis, quod proillo ssatu Adam non habebat, quo pedem mouere posset: habuit tamen, quod poterat stare: loquendo ergo, ut locuti sumus, magis debebat dici non uiuere, quam uiuere: & si poterat dici uiuere, hoc erat quodammodo, & secundum quid, cum non posset proficere, & non posser mouere pedem ad ambulandum secundum meritum, ctus vel secundum profectum. Factus est ergo primus Adam in animam niuenrem, quantum ad corpus: quia illa anima faciebat corpus Adae esse animale: quiafaciebatipsum viuum simpliciter, vt posset stare, viuere, & ambulare corporaliter: sed non sactus est in spiritum viuificantem, nam cum anima Adae pro illo staru non est simpliciter viua spiritualiter: sed solum quodammodo: quia licet posset stare spiritualiter: non tamen poterat spiritualiter proficere, nec mouere pedem. Et si illa anima Adae non viuebat in se simpliciter, & perfecte, non poterat alias animas, vel alios spiritus simplicirer, & perfecte viuificare, propter quod & si factus est in animam viuentem quantum ad vitam, quam tunc habebat corporalem, uel quam postea habuit, non est factus in spiritum viuificantem. nam si Adam sterisset, & genuisset filios, non transsudisset in eos, nisi originalem iustiriam, per quam filii possent stare: sed non proficere. Omnia ergo verba Apostoli quantum ad praesentem vitam, & quantum ad animam, non possemus saluare de primo Adam, si fuit creatus in gratia gratum faciente: quia, hoc posiro, non fuisset factus solum in ani. mam viuentem, & uiuificantem corpus: sed etiam in spiritum viuificantem, saltem quantum ad opera: quia opera eius pro illo statu fuissent uiuificata a spiritu Adae, & fuissent uiua spiritualiter, quia fuissent meritoria, & habuisset non solum vnde posset stare: sed etiam vnde posset proficere. Velle antem saluare verba Magistri secum. dum alium sensum, quim vt sonant, non est Magistrum exponere, sed ei contradicert.

Esset autem vlterius declarandum quomodo Christus factus est in spiritum viuificantem & de Coelo coelestis, & esset etiam declarandum, cum Adam non solum habuerit originalem iustitiam, sed alias virtutes, quales erant virtutes illae, & maxime, cum dicatur etiam pro illo statu habuisse charitatem, & ponere charitatem in formem & opera eius non esse meritoria est ponere oppositum in adiecto. cum dicat Augustinus de Trinitate. loquens de charitate, quod nullum est isto dono Dei excellentius: solum est, quod diuidit inter filios regni aeterni, & filios perditionis aerernae.

DVB. II. LATERALIS. An christus, faftis in spiritum uiuificantem, fuerit de caeso caelestis. Conclusio &st affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quomodo Christus factus est in spiritum uiuificantem & factus est de Coelo coelestis, & quales erant illae virtures, quae erant in Adam, & specialiter qualis erat illa charitas, quae fuitin Adam pro illo statu, secundum quen poterat stare, sed non proficere. Dicendum quod non siint nisi duo Adam: primus, & secundus: quia non sunt nisi duo capira totius humani generis, videlicet primus Adam, a quo omnes descendimus corporaliter, etiam ipsa Eua corpora liter facta est ex Anam, id est ex costa eius. non excosta, vt dicit os tantum: sed vt dicit os cum carne. quod testificatus est Adam cum dicit: Os de ossibus meis, & caro de carne mea. Omnes enim nati ex viro, & muliere descendimus ex Adam quantum ad corporis sormationem, & quantum ad aninae dispositionem. Vulr enim Philosophus in de animalibus, quod foerus habet corpus a matre: sed animam a patre habet. Habet enim corpus a marre quantum ad materiam, non quantum ad formationem, nec quantum ad animae dispositionem. Comparatur enim mater ad saetum sicut sylua ad arcam: sed pater conparatur ad faetum sicut Carpentarius ad arcam Sylua enim praebet ligna, ex quibus materialiter fit arca: sed Carpentarius lineat, & format arcam, & inducit formam in materiam arcae. sic mater praebet menstruum, ex quo naturaliter fit fetus sed semen viri in virtute animae Patris lineat corpus, & sormat membra, & inducit animam, quae est forma faetus, uel dispositiue. tantum, ut in homine, vbi semen matris non potest in animam per essentiam: quia hoc modo est per creationem a solo Deo: sed potest in eam quantum ad dispositionem. Quia formando, & lineando membra embrionis quantum ad hominem, diiponit ea ad susceptionem animae intellectiuae: sed in alijs animalibus per virtutem, quae est in semine maris, inducitur anima non solum secundum dispositionem, sed etiam secundum essentiam: cum animae aliorum animalium sint eductae de potentia materiae. Adam ergo potest dici caput omnium quantum ad corpus: etiam ipsa Eua, & ipse Christus, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, descendit ab Adam corporaliter. Et sicut Adam est caput omnium nostrum corporaliter: ita Christus est caput omnium nostrum spiritualiter. & ideo dictum est, Christum factum esse non solum in spiritum viuificatum: sed etiam in spiritum viuificantem. quia quotquot spiritualiter viuificati sunt, viuificati sunt per Christum. Et quot quot viuificabuntur a principio mundi, vsque in finem, per Christum viuificabuntur. Ipse etiam Adam poterat dici caput Christi corporaliter, inquantum Christus potest dici descendisse corporaliter ab ipso. Sed de hoc, quomodo Christus descendit corporaliter ab Adam, & non descendit corporaliter ab ipso: sed virtute Spiritus sancti formatum est corpus eius, in sequentibus, uidelicet in prima quaestione 33. Distinct. cum disputabitur de peccatis proximorum Parentum, quomodo in posteros transeant, apparebit. Nunc autem scire sufficiat aliquo modo concedi posse Christum ab Adam corporaliter descendisse: sed spiritualiter Adam descendit ab ipso Christo, etiam vt homo: non ut homo tunc existens, quia nondum Dei filius carnem sumpserat pro nobis, nec venerat in carnem: sed erat venturus in carnem. Vnde Augustinus de Ciuit. ait, quod nulli concessum est peruenire ad spiritualem Hierusalem: nisi per Fidem Mediatoris. nam eadem est Fides antiquorum, & nostra: quia quem illi credebant venturum, nos credimus iam uenisse nullus ergo saluatus, nec saluabitur a principio mundi, Vsque in finem, nisi per Fidem Christi. Ipse ergo Adam fuit viuificatus per Christum uenturum: statim enim cum peccauerunt primi Parentes, fuit eis reuelatum, quod quis debebat mitti a Deo Mediator Dei & hominum, per quem redimendum erat humanum genus. Omnes ergo ante aduentum Christi, vel ante passionem eius saluati sunt credentes Mediatorem uenturum, & omnes posteri credentes ipsum uenisse, & ex hac sententia Augusti. motus forte Hugo lib. 1. parte 8. ca. 11. ait: Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi vsque in finem nullum fuisse, vel esse uere bonum, nisi iustificatus per Christum: gratiam autem nunquam aliquem adipisci potuisse, nisi per Christum. Ita vt omnes siue praecedentes, siue subsequentes uno iustificationis remedio saluatos agnoscas. Si ergo ab initio mundi nulli potuerunt adipisci gratiam nisi per Christum; primi Parentes in primo eorum statu non habuerunt gratiam. quod non potest intelligi de gratia gratis data, quia certum est, quod habuerunt vires inferiores subiectas rationi: & corpus animae, modo, quo dictum est: quod non poterat esse naturale, sed gratuitum. Primi ergo Parentes in statu innocentiae si non habebant gratiam: nec potest hoc intelligi de gratia gratis data, oporter intelligi de gratia gratum faciente, quam post peccatum adepti sunt per Christum habentes Fidem de Christo Mediatore venturo. Imaginatur enim Hugo, quod Christus tamquam caput nostrum, & tanquam uexillifer noster incedat associatus, & septus, siue stipatus omnibus iustis: tam praecedentibus aduentum eius credentibus Christum venturum, quam sequentibus credentibus eum uenisse. Vnde ait eisdem libr. parte, & capitulo: Aspice ergo causam Regis nostri, & acies exercitus eius in armis spiritualibus fulgentes: & quanta praecedentium, & subsequentium populorum multitudine stipatus incedat. Verba ergo Pauli sufficienter saluare non possumus: Si intelligamus Adam formatum fuisse cum gratia gratum faciente, quia tunc illa gratia non fuisset per Christum, ut est Mediator, cum in statu innocentiae, & ante peccatum, non indigerent primi Parentes Mediatore. Hoc ergo posito, quod in illo statu haberent primi Parentes gratiam gratum facientem, pertinerent ad spiritualem Hierusalem, id est ad statum gratiae gratum facientis non per Christum, quod est contra Augultinum iam praeallegatum: Et posito, quod habuissent primi Parentes gratiam gratum sacientem non per Christum Mediatorem: quod est contra dictum Hugonis.

Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod primus homo factus est in animam uiuen. tem: quia licet haberet originalem iustitiam, per quam poterat anima corpori dare uitam perpetuam, & per quam poterat Adam se perpetuare in vita corporaliter: non tamen sactus est Adam in spiritum uiuificantem, per quem posset viuere, & proficere spiritualiter. sed hoc modo in spiritum uiuificantem factus est Christus, qui, & spiritualiter viuebat, & per quem habuerunt omnis alii spiritualem uitam, id est gratiam gratum facientem, per quam possunt spiritualiter viuere. Sic etiam primus Adam fuit de terra terrenus. quia poterat uiuere, & proficere modo terreno, & corporaliter: sed non erat de Coelo coelestis, quod potuisset uiuere, & proficere spiritualiter: sicut fuit secundus Adam, id est Christus. propter quod patefactum est, quomodo Christus factus est in spiritum viuificantem, & dae Coelo coelestis.

Restat ergo declarare, quales erant illae virtutes, quae erant in Adam quantum ad primum statum. Nam, vt habetur in littera, Augustinus in quadam Homelia ait. Adam perdita charitate, malus inuentus est. Item ait, quod Princeps vitiorum, id est Diabolus, dum vicit Adam pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum. Si ergo istas virtutes Adam habebat ante peccatum; merito dubitatur, quales erant istae virtutes. Ad quod satis potest responderi per iam dicta, videlicet quod tales erant virtutes Adae pro illo statu, qualis erat eius iustitia: Vt sicut iustitia eius dicebatur originalis passiue, & actiue, vel receptiue, & datiue; Passiue quidem, & receptiue fuit in originali iustitia: quia sua origine eam habuit, & recepit a Deo. Actiue vero, & datiue dicebatur illa originalis iustitia: quia per originem eam transfudisset in polteros. Sic & virtutes: vt Pudicitiam Temperantiam, & Charitatem, quas habebat, poterant dici originales: quia a sua origine eas accepit, & per generationem, & originem eas transfudisset in posteros. Propter quod sicut per originalem iustitiam poterat stare, sed non proficere: sic per illas virtutes originales poterat stare, sed non proficere. Erant ergo illae virtutes, quas habuissemus ab origine per Adam, si non peccasset, alterius rationis, quam sint istae virtutes, quas habemus nunc, non vt nati per Adam, sed, vt regenerati per Christum. nam per has sub Christo possumus stare, & proficere, per illas sub Adam stare, sed non proficere.

Si autem quaeratur, qualis erat illa originalis iustitia, & vbi erat tanquam in subiecto, & vtrum posset dici uirtus, & quomodo differebat a virtutibus, in tertia quaestione 33. Distinct. cum tractabitur de vnitate originalis peccati, vel originalis culpae, quae secundum se, videtur esse proposita originali iustitiae, haec poterant declarari.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod Dijs non attribuimus virtutes istas, quas videmus in nobis: quia loquendo de substantiis separatis, siue de intelligentijs, quas Philosophi vocabant Deos, & vocabant eos beatos ex natura: secundum quem modum ponebant eos Philosophi, ridiculum erat, quod ponerentur liberales habentes numismata, vel quod ponerentur fortes aggredientes terribilia: quia attribuere ista Dijs, uel substantijs separatis recta ratio non admittit. Sed in Adam poterant poni virtutes, quia licet in eo non possent insurgere prauae passiones; poterant tamen ab alio sibi fieri prauae persuasiones: sicut & factum est, ut comederet de ligno vetito. Ne ergo imputaretur Deo, si fecisset eum non valentem resistere tentationi, produxit ipsum Deus munitum uirtutibus, ut etiam faciliter posset tentationi resistere. Vnde Augustinus 14. de Ciui. Dei. ait quod tanto maiore iniustitia est ab Adam de ligno ve. tito violatum, quanto faciliore posset mandatum illud obseruantia custodiri.

Ad secundum dicendum, quod virtutes circa passiones intrinsecas non fuissent in Adam, quandiu se tenuisset in illo statu. erant tamen in eo virtutes contra extrinsecas tentationes, per quas virtutes poterat faciliter stare non consentiendo tentationibus. Et dato, quod etiam intrinsecus insutrexissent tentationes, poterat per virtutes acceptas saciliter stare, & non consentire, licet non posset per eas proficere.

Ad tertium dicendum, quod mansuetudo contra malum illatum, & fortitudo circa timorem, & si non poterant esse in Adam quantum ad actum, ut dictum est, poterant esse in eo quan¬ tum ad habitum. Et per hoc patet solutio ad quartum de Poenitentia, quae est contra peccatum. quia si huiusmodi uirtus non poterat esse in eo quantum ad actum, poterat ibi esse quantum ad habitum: ut si peccasset fragilitate huma na, & postea virtute diuina fuisset redactus ad statum pristinum, & haberet animam sic dispositam per originalem iustitiam, ut tunc habebat, quod paenituisset de peccato. Nec propter hoc recedimus a proposito: sed ad quaestionem impossibilem damus, responsionem conuenientem. impossibile enim erat, quod in statu innocentiae posset ibi esse actu poenitentia de peccato: Tamen erat ibi quaedam habilitas: quia erat sic dispositus, quod penituisset, si peccasset: & tamen per illam poenitentiam non meruisset: cum nondum haberet grariam gratum facientem. Sic enim possumus dicere de Adam quantum ad poenitentiam: sicut dicimus de paupere quantum ad magnificentiam: nam pauper non potest esse magnificus, cum non habeat vnde faciat magnos sumptus: potest tamen esse in anima sic dispositus, quod si haberet, esset magnificus.

Ad quintum dicendum, quod in Adam erat Fides non solum habitu, sed etiam actu. Cum cognitio Fidei non repugnaret illi statui, cum non videret Deum, clare per essentiam.

RESP. AD ARG. Ad primum autem in contrarium dicendum, quod Adam pro illo statu sulgebat virtutibus, modo, quo dictum est: quia habebat virtutes, quibus poterat stare, & faciliter resistere omni malo. Et hoc modo habens virtutes, dicebatur fulgere, & resplendere virtutibus, & esse beatissimus: quia pro illo statu non poterat proficere, & augmentari in virtutibus, & fieri beatior, nisi mutaret statum accipiendo gratiam gratum facientem.

Ad secundum autem, quod habebat originalem iustitiam, ergo habebat omnes virtutes; sufficienter solutum est per iam dicta, quod habebat omnes virtutes illi statui competentes.

PrevBack to TopNext