Praeambulum
Praeambulum
Parentum, quantum ad ipsos primos Parentes: In parte ista, vt dicebat, determinat de huiusmodi peccato, quantum ad poste ros. quod idem est, quod determinare de peccato originali,. sed quia in posteris non solum est peccatum originale, quod contrahunt ab Adam: sed etiam est in eis peccatum actuale, quod quasi continue committunt per proprios actus, & per propriam culpam; Ideo duo facit, quia primo determinat de peccato originali, quod contrahunt, vt comparantur ad primos Parentes,
Secundo determinat de peccato actuali, quod contrahunt per proprios actus, & vt comparan¬ tur ad seipsos. ibi: [Post pralista de pectat, actuali.] Iin prin. 3 4. Dist. Circa primum duo facit, quia primo determinat de peccato originali, quod contrahimus, vt comparamur ad primos Parentes. Secundo specialiter inuestigat, Vtrum propter hoc, quod contrahimus, vt conparamur ad primos Parentes, contrahamus aliquod peccatum, vt comparamur ad parentes proximos. Secunda ibi: [Praedictis adiicitndum ess. in princ. 33. Dist. Circa primum tria facit. quia primo determinat de peccato originali quiditatiue. Secundo de eius traductione. Tertio de cius remissione, quae fit per baptismum. Secunda ibi: [Nunc super est. Iin princ. 31. Dist. Tertia ibi: [Quando supradictum est. lin princ. 31. Dsst. Prima ergo pars continet praesentem locationem, & distinctionem, circa quam duo facit quia primo continuat dicta dicendis: videlicet quod in superioribus dictum est de peccato primorum Parentum: Nunc dicendum est de peccato illo, prout habet esse in posteris, quod est peccatum originale. Secundo exequitur de huiusmodi peccato, ibi: [Hic primo videndum est] Circa quod duo facit, quia primo exequitur de huiusmodi peccato originali, dubitando & secundum opinionem aliorum. Secundo exequitur, & secundum opinionem propriam, ibi: INunc super est videre.]Circa primum duo facit: quia primo circa peccatum originale mouet tres quaestiones, quarum prima est: Vtrum idem sit peccatum originale, quod actuale. Secunda ibi: [Quid sit peccatum originase.] Secundo exequitur de huiusmodi quaestionibus recitando opiniones aliorum, & improbando eas, ibi: [Qvibusdam placet. ICirca quod duo facit, quia primo exequitur de duabus quaestionibus primis, Vtrum peccatum originale sit idem, quod actuale, & quomodo transit in omnes. Secundo exequitur de quaestione tertia, quid sit peccatum originale, ibi: [Quod duigenter.] Circa primum tria facit. quia quantum ad quaestionem primam: Primo recitat opinionem quorundam dicentium, idem esse peccatum originale, quod actuale. Secundo quantum ad quaestionem secundam recitat opinionem aliorum, quod peccatum originale transit in omnes, non origine. sed imitatione: & improbat huiusmodi dictum i quia tunc peccatum originale non esset a primo Parente, sed a Diabolo, qui primo poccauit, quem imitantur omnes peccatores. Tertio concludit veritatem, videlicet, quod peccatum originale contrahitur per originem, per quod dictum destruitur opinio prima, quae dicit, quod peccatum originale est idem, quod actuale: & confutatur opinio secunda, quae dicit, quod peccatum originale contrahitur imitatione. Secunda ibi: [Hoc autem dicunt.[ Tertia ibi: [Et isiud est. Tunc sequitur illa pars: [Quod diligenter. Iin qua incipit determinare de peccato originali, quantum ad quiditatem suam: quid sit peccatum originale. quia primo quaerit quid sit peccatum originale. & ait quod de hoc Sancti Doctorts,:c ctiam Scholastic lecta es diuersimode sunt locuti. Secundo ponit circa hoc opinionem quorundam dicentium, quod peccatum originale est, quidam reatus, id est, quoddam debitum, & quaedam obligatio ad poenam, secundum quem modum, nec esset culpa, nec poena. quia debitum poenae non proprie est poena. Tertio improbat hoc dictum ostendens, quod peccatum originale non solum est reatus. sed etiam est culpa. Secunda ibi: [Quidam enim. Tertia ibi: [Sed quod originalet [Tunc sequitur illa pars: [anc superest. Iin qua, vt dicebatur incipit determinare de quiditate originalis peccati secundum opinionem propriam. Circa quod tria facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo, quia huiusmodi peccatum contractum est ab Adam, ostendit, quomodo se habeat ad Adam. Tertio, quia dixerat, quod omnes materialiter fuimus in Adam, ostendit quomodo hoc habeat veritatem. Secunda ibi: [Hoc est originale. ITertia ibi: [ad hoc autem. Circa primum tria facit, quia primo ostendit, quid est originale peccatum, ostendens, quod non est idem in nobis, quod peccatum actuale, sed est ipsa concupiscentia, vel ipsa lex membrorum, vel ipse lam guor naturae, vel fomes peccati, vel Tyrannus. Secundo declarat quomodo accipiatur concupiscentia, prout est peccatum originale, quia non accipitur pro ipso actu concupiscendi, sed pro ipso vitio concupiscentiae prout habiles sumus ad concupiscendum. Tertio ex his, quae dixerat, concludit, quid est peccatum originale, quod est vitium concupiscentiae, & quod huiusmodi peccatum ab Adam deriuatum est in nos, quia in Adam omnes materialiter fuimus. Secundalibi: [ Nomine autem. [Tertia ibi: [Ehis datur. Tunc se quitur illa pars: [Hoc est originale.] Inqua ostendit quomodo originale peccatum se habuit ad Adam. Circa quod tria facit, quia primo ait, quod huiusmodi peccatum in Adam fuit quaedam inobedientia. Secundo ostendit, quod licet huiusmodi peccatum in nobis non debeat dici actuale; in Adam tamen fuit actuale. Tertio declarat quomodo huiusmodi peccatum possit dici voluntarium, quia licet non sit voluntarium respectu posterorum: Est rtamen voluntarium respectu primi Parentis. Secunda ibi: [Quod ergo ait.] IIertia ibi: [Vnde &ugustinus. ] Tunc sequitur illa pars: [Adhuc antem Iin qua declarat quomodo omnes materialiter fuimus in Adam. Circa quod tria facit, quia primo ponit dictum quorundam dicentium, hoc em impossibile, quod omnes nos fuerimus materialiter in Adam: quia nunquam tanta quantitas materiae fuit in Adam, quanta est in omnibus nobis. Secundo soluit huiusmodi obiectionem, quod materia non fuit in Adam per additionem alterius materiae, vel per conuersionem alimenti: sed per multiplicationem sui ipsius, virtute diuina tantum multicata est in seipsa, & multiplicatur quotidie, quod omnos sumus formati de illa materia. Tertio probatur hoc per auctoritatem Euangelij, quia omne quod in os transit, prius in ventrem vadit, & per secessim emitiium ita quod nihil de alimento conuertitur in veritatem humanae naturae, nec etiam de alia materia: sed ipsa materia a nostris Progenitoribus deriuata in seipsa multiplicatur. Secunda ibi: [Quibus responderi.] Tertia ibi: [Quod vero nihil. Et in hoc terminatur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.
On this page