Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De carnis traductione

QVAEST. II. De carnis traductione.

POSTEA quaeritur de. secundo principali, vt de traductione camis, per cuius traductionem traducitur in nos originale peccatum. & quia traductionem carnis habemus ab Adam, a quo habemus originale peccatum, quod contrahimus per originem, & transfundimus ipsum in filios; Ideo circa traductionem carnis duo quaeremus. Primo: Vtrum aliquid de alimento conuertatur in veritatem carnis, vel vtrum totam carnem, quam habemus, veram traxerimus a Progenitoribus nostris. Secundo quaeremus de traductione carnis, prout per generationem traducitur a Parentibus in filios, quod fit per semen. & ideo sicut carnem comparamus ad alimentum quaerentes, vtrum aliquid de alimento conuertatur in veram carnem sic comparabimus, & semen. Vtrum semen sit ex superfluo alimenti.

Articulus 1

An aliquid de alimento convertatur in veritatem carnis

ARTIC. I. An aliquid de alimento conuertatur in veritatem carnis, Conclusio est affirmatiua.

Dmo 1. p.4. 1is. att 1. 1t. Sot d,oqu: atti. Et Quol. 8. ar. 5. D. Bon. d. 30 ar. q. 1. & a. Ric d. 30. q. 9. Dur. d. 30. q. 4.

AD PRIMVM sic procedere videtur, quod nihil de alimento conuertatur in veritatem carnis, sed totam carnem, quam habemus, veram traxerimus a primis Parentibus. Nam, vt dicitur Matrhei: Omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, & in secessum emittitur, sed nihil tale conuertitur in carnem: ergo &c.

Praeterea veritas vniuscuiusque rei est in eo, quod est secundum speciem: sed si alimentum pertinet ad naturam carnis, hoc non erit secundum speciem, sed secundum materiam. quia alimentum non potest pertinete nisi ad materia carnis: ergo &c.

Praeterea ad veritatem carnis pertinet humidum radicale, in quo fundatur calor naturalis, quod secundum Medicos consumptum non restauratur: sed si alimentum posset conuerti in veram carnem, vel in aliquid, quod de veritate esset humanae naturae, omne consumptum posset restaurari. quod videmus falsum, & maxime in his, quod vulgo Ethici, aut Tisici vocantur, secundum illam speciem, quae est incurabilis, in quibus non potest restaurari humiditas consumpta, ergo &c.

Praeterea illud, in quod cibus conuertitur, est fluens, & ressuens: sed omne tale est quid secundum materiam. Nam caro secundum speciem manet, secundum materiam fluit, & refluit, vt habetur a Philosopho: ergo &c.

Praeterea si caro fluens, & refluens pertineret ad veritatem humanae naturae: Ergo toties posset esse talis fluxus, & refluxus, quod nihil de materia prioris carnis remaneret sub forma posterioris. quo posito idem homo non esset idem numero, qui prius. quod videtur impossibile, cum homo sit compositus ex materia, & forma: & tandiu sit idem homo, quandiu est ex eadem materia, & ex eadem forma: ergo &c.

Praeterea si aliquid de alimento conuerteretur in veram carnem, vel in ea, quae sunt de veritate humanae naturae: tunc veritas humanae. nature posset esse per alimentum, & nutrimentum sub maiori quantitate: sed nihil propter hoc, quod existit sub maiori quantitate, plus debilitatur, sed magis fortificatur. quia secundum Commentatorem: Crescente corpore, crescit & virtus: sed homo per diuturnam nutritionem debilitatur, vt patet in seminibus, ergo &c.

Praeterea natura facit vnumquodque faciliori modo, quo potest: sed facilius fieret augmentum, & conseruatio veritatis humanae naturae per multiplicationem materiae, quam per conuersionem alimenti, vel alterius materiae in rem aliquam, vel in rem augmentatam: ergo &c.

Praererea vna natura habet esse vnius rationis in omnibus habentibus illam: sed aliqui moriuntur paruuli, & infantes, qui in resurrectione erunt magni, & in aetate virili: sed hoc non erit per conuersionem alimenti in veritatem humanae naturae: sed cum in vna specie sit vnus, & idem modus perueniendi ad augmentum, & ad perfectionem: Si ergo hoc non erit in paruulis resuscitatis; ergo nec hoc erit nunc in quibuscunque nutritis, & augmentatis.

IN CONTRARIVM est: quia secundum Philosophum in de Generatione: Nihil nutrit carnem, vel augmentat carnem, nisi quod est potentia caro, & quod per agens sit actu: sed hoc est per nutrimentum, ergo &c.

Praeterea nutrimentum in principio est dissimile, in fine est simile, & est sub forma, & subspecie nutriti. Sed id, quod pertinet ad speciem, pertinet ad veritarem humanae naturae: Nutrimentum ergo, quod transit de dissimili ad simile transit in veritatem humanae naturae.

RESOLVTIO. Alimentum in carnem, humanamque naturam conuerti, credendum est. Id quod a Theologorum, Philosophorumque sententia non est alienum.

RESPONDEO dicendum, quod pro certo tenendum est, quod alimentum, vel nutrimentum quantum ad id, quod est ibi purum, conuertitur in veritatem humanae naturae, in qua sententia conueniunt tam Sancti, quam Philosophi, vt in prosequendo patebit: tamen praeter hanc veritatem inuenitur triplex modus dicendi in hac materia. Vnus est Magistri sententiarum in hac Distinctione huius Secundi, vt magis existenter, & apparenter, prout sibi videbatur, saluare posset, quod in primis Parentibus Persona corrupit naturam. propter quod omnes posteri descendentes a primis Parentibus accipiunt ab eis naturam corruptam, & nascuntur in peccato originali, quod potest dici peccatum naturale. quia contrahitur naturali origine; posuit omns nos fuisse naturaliter in Adam: Non videbatur ergo Magistro, quod posset congrue saluare, omnes posteros contrahere peccatum originale ab Adam, & accipere naturam corruptam ab ipso, nisi ad littcram, tota humana natura fuisset in Adam; ideo hac consideratione motus posuit totam humanam naturam fuisse in Adam, vt nihil de alimentis, nec in eo, nec in posteris conuerteretur in veritatem humanae naturae. sed in humana natura illud modicum, quod accipiunt filii a primis Parentibus, multiplicatu in seipso, & hoc modo crescit, & aug mentatur: sic ergo secundum Magistrum fuit in filijs Adae, & erit in filijs filiorum vsque in finem mundi, quod illud modicum, quod accipiunet a Parentibus, est de veritate humanae naturae, & multiplicatur in se, donec perueniat ad perfectam quantitatem. Et si obiiciatur Magistro, quod non fuit tanta quantitas carnis, neo aliorum, quae sunt vere de constitutione homir is, in Adam, quanta est in suis posteris: immo si illud quod erat in corpore Adae de veritate humanae naturae esset diuisum in atomos, non possent inde fieri tot atomi, quot filii descenderunt ab Adam. Ad quod respondet Magister maiorem esse talem quantitatem, quam fuorit in Adam: sed hoc est per multiplicationem ipsius substantiae, quae est de veritate humanae naturae: non, quod cibi, vel aliqua exterior substantia conuertatur in veritatem humanae naturae.

Hanc autem suam positionem Magister primo consirmat per auctoritatem Euangelii, & superius allegatam. Videlicet, quod omne, quod in os intrat, in ventrem vadit &c. Secundo adducit tria ad hoc confirmandum, videlicet, quod per multiplicationem possit hoc fieri sine conuersione alimentorum. Primum est, quod puer, qui statim nascitur, & post ortum morit, resurget in statura, & in quantitate illa, quam habiturus erat, si vigxisset vsdi ad aetatem &x. annorum, quia omnes resurgemus circa aetatem illam, sed hoc non erit per conuersionem alimentorum: oportet, quod hoc sit per¬ multiplicationem magria. qqo &c. Manifestat etiam hocidem per costam Adae, ex qua facta est Mulier: constat autem, quod in illa costa non erat tanta materia, quanta fuit in muliere formatat si hoc non fuit per conucrsionem alimentorum, sed fuit permultiplicationem materiae. ergo & Potest autem ad hocidem adduci miraculum. quinque panibus, & duobus piscibus, & de septem panibus, & pisciculis paucis satiauit Dameus tantam multitudinem. Constat autem, quod illa modica materia panum non suffecisset ad tot reficiem dum, nisi fuisset in seipsa multiplicata. Magister autem modificat hanc positionem suam dicens, quod non inficiatur, id est, quod non negat quin cibi, & humores in carnem, & sanguinem transeant. sed non conuertuntur in veritatem huma naturae: nec resurget in resurrectione illud, quod conuersum est alimentum: sed solum illue quod in seipso multiplicatum est. Videtur at tem facere pro Magistro, quod dicit Augu.Is de Ciuitate Dei, quod omnes nos fuimus in illo vno, id est, in Adam. Et subdit, quod omnesnt fuimus ille vnus, qui per foeminam lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum Et subdit, quod nondum erat nobis sigillatim creata, & distributa forma alia, in qua singuli viueremus. Ergo si omnes fuimus in illo vno Adam, & omnes fuimus ille vnus non secudum animam, siue non formaliter, quia nondum erat nobis distributa forma, vel nondum erat nobis collata anima, in qua viueremus omnes. Ergo fuimus in illo materialiter, & tota materia omnium mostrum fuit in illo, quod esse non potest nisi illa materia per multiplicationem accepisset tantam quantitatem, quanta est in nobis.

Videtur etiam pro Magistro facere quod ait August. 10. super Gen. ad litteram, quod caro Christi fuit in lumbis Abrahae materialiter. Et quod ait ibidem, quod nec Leui, nec Christus fuerunt in lumbis Abrahae secundum animam, sed secundum carnem. Aliter tamen & aliter, quia Leui fuit ibi secundum concupiscentiam carnalem: Christus solum secundum substantiam corporalem. & qua ratione, qui descenderunt ex Abraham, fuerunt in lumbis eius secundum substantiam corporalem: pari ratione omnes, qui descenderunt ab Adam, fuerunt in eo secundum materiam, & secundum substantiam corporalem: Nihil ergo de cibis transit in substantiam corporalem, aut materiam, sed tota fuit in Adam: & prpropagationem multiplicata est in seipsa: Sed ista opinio Magistri non est rationalis, quia vt ait Augu. in princ. secundi super Gen. ad litteram, quemadmodum Deus instituerit naturas rerum secundum scripturas eius, nos conuenit quaerere non, quod in eis, vel ex eis ad miraculum potentiae suae velit operari. In institutione ergo naturarum nos conuenit quaerere, quomodo Deus instituerit ipsas naturas, & quid conuenit ipsis naturis: Non autem debemus in talibus ad miraculum confuigere, quia vt dicitur 7. de Ciuitate Dei. Sic itaque administrat Dcus omnia, quae ereauit, vt etiam ipsa proprios exercere, & agere motus sinat Si ergo esset possihile naturaliter, quod materia multiplicaretur in semetipsa, optima esiet opinio Magistri: quia & si non secundum exissentiam, tamen saltem secundum quandam apparentiam magis saluaremus totam nostram naturam fuisse corruptam in Adam, si tota huiusmodinatura materialiter, & secundum substantiam corporalem fuit in Adam; ita, quod nihil de alimcntis, nec in Adam, nec an nobis fuerit conuerlum, quod sit dae verita te humanae naturae. sed hoc non potest esle naturaliter, quod corpus vndique crescat, nisi per cleatio nem, vel per additionem alterius substantiae, sicut fit in nutritione: quia conuertitur substantia cibi in nos, & ita nutrimur. & quia nutritiua seruit augmentatiuae per additionem alterius substantiae, vt per additionem substantiae cibi fit in nobis hoc: est ergo iste modus vnus augmentandi substantiam corporalem, vel materiam per additionem alteriis materiae, vel substantiae.

Est & secundus modus augmentandi in vna parte per diminutionem ex alia: vt si metallum percutiatar cum malleo, poterit augmentari in longitudine per diminutionem in latitudine: & poterit augmentari in longitudine, & latitudine per diminuitionem in gross tudine.

Et est tertius modus augmentandi per raritatem, vt corpus aliquod non per additionem substantiae, nec per diminutionem in aliq ia parte; Dici potest, quod vndique crescit, si rarescat. propter quod Aug. 10. super Ocne. disputans contra Tertullianum ponentem, animam esse substantiae corporeae. propter quod cogebatur ponere animam crescere eo modo, quo videmus crescere corpora. Ne ergb Tertullianus cogeretur ponere animam esse mortalem, voluit, quod aliquid posset conuerti in animam: quia si posset aliquid conuerti in animam, posset aliquid subtrahi ab ipsa: tantum ergo posset subtrahi, quod deficeret, & esset mortalis: oportebat ergo Tertallianum ponere, & dicere animam crescere, cum videret corpus animatum crescere: si ergo non cresceret anima, non impleret corpus illud. Vt ergo posset anima attingere totum corpus, posuit eam crescere, sicut crescit lamina metalli, quae potest vndique dilata ri absque additione alterius metalli. Dicit tamen Aug. 10. super Gen. disputando contra ipsum verba eius non esse ridenda, sed tremenda. quod ideo ait, vt ipsemet exponit, quia valde difficile est intelligere animam esse aliquid, & non esse corpus. quia si hoc potuisset intelligere, non cogitasset istas vanitates, quomodo anima crescit. Ait ergo August. Tremenda sunt ista, non ridenda: quia ad hoc nunquam cogeretur, supple: Tertullianus cogitare, quo anima crescit, si cogitare posset, quod aliquid sit, & corpus non sit. Sic enim est difficile inte ligere aliquid vltra corpus, quod sit in corpore, quia quasi omnes antiqui Philosophi in hunc errorem inciderunt. nam nihil ponebant praeter corpora. Primus autem, qui locutus fuit de re incorporali, & de intellect i, fuit Anaxagoras, vt potest patere in 3. de Anima

Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod Aug. enlibro, & loco praeassignatis, volens im¬ probare Tertullianum ponentem animam ensse corpus, & cresce. e, sicut corpus; tangit illum triplicem modum augmenti, & corporeu, Videlicet, quod corpus, vcl crescit: quia non seruat eandem quantitatem, sed superadditur er alia quantitas: vel crescit ex vna parte: quia decrescit ex alia: vel si vndique crescit, vndiquerarescit. Propter quod ait: Quid autem absurdius, quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tendituri est extenditur, nisi decrescat ex altera: vel augeri latitudine, nisi grossitudine minuatur, aut nallum esse corpus, manente naturae suae quantitate, quod vndique crescat, nisi rarescat. Iste ergo est triplex modus augmenti naturalis, vel augmenti.

Est autem alius modus augmentandi virtute diuina, & per miraculum: sicut augmentabuntur corpora infantium in resurrectione: & sicut aug mentati fuerunt illi quinque panes, & illi septem cum duobus piscibus, vel cum paucis pisciculis: quia plus fuit ibi eleuatum de sragmentis post refectionem, quam esset quantitas panum, vel piscium, vel pisciculorum ante refectionem: secundum quem etiam modum potuit multiplicari costa Adae, vt sine creatione, vel additiond alterius materiae: sed per solam multiplicationem illius materiae in se ipsa potuit virtute diuina fieri tanta quantitas materiae, vt in le fieret tantum corpus, sicut fuit corpus Euae. sed ista sunt miraculosa, non virtute naturae, sed virtute diuina possibilia fieri.

Pone ergo, quod quandiu viuimus, & quandiu augmentamur, & nutrimur, & crescit nostrum corpus, vel saltem resta iratur nostrum deperditum, quod est depastam a calore naturali, quod hoc non fiat secundum cursum naturae, sed solum virtute, & operatione diuina: cum Deus sic administret res, vt eas proprios cursus agere sinat; est, simpliciter, & absolute loquendo, irrationabile: & ideo irrationabilem censemus in hac parte opinionem Magistri.

Illa autem tria, quae adducebat Magister pro se, videlicet de primis resurgentibus, & de costa, vnde formata est mulier, & de quinque, & septem panibus, soluta sunt per iam dicta. Illud vero, quod adducebat Magister in Luangelio, quod omne, quod in os intrat &c. & alia, quae adducebantur pro Magistro, soluantur in solutione argumentorum.

Posita opinione Magistri, & improbata, quod nihil alimenti transit in veritatem humanae naturae: volumus exequi de alijs duabus opinionibus, quae videntur in hoc idem redire.

Est ergo secunda opinio circa hoc, quod nihil de alimentis conuertitur in naturam humanam. Sed ad hoc dicendum non mouentur, tenentes opinionem illam propter originale peccatum, vel propter originalem iniustitiam: sed propter ea, quae secundum eos veniunt ad compositionem hominis Ponunt enim isti, quod in conpolitione corporis humani habet esse mult im de corpore coelesti. Est enim dare quatuor corpora i est quatuor elementa, quorum duo sunt grauia, & mouentur ad medium: & duo leuia, & mouentur a medio. Et est dare quintum corpus neutrum, quod nec graue, nec leue, nec mouetur a medio, nec ad medium, sed circa medium: quod est corpus coeleste, de quo corpore, vt dicunt, multum concurrit ad compositionem corporis humani: & quia corpus coeleste est de natura lucis: quod patet, quia aggregatio illius corporis nihil est aliud, quam aggregatio luminis. Stella enim est eiusdem naturae cum suo orbe, & nihil est aliud, quam quaedam aggregatio, & quaedam inspissatio orbis. Propter quod dicta est spissior pars sui orbis: & quia orbis est de natura lucis, siue luminis; ideo aggregatio orbis est aggregatio luminis. propter quod diffinitur Stella, quod est aggregatio luminis in orbe. Cum ergo lux, vel lumen multiplicetur secundum se, & per se, non oportet, quod cibi transeant in veritatem humanae naturae, vel in humanum corpus: quia ipsum corpus humanum ex suis compositionibus, & maxime, quia componitur de corpore caelesti, quod est de natura lucis, potest seipsum multiplicare. Sed haec positio habet fatuum fundamentum, & super fatuum fundamentum constituunt fatuum aedificium. Ponit enim pro fundamento, quod corpus coeleste, quod est incorruptibile, possit concurrere ad compositionem corporis humani, quod est quid corruptibile. Et ponit, quod corpus caeleste possit recipere peregrinas impressiones, & possit esse pars materialis alterius, quod est impossibile. eum coelum, & quaelibet pars coeli constet ex tota sua materia; cum non possit fieri pars materialis alterius: nec alterum pars materialis eius. Propterea sic ponentes fatue se fundant, & fatue aedificant. quia ipsi loquuntur de multiplicatione materiali: multiplicatio tamen lucis non est materialis, sed formalis. Rursus: ipsi loquuntur de multiplicatione reali: lux autem, cum recipiatur in visu, non multiplicat se realiter, sed intentionaliter, cum hoc sit commune omni sensui, vt est sensus, quod sit susceptiuus specierum sine materia, & quod suscipiat species intentionales non reales.

Propter hoc est tertius modus dicendi, quod cibi non conuertuntur in corpus humanum, sed corpus humanum seipsum multiplicat: non quod hoc ei conpetat ex origine, vt dicebat positio prima: nec quod hoc ei conpetat ex corporibus componentibus ipsum, vt dicebat secunda: sed hoc ei competit ex ipsa materia. Nam materia potest multiplicari in se ipsa: vt, ex materia, quae est in vno grano milii, posset fieri vnus magnus mons: quia materia de se non est nec multa, nec pauca. Sicut illud, quod de se nec est album, nec nigrum, sed susceptiuum vtriusque, potest de albo fieri nigrum, & e conuerso; sic materia, quae de se non est multa, nec pauca, sed est susceptiua vtriusque, potest de pauca fieri multa, & e conuerso: Materia ergo in corpore humano, vt fiat multa, & augmentetur, non indiget conuersione ciborum. Sed haec positio, & si contmet veritatem, quantum ad agens diuinum, vel ad Deum, qui potest de magno facere paruum, nihil inde subtracto, nec condensato: & e conuerso, nihil addito, nec rarefacto: nullum tamen agens naturale hoc potest, vt innuit Hug. lib. 1. de Sacram. par. 6. c. vlt. Quod si quaeratur causa; dicemus, quod agens diuinum immediate at tingit materiam, vt est quid. & quia quantitas est illud accidens, quod immeqiate fonuatueiner sentia materiae; ideo agens diuinum non praesupponit quantitatem materiae. Sed potest de pauca materia facere multam, & de parua magnam, & e conuerso: sed agens naturale non attingit immediate materiam, vt est quid, sed vt est quanta; ideo praesupponit quantitatem materiae. Potest ergo materiam rarefacere, & condensare: quia rarum, & densum non sunt quantitates, sed qualitates, & non potest eam augmentare nullo addito, nec diminuere nullo subtracto. ideo ait Philosophus in de Generatione, in cap. de augmento: Supponamus augmentum fieri aliquo adueniente, id est, aliquo addito: & quod semper fiat miraculum, quandiu viuit homo, & quandiu nutritur, & augmentatur, est irrationale.

Ideo in his tribus positionibus tanquam reprehensibilibus derelictis, dicamus nutrimentum, & augmentum fieri per conuersionem alimenti in corpus humanum. Nam naturaliter sunt multae digestiones in corpore humano, & corpore cuiuslibet animalis, prout patebit in quaestione sequenti, cum disputabitur quid sit semen, & de quo fiat semenm. Apparebit enim tunc, quod vltima digestio fit in membris. Illud enim, quod est purum, de alimento proportionatur, & mittitur ad singulas partes corporis: & quando attingit partem corporis, ad quam mittitur illa pars, agit in illud de alimento transmissum, & conuertit ipsum ad seipsum; ficut ignis, si applicaretur ad ipsum aliquod combustibile, conbureret ipsum, & faceret inde ignem. Et hoc est, quod ait Philos. 1. de Generat. cap. de augmento, qui volens determinare quomodo fiat nutrimentum, & augmentum, assimilat alimentum purum transmissum ad partem corporis, quam debet nutrire, vel augmentare, adustibili attingenti ignem: vt sicut adustibile statim cum tangit ignem, conuertitur in ipsum; sic alimentum purum transmissum ad partem corporis, statim conuertitur in partem illam.

Quod si quaeratur, quomodo fiat nutrimentum, & augmentum: Ad hoc respondet Philosophus in 2. de Anima, quod idem alimentum nutrit, & augmentat: sed nutrit, vt quid: augmentat, vt quantum. & quia semper fit conuersio alimenti in alitum: ideo animal semper quandiu viuit, nutritur: sed non semper augmentatur. Nam nisi fiat maior conuersio alimenti in alitum, quam fuerit facta deperditio, non fit augmentum, quantumcunqued modicum conuersum nutrit, sed non quantumcunque modicum conuersum augetur. Sed oportet ad augmentum maiorem esse conuersionem, quam deperditionem. Hanc autem veritatem, quam tenent Philosophi, quod alimentum conuertitur in corpus humanum,, & in veritatem humanae nature, tenent etiam Sancti. Vnde Aug. in de vera Religione, satis vltra modum loquens de alimentis, ait, quod quae eorrupta sunt amittendo formam suam in membrorum ipsorum fabricam migrant, & corrupta reficiunt in aliam formamid est in formam membrorum per conuenientiam transeuntia. Habito tam per Philosophos, quam per Sanctos, quod alimenta conuertuntur in membra, & nutriun¬ tur, & augmentantur inde membra.

RESTAT soluere argumenta in oppositum. Et prius rfidendum est ad quasdam Auctoritates Aug. superius adductas, quae videntur facere pro Magistro. Cum ergo dicitur 13. de Ciu. Dei, quod omnes fuimus in illo vno, ec omnes fuimus ille vnus: Intelligendum est virtualiter. Est enim totus homo, virtualiter loquendo, magis in patre, quam in matre. Nam licet splua det ligna, vndefit arca; ipsa tamen arca virrualiter magis est in artificc, quam in sylua. Sylua enim praebet materiam, sed non facit arcam: & quia fit totum compositum. st ex materia, & forma; ideo factio totius arcao composstae ex materia, & forma, est in artifico, & non in sylua. Ipsa enim ligna, ex quibus sit arca, virtualiter sunt in artifice, & fiunt abantifice, non secundum se, sed vt sunt materis arcae. Materialiter enim secundum se fuerunt accepta a splua. Facit enim artifex formam in materia: & quia forma in materia dicit ipsum totum, & ipsum compositum ex forma, & materia sitformia non per se, sed in materia, & materia; non per se, sed sub forma: totum ergo compositum fit per se: partes autem, vt materia: & forma fiunt non per se, sed factione compositi. Et quod dictum est de sylua, & artifice in factione arcae, veritatem habet de viro, & muliere in productione prolis: quia vir se habet, vt artifex inducens formam, & si non secundum essentiam, tamen secundum dispositionem. Totus ergo faetus, siue tota proles virtualiter est in viro, a quo descendit: & quia omnes descendimus ab Adam tanquam a viro, omnes virtualiter fuimus inillo vno, & omnes virtualiter suimus ille vnus. Sed si quaeratur, quomodo virtualiterfuimus in Adam; dicemus, quod hoc nomen virtualiter est commune ad quodcunque agons: quia omnis effectus secundum se totumid est secuindum materiam, & formam non in se, sed vt sunt partes totius compositi, sunt virtualiter in suo efficiente: quia non fit totum, nisi compositum, cuius partes sunt materia, & forma. Sed si volumus descendere ad aliud, & aliud genus efficientium, Dicemus, quod ea, quae generantur ex semine, sunt in suo efficiented est in viro, qui se habet, vt efficiens virtualiter d est seminaliter. ideo August. in pracallegato lib. & cap. exponens se quomodo omnes fuimus in illo vno, & ille vnus dicit, quod hic fuit seminaliter: quia ille vnus, vel in illo vno iam inerat natura seminalis, ex qua propagaremur.

Et ex hoc patet solutio ad Auctoritatem aliam sumptam ex 10. super Gen. Quod Leui fuit in lumbis Abrahae, vel in lumbis Adaem secundum rationem seminalem, & secundum corpulentam substantiam: Christus autem fuit ibi secundum corpulentam substantiam, non secundum rationem seminalem. Nam omnes fuimus in Adam sccundum corpulentam substantiam, & secundum rationem seminalem, prout ipsa corpulenta substantia est ipsa materia virtualiter. Est enim in artifice, & in his, quae nascuntur ex semine, materia virtualiter in masculo, qui se habet, vt artifex virtualiter id est seminaliter. Christus autem fuit in lumbis Abrahae non seminaliter, sed secundum corpulentam substantiam. Tuit euim peata virgo in lumbis Abrahae secundum corpulentam substantiam, & seminaliter inquantum descendit ab Abraham per Parentes medios, qui parentes medii ab Abraham tanquam a patre, & tanquam a masculo acceperunt, quod secundum rationem seminalem possent producere seminaliter corpulentam substantiam; sic omnes posteri tam generantes, quam geniti acceperunt ab Adam seminaliter corpulentam substantiam. Et quia Christus non seminaliter, immo sine semine accepit in Beata Virgine corpulentam substantiam: ideo dicitur fuisse in lumbis Abrahae, non secundum rationem seminalem, sed secundam corpulentam substantiam.

RESI. AD ARG. Ad primum illud: Omne, quod in os intrat, &c. Dicendum, quod Deus vult ibi ostendere, quod non lotis manibus manducare non coinquinat hominem: & ideo sine sublimitate sermonis: sed non sine ponderositate sententiae simpliciter, & grosso modo, quo possent Apostoli capere, qui erant simplices, grossi, & piscato res, ait, quod omne, quod in os intrat in ventrem vdit, & supple quantum ad coinquinationem, in secessum emittirur: quia quod est ibi purum in cibo& in alimento, emittitur ad membra: sed quod est ibi impurum, & coinquinatum emittitur per secessum, vt hic per secessum intelligitur omnis meatus, per quem emittitur quod in alimento est impurum, & coinquinatum, fiue illi meatus sint poni, per quos emittitur sudor, siue sint meatus alii, per quos emittuntur faeces, & vrina: siue sint alia, ad quae transmittuntur aliquae fuperflurtates, sicut est ersta fellis adhaerens hepati, & spleni ibi digerendae, & consumendae: quidquid ergo est in alimento impurum, siue fit cibus, siue potus, totum per secessum, id est, per aliquos meatus emittitur: quod autem est ibi purum, retinetur ad nutriendum, & perficiendum membra: ergo non lotis manibus manducare, & per coinquinatas manus coinquinare cibum, non coinquinat hominem: quia si huiusmodi coinquinatum intrat in ventrem; tamen non transmittitur ad mebnbra, nec retinetur in homine, vt coinquinet ipsum, sed emittitur per secessum. & ex hoc non habetur, quod nihil de alimento conuertatur in membra: sed quod non conuerti. tur sllud, quod est ibi coinquinatum.

Ad secundum dicendum, quod alimentum antequam transubstantietur in membra, est quid secundum materiam: sed postquam iam transubstantiatum est in membrum, est quid secundum formam, & secundum speciem: quia accipit formam, & speciem membri: & tantae quantitatis potest esst ilillud in alimentum transubstantirtum, quod non solum accipit formam, & speciem membriid est ossis, & tarnis: sed etiam potest per se habere actio nem ossis, vel carnis: quia alimentum ad se transmissum, potest conuertere in os, vel in carnem, vt ex hoc possit dici caro, & os secundum speciem.

Ad tertium dicendum, quod sufficit ad hoc, quod febris etica sit incurabilis, quod per calorem illum febrilem consumatur tantum de illo humido puro, is quo consistit vita, quod non possit tantum restaurari per nutrimentum naturale, nec per artificiale, vt per auxilium artis medicinae, quo posito ita moritur, eticus quantumcunque iuuenis, sicut moritur senex, qui non moritur suffocatus, sed solum per consumptionem humidi radicalis. Et ideo dicunt Medici, quod omnes moriuntur suffocati, praeter senes, & tisicos.

Ad quartum dicendum, quod caro secundum formam, & caro secundum materiam aliquo modo dicunt vnum secundum rem: sicut enim, si quis poneret aquam in vinum, illa aqua posset esse ita modica, quod conuertetur in vinum; tamen non esset ita purum vinum, sicut ante: totum tamemn esset mixtum, & totum esset impurum, & totum posset considerari quid secundum formam, & quid secundum materiam; cum totum illud vinum, & quaelibet pars eius sit quid compositum ex materia, & forma. Vnde Philosophus, qui forte prius adinuenit haec verba, ait, quod est dare in carne, vel in animali hoc secundum formam, & hoc secundum materiam; sicut & in alijs habentibus speciem in materia. Si ergo est in hoc differentia, sumetur illa differentia, prout aliqua magis attribuuntur materiae, aliqua magis formae. Nam & si totum compositum agit, & patitur, tamen magis competit agere per formam, & pati per materiam. Poterit ergo dici caro secundum formam illa, quae est tantae quantitatis, quod per sepotest conuertere alimentum, & habere actionem carnis: illa dicetur caro. secundum materiam, quae per se non potest agere, nec conuertere alimentum: potest tamen pati, & a calore naturali consumi: quia calor naturalis non semper consumit de qualibet parte carnis, quod per se considerata, haberet actionem carnis. Talis ergo pars carnis dicitur caro: quia coniuncta alteri habet speciem, & formam carnis: sed dicitur caro secundum materiam, quia potest per se pati: & non secundum formam, quia non potest per se agere. Rursus: res secundum materiam fluit, & refluit: quia hoc est proprium materiae, nunc esse sub vna forma, & nunc sub alia; & ideo vna, & eadem caro, vt manet, dicetur secundum formam: vt fluit, & refluit dicetur secundum materiam.

Ad quintum dicendum, quod aliqua sunt ita dura in animali, quod non possunt augmentari, nisi dum sunt tenera, vt ossa: & tales partes, licet habeant aliquem flaxum, & refluxum, etiam post quam sunt dura: quia aliquid depascitur de eis per calorem naturalem, & aliquid restauratur per nutrimentum; tamen non habent tantum fluxum, & refluxum, quod possit forma ossis tota esse in alia materia, quam prima: immo propter breuitatem vitae animalis etiam partes molles propter fluxum, & refluxum non possunt totaliter mutare materiam: dato tamen, quod totaliter mutaret, remanente eadem formaid est eadem anima, cum a forma suscipiatur identitas materiae: quia non remanet materia, vt est corrupti: sed semper vt est generati. Materia enim non secundum se, sed vt est pars conmpositi, & vt est sub forma, semper dicitur eadem numero, vt est sub forma eadem numero: & sicut in animali, vel in homine est considerare, quod est formale, & quod est materiale; sic & in alijs rebus in loco se habet, vt formale, ordo ad vniuersum: & se habet, vt materialeaer, vel aliud corpns, in quo habet esse locatum. Si ergo veniret ventus, & tolleret totum aerem, qui est circa locatum, manente eodem ordine ad vniuersum, diceretur illud locatum esse in eodem loco; sic homo dicitur idem numero, quandiu est ibi eadem forma, vel eadem anima.

Ad sextum dicendum, quod non debilitatur homo diuturna nutritione propter magnitudinem quantitatis, sed propter impuritatem: quia semper generatur caro magis impura, & ita propter impuritatem debilitata, quod non potest facere carnis opus, & oportet hominem mori.

Ad septimum dicendum, quod natura quidquid facit, facit faciliori modo; dummodo ille modus cadat sub ordine, & sub actione naturali. Sed c materia multiplicetur, vel quantitas alicuius rei augmentetur, non per additionem alterius, vel per rarefactionem, non cadit sub modo, & ordine naturali, vt potest esse per habita manifestum. immo augmentum per rarefactionem Thilos. de Generatione, dicit ipsum non esse augmentum sed maiorem tumorem generatum esse.

Ad octauum dicendum, quod in his, quae sunt eiusdem naturae, est vnus modus augenmti, verum est, vt naturalis: sed possunt esse duo modi augmenti: vnus naturalis, alter miraculosus: vt aliter potest illuminari non videns propter aliquam aegritudinem, cui aegritudini potest naturaliter subueniri per auxilium artis medicinae: quia Medicus est minister naturae. Et aliter caecus a natiuitate, vel caecus, qui habet erutos oculos: quia talis illuminatio non nisi miraculose fieri potest. sic & in proposito aliter augmentantur corpora infantium viuentium in hac vita, quod fit per conuersionem alimenti naturaliter: & aliter in resurrectione post hanc vitam, quod fiet miraculose.

Articulus 2

An semen de alimenti superfluo fiat

ARTIC. II. An semen de alimenti superfluo fiat. Conclusio est affirmatiua.

DTh. 1 p.q. 119. art, Et 2. sentd 30. q. 3art 2. Et3. contra Gent. C. 141. 112. Ric. dist. 30. q. 10. Duran. dist. 30. quaest. 3.

SECVNDO quaeritur de alimento conparato ad semen: Vtrum semen fiat de superfluo alimenti. Et videtur, quod non: quia, vt rult Aug. 10. super Gen. & allegatum fuit in praecedenti quaestione, q secundum corpulentam substantiam, omnes filii sunt a patre, a quo processerunt. Etiam ipse Christus secundum corpulentam substantiam fuit in lumbis Abrahae, vel Adae, licet non fuerit ihi secundum rationem seminalem: non ergo ex superfluo alimenti, sed ex eo, quod est decisum, a Parentibus accipunt filii corpulentam substantiam,, praeterea Damasc. libr. 1. cap. 4. ait, quod generatio est opus naturae existens, procedens ex substantia eius, a quo est: ergo quilibet filius est ex substantia patris, a quo est, non ex superfluo alimenti.

Praeterea ex subtractione alicuius superflui non habet esse debilitatio, sed magis alleuiatio: sed videmus homines per emissionem seminis multum debilitari: ergo &c.

Praeterea filius non solum assimilatur patri, sed aliquando auo, & proauo: sed hoc non potest esse ex superfluo alimenti: quia tunc non assimilaretur, nisi patri: ergo &c.

Praeterea, si semen, per quod generatur filius, esset superssuum alimenti, tunc filius magis assimilaretur illi, de quo sumptum est alimentume vt si pater comedit carnes porcinas, assimilare. tur porco: si bouinas, boui: ergo &c.

Praeterea, si quis vescatur carnibus humanis, & ex hoc fiat semen, & generetur filius, illae carnes non poterunt resurgere in vtroque: ergo si aliquis est genitus ex alimento camnium humanarum, & ex eis continue est nutritus; vel ergo non resurget ille sic genitus, & sic nutritus: vel non resurgent illi, ex quorum camnibus est genitus, & nutritus.

IN CONTRARIVM est Philosophus in de Animalibus, asserens, quod semen est superfluitas vltimi cibi.

Praeterea Auicen. 15. de Animalibus, ait, quod res creata est, quod semper superfluitas vltrmae digestionis est sperma sine semine.

RESOLVTIO. Semen non est cuiuscunque digestionis superfluitas, sed postremae. Quinque enim sunt digestiones: Quarum Prima in stomacho: Secunda in hepate: Tertia in corde: Quarta in venis: Quinta in membris celebratur, vt Medici aiunt.

RESPOVDEO dicendum, quod communiter ponitur, quod semen est superfluitas tertiae digestionis: sed melius, & minus calumniose dicitur, quod sit superfluitas vltimi cibi, & Vltimae digestionis. Nam si considerenturverba Auer. in suo colliget, praeter digestionem, quae sit in ore: quia cum cibus masticatur, & teritur, facilior est ad digerendum, vt etiam ex hoc in ore aliqua digestio celebretur: etiam dentes dicuntur nutriri ex eo, quod applicatur eis ex alimento: sed non potest fieri talis nutritio sine aliqua digestione: ergo &c.

Assignantur autem, praeter hanc digestionem, quinque aliae digestiones: Vnam in stomacho, in qua separatur purum ab impuro, & quod est ibi purum, remittitur ad hepar: quod est ibi impurum emittitur cum fecibus, vel fiunt inde feces. Secunda digestio fit in ipso hepate, & quod est ibi impurum transmittitur ad renes, & fit inde vrina. Nam secundum Medicos dicitur vrina: quia fit ex renibus vna. Quod autem est ibi purum, transmittitur ad cor, & ibi in digestiua cordis celebratur tertia digestio, quae fit in ipso corde. Ad cuius euidentiam sciendum, quod ita est de humoribus, sicut est de musto, vt vult Auerr. in suo colliget. Mustum enim tripliciter diuiditur, videlicet in spumam quae est superfluitas vini, & tenet se loco colerae: & fecem, quae est alia superfluitas vini, & tenet locum melacoliae. & tertium est vinum purum, quod se habet, vt sanguis, ex quo nutriuntur membra. Sed quia est dare quartum. set flegma, non videtur, quod hoc debuerit praetermitti. Ad quod respondet Auerr. quod flegma non est, nisi sanguis indigestus: sicut diceremus, quod aqua est aer indepuratus: quia si rarefiat, & depuretur per calorem, conuertitur in aerem: ergo in ipsa digestione, quae fit in corde quod est ibi, vt spuma, & colera, transmittitur ad cistam fellis: quod est ibi, vt faex, & melancolia transmittitur ad splenem: quod est ibi, vt sanguis transmittitur ad membra, vt inde accipiant nuntrimentum, vt videtur velle Auerr. in suo colliget. quia vbi naturales Dhilosophi secunedum qo huiusmodi sunt inexperti, oportet credere Medicis, & specialiter Auerroi, qui fuit Philosophus naturalis, & Medicus. Nec hoc intelligendum est, postquam digestus est sanguis, & postquam transiuit per digestiuam hepatis, & cordis, quod ita sit depuratus, quod non sit ibi assignare omnes quatuor humores. Nam cum homo facit sibi minui, videmus, quod sanguis facit semper quandam spumam, & illud se habet, vt colera, & facit quandam aqu 1ositatem, & illud se habet, vt flegma, & praeter haec duo, sanguis postquam est frigidatus, coagulatar, & desuper est rubeus, & si vertatur inferius est niger Propter quod ill id, quod se habet, vt rubeum, magis vergit ad sanguinem: illud, quod nigrum, magis ad melancoliam. Cum ergo dicitur, quod in dig. stione facta in corde, quod se habet vt spuma, & vt colera transmittitur ad cistam fellis, & quod se habet, vt melancolia transmittitur ad splenem, vbi est receptaculum talis humoris; Intelligenda sunt haec de colera, & melancolia in excessu: quia si talia, quae recipiuntur in cista fellis, & in splene mitterentur ad membra, forte non fieret nutrimentum sine aliqua laesione. propter quod ordinauit natura illa duo receptacula, vt sine aliqua laesio ne nutrirentur membra.

Attende tamen, quod a digestione facta in corde, forte immediate accipiunt idem nutrimentum membra superiora: sed nutrimentum membrorum inferiorum postquam est depuratum in corde, transmittitur ad hepar, & inde descendit per venas ad membra inferiora: praeter ergo has tres digestiones in stomacho, hepate, & corde, est dare duas alias digestiones: secundum Colliget: Vnam in extremitatibus venarum, vbi venae coniunguntur cum membris, a quibus transmittitur nutrimentum ad membra: quia ante, quam tramnsmittatur, fit aliqua digestio in ipsis venis: & postquam transmissum est nutrimentum ad membra, fit aliqua digestio, & aliqua depuratio in singulis membris, vt sint quinque digestiones tres praeassignatae. Quarta in venis, & quinta in membris. Et illud, quod est impurum tam in digestione venarum, quam membrorum emittitur per sudorem, & per alias superfluitates exeuntes a membris: numerantur tamen aliquando tres digestiones: quia digestio cordis, & hepatis potest aliquo modo computari vna di¬ gestio: quia facta digestio in corde est quasi complementum digestionis factae in hepate: & digestio venarum, & menbrorum computabitur vna, & cadem digestio: quia habent easdem superfluitates, videlicet illas, quae emittuntur per membra Si ergo quaeratur quid est semen, non dicetur, quod sit aliquid decisum a membris: sed dicetur, quod sit aliquid decisum ab vltima digestione: vt quando membra debent nutriri, & facta est digestio Ntimata, tunc membra accipiunt de illo nutrimento, quod est eis necessarium, & de superfluo habet fieri semen. & hoc modo semen dictum est superfluum vltimae digestionis: non quod ibi sit proprie superfluum, sed totum est necessarium. aliter tamen, & aliter: quia nutrimentum membrorum est necessarium in indiuiduo: quia aliter non posset indiuiduum saluari, nisi nutrirentur eius membra: sed illud, de quo fit semen, dicitur superfluum, quia est superfluum indiuidui; tamen non est superfluum simpliciter, quia est necessarium speciei. Nam sicut non potest saluari indiuiduum sine nutrimento membrorum; ita non posset saluari species sine semine, & sine generatione prolis, quae fit per semen. Et quod dictum est de semne maris, quod fit de supersluo vltimi nutrimenti; intelligendum est de menstruo mulieris, quod fit de superfluo vltimi nutrimenti, vel vltimae digestionis.

DVP. I. LATERALIS. An semen, & menstuum sint de vltimo nutrimenti. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quomodo hoc sit verum, quod semen viri sit de vltimo nutrimenti: & menstruum &R feminae sit etiam de huiusmodi Mtimo; Dicendum, quod semen viri est omnia membra facere, menstruum mulieris est omnia membra fieri. vtrunque tamen est quid proximum omnibus membris. Nam illud, vnde fit semen, est eiusdem rationis cum eo, de quo nutriuntur membra, & fiunt membra; sic enim ingeniauit natura, vt pars illius vltimi nutrimenti applicaretur menbris, & conuerteretur in mebnbra, & sic conuersum esset omnia membra facere formaliter. Nam postquam conuersum est nutrimentum in membra, est ita potens conuertere aliud nutrimentum, sicut erant prius ipsa membra. Propter quod bene dixit Philosophus, quod nutrimentum applicatum membris assimilatur adustibili applicato igni: quia sicut adustibile applicatum igni statim conuertitur in ignem; sic illud, quod de nutrimento applicatur membris, statim conuertitur in membra. Et si volumus bene intelligere hanc similitudinem, imaginabimur, quod sit aliud quasi summe adustibile diuisum in partes valde minutas. Et illud adustibile sic diuisum in partes, & sic propinquum, vt fiat ignis, secundum illas partes sic minutas subintret ignem, & secundum illas partes applicetur cuilibet parti ignis: vt puta, si stuppa diuideretur i n valde paruans par¬ tes, & quelibet talis pars stuppae coniungeretur cuilibet parti ignis. quo posito, quaelibet pars ignis conuerteret suam partem stuppae in scipsam. Sic est ergo in nutrimento, tenendo viam Philosophorum veritatem dicentium in hac materia, quod illud, vnde nutriuntur membra, est valde habile, vt conuertatur in membra, & est valde propinquum, vt inde nutriatur quodcunque membrum, & quaecumque pars membri. Est enim tale nutrimentum vltimus cibus, quantum possibile est, depuratus, vt valde de facili conuertatur in quancunque partem membri. Ingeniauit enim natura, vt in animali fierent multae digestiones, & multae depurationes, vt quam tum possibile est, illud, quod est purissimum in cibo, & quod est valde aptum, vt comnuertatur in carnem, vel in membra, applicaretur ad membra, vt valde de facili conuerteretur in ipsa. Ingeniauit etiam, quod istud nutrimentum sic depuratum, quod rransit per tot digestiones, & depurationes: diuiderentur in multas paruas partes, & quaelibet pars transmitteretur ad quamlibet partem cuiuslibet membri, & ad quamlibet partem partis, non solum partes etherogeneae, sed etiam partes homogeneae. Sunt in corpore multae partes, aliquae etherogeneae, aliquae homogeneae. Dicitur pars etherogenea, quae composita est ex dissimilibus partibus, vt puta, manus, pes, & caeterae huiusmodi partes officiales, quae compositae sunt ex ossibus, camnibus, & neruis, quae sunt dissimilia ad inuicem. Dicuntur autem partes homogeneae, quae compositae sunt ex similibus partibus, vt puta, caro, os, neruus: quia quaelibet pars carnis est caro, quaelibet pars ossis os, & quaelibet pars nerui neruus. Partes ergo homogeneae sunt partes partium etherogenearum: vt caro neruus, vel camnes nerui, & ossa sunt partes manus, brachij, & pedis, & caeterarum talium partium etherogenearum, quae omnes tales partes sunt aliquo modo porosae. Ingeniauit ergo natura, vt istud nutrimentum sic depuratum diuideretur in ram minutas partes, quod possent subintrare omnes partes partium homogencarum, vt partes illae sic minutae subintrantes omnes partes cuiuslibet nerui per applicationem ad illas partes conuerterentur in partes nerui: & nutriretur, & augmentaretur inde qui libet neruus; sic etiam subintrantes quaslibet partes cuiuslibet ossis, vel cuiuslibet carnis nutriretur, & augmentaretur inde quodlibet os, & quae libet caro. Propter quod primo nutriuntur, & augmentantur partes homogeneae, vt ossa, nerui, & carnes, & chartilagines, & quaelibet huiusmodi partes consimiles, quibus nutritis, & augmentatis, nutriuntur, & aug mentantur partes etherogeneae, & eis consimiles: vt nutritis, & augmentatis carnibus, neruis, & ossibus, manus, vel brachii, pedis, vel cruris, & caeterorum talium membrorum, nutriuntur, & augmentantur caetera talia membra. Imaginabimur, quod si paruae stillae aquae subintrarent poros, & foramina spongiae, & quaelibet pars spongiae conuerteret illam stillam aquae applicatam ad se, & ex hoc nutriretur, & augmentaretur: consequens esset, hoc posito, quod quaelibet pars spongiae, & ex hoc tota spongia esset nutrita, & augmentata. Sic & in proposito: vltimum nutrimentum, quantum possibile est, depuratum transmittitur ad quodlibet os, & ad quamlibet partem cuius libet ossis, sic etiam ad quamlibet carnem, & ad quemlibet neruum, & ad quamlibet partem cuius libet ipsorum. Istud. nm sic depuratum alimentum diuiditur in multas minutas partes se habentes quasi quaedam styllae cuiusdam roris, ut possit leniter subintrare poros omnium partium omnium praedictorum, & applicata quaelibet talis per virtutem, nutritiuam ad quamlibet praefatam partem, statim adhaeret, & conglutinatur cum ea: & sic adhaerens, & conglutinata conuertitur in partem illam, cui adhaeret, & conglutinatur, vt si adhaeret parti ossis, conuertitur in os: & si parti carnis, in carnem, & sic de aliis. Propter quod consueuit communiter dici, quod tale nutrimentum, sic transmissum ad omnes partes, se habet sub triplici forma. Primo subforma roris: Secundo sub forma glutinii. Tertio sub forma cambii id est, sub forma iam conuersi, & transubstantiati. Quomodo autem tale nutrimentum diuersimode nutriat, & augmentet superius tangebatur: quia nutrit, vt quid: augmentat, vt quantum. Et quia semper conuertitur in quid. semper nutrit: tamen, quia non semper conuertitur in quantum, vt faciat magis quantum, quia non semper plus conuertitur de alimento, quam sit deperditum: ideo non semper augmentat, loquendo de quocunque modo augmenti: Cum ergo dictum sit, quod ad quamlibet partem nutriti, & etiam augmentati, quando fit nutrimentum & augmentum, transmittatur aliquid de huiusmodi puro nutrimento; cogimur concedere quamlibet partem nutriti esse nutritam, & quam libet partem augmentati esse augmentatam, quod verum est de qualibet parte secundum formam: non de qualibet secundum materiam. Nam alimentum transmittitur in quamlibet partem aliti, siue illa pars sit carnis, siue ossis, siue cuiuslibet alterius: Non in quamcunque partem quo cunque modo, uel quantumcunque paruam, sed in partem, quae est tantae quantitatis, quod possit habere actionem carnis, vel ossis, & possit partem alimenti ad se transmissi conuertere in carnem, vel in os vel in neruum, vel in quancunque partem nutritam, & alitam. & quia forma est ratio agendi, sicut materia patiendi: ideo tanta pars carnis, uel ossis, quae potest habere actio nem huiusmodi, est caro secundum formam, & os secundum formam: ideo bene dictum est, quod non fit transmissio alimenti ad quamlibet partem quocunque modo, quia non fit transmissio alimenti ad quamlibet partem secundum materiam, sed secundum formam: & non fit talis transmissio ad quamlibet partem quantumcunque modicam, sed ad quamlibet partem rantae quantitatis, quae possit habere actionem talem, quae est pars secundum formam.

Ex his autem apparere potest, quare in nutritione non fiat tanta restauratio, quantum est illud, quod nutritur: nec tanta augmentatio, quan¬ tum est illud, quod augetur. Nam si quaelibet pars nutriti est nutrita, & quaelibet pars augmentati est augmentata: videtur, quod similiter diuidatur nutrimentum, & nutritum, & augmentans, & augmentatum in suas partes: vt ex hoc duplicetur substantia nutriti, & duplicetur quantitas augmentati. Ad quod dici potest, quod id, quod nutrit, & id, quod auget, se habet per modum patientis. sed id, quod nutritur, & id, quod augetur, se haber per modum agentis. quia nutritum, & augmentatum agit in alimentum, quod ipsum nutrit, & augmentat, & conuertit ipsum ad se. Nutrimentum vero patitur a nutrito, & augmentato, & conuertitur in ipsum, sed non est contra rationem patientis, quod diuidatur in quaecunque minima. propter quod non non est contra naturam nutrimenti, quod sic in minima diuidatur, sed est contra naturam agentis, & conuertentis, quod diuidatur in quaecunque minima, & oportet, quod diuidatur in partes tamtae quantitatis, quod possint agere, & conuertere. ex quibus clare patet, quod ratio non concludit.

His itaque transcursis, & declarato quomodo fiat nutritio, & quomodo quaelibet pars nutriti est nutrita, quae primo oportuit declarare. quia cum intendamus agere de semine, quod seruit generatiuae, ex parte maris: & de menstruo, quod seruit eisdem ex parte foeminae: oportuit de nutritiua prius agere ut ex hoc ostendamus, quomodo semen, & menstruum deseruientia generatiue, sumantur ex supertluo nutrimenti ultimi. Aduertendum ergo, quod in generatione prolis foemina se habet, sicut sylua ad arcam quia praebet materiam, id est, hgna, ex quibus fit arca: sic soemina praebet materiam, id est menstruum ex quo materialiter fit proles. Vir autem se habet, ut artisex praebeons semen, per cuius virtutem actiuam, & lineatiuam inducitur forma id est anima in prolem. Ei si non inducitur secundum essentiam. quia hoc modo anima nostra est a solo Deo: inducitur secundum dispositionem. quia uirtus, quae est in semine patris, in virtute animae eius lineat, & disponit membra foetus ad susceptionem formae. i animae rationalis, sicut per artem, quae est in artifice, lineantur, & disponuntur ligna ad suscipiendam formam arcae. Vtrunque ergo, scilicet tam semen viri, quam menstruum mulieris oportet habere conparationem, & respectum ad omnia membra prolis. Aliter tamen & aliter. quia menstruum mulieris habet huiusmodi comparationem, & respectum materialiter, & passiue, quia est omnia membra fieri. sed semen maris habet hoc virtualiter, & actiue, quia est omnia membra facere: & quia tam in uiro, quod in muliere sanguis, quod est ultimum nutrimentum, & est illud, quod est omnia membra fieri, quia transmittit, & conuertitur in omnia membra: Mulier aunet, quia non plus facit ad prolem quantum ad id, quod exhbet prli, nisi quia exhibet id, quod est ona membra fieri, quia hoc est ipse sanguis: sufficit, quod exhibeat sanguinem, id est, menstruum. Ideo mentiuntur Medici, & eos rationabiliter improbat Auerroes in suo Colliget dicens, ad generationem prolis non concurrere vtrunque suprema maris, & mulieris. Nam cum sufficiat sola exhibitio sanguinis, vel menstrui ad generationem prolis, potest impregnari mulier sine emissione alicuius spermatis proprii, sed solum ex susceptione spermatis viri: non autem dicimus, quin sperma mulieris possit requiri ad facilitatem generationis, sed non ad necessitatem.

Et si quaeratur quare ordinauit natura emissionem spermatis, vel alicuius loco spermatis in muliere, ex quo potest sine hoc fieri generatio prolis. Dicimus, quod natura duplicauit delectationem in muliere magis, quam in viro, vt magis induceretur mulier naturaliter ad illum actum, quia magis patitur sustinendo dolores partus. Delectatur enim mulier, & in emittendo, & in recipiendo. Vir autem solum in emissione, & in his, quae ordinantur ad emissionem. Possumus & aliter respondere. Quod si emissio spermatis in muliere non requiritur ad necessitatem, potest requiri ad quandam congruitatem, & facilitatem, vt in tractatu nostro de formatione hominis plenius continetur. Intentum ergo volumus habere ex dictis, quod sufficit mulierem praebere menstruum, quod est sanguis vltimae digestionis, quae est omnia membra fieri. Ex quo fiunt materialiter omnia membra prolis in homine etiam ipso licet huiusmodi sanguis non habeat rationem menstrui, est tamen omnia membra fieri, & tanquam vltimus cibus membrorum est conuertibile in omnia membra. Verum quia id, quod exhibet uir in generatione, non est omnia membra fieri, sed est omnia membra facere. quia semen uiri, se habet, ut artifex, & ut agens omnia membra faciens: ideo illud, quod exhibet vir in generatione, oportet esse non sanguinem, qui est omnia membra fieri, sed aliquid generatum ex sanguine, vel ex vltimo cibo, quod sit omnia membra facere.

Sed inuenimus aliquod agens dupliciter: formaliter, & uirtualiter. Vt ignis calefacit formaliter, qui est formaliter calidus, sed Sol calefacit virtualiter non formaliter. quia non est in sola forma caloris, sed illud, quod est in sole habet virtutem calefaciendi. Vtrunque autem generatur ex sanguine hominis, & illud, quod est omnia membra facere formaliter, & illud quod est omnia membra facere uirtualiter. Fit enim in homine ex sanguine eius id, quod est omnia membra facere formaliter. Quia conuertitur in omnia membra, & cum iam conuersum est in omnia membra, potest aliud alimentum conuertere ad se, & facere inde formaliter omnia membra. Habet enim se alimentum, vt iam diximus, ad omnia membra, sicut adustibile se habet ad ignem. Sicut ergo adustibile attingens ignem conuertitur in ignem, & sic conuersum in ignem potest sibi formaliter assimilare aliud adustibile, & facere inde formaliter ignem. sic alimentum vltimae digestionis applicatum ad omnia membra conuertitur in omnia membra. sic conuersum potest agere formalitet in aliud alimentum, & facere inde formaliter omnia menbra. sic ergo dicendum est de sanguine, vt fit inde, quod est omnia mebbra. facere formaliter, sed ex eodem sanguine potest fieri, quod est omnia membra facere: non formaliter, sed uirtualiter, & tale quid est semen viri. Nam semen viri est omnia membra facere uirtualiter, non formaliter. Ex virtute enim, quae est in semine uiri: fiunt omnia membra prolis non formaliter. quia semen non habet membra: Nec semen assimimilat sibi menstruum formaliter, quod conuertat menstruum in semen formaliter, sed facit hoc uirtualiter, quia per uirtutem, quae est in semine, formantur omnia membra prolis. Sanguis vero uiri conuersus in membra est omnia membra facere formaliter. Et in hoc non diffett a sanguine foeminae, quia sanguis etiam foemine conuersus in membra est omnia membra facere formaliter. sed sanguis viri conuersus in semine est omnia membra facere uirtualiter: & in hoc differt a sanguine foeminae, quia sanguis foeminae non potest conuerti in aliquod, quod sit proprie semen, vel sperma. Illud enim, quod emittit mulier in coitu, non est necessarium ad generationem materialiter. quia non est menstruum, nec efficienter, quia non est proprie semen, vel sperma, ut potest patere per Philosophum in de animalibus: & quia in hoc differt sanguis uiri a sanguine foeminae: oportet quod aliquid sit in uiro, quod non est in foemina. Dice; msu ergo, quod in homine est quasi quadruplex Spiritus: uitalis, nutritiuus, sensitiuus, & genera tiuus. Omnes autem huiusmodi Spiritus in corde sunt principaliter, sed illud, quod pertinetad spiritum vitalem, id est pulsatilem, exercet cor per seipsum, quia semper cor mouetur, & motus ille est vita in omnibus menbris, & inde surgit motus pulsus, ex quo cognoscit homo viuere. habet enim se motus cordis, qui est vita omnium membrorum, sicut motus coeli, quiest vita in omnibus entibus, vt dicit Philosophus in principio viii. Physicorum. oportet ergo semper mouericor, ex quo est vita in omnibus membris quandiu durat animal: sicut oportet moueri coelum ex quo est vita in entibus totius vniuersi, quandiu durat uniuersum.

Secundus spiritus est spiritus nutritiuus, & siid quod fit per huiusmodi spiritum, facit cor: Concat tame hoc cor hepatii vtroque, quia fit digestio, & in corde, & in hepate, & quia hoc conicat cor hepati. Dite spirite nutritiusesse in hepate, &uirtute hepatis dit fieri nutritio, licet hoc fiat principaliter virtute cordis. Ad omnia en. membra transit nutrimentum virtute, hepatis. Et si obiiceretur, quod mebnbra superiora accipiunt immediate nutrimentum a corde, vel a digestiua cordis posset responderi, quod illa digestiua prius fuit facta in hepate.

Tertius spiritus est sensitiuus, & quod fit pe huiusmodi spiritum exercet cor mediante cerebro, & ideo dicitur spiritus sensitiuus esse i cerebro. Est en. in cerebro sensus comunis, per quem fitiudicium de actibus omnium sensuum particularium, & in cerebro est imaginatiua, phantasia, aestimatiua, & memoria. de quibus omnibus alias in hoc libro meminimus nos dixisse.

Sed quartus spiritus, qui dicitur generatiuus, est in membris genitalibus, per quae sanguis conuersus in semen accipit, quod sit omnia membra facere. Et quia in hoc, id est, in genitalibus differt vir a foemina; Ideo quod praebet vir in generatione est omnia membra facere, sed illud, quod praebet foemina est omnia membra fieri. Et si dicatur foemina habere testes, illi non sunt sufficientes ad coquendum sanguinem, quod fiat semen, vel sperma, vel, quod habeat virtutem actiuam in generatione. & quia vir sic coquit sanguinem per sua genitalia, ut fiat semen, quod non potest mulier: ideo dictum est, quod frigidior homo est calidior qualibet muliere, quod verum est quantum ad hoc.

DVB. II. LATERALIS. An de nutrimento, & senine sucrint opinioner non bonae. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, quomodo in hac materia insurrexerunt irrationabiles opiniones. Dicendum, quod fundamentum omnium irrationabilium opinionum in hac materia est, quod cum illud, quod facit ad generationem prolis, sit omnia membra facere, quia semper agens assimilat sibi passum: Ideo vsum est aliquibus, quod ex omnibus membris accipitur aliquid, vt illud possit omnia membra facere, & possit agens assimilare sibi passum: ideo dixerunt, quod semen est omnia membra facere, quia est aliquid decisum ab omnibus membris. Nam sicut ignis generat ignem: sic uidetur istis, quod membrum debeat facere, & generare membrum. quod ergo est omnia membra facere, oportet, quod sit omnia membra. sed in hac ratione est deceptio, quia semen est omnia membra facere: non formaliter, sed uirtualiter. si enim esset omnia membra facere formaliter, tunc esset omnia membra, & per consequens esset animal. Et ut magis haec deceptio appareat, vt potest patere ex habstis; Vl timus cibus, siue cibus vltimo digestus ad duo de seruit: ad conseruationem indiuidui, & ad conseruationem speciei. vt deseruit ad conseruationem indiuidui: nutrit omnia membra, & conuertitur in omnia membra formaliter, & accipit sormam, & speciem omnium membrorum. Transmittitur enim ad omnia membra, & conuerti. tur in omnia membra, & fit omnia membra Sed hoc modo solum deseruit ad conseruationem indiuidui, & hoc modo non fit ex ultimo alimento aliud animal, quam illud, in quo est, sed conseruatur ex hoc illud idem animal, siue illud idem indiuiduum. quia hoc modo, vt dictum est, sacit ad conseruationem indiuidui. Sed semen, vt dictum est, non est ordinatum a natura ad conseruationem indiuidui, sed ad conseruationem speciei: lon semen non est animal formaliter, sed est animal uirtualiter. Apparet ergo manifeste rotene, & sensu, quod semen non est omnia membra formaliter, sed uirtualiter. ratione quidem, quia si semen esset omnia menbra animalis, vt puta omnia menbra hominis formaliter, tunc esset animal, vel homo, quod est falsum. Apparet enam hoc ad sensum quia in semine nulla apparet menbrorum distinctio. Si enim esset omnia menbra formaliter: appareret ibi distinctio membrorum. quia quod est formaliter tale, est actu tale, & apparet tale. Non enim debemus despicere sensum, nec debemus aliquid ponere, cuius contrarium apparet ad sensum. sed positio nostra debet esse rationalis, & sensibilis, vbi ratio concordet sensui secundum positionem illam, & sensus rationi. Habet tamen nihilominus hoc fundamentum aliam irronnabilitatem, quia pars diuisa a toto non remanet in suo esse, cum partes conseruentur in toto: Manus enim abscissa a toto, non est manus, nec potest facere opus manus, Si ergo semen esset aliquid abscissum ab omnibus membris tunc partes illae separatae ab omnibus membris non remanerent in suo esse, nec haberent esse omnium membrorum, sed per separationem a suis totis, siue ab omnibus membris haberent esse corruptum, & essent quaedam corruptiones abscissae ab omnibus membris. & quia agens assimilat sibi passum, tales abscissiones ab omnibus membris non essent omnia membra sacere, sed magis omnia membra corrumpere. Ex isto autem vno irrationabili fundamento, quod illud, unde fit generatio, quod proprie uocamus semen, est aliquid abscilsum ab omnibus membris, sumpserunt originem tres irrationabiles positiones. Vna fuit Magistri, quod illud, vnde fit generatio, non est ultimum alimentum, quia nihil de alimento conuertitur in veritatem humanae naturae, ad quam termins tur generatio humana; sed fuit aliquid abscissum a primo parente, quod in se multiplicatum non solum perfecit staturam prolis, sed sic multiplicatum est, ut inde posset generari etiam alia proles, & alii filii, & filiae: vt totum, quod habemus, fuerit simpliciter, id est, substantialiter non quantum ad animam, sed quantum ad corpulentam substantiam in Adam. quae positio videtur, quod ex quolibet membro Adae aliquid fuerit abscislum, vt inde fierent omnia membra prolis: non, quod Magister hoc modo exequatur positionem suam, sed hoc videtur sequi ex ea, si nihil de alimento transit in veritatem humanae naturae, nec in illud, quod requiritur ad productionem humanae naturae.

Est autem circa hoc secunda positio irrationabilis, quod illud, unde fit generatio, uel actiue, & uirtualiter, vt in uiro: vel passiue, materialiter, vt in foemina, non est superfluum vltimae digestionis, sed est aliquid abscissum ab omnibus membris: non in Parente primo quantum ad uirum, sed in Parente proximo. Propter quod, illud, ex quo generatur iste puer, non fuit aliquid abscissum a primo Parente, vel ab omnibus membris primi Parentis, sed ab omnibus membris proximi Parentis.

Est autem & tertia positio, quod semen, per quod fit generatio, dicit vtrunque: uidelicet, quod est aliquid de superfluo alimentr, & aliquid abscissum ab omnibus membris: & ista simul coniuncta faciunt semen. & quia omnes isti tres modi ponendi ponunt semen esse alilquid abscissum ab omnibus membris, vel esse aliquid abscissum ab eo, quod est de veritate humanae naturae, vt dicit positio Magistri, quae est positio prima: vel in parente proximo, vt dicit positio secunda: vel quod est aliquid mixtum, & compositum ex superfluo vltimi nutrimenti, & ex abscisso ab omnibus membris, vt dicit positio tertia, cum hoc sit falsum, & irrationabile, quod oporteat ad semen concurrere aliquid abscissum ab omnibus membris. omnes isti tres modi ponendi debent falsi, & irrationabiles iudicari. Possumus autem ad falsitatem, & irrationabilitatem istorum trium modorum ponendi adducere rationes, & n. signa, que tangit Philosophus in de animalibus. Possumus autem adducere duas rationes ibi tactas, & tria signa, quae etiam communiter adducuntur, vt sit prima ratio, quod omne, quod est in corpore, uel est ibi naturaliter, & per set vel est ibi oc casionaliter, & per accidens. sed semen non potet esse in uiro, vel in animali masculo occasionaliter, & per accidens, cum ex hoc conseruetur tota species: erit ibi naturaliter, & per se. Ergo vel erit tanqum pars, vel tanquoe partes, ex quibus componitur natura animalis indiuidui: vel erit, tanquo supfluum ad conseruandam naturam speciei. sed non potest ibi esse, tanquo pars, uel tanquom partes animalis, quia partes animalis, aliquae sunt similium partium, vt caro, neruus, & os, & chartilago, & talia: & istae si. miles partes non sunt in animali, nisi ad constituendum partes dissimiles, & officiales, vt manus, brachia, pedes, vel crura, uel alias partes, tam hominis, quam aliorum animalium. Si ergo esset semen in animali, huiusmodi partes similes hic essent propter partes dissimiles, & officiales. non ergo potest poni semen esse omnes partes animalis, vel esse aliquod abscissum ab omnibus partibus, vt ponunt omnes tres praefati modi dicendi, nisi in semine esset diuersitas partium. Nam si essent omnes partes seminis similes, cum partes similes i& animali non sint, nisi propter dissimiles, ponendo ibi partes similes, oportet ponere dissimiles.

Vel aliter, & clarius: omnes partes animalis sunt dissimiles, quia est ibi dare carnes, neruos, & ossa, uel alias partes, uidelicet adipem, musculos, & chartilagines. Si ergo semen est aliquid abscissum ab omnibus partibus, cum qualibet pars nerui sit neruus, & quaelibet pars carnis caro, & sic de aliis: oportet, quod in semine sint diuersitates omnium istarum partium. quod uidemus ad sensum falsum, cum semen sit simile in toto, & in partibus. non erit ergo semen aliquid acceptum ab omnibus partibus animalis, quae sunt dissimiles, cum semen sit quid simile in toto, & in partibus, sed erit, quid acceptum a superfluo ali. menti ultimi, quod est etiam simile in toto, & in partibus. Sumus autem hanc rationem prosecuti clarius. & diffusius, quam scripta communia, quae ualde obscure hoc tradunt. Secunda ratio ad hoc idem est, quod iam tetigimus, uidelicet quod abscissum a toto, vel abscissum a quocumque membro naturali, perdit naturam suam, & maxime in animalibus. quia quicquid abscinditur a membris animalis, vel quodcunque membrum abscisum ab ipso animali, vel secundum partem, vel secundum totum perdit naturam suam, vt ex hoc non possit generari natura animalis. Ponendo ergo semen esse quid tale, ponimus ipsum esst quid inutile ad generationem.

Assignantur etiam nihilominus ad hoc idem tria signa. Vnum est, quod abscissum a membris animalis non habet locum proprium in corpore animali, sed se habet, vt vagans in tali corpore. semen autem habet locum proprium, vt renesi vel lumbos, uel uasa seminalia: ideo August. 10. super Gen. Omnes illos, qui seminaliter descenderunt ab Abraham, dicit fuisse in lumbis Abrahae secundum rationes seminales. Et Ote exponens illud verbum lob: Virtus eius in lumbis eius, & fortitudo illius in umbilico uentris eius, ait, quod istud est uerbum domini ad lobt quia virtus eius, id est Diaboli est in lumbis eius, id est in lumbis viri, quia ibi habet esse semen, vnde uir stimulatur ad luxuriam, propter quam stimulationem Diabolus habet magnam uirtutem, & magnam potentiam ad uincendum uiros, & fortitudo illius, id est, Diaboli in umbilico ventris, id est mulieris. quia illud, quod emittit mulier luxuriando, est in vmbilico. Propter quod multum mulier inclinatur, & stimulatur ad male agendum, ut ex hoc habeat Dia bolus magnam fortitudinem ad uincendum ma lieres.

Secundum signum ad hoc est, quia nihil potest abscindi a membris animalis, nisi debilite. tur animal. Sed aliquando ex emissione seminis non debilitatur, sed alleuiatur, ut si sic moderate vtatur tali actu, quod emittat solum superfluum alimenti, quod non est necessarium ad nutritionem indiuidui, sed solum ad conseruationem speciei.

Tertium autem signum ad hoc est, iquia animalia multum indigentia naturaliter nutrimento, parum habent de semine, quia propter multam indigentiam nutrimenti parum habent de superfluo alimenti ex quo clare elicitur, quod semen nihil est aliud, quam superfluum alimenti. Et ideo animalia magni corporis, quia multum indigent nutrimento, multum apponunt in nutrimento, & parum in semine. Si ergo semen esset, quid abscissum a membris: animalia magni corporis, quae habent magna membra, multum posset abscindi ab illis membris, & haberet muitum de semine. Cuius contrarium ait Philosophus, & videmus ad sensum: immo tantum posset indigere animal nutrimento, quod nhil haberet de semine, vt patet in pueris, de quibus ait Philosophus, quod omnia faciunt valde, quia irascuntur valde, odiunt valde, amant valde, praeter edulium. in edulio autem non possunt facere valde, quia nimis indigent edulio, id est nutrimento: immo tantum indigent edulio, id est, nutrimento, quod totum alimentum ultimae digestionis cedat in nutrimen¬. tum, ut nihil sit ibi de superfluo alimenti, vnde possit fieri semen. Ex quo maniseste concluditur, quod semen sit supersluum alimenti. Possumus autem adducere ad consutandum sic opinantes, quod semen sit aliquid abscissum ab omnibus membris. quia tunc semper caecus generaret caecum, cum nihil posset abscindi ab oculis, quos non habet, & habenes amputatas manus semper generaret filium sine manibus, quorum contrarium videmus ad sensum.

RESP. AD ARG ART. II

Ad primum dicendum, quod omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam, & secundum rationem seminalem virtualiter. quia totum productum est in producente, & totum est illud, quod efficitur, & quod generatur. quia non fit cera, nec rotundum, sed fit cera rotunda ita, quod faciens ceram rotundam facit ceram non in se, sed sub rotunditate: & facit rotunditatem non in se, sed vt sit in cera, vt ex hoc dicatur sacere totam ceram, & rotunditatem: & quia effectiue sumus a patre: totum dicimur accipere a patre, & secundum totum dicimur esse in patre non essentialiter, sed uirtua liter, quia & corpulentam substantiam, & lineationem, & dispositionem illius corpulentae substantiae habemus a patre: Pater enim nec facit corpulentam substantiam per se, sed facit eam sub lineatione, nec ipsam lineationem membrorum facit per se, sed facit eam in corpulentam substantiam, vt totum hoc: corpulenta substantia sit lineata: dicatur effectiue, & virtualiter esse a Patre. & quia pater habuit ab alio patre, & sic ascendendo vlque ad primum patrem, omnes qui seminaliter descenderunt ab Abraham, vel ab Adam, fuerunt ibi secundum corpulentam substantiam, & secundum rationes seminales: modo, quo dictum est. De Christo tamen oportet esse specialem modum loquendi. Nam eo modo sumus in primo Parente, quia parentes proximi fuerunt in proximo parente, & illi in proximo, & sic, ascendendo vsque ad primum Parentem, vt hoc modo nos dicamur suisse in primo parente. Christus ergo non fuit in Abraham, nisi quia fuit in Beata Virgine, qua descendit ab Abraham eo modo,i ergo habuit Christus naturam humanam ab Abraham, quo Beata Virgo, a quo accepit humanam naturam, fuit ab Abraham, quia Christus dicitur factus exmuliere, id est, ex virgine, sed licet Beata Virgo fuerit in Abraham secundum corpulentam substantiam, & tationem seminalem: Christus tamen non fuit in Beata Virgine, nisi secundum corpulentam substantiam, non secundum rationem seminalem, quia non conceptus est ex ea per aliquem uirilem amplexum, vt ex hoc sit solutum argumentum, & difficultates, quae possent oriri ex argumento.

Ad argumentum secundum dicendum, quod generatio est opus naturae, & quod quilibet est de substantia Patris, ex quo generatur, loquendo etiam de patre carnali a filio carnali. Sed ex hoc non arguitur, quod semen non sit superfluum alimenti: sed arguitur, quod per semen non inducitur substantia humana, & natura humana in filio, nisi pront virtus in semine agit in virtute substantiae, & animae Parris. In cuius uirtute semen disponit saetum ad susceptionem humanae naturae, vel animae rationalis, in qua assimilatur Filius Patri. Hoc ergo arguit argumentum, quod semen est organum, vel instrumentum substan. tiae, & naturae Patris, vel animae patris, quod concedimus.

Ad tertium dicendum, quod debilitatio non contingit ex sola emissione superslui, sed quia in illo statu homo nescit tenere medium: propter quod nimis frequentans actum illum non solum emittit illud, quod est superfluum, & necessarium speciei, sed quod est competens, & necessarium indiuiduo, vt ex hoc debilitationem incurrat.

Ad quartum dicendum, quod filius aliquan¬, do assimilatur auo, vel proauo, quod potest. contingere, quia ut narrat Philosophus in de. animalibus, quod quidam homo niger ex muliere alba genuit filiam albam, quae filia alba ex viro albo genuit filiam nigram: Propter quod filia illa non fuit assimilata patri, sed auo, quod ideo potuit contingere, quia illa filia alba nata ex homine nigro potuit in exterioribus esse alba, & assimilari matri, sed in interioribus potuit esse nigra, & habere matricem denigratam, & in hoc assimilari patri: & quia habebat matricem denigratam, quantumcunque coniungeretur homini albo, & generaret: ex eo potuit facere foetum nigrum.

Potest etiam esse ista assimilatio non solum ex susceptione seminis, sed ex nimia imaginatione. Dicitur etiam de quodam habente figuram Aethiopis in camera sua, quod vxor cum coniungebatut cum viro, tantum imaginabatur imaginem illam nigram, quod non abstante, quod ipsa erat alba, & vir albus, genuit foetum nigrum.

Possumus autem ponere exemplum de laco bo decorticante uirgas, & ponente eas in aqua: unde bibebant oues, quae uirgae decorticatae propter colorem uarium resultantem ex aqua, & lumine superfuso, oues inde bibentes, faciebant omnes foerus uarios. Potest etiam hic contingere casu. Potest enim litte¬ ra vnius assi nilati litterae alterius, quem nunquam vidit.

Ad quintum dicendum quod illud superfluum alimenti, quia est vltimum, vel vltimi cib, iqui quali torus est denudatus a natura primi cibi, & quasi totaliter se tenet cum natura cibati, vt sit totaliter proximum, vt conuertatur in cibatum: Ideo tale alimentum vltimum, vt fuit primus cibus, siue sumptus fuerit de Porco, siue de Boue, siue de quocunque alio, quia per tot digestiones, & depurationes transiuit, cum factus est ultimus cibus, & sic factum est proximum cibato, vt non debeat dici simile primo cibo, id est Porco, vel Boui, sed magis ipsi cibato, id est homini.

Ad sextum dicendum, quod quando agitur de naturalibus: non est recurrendum ad miraculum. Resurrectio ergo quasi tota erit miraculosa. Ille ergo, qui vescebatur carnibus humanis, si aliquid de illis carnibus conuersum est in veritatem humanae naturae suae, quia illud suratus est aliji: dicat ratio, quod non resurget in eo, sed resurget in alio, cui furatus est nutrimentum illud: ipse tamen resurget una cum aliis, & defectum eius supplebit Deus: vnde sibi placebit. Nam secundum veritatem, & secundum dicta Sanctorum, si adnihilatus esset homo, posset Deus ipsum eundem numero reficere.

Dubitatio I. Litteralis.

Super litteram primo quaeritur de illo verbo: Quibusdam placuit de peccato actuali. Videtur ergo, quod peccatum originale sit actuale. Dicendum quod sic sentiebant sic loquentes: sed vtrum hoc possit habere bonum intellectum, an malum dici potest, quod si hoc intelligatur simpliciter, & formaliter: falsum est, quod dicitur. quia peccatum originale contrahitur per originem, actuale per actum: sed si hoc intelligatur causaliter habet veritatem, quia ex peccato actuali Adae causatum est peccatum originale in nobis. Propter quod peccatum originale in nobis nihil est aliud causa liter, quam peccatum actuale in Adam, quia ex illo causatum est istud. Habet ergo peccatum originale in nobis causam ipsum peccatum Adae, & ipsam originem nostram: a peccato enim Adae per originem nostram contrahimus peccatum originale.

Dubitatio TI. Litteralis.

Vlteniu; portae dupitaret aliquis de ilo verpo: Hic male sentierunt quidam Haeretici, qui dicti sunt Pelagiani, quomodo sit hoc intelligendum.

Dicendum, quod Pelagius fuit quidam haereticus errans in hoc, quia nimis dabat libero arbitrio volens, quod per liberum arbitrium possemus omnia peccata uitare: Propter quod secundum eum peccatum originale non erat contractum ex origine, sed solum ex imitatione, inquantum eramus imitatores Adae praeuaricationis prothoparentis nostri. sed istud est haereticum, quia hoc posito. tollitur necessitas baptismi, & necessitas aduentus Christi Mediatoris nostri.

Dubitatio III. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de nominibus positis in littera, quobus nominatur originale peccatum: quomodo illa nomina sumi debeant. Dicendum, quod tale peccatum in littera nominatur decem nominibus. Primum enim nomen eius est originale peccatum. Secundum fomes peccati. Tertium concupiscentia. Quartum concupiscibilitas. Quintum lex membrorum. Sextum languor naturae. Septimum tyrannus, qui est in membris nostris. Octauum lex carnis. Nonum carentia originalis iustitiae. Decimum vitium concupiscentiae. Omnia autem ista ro. nomina possunt haberi ex littera expresse: praeter hoc nomen carentia originalis iustitiae, quod magis sumptum est ex dictis Doctorum, licet ex littera hoc possit sententialiter haberi. Cum ergo quaeritutr quomodo sumuntur haec nomina. Dici debet, quod alia est ratio nominis, & alia ratio reit Velaliud est quid nominis, & aliud quid rei. nam ad sciendum quid rei, oportet diffinitionem sic sumptam exprimere sufficienter principia rei, & terminos rei, & ideo vocatur diffinitio, quasi finito. Clauditur enim res inter suos fines, & suos terminos, vt puta inter genus, & differentiam. Sed ad sciendum quid nominis sufficit, quod aliqualiter, & superficialiter notificetur res, vt possimus intelligere de re, quid est, quod dirtu per nomen: & quia res potet multis modis nuncupari secundum multas proprietates: & multas conditiones eius: lon vni, & eidem rei possunt multa nomina imponi: & etiam vnum, & idem nomen potest eidem rei diuersimode adaptari Meminimus enim nos in quodam tractatu nostro de peccato originali adaptasse tali peccato diuersa nomina, sed non tot quot hic nominamus. Et meminimus nos fecisse alias adaptationes, quod hic intendamus facere; talls diuersitas non solum est toleranda, sed etiam commendanda. quia quanto plures adaptationes fiunt: tanto magis innotescit quod quaeritur.

Sciendum ergo, quond non possumus bene intelligere, quid sit peccatum originale, nisi intelligendo, quid sit originalis iustitia. quia cum originale peccatum priuet nos originali iustitia: priuat nos omnibus bonis, quae faciebat praefata iustitia. sed praefata iustitia primo, & principaliter decorabat essentiam animae, quod nunc facit gratia: & per quandam redundam tiam decorabat omnes animae potentias: licet hoc idem faciat gratia, tamen non decorat tot animae potentias gratia, quot decorabat originalis iustitia: & licet gratia excedat originalem iustiuam, quia Adam per illam solum poterat stare, sed non proficere: nos vero per gratiam possumus non solum stare, sed & pficere; tamen quantum ad stare, & quantum ad habere rectitudinem, originalis iustitia extensiue, &. intensiue gratiam superabat. Extensius quidem: quia decor originalis iustitiae existentis sn animae essentia in plures potentias redundabat, quam nunc faciat gratia. Nam in anima sunt tria genera peccatorum, videlicet vegeratiuae, sensitiuae, & intellectiuae. Est enim intellectiuum tantae efficaciae, quod continet in se vegetatiuum, & sensitiuum, Nam quandiu anima est forma corporis, sunt in eius essentia potentiae rationales. s. intellectus, & uoluntas, & eas defert secum cum separatur a corpore: quia sundatur in eius essentia, quam secum defert cum a corpore separatur: sed potentiae sensitiuae, & vegetatiuae sunt in anima non tamnquam in essentia, uel tanquam in subiecto, sed tanquam in radice. Tales enim poten tiae tanquam in subiecto sundantur in organis, & sunt actus organorum, quae sunt partes corporis: vt potentia visiua fundatur in oculo, & aliae potentiae sensitiuae in suis organis: potentia nutritiua, quae pertinetad uegetatiuam, fundatur in hepate, & etiam augmentatiua potest dici fundari in eodem. Nam vnus, & idem cibus, ut pertinet ad ultimam digestionem, &, vt transmitritur ad omnia membra, in quibus fit ultima digestio: nos nutrit, & augmentar: sed nutrit, vt quid: augmentat, ut quantus, ut supra ostendimus per Philosophum: & quia transmittere alimentum ad singula membra: modo, quo dicimus supra, spectat ad hepar: ion nutritiua, & augmentatiua possunt dici esse in hepate: propter quod Plato naturalem, siue nutritiuam ponebat in hepate: animalem, siue sensitiuam ponebat in cerebro. Omnia autem ista genera peccatorum sunt in anima, uel sicut in subiecto, ut potentie tationales per essentiam, ut intellectus, & uoluntas, quae est appetitus sequenes intellectum: uel sicut in radice, ut potentiae sensitiuae, & uegetatiuae, quas non portat secus anima, cum separatur a corpore, nec remanet in ea, nisi sicut in radice, cum iterum coniungetur corpori, corpus viuet, & sentiet per animam. Intantum ergo ex omnibus his verbis habere volumus, quod omnia haec tria genera peccatorum sunt in anima, uel sicut in subiecto, uel sicut in radice. Ideo dicit Philosophus in 2. de anima, quod sicut trigonum in tetragono, & trigonum in pentagono, sic vegetatiuum in sensitiuo, & sensitiuum in intellectiuo. Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod quantum ad stare, & quantum ad habere rectitudinem, originalis iustitia superabat gratiam extensiue. Nam ab originali iustitia, quae erat in animae essentia redundabat quidam decor, & quaedam rectitudo in omnibus istis potentijs, non solum intellectis, vt in intellectu, vbi est prudentia, & in voluntate, quae est appetitus intellectiuus, ubi ponit Charitas, & lustitia, quae sunt virtutes decorantes illam potentiam; sed etiam in ipsis potentijs sensitiuis, vt ab illa originali iustitia redundabat temperantia in concupiscibili, & fortitudo in irascibili. Erant enim runcin istis potentijs virtutes praefatae deriuatae aboriginali iustitia, prout requirebat status ille. que omnia nunc facit gratia: sed vltra omnia haec resultabat quaedam rectitudo, & quidam decor in potentijs vegetatiuis, vt in nutritiua, augmentatiua, & generatiua. Nam potentia nutritiua in virtute originalis iustitiae, quae erat in essentia: ita purum restaurabat alimentum, sicut erat deperditum: vt ex hoc nec aegritudines, nec senium posset Adam incurrere. rectificasset etiam augmentatiuam, vt nullo modo monstruose suisset tunc augmentatum corpus rectificabat nihilominus illa originalis iustitia generatina, quia illa durante, iustitia primi Parentes sine pruritu, & sine libidine generassent. quod non facit nunc gratia: quia rectitudo, & decor gratiae non se extendit ad istas potentias vegetatiuas, ut vegetatiuae sunt: & si se extendiad eas, hoc est solum, ut per eas non possimus necessitari ad mortaliter peccandum: quia vitium gulae vr sundari in nutritiua: vitium luxuriae in generatiua. Sed per gratiam possumus omnia peccata mortalia vitare: sed ad restaurandum purum deperditum, vel ad non augmentandum modo struose, vel ad subterfugiendum omnem pruritum, gratia se non potest extendere. Nam, & Hic ronymus, qui tantus suit, quantum ad uitam, quod quot die lachrrmas, quotidie gemitus sundebat: & si repugnantem somnus imminens oppressisset, nude humo ossa uix haerentia collidebat: de cibis autem, & potu non est nobis tacendum: quia etiam languens pura aqua vtebatur, & coctum aliquid sumere luxuriam reputabat: & cum tam uitam asperam duceret, ait de seipso, Quod pallebant ora ieiunijs, & mens aestuebat desiderio in frigido corpore: decorabat autem originalis iustitia extensue: quia eius redundantia se ad plures potentia extendebat: intensiue autem quantum ad stare quia facilius poterat stare Adam per originalem iustitiam, quam nos per gratiam, cum illa pugns tolleret: gratia non tollat, sed minuat. Sed licet modo, quo dictum est, originalis iustitia excederet gratiam: simpliciter tamen, & absolute gratia, quam consequimur per Christum, ut sumus membra eius, excedit originalem iustitiam quam consecuti fuissemus per Adam, si non peccasset, vt fuissemus membra eius. Nam posse mereri, quod possumus per gratiam, & quod non potuissemus per originalem iustitiam, est tantim bonum, quod, vt menbra Adae, dicti fuissemus terreni de terra: sed, vt membra Christi, ratione gratiae dici meremur de Coelo coelestes. Ex his autem, quae diximus quantum ad bona, quae faciebat originalis iustitia. Possumus ex malis per oppositum, quod facit originale peccatum, assignare rationem omnium illorum decem nominum: sed hoc in sequenti vlterius poterit declarari.

Dubitatio IIII. Litteralis.

vitetius fortadupitaret aliquis, quomodo per mala, quae facit originale peccatum, sumpta per oppositum ad bona, quae fecisset originalis iustitia; possumus assignare rationem omnium illorum decem nominum. Dicendum, quod originalis iustitia, ut dictum est, per se decorabat animae essentiam, vbi erat tanquam in proprio subiecto per redundantiam decorabat omnia genera potentiarum, videlicet potentias rationabiles, fensitiuas, & vegetatiuas. Qriginalis ergo iustitia in prole nascenda tectificasset eius originem, & eius conceptum, vt conciperetur ex mundo semine, & per mundam originem. Nunc autem propter originale peccatum concipitur ex immundo semine, & ex immunda origine, ut ex hoc sumatur hoc nomen quod dicitur originale peccatum: quia tale nomem ex immundo conceptu,uel ex immunda origine drue, ut in ipso conceptu sit peccatum non formaliter: quia sanguis, & lac, quod primo concipitur in foetu, non potest esse subiectum peccati: sed potest esse in talibus Peccatum causaliter, ut tali conceptui anima superueniens fiat immunda, & causetur in ea originale peccatum. Postquam autem foetus inciPit oriri, & concipi, & potest in eo dici esse peccatum originale causaliter, ut secundum hoc possit culpa, de qua nunc agitur, sortiri hoc nomen: ut dicatur peccatum originale, dum adhuc soetus est lac, uel sanguis, postea incipit ibi apparere carq, quae ortum habet ex lacte, & sanguine immundo, ut & ipsa caro sit immunda, cui postea coniuncta anima habet pronitatem ad peccandum, & ex hoc culpa originalis, propter talem pronitatem, quam habet in se caro in sua prima productione, & si nun formaliter: tamen causa liter potest culpa originalis dici lex carnis, ut talis culpa sortiatur duo nomina, uidelicet, quod dicatur peccatum originale, & lex carnis ante infusionem animae. Postquam autem foetus conceptus incepit esse caro, incipiunt ibi postea formari membra, post quorum formationem infunditur ibi anima: post cuius infusionem secundum aliam, & aliam considerationem possumus culpae originali assignare octo nomina, quae cum primis duobus facient decem nomina. Nam prima duo nomina sumpta sunt prout Embrio uiuit vita plantae, & uita animalis. Nam primum nomen uidelicet originale peccatum est in foetu non formaliter, sed causaliter, dum viuit uita plantae. Secundum nomen lex carnis est in foetu non formaliter, sed causaliter, dum incipit viuere vita animalis, & incipit sentire, & esse caro. Alia octo nomina possumus adaptare ad culpam originalem post infusionem animae, & postquam incipit viuere Embrio vita hominis: sed non oportet, quod adaptemus talia nomina eodem ordine, quo sunt animata, & narurata. Dicemus ergo, quod in anima intellectiua est considerare duo: essentiam animae, & potentias. In potentijs est considerare duo: potentias rationales, & sensuales. Non autem facimus hic mentionem de potentijs vegetatiuis, quo non possunt competere foetui dum viuit vita plantae, nec de potentijs sensitiuis, quae competunt foetui, dum viuit vita anima lis: quia secundum illas potentias iam sunt sumpta nomina, & ille potentiae non seruiunt anime intellectiuae, cum praecedant infusionem eius boquimur ergo sic quantum ad octo nomina de¬ essentia animae intellectiuae, & de potentijs animae seruientibus ei, ut est intellectiua, & potissime, vt pollunt in ea esse culpa. Nam si considera inus animam intellectiuam quantum ad essentiam: sic culpa originalis est carentia originalis iustitiae: quia originalis iustitia,principaliter loquendo, sundebatur in essentia animae, & hoc sit tertium nomen culpae originalis: carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam. Alio modc potest considerari culpa non solum, ut est desectus in essentia animae: sed etiam, ut est desectus in porentijs, & secundum hoc habebit duo nomina: quia, ut est desectus in potentijs tam rationabilibus, quam sensualibus dicetur fomes. Nam sicut ligna sicca sunt fomentum ignis propter defectum humiditatis: sic siccitas, & ariditas in potentijs tam rationabilibus, quam sensualibus propter defectum humiditatis originalis institiae possunt dici fomes peccati. Aliqui tamen hoc nomen fomes peccati, referunt ad solam sensualitatem: sed potest hoc reserri ad sensualitatem, & rationem, cum redundantia humiditatis originalis iustitiae ad utranque potentiam se extenderet, & cuius defectu est ariditas, tam in rone, quam in sensualitate, vt ex utraque accipi possit ratio huius nominis, quod est somes peccati. Nam cum reperiamus viriditatem, & humiditatem non originalis iustiriae: quia illa secundum se est irrecuperablis: sed gratiae gratum facientis, quae redditanimam viridem, & fructuosam: Si ergo inuiridi hoc sui 1ciunt, in arido quid fier: Si ergo habentibus uiriditatem gratiae adhuc difficile est nobis resistere incitatiuis ad peccandum habentibus ariditatem, tam gratiae, quam originalis iustitiae multo magis dominabitur in nobis peccatum, & habebimus fomitem ad peccandum. Erit ergo quartum nomen ex siccitate peccatorum tamrationalium, quam sensitiuarum. quae siccitas in vtrisque quidam fomes peccati dici potest: Nec contradicimus quin possit hoc ad sensualitatem reserri: tamen ut magis distincte possimus habere omnia nomina, praefata, possumus adaptare hoc quartum nomen modo, quo dictum est. Erit ergo t quintum nomen, languor naturae, & istud nomen sumetur ex defectu peccatorum rationaliumest n. natura nostra rationalis eo ipso, quod in nobis ratio languet, & non potest sic dominari sensualitati propter originalem culpam, sicut dominabatur cum habebat originalem iustitiam, potest habere hoc nomen originalis culpa, ut dicatut languor naturae. & sic sumpta sunem quinque nomina. Alia autem quinque possunt sumi ex ipsa sensualitate. Nam sen sualitas potest tripliciter considera ri propter originalem culpam. Primo quantum ad defectum. Secundo, quia ex illo defectu habet pronitarem ad peccandum, siue adactum malum Tertio quia ex illa pronitate habet rebellionem ad ranionem. Quantum ad primum prour sensualitas habet defectum ex originali culpa, sic originalis culpa potest habere. Sextum nomen s. vitium concupiscentiae: quia uirium magis habet causam deficientem, quam efficientem: sed ex pronitate, quam habet sensualitas ad aqum malum, ex originali culpa, sic talis culpa potest sortiri duo nomina: quia pront talis pronitas accipitur, ut remota: sic culpa potest dici concupiscibilitas. Sed prout accipitur, vt propinqua: sic poterit dici concupiscentia: Sed prout sensualitas habet rebellionem ad rationem propter originalem culpam: sic talis culpa sortitur etiam duo nomina: quia prout per illam rebellionem repugnat rationi: sic originalis culpa dicitur lex membrorum: quia, ut ait Apostolus ad Romanos: Video aliam legem in membris meis repngnantem legi mentis meae: sed prout per illam rebellionem non solum impugnat sensualitas rationi: sed dominatur ei, sic culpa originalis dicitur Tyrannus: quia Tyrannides est cum sensualitas, quae deber seruire, & ancillari, dominatur rationi, quae debet esse libera, & dominari. A ssignatae sunt ergo rationes omnium decem nominum: quibus potest nominari originalis culpa: licet non illo ordine, quo illa nomina suerunt narrata, & enumerara:

Dubitatio V. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod dicitur in littera, in quo omnes peccauerunt. Quomodo hoc habeat veritatem. Dicendum quia secundum Augustinum omnes peccauimus in illo vno: quia omnes eramus ille vnus, quo od verum est uirtualiter. Nam semper efficiens virtualitet est totum: quia est causa totius: sicut omnes descendentes ad Abraham virtualiter, & secundum rationem seminalem fuerunt in lumbis Abrahae praeter Christum, qui non fuit in lumbis Abrahae secundum rationem seminalem: sed solum secundum corpulentam substantiam. Alii autem, qui descenderunt ab Abraham, fuerunt virtualiter in Abraham utroque modo: sic omnes qui descenderunt ab Adam fuerunt uirtualiter in Adam praeter Christum, & quia omnes fuimus ille vnus, omnes peccauimus in illo uno.

Dubitatio VI. Litteralis.

Vlterius foste dubitaret aliquis de eo quod in littera dicitur. Quod omnes suerunt in Adam materialiter, quomodo hoc verificatur. Dicendum, quod in hoc positio Magistri non tenetur, cum sit ex superioribus eius positio reprobata: tamen istud uerbum potest trahi ad bonum intestinum, vt dicatur nos omnes fuisse in Adam materialiter id est secundum corpulentam substantiam: non, quod materia omnium nostrum suerit in Adam simpliciter: sed quia virtualiter, & ex propagatione corpulentam substantiam, quam habemus, ab Adam acceperimus, siue immediate, ut primi filii Adae, siue mediate, ut alii posteriores.

Dubitatio VII. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in¬ littera dicitur, quod etiam ratione ostendi potest. Vtrum ratio Magistri sit bona, videlicet, quod sicur decedens paruulus, uel paruus in minori quanti rate, quam habuisset, si fuisset in etate perfecta, resurget cum tota sua quantitate absque conuersio ne ciborum per alimentum. Ergo secundum Magistrum, & alii viuentes sine conuersione possunt sic augmentari. Dicendum quod ratio Magistri arguit ex insufficienti, uel ex uno modo arguit ex omnibus modis. Cum enim multis modis possit fieri augmentum, augmentum naturaliter per conuersionem alimenti, & miraculose per diuinam potentiam: Magister arguit de augmento miraculoso ad augmentum naturale.

Dubitatio VIII. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: Non inficiamur &c. Dicendum, quod non est rationale dictum Magistri. Vult enim, quod illud, quod conuertitur in cibum, habeat per se locum separatum in corpore humano: sed ut patet, siue, ut conuertatur cibus in carnem, siue in os, siue in neruum, conuersum erit conglutinatum ei, in quod conuertitur, ut sit similitudo in toto, & in partibus.

PrevBack to TopNext