Praeambulum
Praeambulum
VPC superest. Posiquam Magister determinauit de originalis peccati quiditate: sicut dicebantur, determinar de eius transfusione. Et duo facit: quia primo determinat de tali transfusione secundum opinionem aliorum filiorum. Secundo determinat hic secupdum opinionem suam veram, ibi: [Caro enim. Circa primum duo facit: quia primo ponit de transfusione originalis peccati falsam opinionem: vide licet, quod sicut caro est ex traduce: ita & anima & quia traducitur anima filii, quae est subiectum peccati originalis, cum ipso subiecto traducitut accidens, id est peccatum originale Secundo hanec positionem improbat, dicens, quod haec Fides catholica respuit, ibi: [Hlaec autem Fides, [Iunc sequitur illa pars: [ caro enim. Iin qua determinat de transfusione origin. lis peccati secundum veritatem. Et tria facit: quia Primo determinat de transfusionis modo. Secundo de causa transfusionis. Tertio de ratione nominis, quare dictum est peccatum originale. Secunda ibi: [Hic quaeri¬ solet. ITertia ibit [lam ostensum esi. [Circa primum duo facit: quia primo dicit quomodo transfunditur peccatum originale: quia transsunditur per carnem. Secundo, quod dixerat manifestat ibi: [ideoque.]ITunc sequitur illa pars: [Hic quae ri solet: Ivbi quaerit de causa transsusionis peccati originalis, quomodo causa talis transsusionis sit in carne, & quid sit in carne: Vtrum sit poena, vel culpa. Et tria facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo soluit obiectionem factam ibi: [[Ad quod dici potesi. Tertio quod dixerat declarat per quaedam manifesta exenpla ibi: [Ne autem miremur. ] Tunc sequitur illa pars: [Iam offensum: IIn qua agit de ratione nominis, quare dictum est peccatum originale. Et tria facit: quia primo facit, quod dictum est, videlicet, quod peccatum originale sic nominatum est: quia ex origine contrahitur. Secundo obiicit contra hoc dictum ibi: [Sed ad hoc opponitur.] Tertio soluit obiectionem factam ibi: [Ad quod dici potest. Et in hoc terminetur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.
On this page