Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De peccati originalis transfusione quantum ad modum

QVAEST. I. De peccati originalis transfusione, quantum ad modum.

IN Distinctione ista, in qua agitur de transfusione originalis peccati, sunt duo quaerenda. Primo de trans susio nis modo. Secundo de transfusionis ordine. Quantum ad transfusionis modum quae, runtur tria. Vtrum ille modus sit per carnem. Secundo vtrum sit generalis. Tertio utrum sit secundum magis, & minus.

Articulus 1

An originale peccatum transfundatur per carnem

ARTIC. I. An originale peccatum transfundatur per carnem. Conclusio est affirmatiua.

D.Tho. 1. 2. q. 13. art. 1. Et 2. Sent. d. 31. q. 1. art. 1. Et de Malo q. 4. art. 3. D. Bon. d. 31. aRt. 1. & 2. per totum. Ric. d. 3I. per tot. Sco. d. 31. q. 1. Diel d. 31. q. 1. Tho. Arg. d. 31. q. 1. artic. 4 Dur. d. 31. q. 1. Capr. d. 31. q. 1. Ant. Andr. d. 31. q. I.

AD primum sic proceditur: Videtur, quod modus transfundendi originale peccatum non sit per carnem. Nam contrariorum idem est subiectum: cum ergo culpa opponat virtuti, & virtus non habeat esse nisi in anima, originale peccatum, quod habet rationem culpae, non habet esse in carne, sed in anima.

Praeterea generatio est opus naturae, eulpa est actio personae non videtur, quod actio personae, quae est culpa, possit inficere naturam, nec possit vitiare generationem, quae est opus naturae, ergo, &c.

Praeterea si dicatur, quod per libidinem coitus semen inficitur, & illa infectio est causa originalis peccati, per quod in ficitur hoc semen, ex quo nascitur hic puer, non est nisi proximi Parentis. Ergo non ex Adam: sed ex proximo contrahimus peccatum originale. Cuius contrarium habetur in Distinctione 33.

Praeterea illa infectio seminis, ex qua contrahitur originale peccarum, uel est originalis culpa, vel poena. Non culpa: quia semen non est susceptiuum culpae. nec poenat quia tunc poena praecederet culpami ergo &c.

Praeterea si dicatur, quod semen infectum & concupiscentia in ficit carnem, & caro infecta inficit animam; Videtur ex hoc, quod ipsa concupiscentia sit peccatum originalet sed concupiscentia remanet post baptismum; ergo in baptismo non absoluimur a peccato originali, quod est contra veritatem.

IN CONTRARIVM est quod habeturad Roma. per vnum hominem peccatum intrauit in mundum. Ille ergo vnus homo non potuit inficere mundumid est totum humanum genus, nisi eo modo, quo humanum genus descendit ab ipso: sed hoc est per originem carnis: ergo &c.

Praeterea ex actu personae contrahitur peccatum actuale, quod est personale. Ergo ex actu naturae infectae contrahitur infectio naturalis: sed generatio est opus, uel actus naturae: & pro isto statu est actus naturae corruptae. Ergo per talem actum contrahitur corruptio, & infectio natura lis: sed hoc est peccatum originale contractum ea origine, & ex natura carnis: ergo &c.

RESOLVTIO.. Adam sibi, suisque posteris originalem perdidit iustitiam. Hinc omnes in originali peccato nascum tur, quod est natura, quae quidem per carnem transfunnditur.

RESPONDEO dicendum, quod natura humana est media inter naturam pure intellectualem, cuiusmodi est angelica: & sensualem, cuiusmodi est natura aliorum animalium. Participat no homo cum vtrisque: sentit cum animalibus, & in. telligit cum Angelis, & vt spectat ad hanc materiam, natura humana habet singularitatem quandam. Nam in hac materia agitur de consecutione finis, & de deriuatione a fine, quod fit per peccatum, siue sit originale, siue actuale. Videmus autem, quod alia animalia consequuntur finem suum ex puris naturalibus. Cuius ratio est, quia finis eorum non est supra naturam. Angeli vero non potuerunt consequi finem ex puris naturalibus: quia finis creaturae rationalis est diuina visio, quae est supra naturam. Dicitur autem visio Dei¬ esse finis rationalis creaturae: quia sine visione Dei creatura rationalis non potest esse beata: quia, vt dicitur prima ad Tim. Regi autem seculorum immortali, inuisibili soli Deo. Solus e ni. Deus est simpliciter Rex saeculorum, solus ipse est simpliciter immortalis. Omnia autem alia sicut de nihilo producta sunt: ita quantum est de se in nihilum vertibilia sunt solus ergo Deus est simpliciter immortalis, & solus est inuisibilis naturaliter omni creaturae. Nulla enim creatura est, quae non sit naturaliter visibilis ab aliqua creatura: sed solus Deus est sic inuisibilis ab omni creatura. Sed licet Angeli non potuerint consequi finem ex puris naturalibus, tamem ex puris naturalibus habebant, quod possent stare, & non deuiare a fine. Sed homo ex puris naturalibus nec habet, quod possit finem consequi, nec quod possit stare, & non deuiarea fine. Quia, ut uult Augustinus in de [vera innocentia. Natura humana etiam si in illa integritate, in qua est condita, permane e ret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adiuuante, seruaret, & loquitur ibi Augustinus de auxilio diuino non, ut conseruat res naturaliter, o sed ut conseruat per gratiam. propter quod statim subdit: Vnde sine Dei gratia non potest recuperare, quod perdidit. si ergo homo non potest recuperare sine gratia, quod conuertatur ad ipsum: Sic homo ex puris naturalibus non potest se conseruare in ipso, nisi auxiliante ipso. Angelus en. ex puris naturalibus, & si non potest mereri, potest tamen stare: homo ex puris naturalibus, nec mereri, nec stare in sua rectitudine potest. Quod ideo contingit, quia homo ex suis naturalibus habet pugnam sensualitatis, & rationis: ideo ait Philosophus, quod sunt in nobis motores contrarii sensus, & ratio: bestiae autem non habent hanc pugnam id est quia carent ratione. Angeli non habent. quia carent sensualitate. Quod ergo Deus faceret hominem in sua institutione auersum ab ipso, non decebat diuinam iustitiam, nec diuinam bonitatem. Propter quod supra diximus de originali iustitia, quod si non erat debita naturae humanae in sua institutione simpliciter, & absolute. erat tamen debita ex quadam decentia diuinae iustitiae, & bonitatis. Sed dices, quod si Deus fecisset hominem in puris naturalibus, non propter hoc creasset ipsum auersum a Deo: sed creasset ipsum auertibilem. Ad quod respondebimus, quod secundum modum loquendi Scripturae sacrae, quem in omnibus debemus amplecti: si Deus creasset hominem in puris naturalibus, creasset ipsum auersum ab ipso, & hoc aliquo modo vide retur redundare in ipsum. Sic enim ait Apostolus: Corpus propter peccatum mortuum est. eo ergo ipso, quod corpus propter peccatum habet necessitatem moriendi. Apostolus uocat ipsum mortuum: quia homo in puris naturalibus propter pugnam, quam videt in seipso, quam non potest superare sine auxilio alicuius doni gratuiti, habet, necessitatem se auertendi. ldeo hoc posito, si fuisset creatus in puris naturalibus: quia haberet necessitatem se auertendi, deberet dici creatus non solum auertibilis, sed auersus. Propter quod, & si non absolute, & simpliciter: tamen secundum quandam decentiam. Quia non decebat diuinam bonitatem, & iustitiam, quod homo in sua institutione sine culpa esset productus, auersus a Deo, ne talis culpa, vel talis auersio videretur retorqueri in Deum, productus est homo in sua institutione cum originali iustitia, qua habita non sentiret pugnam, per quam non sentiendo posset stare: sed non pro. ficere. Nec plus consecutus est houo ex illo dono gratuito, quod erat originalis iustitia, quam consecutus est Angelus per naturam. Nam Angelus per solam naturam non habet in se pugnam, & potest stare in sua rectitudine absque eo, quod necessiter auertere se a Deo. Vnde Augustinus id est Retractationum, ait propter eos, quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex sibero uoluntatis arbitrio mali originem duci, & Deum, si ita est Creatorem omnium creaturarum culpandum esse concedunt, Quod ergo homo creetur auersus, uel habens necessitatem auertendi se a Deo, se. cundum Augustinum, est concedere Deum omnium creaturarum Creatorem esse culpandum. Concludamus ergo, & dicamus, ne concedamus secundum Augustinum Deum esse culpandum, quod natura humana in sui institutione producta est cum debito originalis iustitiae. hoc est enim debitum, & hoc vocamus debitum, quod quis debet habere. debebatur enim naturae humanae in sui institutione originalis iustitia, & si non absolute, & simpliciter: tamen secundum quandam decentiam diuinae bonitatis, & iustitiae, ne homo sine culpa produceretur a Deo auersus id est habens necessitatem auertendi. Sic ergo fuit productus Adam cum debito originalis iustitiae: quia debebat eam habere, & Deus debebat eam sibi dare modo, quo dictum est. Adam ergo peccando perdidit illam originalem iustitiam: sed non propter hoc fuit absolutus a debito habendi eam: Sed Deus fuit absolutus a debito dandi sibi eam: immo propter peccatum eius, exigente diuina iustitia, Deus debuit subtrahere eam: immo si uolumus proprie loqui: Deus non subtraxit originalem iustitiam ab Adam: sed ipsemet subtraxit sibi cam. Nam si homo auertit se a Sole: Sol non subtrahit lumen suum ab eo: sed homo subtrahit seipsum a lumine Solis. propter quod non est culpa Solis se auertentis ab homine, & subtrahentis lumen suum ab eo: sed est culpa hominis se uaertentis a Sole, & se subtrahentis a lumine Solis.

Viso quid fuerit in Adam carentia originalis iustitiae, ut bene videamus radicem peccati originalis; Videndum est, quid sit in suis poste ris, qui in Adam peccauerunt, & per Adam contrahunt peccatum originale. Dicemus enim, quo sicut Adam fuit productus cum originali iustitia, cum debito habendi eam, quod debitum erat ex vtraque parte, videlicet ex parte Adae, qui tenebatur, & debebat habere eam, & ex parte Dei, qui debebat modo, quo dictum eam dare sibi, ne uideretur creare hominem a se auersum sine suo peccato, & sua culpa. Nam cum homo ex puris naturalibus habeat necessitatem se auertendi, & propter talem necessitatem deberet dici nuersus: quia sicut corpus propter necessitatem moriendi dicitur iam mortuum: sic animus propter necessitatem auertendi debet dici auersus: decebat ergo Deum, & debebat Deus secundum quandam decentiam dare Adae originalem iustitiam, ne in sua productione produceret ipsum auers um a se: sic decebat Deum, & secundum quandam decentiam debebat Deus facere, quod producerentur originaliter filii Ddae cum originali iustitia, ne ex sua origine, in qua peccatum non commiserunt, nascerentur auersi a Deoid est habentes necessitatem auertendi se ab eo: erat ergo istud debi. tum & ex parte filiorum Adae, qui tenebant habere originalem iustitiam: quia aliter non poterant stare: sed habebant necessitatem auertendi se a Deo: & erat debitum ex parte Dei, ne uideret hoc retorqueri in ipsum, quod producerentur filii Adae auersi a Deo. Propter quod Dens fecit totum, quod in se fuit: quia non dedit illud donum, quod dicebatur iustitia originalis Adae tanquam singulari personae, & pro se tantum: sed tamquam capiti totius humani generis, & pro omnibus suis filijs, uel posteris. Apparet ergo manifeste, quod ex solo peccato Adae fuit Deus absolutus a debito suo, uel saltem ab eo, quod aliquo modo posset videri esse debitum. Deus ergo fecit, quod in se est, & dedit originalem iustitiam Adae pro se, & suis posteris: & sicut fuit es data: sic per peccatum eam perdidit: quia perdidit eam pro se, & omnibus suis posteris. Erit ergo vnus modus inuestigandi peccatum originale, quod est quaedam auersio naturalis a Deo: propter quod sic auersi naturaliter, nisi nobis succurratur per gratiam baptismalem, uel per gratiam Christi, cum venimus ad usum liberi arbitriij, necessitamur, ut auertamur a Deo actualiter. Erit ergo peccatum originale auersio naturalis a Deo formaliter: sed erit actualis auersio ab ipso causaliter: quia ex nostra auersione naturali, nisi succurratur nobis, de necessitate causatur a nobis auersio actualis. Et quia, quod habet necessitatem huiusmodi potest dici hoc: sicut habentes necessitatem moriendi possumus dici mortui: sic habenres necessitatem auertendi, & actualiter possumus dici auersi. nati ergo in peccato originalis sumus auersi naturaliter, quod est peccatum originale formaliter. Et propter necessitatem auertendi possumus dici auersi actualiter, quod est peccatum originale causaliter. Intelligendo causaliter actiue: quia auersio naturalis quod est peccatum originale, agit, & causat in nobis, nisi succurratur nobis, auersionem actualem. His visis dicere possumus, quod per ea, quae dicta sunt, erit alius modus inuestigandi peccatum originale. Dicemus n. quod in Adam Prothoparente nostro, perquem contrahimus peccatum originale, sunt duo consideranda. Vnum est: collatio facta originalis u iustitiae pro se, & pro omnibus posteris: propter quod illa collatio magis fuit facta naturae, quam personae. Ex tali ergo collatione originalis iustitiae, facta naturae humanae, tota natura humana fuit obligata ad habendam originalem iustitiam: propter quod omnes posteri Adae accipientes naturam humanam ab Adam propter illam collationem, sic factam naturae, sunt obligati ad habendam originalem iustitiam. Secundum autem, quod est considerandum in Adam, est peccatum, quod commisit, per quod perdidit illam originalem iustitiam ex quibus duobus conflatur diffinitio originalis peccati: videlicet, quod est carentia originalis iustitie cum obligatione, uel cum debito habendi eam. & quia non habenes, quod est obligatus ad habendum, & quod debet habere, debet ei imputari ad culpam: Ideo peccatum originale habet rationem culpae. Verum quia natura fuit obligata, & ex originali origine habemus huiusmodi carentiam cum tali obligatione: ideo peccatum originale potet dici peccatum naturae, & culpa natutalis. Sed cum in omnibus puris hominibus natura sit constitutiua personae, esse non potest, quod sit corruptio in natura, nisi sit corruptio in persona habente naturam illam corruptam. Est ergo peccatum originale peccatum naturae, non naturae institutae, sed naturae corruptae. Ex his autem patere potest illud conmmune dictum, quod in Adam persona corrupit naturam: in posteris econuerso: natura corrumpit personam. Adam enim per peccatum actuale, quod fuit peccatum personale, corrupit naturam. Nos autem accipientes illam naturam corruptam, sicut ibi ex corruptione personae facta fuit corruptio naturae; sic in nobis econuerso ex corruptione naturae fit corruptio persone. Erit ergo in nobis talis corruptio dupliciter: una naturalis, & hoc est peccatum originale formaliter, quod principaliter est in natura, & ex consequenti in persona: & alia actualis: & hoc est peccatum originale causaliter, nisi succurrat nobis per Mediatorem Christum per illam corruptionem naturalem, quae est peccatum originale formaliter, de necessitate incurrimus, cum uenimus ad usum liberi arbitrii, corruprionem actualem, quae est peccatum originale causaliter: quia causatur in adultis non bapticatis ex peccato originali. Ex his autem omnibus concludamus, & dicamus, quod cum peccatum originale sit peccatum naturale, non naturae institutae, sed naturae corruptae: oportet, quod illo modo transfundatur in nos peccatum originale, sicut transfunditur natura: led cum natura humana non transfundatur in nos per transfusionem animae, sed solum per transfusionem carnis: quia caro nostra est ex traduce, non anima; consequens est. quod modus transfundendi peccatum originale in nos sit per carnem. quod probare volebamus: quia hoc est id, quod in hac quaestione principaliter intenditur.

REST. AD ARO. Ad primum dicendum, quod argumentum non plus aiguit: nisi, quod peccatum originale, ut est culpa, non est in carne formaliter; sed non arguit, quod non possit ibi esse causaliter. Nam quantumcumque arbor producat nitida poma: si aliquod illorum pomorum infundatur manui pollutae, erit illnd pomum pollutum: quia recipitur in manu polluta: sic quantumcunquae Deus quotidie crect animas munuda,, & nitidas; tamen, quia illas animas infundit huic camni, & illi carni pollutae, ex receptione in carne polluta efficitur anima polluta. sed quia intellectus hominis non quiescit, & quaerit semper rationem naturalem; ideo adicemus cum Philosopho: Actus actiuorum sunt in patiente disposito: oportet ergo, quod secundum dignitatem, & indignitatem dispositionis materiae habeat esse dignitas, & indignitas, quantum ad inductionem formae. Non ergo imaginabimur, quod ista pollutio fiat per alicuius turpitudinis appositionem: sed magis per cuiusdam pulchritudinis subtractionem. Si enim primus Homo non peccasset, & conseruasset in se originalem iustitiam: quia illa originalis iustitia, licet esset in essentia animae per se; tamen per redundantiam attingebat vsque ad potentiam nutritiuam, & generatiuam: fuisset enim tunc restauratiomutrimenti puri, quae fuisset quaedam pulchritudo potentiae nutritiuae: fuisset etiam tunc emissio seminis mundi sine pruritu, & sine libidine, quae fuisset quaedam pulchritudo potentiae generatiuae. Nunc autem propter naturam corruptam ex carentia originalis iustitiae emittitur semen immundum, & concipitur caro immundaid est non disposita, immo indisposita ad recipiendam animam cum hac pulchritudine, quae est originalis iustitia. Et quia hoc est peccatum originale, carentia originalis iustitiae cum obligatione, vel cum debito habendi eam, vt est per habita declaratum; ideo anima infunditur huic carni cum peccato originali: quia infunditur cum carentia originalis iustitiae, & cum obligatione, & debito habendi eam. Infunditur n. anima corpori, vel carni, vt pars humanae naturae: quia facit vnam naturam, & vnam essentiam cum corpore: & quia iustitia illa fuit data toti naturae, vt natura erat; ideo tota natura fuit obligata ad habendam eam. Adam ergo peccante, priuauit naturam illam pulchritudine: Remansit ergo natura priuata originali iustitia, & obligata ad habendam eam. Anima ergo infusa huic corpori indisposito ad recipiendam animam cum hac pulchritudine infunditur ci, priuata illa pulchritudine, vt pars humanae naturae, & vt facit vnam naturam, & vnam essentiam cum illa carne indisposita, infunditur carens illa iustitia, & obligata ad habendam illam

Si ergo quaeratur, vbi est originale peccatum; dicemus, quod est in carne causaliter: quia est indisposita ad recipiendam animam cum tali pulchritudine: quia actus actiuorum sunt in patiente disposito. sed in anima est tale peccatum formaliter: quia in ea est carentia originalis iustitiae cum obligatione, & debito ad habendam eam.

Ad secundum dicendum, quod generatio est opus naturae: sed pro statu, qui nunc est, non est opus naturae institutae, sed est opus naturae corruptae: cum postea subditur, quod culpa est actio personae; Dicemus, quod in hoc genere culpae non vtemur hoc nomine, quod est actio: sed hoc nomine, quod est corruptio. Dicemus enim quod peccatum originale est corruptio naturae, qua corrupta transit in personam, & ex corruptione naturae fit corruptio personae.

Sed dices, nunquid corrumpere non est agere: ergo corruptio est actio. Ad quod dici potest, quod idem est actio, & pastio secundum rem, & ad vnam actionem possunt sequi multae passiones: sicut ad vnam alterationem, vel ad vnam motionem possunt sequi multi termini, vt per accessum Solis ad Hemispherium nostrum, & per recessum ab eo; per unam, & eandem motionem Solis sequeretur acquisitio Solis, & illuminatio, & obtenebratio aeris nostri: Sic ad vnam, & eandem actionem Adae consecuta est corruptio personae, & obtenebratio humanae naturae per carentiam illius pulchritudinis, quae erat originalis iustitia. Nam secundum August. super Gen. Omnis perfectio potest dici quaedam lux, & per oppositum omnis carentia cuiuscunque perfectionis quaedam obtenebratio. Erit ergo peccatum originale in Adam personalis culpa corrumpens naturam: in nobis e conuerso: naturalis corruptio corrumpens personam.

Ad tertium dicendum, quod corruptio in hoc semine quantum ad praesens spectat, non est, nisi ex Adam. Nam hic loquimur de corruptione, prout per eam fuit perdita originalis iustitia: & hoc fuit solum per primum peccatum Adae. Per alia autem peccata Adae, vel per alia quecunque peccata posterorum Parentum non fuit perdita originalis iustitia; & ideo primum peccatum est illud solum peccatum, quod per se, & principaliter consideratur in hac materia.

Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, quod illa infectio seminis non est culpa: quia semen non est susceptiuum culpae; dici potest, quod semen non est susceptiuum culpae formaliter, sed est susceptiuum culpae causaliter: quia ex corrupto semine concipitur corrupta caro, & indisposita ad suscipiendam animam cum illa pulchritudine, quae est iustitia originalis. Ex cuius carentia cum obligatione, vel debito habendi, facit peccatum in animam formaliter, quod propter indispositionem carnis ad suscipiendam animam cum tali pulchritudine, est in carne causaliter.

Ad quintum de baptismo dicendum, quod in sequenti Distin. vbi agetur, quomodo remittitur peccatum originale per baptismum, hoc poterit declarari.

Articulus 2

An modus transfundendi peccatum originale sit generalis

ARTIO. II. An modus transfundendi peccatum originale sit generalis. Conclusio est affirmatiua.

Aegid. Quol. G. q. 19. & 20. vbi praesertim sermo est de Beata Virgine. 11. Ih. 1. 2. q. 81. art. 1 3. 4. q. & 2. art. 4. Et de Malo q. 4. art. 6. Et 2. sent. d. 31. q. 1. art. 3. D. Bon. 3. sent. d. 3 art. 1. q. 1. Tho. Arg. d. 31. q art. 3. Grcg. Arim. d. 31. q. 1 art. 1. 2. 3. Bacc. d. 30. q. 1. art. 1. Et 3. d. 3. q. 1. art. 1. Capr 3. sent. d. 3. q. 3. art. 1. Nic. de Nilse 3. p. q. 4

AD SECVNDVM sic proceditur: Videtur, quod modus transsundendi peccatum originale non sit generalis, & quod non oporteat omnes homines nasci in originali peccato. Nam baptizato non solum restituitur, quod perdidit Adam sed etiam vltra, quam ille perdidit: quia donum Christi excedit delictum Adae, vt potest haberi per Apostolum ad Romanos. sed si Adam non peccasset, non genuisset filios in originali peccato: ergo homo baptixatus, cui restitutus est vltra, quod amisit Adam, non generabit filios in originali peccato.

Praeterea mors est poena generalis peccati originalis, iuxta illud Apostoli: Per vnum hominem peccatum intrauit in Mundum, & per peccatum mors. Sed, vt ait Hiero. & habetur 43. dist. 4. Iib. quod quidam in fine mundi non morientur: ergo in illis non erit peccatum originale.

Praeterea tenet Pides, quod Christus venturus est iudicare viuos, & mortuos. Aut ergo morientur illi, qui in aduentu suo reperientur viui, & tunc non est venturus iudicare, nisi mortuos. Aut non morientur, quod videtur necessarium ponere, vt saluemus, quod venturus sit iudicare viuos, & mortuos. Ergo illi, qui inuenientur tunc viui, non erunt nati in originali peccato, cuius poena est mors.

Praeterea, sicut Deus de terra fecit Adam, & de costa eius fecit Euam, sic ad haec facere posset. Ergo si de terra faceret aliquem hominem, vel decosta, vel de aliquo membro eius, faceret aliquam personam humanam: ille homo, vel illa persona humana sic producta non contraheret originale peccatum: ergo contractio originalis peccati non oportet, quod sit generalis in omnes.

Praeterea: ratio, quare filius contrahit originale peccatum, potissime sumitur: quia conceptus est secundum rationem seminalem corruptam. Si ergo nascatur aliquis non per rationem seminalem, sicut natus fuit Christus, vel non per rationem seminalem corruptam, sicut nati fuissent filii Adae, si non peccasset. His ergo sic se habentibus, ponatur, quod post peccatum Euae non peccasset Adam. Filii ergo nati ex eis non fuissent natisecundum rationem seminalem corruptam: quia ratio seminalis sumitur ex parte viri, qui in generatione se habet, vt agens, non ex parte foeminae, quae se habet, vt materia, & vt patiens: ergo sic nati non contraxissent peccatum originale.

Praeterea, vt habetur in littera, concupiscentia libidinis, quae est in coitu, causat originale peccatum. Si igitur per miraculum nasceretur aliquis sine concupiscentia libidinis, quod etiam videtur posse esse sine miraculo, dicente August. quod caelibatus Ioannis non praeferebatur coniugio Abrahae: Quicunque ergo natus ex Abraham vtente coniugio cum tanta sanctitate, non videtur, quod contraxisset peccatum originale: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quod habetur ad Romanos, quod peccatum pertransiit in omnes: ergo &c.

Praeterea, vt habetur in Iob: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine: quia ergo omnes nascimur de immundo semine, omnes nascimur immundi, & in peccato originali.

RESOLVTIO uolus uanssindendi peccatum orignale est generali,: Iaquae ex ipso Adam: ex natura corrupta: & ex ipso CHRISTO, per quem omnes restauramur in via, quantun ad personam, non naturam: in caelo autem quantum ad v trunque.

RESPONDEO dicendum, quod triplici via inuestigare possumus, quod omnes nascimur in peccato originali: vt Vna via sumatur ex ipso Adam, a quo omnes descendimus. Secunda ex ipsa natura corrupta, quam ab eo descendentes accepimus. Tertia ex ipso Christo, per quem quantum ad personam restauramur in via, & quantum ad personam, & naturam in Patria.

Prima via sic patet: nam, vt dictum est, Adae fuit data originalis iustitia; non, vt erat quaedam persona singularis in se: sed, vt erat Caput omnium posterorum, & omnium, qui debebant ab ipso descendere, & humanam naturam ab ipso recipere. Propter quod illa originalis iustitia magis dicitur collata fuisse naturae, quam personae: & quia sic fuit originalis iustitia collata Adae, cogimur ponere, quod in illa tali collatione, omnes, qui descensi erant ab Adam, & omnes, qui erant accepturi naturam ab eo, erant obligati ad habendam originalem iustitiam. Si ergo Adam non peccasset, filii non fuissent nati in peccato: quia si fuissent nati cum originali iustitia, habuissent illud, ad quod erant obligati: sed Adam peccando, & originalem iustitiam perdendo, fuit priuatus originali iustitia, & non fuit absolutus a debito habendi eam; omnes etiam posteri fuerunt nati sine originali iustitia. quia Adam non poterat eis dare, quod non habebat, & quod per peccatum perdiderat: & fuerunt nati, & obligati ad habendam eam. Propter quod fuerunt nati in peccato originali: quia hoc est peccatum originale: carentia originalis iustitiae, cum obligatione, & debito ad habendam eam.

Cum ergo quaeritur de modo transfundendi, vel de modo contrahendi originale peccatum: Vtrum ille modus sit generalis, & astringat, & necessitet omnes; patet talem modum generalem esse quantum ad omnes illos, qui descenderunt, vel de caetero descendent seminaliter ab¬

Adam a quo modo nulluae vnquam fuit absolutus, nec decaetero absoluetur, nisi solus Christus. Ipse enum non fuit natus ex virili semine, & solus ipse non fuit mortuus in originali peccato; & ideo solus ipse inuentus est inter mortuos liber a tali peccato, & a quolibet alio.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex ipsa natura corrupta, quam accepimus descendentes ab Adam. Est enim, vt ex ante habitis patere potest, modus contrarius de peccato actuali Adae, & de peccato originali nostro. Nam peccatum Adae, quia fuit actuale, & actus, & opera respiciunt personam: quia, vt dicit Damascenus libro 3. cap. 34. agere, & pati attribuuntur supposito, non naturae. Illud ergo peccatum Adae, quia fuit actuale, fuit personale, & priuauit personam Adae originali iustitia. Verum, quia non fuit data, nisi vna originalis iustitia, lo¬ quendo de originali iustitia secundum se, quae erat in essentia animae Adae: quia si volumus loqui de originali iustitia, non secundum se, sed per quandam redundantiam; sic erant multae tales perfectiones: quia ab illa originali iustitia in essentia redundabant perfectiones in omnibus potentijs rationalibus sensitiuis, & vegetatiuis: & quia illa originalis iustitia secundum se erat vna, & illa vna decorabat tam naturam Adae, quam personam, non potuit persona Adae priuari illa pulchritudine, & illa iustitia, nisi priuaretur & natura. Illud ergo peccatum, quia fuit actuale, & personale, primo corrumpit personam, & corrumpendo personam, corrumpit naturam. Et quia talis natura communicatur nobis descendendo ab Adam, qualis erat in ipso, cum incaepimus descendere ab ipso, oportuit naturam corruptam communicari filijs Adae: quia corrupta fuit in Adam ante, quam filios produceret: peccatum ergo Adae fuit actuale fuit personale, & habuit hunc ordinem: quia primo corrumpit personam, & postea naturam. Peccatum vero nostrum, in quo nascimur, debet dici originale, & naturale, & habet contrarium ordinem: quia cum ex generatione, & origins communicetur natura, ex qua constituitur persona, tale peccatum dicitur originale: quia: primo corrumpit naturam, & postea corrupta natura, oportet, quod corrumpatur persona constituta ex tali natura. Et quia omnes descendentes ex Adam nascuntur accipiendo naturam corruptam, cogimur ponere ex hac secunda via, quod modus transfundendi, vel contrahendi originale peccatum, de necessitate est generalis.

Tertia via ad hoc idem potest sumi ex ipso Christo, per quem omnes restaurantur, dum sunt in via, quantum ad personam: non autem quantum ad naturam: sed cum erimus in Patria, restaurabimur quantum ad vtrunque. Dicere ergo, quod aliquis non nascatur in peccato originali; est dicere, quod ille non indigeat accipere de plenitudine Christi. Cuius contrarium habetur loannis 1. vbi dicitur, quod de plenitudine eius nos omnes accepimus. vel hoc dicere, quod nascatur aliquis sine peccato originali, est dicere, quod ille non sit membrum Christi, & quod eius non sit caput Christus, & quod non pertineat ad Ecclesiam Christi, & quod eius plenitudo non sit Christus. Cuius contrarium habetur ad Ephesios: Ipsum dedit Caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, & plenitudo eius, quae omnia in omnibus adimpleuit. Ipse enim Christus est ille, per cuius fidem omnes sunt saluati: ideo dicit Augustinus r&. de Ciuitate Dei, quod nulli concessum est pertinere ad spiritualem Hierusalem, nisucui reuelatus est Christus. Et ideo concludit ibidem, quod vna est fides antiquorum, & nostra: quia sicut illi credebant Christum venturum, ita nos credimus iam venisse.

Fuerunt autem aliqui, qui Peatam Virginem voluerunt excludere ab originali peccato: ised hoc erat Beatae Virgini derogare, non erat eam commendare. Frat enim dicere, quod Beata Virgo non fuisset membrum Christi, & quod non fuisset redempta per Christum. Contra quos ait Augustinus in de Sancta Virginitate, quoc Beata Virgo prius concepit Christum mente, quam carne, & quod beatior fuit concipiendo ipsum mente, quam carne: sed concipiendo ipsum mente fuit membrum Christi, concipiendo ipsum carne fuit Mater Christi: nihil autem profecisset ei, quod esset Mater Christi, concipiendo ipsum carne, nisi esset membrum Christi, & concepisset eum mente. Propter quod hic in via omnes nascimur cum peccato originali, & omnes restauramur per Christum.

Aduertendum tamen, quod cum dicimus Omnes restauramur per ipsum, oportet hoc ex ponere, sicut exponitur illud Ioannis: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc Mundum. Ipse ergo illuminat omnes: quia omnes qui illuminantur, per ipsum illuminantur. sic in ipso omnes restaurantur: quia omnes, qui restaurantur, per ipsum restaurantur: qui autem non restaurantur per ipsum, necesse est, quod in peccato suo moriantur.

RESP. AD ARGVN. Ad primum dicendam, quod baptixatus, & absolutus a peccato originali generat hominem in peccato originali. nam aliud est rem aliquam absoluere, vt est aliud in se: & aliud, vt est principium alterius, & vt generat, & producit sibi simile. Et vt non longe quaeramus exemplum: dicemus, quod aliud est granum frumenti purgare, & absoluere a palea, vt possit sine palea poni in horreo, & aliud est purgare ipsum, vt est principium alterius, & vt germinat. Nam quantumcunque sit granum frumenti purgatum in se: tamen si germinat, germinabit frumentum cum palea. Sic & in proposito iste baptizatus est purgatus a palea, & a peccato originali, vt possit sine palea, & sine peccato poni in horreo Patrisfamilias, id est, vt possit recipi in Patria coelesti: sed quia non est purgatus, vt est principium alterius, quantumcunque sit purgatus in se a palea, & a peccato originali; tamen, vt est principium alterius, & vt generat alium, generabit ipsum cum palea, id est, cum peccato originali.

Ad formam autem arguendi, quod donum Christi superat delictum Adae; Dici potest, quod donum Christi reconciliat nos Deo patri in via & perducit nos ad terminum, & sinem nostrum vt simus perfecti in Patria. Huiusmodi ergo donum Christi, quod est gratia, quam recipimus in baptismo, superat originalem iustitiam, quam deleuit delictum Adae: quia per illam originalem iustitiam Adam poterat stare, sed non proficere. Nos autem per gratiam possumus stare, & proficere. Cratia ergo, quam habemus in via, quae est gratia inchoata, superat delictum Adae modo, quo dictum est, sed non per omnem modum: quia facilius poterat Adam stare per illam originalem iustitiam, quam nos possumus per gratiam: sed quando donum Christi, id est, haeg gratia inchoata in via fiet gratia consummata in patria, tunc hoc superabit illud delictum, & illam originalem iustitiam per omnem modum, & simpliciter quantum ad perfectionem personae, & naturae.

Ad secundum dicendum, quod communis opinio tenet, quod omnes morientur, etiam illi, qui reperientur viui circa finem Mundi, quod est omnino rationale: quia Christus venturus est iudicare viuos, & mortuos, & seculum per ignem. Potest enim probabiliter poni, quod ille ignis ascendet quantum ascenderunt aquae diluuii, & inuoluet ille ignis omnes, sicut omnes inuoluerunt aquae diluuiji, & non oportebit, quod sit ibi arca saluans ab illo igne, sicut fuit arca Noc saluans ab aquis diluuij. IIli tamen, qui tunc reperientur viui in aduentu illius ignis, dicuntur viui: quia ita cito resurgent ac si non essent mom tui, & est modus loquendi Scripturae sacrae. Ait enim Christus: Non est mortua puella, sed dormit, quod audientes deridebant eum, scientes, quod mortua esset; tamen dicebatur non mortua, quia ita cito reuixit, ac si non esset mortuam. quod autem ille finalis ignis tantum ascendet, quantum ascenderunt aquae diluuij, patet per Augustinum 2o. de Ciuitate Dei: Quod etiam Christus venturus sit iudicare viuos, & mortuos: quia illi, qui tunc reperientur viui, ita celerrime surgent, ac si semper vixissent, & non fuissent mortui, vt patet per Augustinum eodem libro.

Dato tamen, quod illi sic inuenti non morirentur, sed semper viuerent: Responderi potest, quia, quod fit ex Dei dispensatione speciali, non debet trahi ad legem communem. mors corporalis debita naturae per peccatum Adae debetur in omnes, non obstante, quod aliqui circa sinem ex diuina dispensatione speciali, de vita mortali transeant ad vitam immortalem; posito, quod sic esset, vt videntur sonare verba Hieronymi volentis, quod qui inuenientur viui circa finem Mundi, non morientur: quamuis verba Hieronymi, & Apostoli: Nos, qui viuimus, qui residui sumus, &caet. possint exponi, quod illi, qui inuenientur viui, remanebunt viui: quia ita cito resurgent, ac si non fussent mortui, sed semper vixissent.

Et per hoc patet solutio aa tertium, quod Christus est iudicaturus viuos, & mortuos: quia illi, qui tunc inuenientur viui, ita cito resurgent, ac si non fuissent mortui, sed semper vixissent.

Vel possumus dicere, quod Christus venturus est iudicare viuos, & mortuos, id est, bonos, & malos: quia boni resurgunt in iudicium vitae aeternae: mali autem in iudicium mortis aeternae.

Ad quartum dicendum, quod si Deus iterum de terra faceret hominem, vel non per seminalem rationem, sed per suam potentiam, quam non alligauit actionibus naturalibus, & de costa, vel de aliquo membro, vt puta de digito faceret hominem, sicut de terra fecit Adam, & do costa Tuam; credibile est, quidquid dicant alii quod ille homo, siue esset mas, siue femina, sic factus non haberet originale peccatum, sed haberet aliquod donn gratuitum, saltem per quoc posset stare corporaliter, & spiritualiter, sicut fecit de Adam, & Eua. Nam, quod homo non debitor mortis, & non reus mortis; sicut nos nascimur filii irae, & rei mortis, formetur in puris naturalibus, vt necesse sit eum mori, & peccare, videtur, quod diuina aequitas non admittat: tamen, vt ait Beatus Augustinus in epistola ad Volusianum: In rebus mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis. In tali ergo homine sic formato per miraculum: quia naturaliter sic formari, vel produci non posset; sicut tota ratio facti esset potentia facientis, ita tota conditio producti esset voluntas producentis. Dato ergo, quod esset sic productus, esset talis, sicut Deus vellet.

Ad quintum dicendum, quod si peccasset Eua, & non Adam; posset dici, quod filii susent nati cum defectibus corporalibus, non autem cum spiritualibus. Nam filii habent corpus a matre, animam autem habent a patre, eo modo, quo pater potest dare eam. Nam in hominibus filii habent corpus a matre, sicut habent in alijs animalibus: sed habent animam a patre, non secundum essentiam: quia hoc modo potest eam dare solus Deus, qui animam creando infundit, & infundendo creat: sed habent silii animam a patre, secundum dispositionem inquantum semen patris in virtute animae rationalis eius difponit membra foetus ad suscipiendam rationalem animam. Et quia corpus est a matre, anima modo, quo dictum est, a patre: si peccasset Eua, & non Adam, & inde fuissent nati; videtur satis rationabile quod illi filii habussent defectus corporales, quos consequimur ex peccato originali, videlicet mortem, & aegritudinem, senectutem, famem, & sitim, lassitudines corporales, & talia: sed nonihabuissent defectus spirituales, videlicet necessitatem peccandi, vel carentiam diuinae visionis post mortem, si sine peccato alio superaddito decessissent.

Ad fextum dicendum, quod si aliquis nasceretur sine concupiscentia hibidinis modo, quo dictum est de Abrahae coniugio, cui non praeferebatur celibatus, & virginitas Ioannis; adhuc natus contraheret originale peccatum. quia Abraham non erat purgatus a palea, nec a peccato originali, nisi vt quaedam persona in se: non autem, vt principium alterius, & ideo genuit filium Isaac in peccato originali. Sed si diceretur, quod Parentes alicuius essent purgati a palea, & a peccato originali, vt sunt quaedam personae in se: & vt sunt principium alterius; diceretur, quod hoc fieri non posset, nisi eis restitueretur originalis iustitia. quo posito, generarent filios, sicut generassent primi Parentes, si non peccassent: propter quod argumentum seipsum impedit

Articulus 3

An vis generativa sit magis quam aliae vires infecta

ARTIC. III. An vis generatiua sit magis quam aliae vires, infecta. Conclusio est affirmatiua.

Dm. 1.2 q. 83. 4tt 3. Et, sent 43 1. 4. 3. art 3. Et demnlo q. 4. art. 3. D. bon. d. 31. art. 1. q. 3. Ric. d. 31. q. 3

AD TERTIVM sic proceditur Videtur, quod generatiua non sit magis infecta, quam aliae vires. Nam contraria sunt apta, nata fieri circa idem. Cum ergo virtus sit secundum rationem, vitium contra rationem: ergo non est susceptiuum vitij, vel virtutis, nisi illud, quod est aliquo modo rationabile, vel per essentiam, vel participationem: sed potentia generatiua nullo modo videtur rationalis: quia nullo modo est apta nata obedire rationi: ergo non solum non est plus infecta, quam aliae vires, sed nullo modo videtur esse infecta.

Praeterea potentia infecta non potest habere actum non infectum, & sine peccato: si ergo ipsa potentia generatiua est infecta, ergo semper elus actus erit cum peccato. Cuius contrarium tenet Ecclesiam. Vult enim, quod actus generationis in personis legitime coniugatis, si sit propter generationem prolis, vel propter reddendum debitum, possit esse sine omni peccato mortali, & veniali: generatiua ergo non solum non est infecta prae alijs: sed potest esse non infecta, & non habere actum infectum.

Praeterea infectio originalis peccati est infectio fomitis: quia ipse fomes peccati dicitur peccatum originale. sed fomes peccati est defectus in sensualitate, vel in concupiscibilitantum, vel secundum alium modum ponendi est defectus in concupiscibili, & in rationabili: ergo concupiscibilis, & rationabilis possunt dici potentiae infectae: ipsa autem generatiua non dicitur infecta.

Praeterea nutritiua, & augmentatiua, & generatiua sunt potentiae animae vegetabilis. Cum ergo sint vnius, & eiusdem animae, debent iudicari ad paria: sed in nutritiua, & augmentatiua non dicitur esse infectio peccati originalis: ergo generatiua non solum non est infecta prae alijs, sed debet dici non infecta.

INCONTRARIVM est: quia infectio peccati originalis potissime consistit in resistentia, & in rebellione contra rationem. Si enim Adam non peccasset, membra eius genitalia non fuissent mota, nisi secundum quod eius ratio dictasset: nunc autem non solum expectant dictamen rationis, sed mouentur genitalia contra rationem: ergo in potentia generatiua maxime apparet ista inobedientia, & illa videtur esse maxime infecta.

Praeterea Augustinus 14. de Ciuita. Dei, vult, quod ex inobedentia Dei secuta est inobedientia carnis. & in eodem cap.m ait, quod maxima est miferia hominit, quando in scipso inobedientiam reperit, & loquitur de inobedientia camis, quantum ad potentiam generatiuam: ergo illa potentia maxime est infecta.

RESOLVTIO. Peccato originalimagit, quam alia vires, generatiua est infecta. Idque patet, si tactiuae, concupiscibili, rationi, voluntati, sibiam ipsi comparetur.

RESPONDEO dicendum, quod potentia generatiua potest comparari ad sex. Primo ad seipsam, quae conparatur ad naturae productionem. Nam peccatum originale, de quo agitur, dicitur peccatum naturae, & infectio naturae, & maxime in his viribus apparet, quae operantur ad productionem naturae, cuiusmodi est vis, vel potentia generatiua: quia generatio est opus naturae. Secundo potentia generatiua potest comparari ad suam potentiam tactiuam, in qua est maxima delectatio, inducens & inclinans ad actum generationis. Tertio potest comparari ad potentiam concupiscibilem, quae propter delectationem imperat generationis actum. Quarto potest comparari ad ipsam rationem, quae quasi tota subuertitur ex huiusmodi actu. Quinto potest conparari ad voluntatem, per quam talis actus habet rationem culpae: quia secundum Aug in de vera Relig. Omne peccatum adeo est voluntarium &c. Sexto potest conparari ad ipsam essentiam animae, in qua per se, & sicut in subiecto habet esse formaliter originale peccatum. Ex omnibus autem his possumus ostendere, quod potentia generatiua habet aliquam principalitatem, quantum ad infectionem originalis peccati.

Primo si huiusmodi potentia generatiua consideretur secundum seipsam. Nam infectio originalis peccati, secundum quod huiusmodi magis est inper sona aliqua, vt est principium alterius, quam vt consideratur secundum seipsam. Nam, vt supra dicebatur, baptixatus postquam per baptismum est absolutus ab infectione peccati originalis, vt est quaedam persona in se, non propter hoc est absolutus, & liberatus, vt est principium alterius. Propter quod mundatus, & liberatus a peccato originali generat filium in peccato originali, sicut granum purgatum a palea generat granum cum palea: & quia per potentiam generatiuam est persona generans principium alterius, & per illam potentiam producitur natura prolis, si consideretur talis potentia secundum seipsam, oportet, quod habeat aliquam principalitatem respectu infectionis peccati originalis, quod ex origine, & ex generatione contrahit.

Secundo hoc idem patet, si comparetur potentia generatiua ad suam potentiam tactiuam, in qua natura constituit delectationem maximam, vt non periret species. Nam gula, & luxuria, quarum vna deseruit conseruationi indiuidui: alia conseruationi specici, maxime consistunt in delectatione tactus. De luxuria quidem non est dubium, quod consistit in delectatione tactus. De gula etiam dubium esse non debet. Nam licet posset videri, quod gula consisteret in delecta¬ tione linguae, vt ex hoc diceretur gula consistero, in delectatione gustus; tamen est ibi modica delectatio: quia si homo gustet, & non deglutiat, modica est ibi delectatio, vt patet per Philosophum in 3. Ethic. Nam potissima delectatio gulae est in gutture. Et ex inde forte dicitur gula, non a lingua, sed a gutture. Probat autem Philosophus in 3. Ethic. Quod Qula, vel delectatio ciborum potissime consistit in gutture, vbi est sensus tactus, non in lingua, vbi est sensus gustus, per Philoxenum, qui cum esset pultiuorax, id est, deuorator pulmentorum, optauit, vt guttur eius longius Gruis fieret: non vt lingua eius esset longa, sicut lingua bouis, sed vt guttur eius esset longum, sicut Gruis: quia non delectabatur in gustu pulmentorum quantum ad linguam, sed in tactu eorum, quantum ad guttur. Constituit ergo natura magnam delectationem in tactu gutturis, vt conseruaretur indiuiduum: sed longe maiorem constituit in tactu genitalium, vt conseruaretur species. Si igitur comparetur potentia generatiua ad suam potentiam tactiuam, vbi constituta est tanta delectatio; manifeste apparet, quod potentia generatiua prae alijs viribus, habet quandam infectionem.

Tertio potest comparari potentia generatiua ad potentiam concupiscibilem, quae propter delectationem imperat generationis actum, vbi etiam maxime apparet propter actum generationis infectio peccatioriginalis. propter quod peccatum originale, cum multis nominibus nominetur, plura ex illis nominibus sumpta sunt a peccato concupiscibili: quia peccatum illud dicitur concupiscentia, dicitur concupiscibilitas, dicitur vitium concupiscentiae. Etiam & alia nomina praefati peccati, quae non secundum vocem a concupiscentia nominantur, sed secundum rem denominantur ab ipsa: quia illud peccatum dicitur lex membrorum. dicitur tyrannus, quae nomina secundum rem a viconcupiscibili sumpta sunt: sic etiam fomes peccati secundum quosdam a solo concupiscibili sumitur. Propter quod si potentia generatiua comparetur ad concupiscibilem, quae propter delectationem imperat generationis actum, patet potentiam generatiuam in infectione peccati originalis habere quandam principalitatem.

Quarto quidem patet, si comparetur potentia generatiua ad ipsam rationem, quae deberet ratio ni obedire, & non moueri, nisi secundum dictamen rationis, vt ordinauit Deus in natura instituta. Nunc autem in natura corrupta potentia generatiua, & menbra genitalia non solum non obediunt ratio ni, sed in illo actu totaliter subuertitur ratio. Vnde Aug. 14. de Ciu. Dei, loquenes de actu illo, ait, quod in momento ipso temporis, quo ad eius peruenitur exterminium pene omnis acies, & omnis vigilia cogitationis obumbratione abruitur id est confunditur.

Quinto quidem patet, si potentia generatiua conparetur ad voluntatem, ex qua omnis actus vitiosus habet rationem culpae. Nam appetitus sensitiuus, qui dicitur sensualitas, & appetitus intellectiuus, qui dicitur voluntas, se inuicem trahunt, sicut rota rotam, vel sphaera sphaeram, vt potest haberi ex tertio potissime, cum appetitus sensitiuus, siue concupiicibilis trahit voluntatem propter maximam delectationem, quae est in actu generationis.

Sexto hoc idem patet, si comparetur potentia generatiua ad essentiam animae intellectiuae, in qua per se, & sicut in subiecto habet esse peccatum originale. nam quod infectio peccati originalis potissime appareat prae alijs viribus, vel in vi, vel in potentia generatiua. patet, quia potentia generatiua in hac natura corrupta disponit ad introductionem animae intellectiuae. In cuius essentia per se, & sicut in subiecto habet esse peccatum originale, vt patebit ex sequentibus quaestionibus.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, in natura instituta genitalia obediuissent rationi, & non mouissent se, vt potest patere per Aug. in pluribus locis de Ciuit. Dei, nisi secundum quod ratio dictasset. Funda mentum ergo argumenti, quod potentia generatiua, vel genitalia nihilfaciunt pro ratione; et si veritatem habet in natura corrupta, non habuisset veritatem in natura instirtuta. Quod vero tangebatur, quod virtus, & vitium sunt circa idem; nos plus arguit argumentum, nisi quod in carne, vel in potentia generatiua non potest esse infectio, quae sit peccatum, vel culpa formaliter; tamen non arguit qu possit ibi esse talis infectio causaliter. Nos autem non dicemus potentiam generatiuam prae aliis viribus, esse magis infectam, quantum ad peccatum originale formaliter, sed causaliter: quia & ea causa causatur omnis infectio talis peccati. Nam origo, & generatio idem dicunt. & idem est peccatum originale, quod peccatum contractum es origine, vel ex generatione.

Ad secundum dicendum, quod per actum coniugii possunt excusari personae coniugum, ne peccent, sunt quaedam personae in se: sed vt sunt principium alterius, & quod non generent filios in peccato originali, quod sit per potentiam generatiuam, Sanctitas coniugii ad hoc se non extendit: quia coniuges quantumcunque sint liberi a peccato originali, & ab omni alio peccato; semper tamen generant filios in peccato originali.

Ad tertium dicendum, quod fomes peccati potest dici quaedam ariditas, & quaedam siccitas potentiarum, & sicut aridum, & siccum est fomentum Ignis materialis; sic ariditas, & siccitas potentiarum, quae fit ex carentia viriditatis originalis iustitiae; potest dici fomes, vel fomentum peccati. Et quia tam mn ratione, quam in sensualitate est talis siccitas, vel defectus talis viriditatis, fomes peccati potest ad vtranque referri; tamen, qui hoc vult referre solum ad sensualitatem, quia talia secundum quandam adapta tionem sunt dicta, posset quis, si vellet laborare, ad hoc inuenire bonam adaptationem.

Ad formam autem arguendi dicendum, quod ex potentia generatiua, per quam producitur proles, in qua habet esse originale peccatum, & defectus originalis iustitiae; conningunt omnes isti defectus. propter quod potentia generatiua merito potest dici infecta.

Ad quartum dicendum, quod per carentiam originalis iustitiae, quae est ratio peccati originalis, essetia anime, & rationes eius, potentiae rationales sensitiut, & vegetatiuae sunt infectae: quia ex decore originalis iustitiae quaedam perfectio, & quaedam pulchritudo redundabat in omnes huiusmodi potentias, vt descendamus ad potentias animae vegetatiuae: cuiusmodi sunt nutritiua, augmentatiua, & generatiua. quicquid dicant alij: dicemus omnes istas potentias ex peccato originali esse infectas. Infecta est enim nutritiua, quia non restaurat ita puirum, sicut restanrabat in natura instituta. Infecta est augmentatiua, quia non augmentat cum omni illo decore, & decentia, sicut tunc augmentasset. Augmentat enim aliquoties nimis in longum, cum quadam gracilitate, vel nimis in grossum, cum quadam nimia breuitate. Sic etiam infecta est potentia generatiua, quia tunc per talem potentiam fuisset generatio filiorum cum originali iustitia, nunc autem est cum originali peccato.

PrevBack to TopNext