Praeambulum
Praeambulum
QVONIAM supra dictum est Superius determinauit Magister de originali peccato quantum ad eius quiditatem, & quantum ad eius transsysionem Hic determinat de eo quantum ad remissionem eius, quomodo remittatur in baptismo: circa quod duo facit. Quia primo facit quod dictum est. Secundo circa hanc mate. riam mouet multas quaestiones, ibi: [Praeterea quaeri solet.] ICirca primum duo facit: quia primo quaerit, quomodo dimittatur peccatum originale in baptismo, prout huiusmodipeccatum maculat animam. Secundo quaerit, quomodo fiat talis remissio per baptismum, prout tale peccatum maculat, & faedat carnem, ibi: [solet autem quaeri. Circa primum rria facit, quia primo mouet quaestionem, quomodo dimitttaur peccatum originale per baptismum, prout maculat animam. Secundo ponit quaestionis solutionem. Tertio solutionis positae ponit multas declarationes, & patefactiones. Secunda ibi: [Sed licet remaneat. ] Tertia ibi: [iDuplici igitur.
Tunc sequitur illa pars: [Solet autem quaeri: in qua mouet quaestionem de remissione facta in baptismo, quantum ad faeditatem carnis. Circa quod tria facit: quia primo mouet huiusmo, di quaestionem, & assignat quorundam responsionem. Secundo assignat responsionem aliam, & obiicit contra eam. Tertio ponit illius obiectionis solutionem. Secunda ibi: [Alii uero putant. ITertia ibi: [Ad quod ilsi dicunt Tunc sequitur illa pars: [Praeterea quaeri solet, lin qua circa peccatim originale mouet multas quaestiones, & sex facit, secundum quod sex mouet quaestiones. Nam primo quaerit, cum peccatum originale sit concupiscentia. Vtrum concupiscentia remaneat post peccatum. Secundo quaerit quomodo anima sit obnoxia propter peccatum originale. Tertio quaerit utrum peccatum originale debeat dici voluntarium, uel necessarium. Quarto quaerit cum Deus creet animam mundam: Vtrum deceat eam permittere maculari. Quinto quaerit de animarum qualitate ante baptismum: Vtrum tales sint ante baptismum, quales sunt creatae a Deo. Sexto & vltimo quaerit de animarum aequalitate: Vtrum a sui creatione sint creatae omnes aequales. Secunda ibi: [Solet ettam quaeri. ITertia ibi: [Illud etiam. Quarta ibi [si uero quaeritur. QQuinta ibi: [Hoc a quibusdam. Sexta ibi: [Illud quoque. IEt in hoc ter minet sententia presentis Lectionis, & Distinctionis.
On this page