Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De peccati originalis remissione

QVAEST. I De Peccati originalis remissione.

CIRCA hanc Distinctionem quaeritur de duobus principaliter. Primo de peccati originalis remissione. Secundo de eius causa. Circa primum quaeruntur tria. Primo de remissione originalis peccati per baptismum quantum ad culpam. Secundo quantum ad poenam. Tertio quantum ad aequalitatem eius. Vtrum sit aequaliter in omnibus, uel aequaliter remittatur in omnibus.

Articulus 1

An originale peccatum baptismo remittatur

ARTIC. I. An originale peccatum baptismo remittarur. Conclusio est affirmatiua.

D. Tho. 1. 2. q. 81. art. 3. ad 3. Et 3. 9. q. 6o. art 3. ad 1. Et 3. Sent. d. 32. q. 1. art. 1. D. Bon. d. 32. art. 1. q. 1. Ric. d. 33 q. 1 8 d. 32. q. 1. Biel da a q. 1. Dur. d 33. q. 1. Aut Andt. d 32. q. 1.

AD primum sic proceditur. videtur quod peccatum originale non remittatur in baptismo quantum ad culpam. Nam peccatum originale ideo habet rationem culpae: quia est carentia originalis iustitiae, quam debemus habere: cum ergo per baptismum non restituatur nobis originalis iustitia, non videtur, quod pet hoc dimittatur originale peccatum, quod habet rationem culpae.

Praeterea per baptismum duo consequimur, caracterem, & gratiam. Baptixato enim imprimitur caracter, & consertur gratia. Si ergo per baptismum fit remissio originalis peccati quantum ad culpam, uel hoc erit per caracterem, uel per gratiam: non per caracterem. quia etiam fictus accedens etiam cum intentione peccandi mortaliter recipit caracterem. Sed talis existens non potest sequi remissionem alicuius peccati: ergo per caracterem non fit talis remissio, nec per gratiam etiam: quia quoddam peccatum mortale sequens tollit gratiam baptismalem, qua amota videretur redire originalis culpa: sed hoc est falsum. ergo &c.

Praeterea sicut se habet actus in peccato actuali: sic se habet concupiscentia in peccato originali: sed redeunte actu, de necessitate redit peccatum actuale. Ergo redeunte concupiscentia, redit peccatum originale: sed contingit hominem post baptismum concupiscere. ergo contingit ipsum post baptismum habere peccatum originale. quo, posito non fuit in baptismo remissum.

Praeterea si respondeatur: sicut videtur respondere Magister, quod post peccatum remanet concupiscentia: sed remissa, & diminuta; Contra: Magis, & minus non diuersificant speciem. Intensum ergo & remissum non diuersificant speciem. Si ergo intensa concupilcentia est peccatum originale, remissa concupiscentia erit peccatum originale.

Praeterea concupiscere inordinatum procedit ex concupiscentia inordinata. Cum ergo post baptismum possimus habere concupiscentiam inordinatam, si talis concupiscentia ante erat peccatum originale, erit tale peccatum etiam post baptismum.

IN CONTRARIVM est, quia ut diruead Rom. Baptixati sumus consepulti cum Christo, & resurgimus, vel uiuimus cum Christo. Ergo baptismus tollit peccatum originale, & omne aliud peccatum, quod inuenitcum ipso: quia aliter non resurgeremus a peccatis nostris per baptismum, & non reciperemus per ipsum viuere cum Christo.

Praeterea non possumus simul esse filii irae, & silii gratiae: sed ante baptismum sumus filii irae. Iuxta illud ad Eph. Eramus silii irae, sicut & ceteEu ri: sed post baptismum sumus filii gratiae. ergo &c.

RESOLVTIO. Baptismus a peccato originali absoluit, quatenus ipsum habet rarionem culpae: siue ipsa culpa consideretur in Adem, ut communitasa in natura, siue ut personam inficit.

RESPONDEO dicendum, quod illud, quod dicit Gregorius de peccato actuali 25. Moralium, possumus adaptare ad peccatum originale. Vult enim Gregorius ibi, quod peccatum actuale tripliciter potest considerari: ut peccatum tantum, uel vt peccatum, & poena peccati: uel tertio ut peccatum, & causa peccati: quia ut ait ibidem, peccarum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Si ergo quis committat peccatum, & non paeniteat, mox trahitur in peccatum aliud: & si non paeniteat de illo alio trahitur in peccatum aliud, & sic deinceps. Peccatum ergo non potest habere nisi triplicem considerationem, uel in se, uel ut resertur ad peccatum praecedens, si habuit tale peccatum: uel ut resertur ad peccatum sequens. Si consideretur in se, sic est peccarum tantum: sed si reseratur ad peccatum praecedens, sic est peccatum, & poena inflicta pro illo peccato, uel effectus illius peccati. quia peccatum primum non deletum suo pondere traxit in secundum peccatum, quod potest dici poena eius, uel effectus ipsius: sed si reseratur ad sequens peccatum: sic erit peccatum, & causa peccati. quantumcunque ergo peccata praecedant aliquod peccatum: & quantumcunque sequantur, non poterit haberae peccatum rationem peccati, nisi habeat triplicem considerationem, uel in se, & sic est peccatum: uel ut comparatur ad praecedens, siue ad praecedentia peccata, & sic est poena, uel effectus: uelut comparatur ad sequens, siue ad sequentia peccata, & sic se habet, ut causa. Et sicut peccatum actuale est quaedam actualis auersio a Deo: sic peccatum originale est quaedam naturalis auersio ab ipso. Et sicut peccatum actuale, nisi per poenitentiam deleatar, potest esse inter duo peccata actualia: sic peccatum originale, nisi per baptismum remittatur, semper est inter duo peccata actualia, videlicet inter peccatum Adae, cuius est defectus, vel poena: & peccatum actuale prolis, quod potest dici peccatum in se, & potet dici illud peccatum Adae, cuius est effectus, vel poena. Et potest dici peccatum actuale sequens id, ad quod de necessitate inclinat. Potest en. peccatum originale dici illud peccatum actuale Adae. Iuxta illud a Rom. In quo omnes peccauerunt: omnes D. peccauimus in Adam, uel in illo peccato Adae: quia illud peccatum Adae priuauit ipsum originali iustitia, & infecit naturam Adae, cui erat data illa iustitia, quam inficiendo infecit naturam omnium posterorum, qui acceperunt naturam corruptam ab Adam, & qui per rationes seminales descenderunt ab Adam. illud ergo peccatum Adae, quod fecit carere Adam originali iustitia, fuit peccatum omnium nostrum: quia omnes nos facit carere originali iultitia. Et hoc est, quod dicit Augu. de Ciuit. uolens, quod omnes nascamur peccatores nati ex Adam, quia omnes eramus in illo uno, & omnes eramus ille unus. Ideo omnes peccauimus in illo uno. Hoc idem dicit in epistola ad Bonifacium, quod culpa Adae fuit conmmunis omnium nostrum: & sicut originale peccatum potest dici illa culpa Adae, a qua est causata sic potest dici culpa actualis nostra, ad quam de necessitate inclinat. Nam sicut corpus propter peccatum mortuum est, quia habet necessitatem moriendi: sic spiritus propter peccatum originale mortuus est naturaliter, & actualiter. Naturaliter propter originale peccatum: quod est culpa naturalis: & actualiter propter culpam actualem, ad quam de necessitate inclinat. Cum ergo quaeritur: Vtrum peccatum originale, inquantum habet rationem culpae, tollatur in baptismo. Dicemus, ut paret ex habitis. quod peccatum originale tripliciter habet rationem culpae. Primo vt fuit in Adam, in quo fuit infecta natura nostra per peccatum Adae, in quo omnes peccauimus, & culpa illa fuit comunis nobis omnibus. Ergo peccatum originale habet rationem culpe in ipso Adam. Secundo habet rationem culpae prout illa natura sic infecta conmmunicatur nobis, & inficit personas nostras. Tertio tale peccatum habet rationem culpae, prout persona sic in fecta inficit seipsam: & nisi per baptismum absoluatur. necessitatur ad actualiter peccandum: ergo natura nostra potest considerari, ut infecta in Adam, uel ut conmmunicata nobis, & inficit personam nostram: & tertio ut persona nostra sic infecta & in ficit seipsam, & necessitatur ad addendum peccatum actuale super originale. Gratia ergo baptismalis absoluit nos a peccato originali, ut habet rationem culpae, ab omni isto tripltci modo: quia gratia baptismalis primo absoluit nos, prout persona Adae infe¬ cit natura, in quo omnes peccauimus, ut non imputetur nobis peccatum illud. Secundo absoluit nos, prout natura illa infecta in Adam communicatur nobis, & inficit personam, & nascimur in peccato originali. Tertio absoluit nos pro persona infecta, quae inficit ulterius seipsam: quia necessitatur ad peccandum, & super peccatum originale superaddit actuale. Est ergo peccatum originale nostrum inter peccatum actuale Adae, a quo causatur: & peccatum actuale nostrum, quod de necessitate causatur, nisi per baptismum deleatur.

Vel possumus aliter distinguere, & in idem redit, quod nos possumus tripliciter considerari. Primo vt fuimus in Adam. Secundo, ut fuimus in nobis ipsis. Tertio ut per liberum arbitrium ordinamur ad Deum. Vt fuimus in Adam, fuimus infecti quam tum ad naturam. Vtfuimus in nobisipsis, fuimus infecti quantum ad naturam: quia natura infecta inficit personam: Sed ut per liberum arbitrium conparamur ad Deum, specialiter inficimur quantum ad personam. Nam agere per liberum arbitrium attribuitur personae. Ratio n. agendi, & patiendi attribuitur naturae: quia ratio agendi attribuitur formae: patiendi materiae. sed ipsum agere, uel pati attribuitur personae, uel supposito, ut supra probauimus per Damas. vbi uult, quod agere, & pati non attribuuntur naturae, sed supposito. hoc est ergo peccatum originale prout natura insecta in Adam communicata nobis per originem inficit personam. Et hoc est peccatum actuale, prout persona agens per liberum arbitrium inficit seipsam.

DVB. I. LATERALIS. An per gratiam baptismalem multipliciter a peccato originali absoluamur Conclusio est affirmatiua.

Absoluimur enim, ut Adae membra: Vt in nobis ipsis esie incipimus: & ut ad Deum, tanquam ad nostrum finem, tendimus liberati

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, cum suppositum sit, quod triplici modo absoluimur per gratiam collatam in baptismo a peccato originali, quomodo hoc veritatem habeat. Dicendum, quod peccatum originale, ut supra dicebatur, est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam. Nam sola carentia originalis iustitiae non potest habere rationem peccati, uel culpae. Nam cum non restituatur nobis per baptismum originalis iustitia: si sola carentia eius esset originale peccatum: semper essemus in originali peccato, & per baptismum non absolueremur ab ipso: sed carentia originalis iustitiae ex hoc habet rationem peccati, uel culpae: quia sumus debitores, & obligati ad habendam ipsam: & quia cum quis non habet, quod debet, & est obligatus habere, merito imputatur sibi ad peccatum, & culpam: ideo carentia originalis iustitiae ante baptismum imputatur nobis ad peccatum, & culpam. Possumus autem dicere, quod ad habendam originalem iustitiam ante baptismum sumus tripliciter obligati. Primo ut comparamur ad Adam. Secundo vt comparamur ad nosipsos. Tertio ut comparamur ad Deum. Vel si uolumus omnia ista referre ad Deum: quia omne peccatum intantum peccatum est, inquantum auertit nos a Deo: quia auersio est formalior in peccato, quam conuersio; possumus Deo comparari tripliciter. Primo ut ad causam efficientem, prout nos producit, ut fuimus in Adam. Secundo ut ad causam efficientem, prout nos producit, ut sumus in nobis ipsis. Tertio comparamur ad Deum tam quam ad finem, prout nos ordinat ad seipsum. Omnibus autem istis tribus modis absoluimur in baptismo. Propter quod apparet, quod absolutio baptismalis ab originali peccato non opor ter, quod sit restitutio originalis iustitiae, sed absolutio a debito habendieam. Dicemus ergo, quod primo sumus obligati ad originalem iustitiam habendam, ut fuimus in Adam. Vel primo sic sumus obligati, ut Deus nos produxit in Adam. In quo fuit tota natura nostra virtualiter per rationem seminalem in nos deriuanda. Nam sicut nos produxit Deus in Adam, & sic collocauit in eo virtualiter totam nostram naturam, quod ei non tanquam singulari personae, ut supra tetigimus, sed tamnquam capiti omnium nostrum, & tanquam habenti. virtualiter in se totam naturam nostram contulit originalem iustitiam, quod saciendo obligauit ipsum, & nos descensuros ab eo ad habendam talem iustitiam. Secundo sumus obligati ad habendam talem iustitiam, ut ab Adam, uel a Deo sumus in nobis ipsis. Nam hoc est peccatum originale. quod potest dici naturalis infectio personae per infectionem naturae. Propter ergo istam infectionem obligamur, & sumus debitores ad habendam originalem iustitiam, quae perficiebat naturam, & personam. quia nati in originali peccato nascimur defectiui in utroque. Tertio obligamur ad originalem iustitiam, prout comparamur ad Deum, tanquam ad finem. nam nati in originali peccato nascimur auersi a Deo natura liter per culpam originalem, a qua nisi abluamur per baptismum necessitamur auertia Deo tanquam a fine per culpam actualem. Omnibus autem ijs tribus modis per gratiam baptismalem absoluimur a debito originalis iustitiae.

Nam primo absoluimur a tali debito, uel ut sumus membra Adae, & ut obligati sumus in eo, quia per gratiam baptismalem fimus membra Christi, cuius membra existentes absoluimur a debito Adae, & a morte spirituali, quam incurrimus per Adam. quia per hominem mors, & per hominenm resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur; Ita & in Christo omnes uiuificabuntur.

Secundo absoluimur a debito originalis iustitiae. prout per originem ab Adam incipiamus esse in nobis ipsis. Vel prout Deus per talem originem producit nos quotidie, ut simus in nobis ipsis, [mu quem modum natura corrupta, descendens ab Adam corrupit personam accipientem per originem naturam sic cortuptam. & hoc est peccatum originale. ut dicebatur corruptio personae per originalem originem causata ex corruptione naturae, & quia originale peccatum importat corruptionem naturae, & personae propter tale peccatum obligamur ad habendam originalem iustitiam, quae erat perfectio naturae, & personae: sed ab hoc debito absoluimur per gratiam baptismalem, quae quantum facit ad propositum supplet desectum originalis iustitiae: quia sicut illa perficiebat naturam, & personam, sicgratia baptismalis perficit. Perficiebat en. originalis iustitia naturam scued se. quia hoc modo erat in essentia animae, quae, cum sit forma naturae per antonomasiam debet dici natura nostra: perficiebat etiam personam per redundantiam, quia a persectione illius originalis iustitiae, qu rat in essentia, redundabant perfectiones, quae erant in illis potentijs, quarum actiones sunt attribuendae personae: & recte hoc modo se habet gratia, quia perficit animae essentiam, & a tali perfectione essentiae resultat perfectio in illas pottntias, quarum actiones sunt attribuendae personae. Ergo per gratiam baptismalem hoc secundo modo absoluimur a peccato originali, non quod nobis restituat originalis iustitia: sed quia absoluimur a debito habendieam. Quia gratia baptismalis, quantum ad propositum spectat, non solum facit, quod faciebat originalis iustitia: sed etiam ultra. quia illa non plus faciebat, nisi quod possemus stare: sed gratia baptismalis facit hoc, & amplius. quia facit, quod pessimus stare, & proficere.

Tertio absoluimur a tali debito, prout comparamur ad Deum, tanquam ad finem. Nam hoc faciebat originalis iustitia, quod possemus nos praeseruare sub Deo, & non necessitaremur deuiare ab ipso, tanquam a fine. Et econtrario facit originale peccatum, quia facit nos naturaliter a Deo auersos tanquam a fine: & nisi tale peccatum deleat per baptismum, necessitat nos, ut actualiter auertamus nos a Deo tanquam a fine. Et quia omni: bus praefatis tribus modis, prout per peccatum originale sumus debitores, & obligamur ad habendam originalem iustitiam, ex quo debito peccatum originale habet rationem culpae, absoluimur per baptismum. & per gratiam baptismalem. ideo bene dictum est, quod in baptismo absoluimur a peccato originali omni modo, quo potest habere rationem culpae.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod originale peccatum est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam: sed magis est ibi ratio culpae propter debitum, quam propter carentiam. propter quod dicetur quod in baptismo remittitur originalis culpa, non quia restituatur nobis originalis iustitia, sed quia absoluimur a debito habendi eam.

Ad secundum dicendum, quod bonum est uno modo: malum autem multipliciter: uel cuedu Dionye sium, bonum consistit in tota causa: malum autem cum particularibus defectibus. quod ergo simus grati Deo, contingit per gratiam: sed quod simus auersi a Deo, contingit per culpam originalem & per multiplicem culpam actualem. Quaelibet ergo culpa tollit gratiam, sed non quelibet culpa facit redire culpam remissam, nisi reiteretur actus ille. Culpa ergo originalis dimissa per gratiam, subtracta gratia, non redit nisi rediret origo, & generatio carnalis, per quam coniuncta est talis culpa.

Ad argumentum autem cum quaeritur, per quod remittatur culpa originalis: Vtrum per caracterem impressum, vel per gratiam insusam. Patet quod pergratiam. Aduertendum tamen, quod argumentum quaerit: Vtrum peccata dimissa redeant. Ad quod dici potest, quod absolute secundum se non redeunt nisi actus, per quos sunt introducta peccata, reiterentur. Possunt tamen dici redire aliquo modo per ingratitudinem: sed ad solutionem argumenti sufficit, quod non redeant simpliciter, & secundum se.

Ad tertium dicendum, quod redeunte actu, vt est culpa actualis, redit culpa actualis. Sic si rediret coneupiscentia, ut est originalis culpa, rediret talis culpa, sed hoc modo nunquam redire potest post baptismum. Nam in baptismo absoluimur ab originali peccato non per restitutionem originalis iustitiae: sed quia absoluimur a debito habendi eam. Quod si ulterius quaeratur quomodo absoluimur a tali debito, potest dici, quod absoluimur per commutationem in aliud debitum. Nam, ut nati ab Adam tanquam membra Adae obligamur ad habendam originalem iustitiam: sed, ut renati per baptismum, & ut membra Christi obligamur ad habendam gratiam, quam adipiscimur in baptismo, quam si contingat nos post baptismum perdere, possumus eam per poenitentiam recuperare, ut sit baptismus prima Tabula post naufragium contra peccatum originale: & poenitentia sit secunda contra peccatum actuale.

Ad quartum dicendum, quod intensum, & remissum non uariant speciem, si fundentur in eadem forma, uel in eadem perfectione: sed variant speciem, si infundentur super diuersis formis. potest enim maius, & minus, vel intensum, & remissum contingere ex sola maiori, & minori dispositione materiae, manente eadem forma: vt manente eadem forma aeris propter maiorem, & minorem dispositionem materiae, potest esse aer magis, & minus calidus. sed aliquando maioritas, & minoritas fundantur sub diuersis formis, sicut dicimus, quod maior est caliditas ignis, quam aeris. semper manet ergo concupiscentia quantum ad pronitatem: quia semper est in nobis quaedam pronitas ad concupiscendum, & nos semper sumus debitores: sed non semper sumus obligati eodem debito. Nam ante baptismum sumus obligati ad habendam originalem iustitiam. Post baptismum uero mutarur nobis hoc debitum in aliud debitum: quia sumus debitores, ut habeamus gratiam: si ergo maioritas, & minoritas concupiscentiae comparentur ad idem debitum, uel ad debitum eiusdem perfectionis, & formae, vt puta, quia ante baptismum debemus habere originalem iustitiam, quandiu sumus sub tali debito semper sumus sub peccato orioinali & post baptismum, quia sumus sub alio debitod ist sub debito gratiae :isi ea careamus, Semper sumus subpeccato actuali: sed si comparetur concupiscentia, ut sumus ante baptismum, ut sumus sub debito originalis iustitiae ad concupiscentiam post baptismum, ut sumus subidebito gratiae, non erit conparatio secundum eandem persectionem. Nec secundum debitum eiusdem perfectionis. Ideo poterit ex hoc esse variatio peccati, ut uno modo accepta sit sub peccato originali. Alio modo sub actuali, ueletiam sub utroque, si non remisso originali superaddaturactuale. Sed si quaerat quomodo hae duae perfectiones originalis iustitiae, & gratiae se habeaet ad concupiscentiam; Dicendum, quod originalis iustitia totam tollit concupiscentiam, vt non sit: sed gratia non tollit concupiscentism, ut non sit, sed ut non imputetur. Possumus enim per gratiam uincere concupiscentiam, & bellare contra ipsam. Non solum tamen ut non imputetur nobis ad culpam, sed ut imputetur nobis ad meritum: quia si in tali certamine est culpa aliqua non simpliciter, sed venialiter, multo magis est ibi de merito, quia secundum sententiam lacobi, Omne gaudium existimare debemus, cum in tentationes uarias inciderimus: quia possumus per gratiam de eis habere victoriam, & mereri.

Ad quintum dicendum, quod ante baptismum, & post, possumus habere concupiscentiam inordinatam, & concupiscere inordinatum: sed hoe erit per peccatum originale, & etiam esse poterit per peccatum actuale: si non remisso originali superaddatur actuale. Sed post haptismum nunquam talis concupiscentia erit per peccatum originale, cum debitum originalis iustitiae sit remissum in baptismo, & in aliud debitum commutatum.

Articulus 2

An per gratiam baptismalem absolvamur a peccato originali quantum ad poenam

ARTIC. II. An per gratiam Baptismalem absoluamur a peccato originali quantum ad poenam. Conclusio est problematica ob uarios sensus.

D. Tho. 3. Sent. d. 34. q. 1. art. 2.

SECVNDO quaeritur de remissione originalis peccati per baptismum quantum ad poenam. Vtrum poena originalis peccat remaneat post baptismum: Videtur, quod non: quia cum poena infligatur proprer culpam, deleta culpa, debet dele ri poena. sed in baptismo remittit originale peccatum per omnem modum, ut habet rationem cul pae. Ergo eodem modo remittitur, ut habet rationem poenae.

Praeterea gratia est potentior, quam originalis iustitia: sed sub originali iustitia non potest esse aliqua penalitas. Ergo nec sub gratia.

Praeterea distinguitur duplex generatio: Carnalis, per quam nascimur menbra Adae: & spiritualis, per quam in baptismo fimus membra Christi: ergo hae duae generationes, quae fiunet sub Adam, & Christo sic se habent sic, Adam, & Christus. sed Adam fuit de terra terrenus, & factus est in animam viuentem. & Christus est de Coelo caelestis, & factus in spiritum viuificantem. ergo spiritualis generatio sub Christo potentior est carnali sub Adam. Sed generatio carnalis subAdam inducit in nos culpam, & poenam. Ergo spiritualis generatio sub Christo aufert a nobis omnem talem culpam, & omnem talem poenam.

Praeterea si dicatur, quod in baptismo tollitur oripinale peccatum, ut est culpa: sed non, vt est poena: quia adhuc remanet rebellio virium: quod ideo factum est, ut nobis fiat ad meritum. Praeterea secundum Augustinum de Ciuit. Dei. Non debet aliquid iudicari ex eo, quod est per accidens. Nam mors, quae est stipendium peccati, non debet simpliciter iudicari bona: licet aliquibus sit in bonum: quia ut dicit eodem libro capitulo octauo. Mors est bonis bona, & malis mala. si ergo poenalitates remanentes post baptismum prosunt nobis ad bonum: quia hoc est per accidens, non debent iudicari bonae, nec debent post baptismum remanere, sed tolli.

Praeterea gratia collata in baptismo diminuit concupiscentiam, & pugnam. Ergo intantum poterat augmentari talis gratia, quod totaliter tolletur talis pugna.

IN CONTRARIVM est ad Galar. Quod caro concupiscit aduersus spiritum, &c. Et loquitur de iam baptixatis; dato tamen, quod Apostolus hoc non diceret, quilibet tamen experitur in seipso, quod post baptismum sentit rebellionem carnis, quae si non est peccatum originale, quantum ad culpam (quia hoc modo absoluimur per baptismum) oportet, quod sit originale peccatum quantum ad poenam.

Praeterea flii contrahunt originale peccatum, quia nati sunt ex coitu libidinoso, & in concupiscentia. Si ergo tollerentur tales poenalitates a baptixatis, filii baptixaturi non contraherent originale peccatum, quod est falsum.

RESOLVIIO. Baptismus tollit defectus, rationem culpae, non poenae habentes. sed posi hanc uitam omnino: sine respectu naturae: siue personae.

RESPONDEO dicendum, quod cum per quaestionem primam determinatum sit originale peccatum tolli quantum ad culpam per baptismum; Et hic quaeratur, vtrum tollatur tale peccatum quantum ad poenam, vel quaestio nulla est, vel oportet concedere, quod aliqui defectus remaneant in nobis per baptismum, qui non habent rationem culpae, sed poenae: ideo necessaria est distinctio de differentia inter culpam, & poenam. Rursus quia in Adam persona infecit naturam; In nobis autem econuerso: natura infecta inficit personam: oportet propter hoc distinguere inter infectionem naturae, & personae, ut ex his duabus distinctionibus habeamus uias ad plene soluendam quaestionem propositam. Propter primum sciendum, quod intantum est aliquid culpa, proprie loquendo, inquantum est voluntarium: ideo, vt saepe diximus, Augustinus loquens de peccato, ut estcul pa ait, quod intantum peccatum est, inquantum est voluntarium: propter quod dicemus de voluntate, vel voluntario, quod dicimus de perso. na, vel perso nali. Nam intantum sunt aliqua personalia, inquantum sunt uoluntaria. lllud ergo, quod dicitur conmmuniter de persona, & natura, dicemus de voluntate, & natura: videlicet, quod in Adam persona corrupit naturam in nobis autem econuerso natura corrumpit personam. Sic etiam dicere possumus, quod in Adam voluntas corrupta corrumpit naturam, sed in nobis econuerso: natura corrupta corrumpit voluntatem: peccatum ergo originale, quod potest dici naturale est inter duplicem uoluntatem: corruptam videlicet inter voluntatem corruptam Adae, a qua causatur: & uoluntatem corruptam nostram, quam causat. Ipsa enim culpa originalis est naturalis: tamen, ut diximus, est inter duplicem voluntatem corruptam, vel inter duplicem actualem culpam, uidelicet inter culpam Adae, a qua est introducta: & culpam nostram, ad quam nos necessitat: quia nisi baptismus tollat culpam originalem de necessitate nos praecipitat in culpam actualem. Concludemus ergo, quod peccatum originale habet rationem culpae, ut est uoluntarium, & vt comparatur ad uoluntatem Adae per quam est introducta, vel ad voluntatem nostiam, quam ad malum necessario inclinat. His visis dicamus, quod peccatum originale est quidam defectus in essentia animae, ex quo defectu resul. tant defectus in omnibus potentijs: sed non omnes tales defectus habent rationem culpae: sed illi soli, qui habent ordinem ad voluntatem, vel ad vires appetitiuas, secundum quas accipitur ratio culpae, & ratio auersionis a Deo. Alii autem defectus, qui possunt stare sine auersione a Deo, habent magis rationem poenae quam culpae: ideo rebellio peccatotum ad rationem, per quam potest causari mors spiritualis, uel rebellio corporis ad animam, per quam causatur mors corporalis, & defectus causatus in potentijs vegetatiuis (quia ista possunt esse sine actuali auersione a Deo) habent rationem poenae: ex quo habent defectus, habentes rationem culpae prouenientes: ex peccato & riginali, tolluntur per baptismum. habentes autem rarionem poenae, non oportet, quod tollantur. Est autem, & alia distinctio necessaria, quod defectus nominati tam habentes rationem culpae, quam poenae, possunt considerari, vt personales, & ut naturales. & polsunt considerari in hac vita, uel post hanc vitam. Nam post hanc vitam tolluntur omnes tales defectus. Nam decedens in gratia baptismali nullum habebit defectum post hanc vitam propter peccatum originale. sed dum sumus in hac vita tolluntur per baptismum defectus personales, vt habent rationem culpae. Non autem, vt habent rationem poenae. sed omnes hmonedi. defectus, non vt pertinent ad personam in se, sed vt pertinent ad naturam, remanent integraliter in baptismate, vt habent rotnem poenae, & culpae. Natura enim, vt natura, non purgatur in baptismo, sed persona. Sed si volumus aliter distinguere de natura, & persona: Dicemus, quod per baptismum purgatur persona secundum se, sed non, vt est principium alterius, sicetiam purgatur natura non secundum se sed vt pertinet ad personam, & hec purgatio psonae secundum se est a defectibus originalibus in hac vita, & habent rationem culpae. Non autem, vt poenae sed post hanc vitam erit haec purgatio omnino simpliciter.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod poenae in hac vita inflicte ex peccato originali magis sunt naturales, quam personales. Nam quod homo moriatur, quod infirmetur, quod per potentiam nutritiuam non restaureturita purum, sicut est deperditum, quia sunt etiam in nobis rebelliones virium, & sunt in nobis motores contrarii sensus, & ratio: omnia ista sunt naturae humanae sibi derelictae. & quia tales defectus sunt naturales, non oportet, quod per baptismum tollantur. Auersio autem a Deo, per quam incurritur carentia uisionis diuinae, quia de necessitate caret visione luminis auersus a lumine, talem carentiam de necessitate tollit gratia baptismalis, cum qua non potest stare auersio a lumine, id est, a Deo.

Vel possumus dicere, vt communiter dicit, quod praedictae poenae remanent post baptismum. quia sunt naturales, sed quod simus digni carentia uisionis diuinae, talis poena non remanet post baptismum, quia est personalis. Nam voluntas mouet intellectum, & alias potentias sibi subditas ad suos actus, & quia videre Deum est actus intellectus: ideo talis poena est personalis.

Sed prima solutio melius valet, quod talis poena remanere non potest, quod simus indigni visione diuina, quia hoc specialiter repugnat gratiae. t Ad secundum dicendum, quod potentior est n gratia, quam originalis iustitia quantum ad ea, & a sunt personae: Non oportet autem, quod sit potentior quantum ad ea, quae sunt naturae. Nam per gratiam baptismalem potest homo stare & proficere, sed per originalem iustitiam poterat stare, sed non proficere. Quod si quaeratur causa huius, qua re originalis iustitia erat potentior in his, quae sunt naturae: gratia autem in his, quae sunt personae; Dici potest, quod illud donum originalis iustitiae magis fuit collatum naturae, quam personae. hoc autem donum, quod est gratia, econuerso: magis collatum est personae. Et si dicatur, quod gratia magis habet esse in natura, quam in psona, quia habet esse in ipsa essentia animae; Dici debet, quod est in essentia animae non secundum se, & ut est quaedam natura, sed magis, vt pertinet ad personam. Sed originalis iusutia erat data ipsi naturae Adae, non ut Adam erat quaedam singularis persona in se, sed vt per naturam erat allorum caput, & aliorum principium. propter quod paret, quod tale donum erat donum naturae. quia cum generatio sit opus naturae, habens originalem iustitiam genuisset filios, cum originali iustitia: sed gratia quantumcunqu sit in essentia animae, non est in ipsa essentia, vt est natura secundum se, sed ut pertinet ad personam quia habens gratiam, nunqum generat filios cum gratia.

Ad tertium dicendum, quod spiritualis generatio est potentior, quam corporalis quantum ad id, ad quod ordinatur. Nam corporalis generatio ordinatur ad naturam, quia generatio carnalis est opus naturae, & terminatur ad naturam: sed generatio spiritualis terminatur ad personam: & quam tum ad ea, quae sunt personae, potentior est generatio spiritualis, vbi confertur gratia, per quam persona potest stare, & proficere, quam fuisset generatio carnalis tempore originalis iustitiae, per quam potuissemus stare, sed non proficere. & ideo generati sub Christo dicimur de Coelo coelestes, & secundum spiritum viuificati.

Ad formam autem arguendi, quod generatio spiritualis debet a nobis amouere omnem culpam, & poenam. De culpa concedimus, sed de poena non concedimus. Nam poene, quae remanent in baptizatis possunt dici naturales, sed cum generatio spiritualis non terminetur ad naturam, sed ad personam, non oportet, quod poenae naturales tollantur per ipsam.

Ad quartum dicendum, quod rebellio uirium bonis ordinatur ad meritum. & si dicas, hoc esse per accidens; Dicemus, quod rebellio virium tota, & aliae poene contracte ex peccato originali, remanentes post baptismum, quod sic remaneant, non est tota causa nostrum meritum, sed quia sunt naturales, & generatio spiritualis non terminatur ad naturam, sed ad personam: ideo non oportet tales penas tolli per talem generationem

Ad quintum dicendum, quod gratia collata in baptismo minuit concupiscentiam & quanto magis augmentatur, magis minuit. sed nunquam secundum modum, quem uidemus, potest tantum augmentari, quod omnino eam tollat. Nam Augu. stin. in tractatu de uerbis Apostoli, & habetur in littera. 30. dist. ait, quod semper pugna est in corpore mortis huiusmodi, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest, quandiu viuimus. Et subdit, quod quotidie minui potest, finiri non potest. ergo, nisi Deus faceret specialiter miraculum, sicut fecit in beata Virgine, de qua Aug ait, quod, cum de peccatis agitur, nullam de Maria fieri mentionem. Ipsa enim habuit peccatum originale tantum, sed actuale nullum, nec mortale, nec veniale. Posset autem Deus, si uellet, in quacunque perso na faceretale mira culum, sed secundum legem conmunem poena orta in nobis ex concupiscentia, quam diu viuimus, minui potest, finiri non potes

Articulus 3

An poenae inflictae propter peccatum originale sint in omnibus aequales

ARTIC. III. An poenae inflictae propter peccatum originale sint in omnibus aequales. Conclusio ob variam sensam est problematica.

D. Th. 1. 2. q. 81. att 4Et 3. sent. d 32. q. 1. art 3. Tho. Arg. d4. a42. q. 1. art. 1.

AD tertium sic proceditur. Videtur nobis, quod istae poenae inflictae nobis ex originali peccato non sint aequaliter in omnibus. Nam tales penae sunt in nobis popter faeditatem coitus, & propter infectionem somitis: ergo quantomagis distamus a primo Parente, tanto magis multiplicantur tales faeditates, & tanto magis multiplicatur infectio fomitis: ergo &c.

Praeterea fomes peccati nihil aliud dicit, nisi quandam pronitatem ad peccandum. sed videmus aliquos esse proniores ad iram, aliquos ad luxuriam, & sic de aliis. sed cum istae sint poonae originalis peccati, & non sint aequaliter in oibus: ergo &c.

Praeterea ex consuetudine actuum, vel dissuetu dine relinquuntur pronitates in agente ad agendum similia, vel ad dissuadendum similia: ergo &c.

Praeterea sicut corruptio fomitis est i nobis ex peccato primi Parentis; sic sunt & aliae poenalitates, vel passibilitas, & mors. sed videmus, quod passibilitas, & mors magis sunt in nobis, quam in antiquis, quia minus viuunt homines, quam consueuerunt: ergo &c.

Praeterea tales poenalitates dato, quod non essent magis, & minus propter maiorem, & minorem antiquitatem; sunt tamen maiores, & minores propter aliam, & aliam complexionem, quia vrt complexio colerica esse minoris vitae. cum dicat Philosophus in libro priorum, omne carens colera est longaeuum: ergo &c.

IN CONTRARIVM est: quia omne, quod consequitur natura, equaliter inuenitur in habentibus naturam illam. Sed fomes consequitur naturam humanam, quantum ad esse, quod habuit prout fuit infecta in primo Parente. Cum ergo omnes communiter participent aequalitet naturam humanam, quia non est vnus homo magis homo, quam alius: ergo &c.

Praeterea aequalitas poenarum debet respondere aequalitati culpae, sed culpa originalis non est magis in uno, quam in alio: ergonec poenae.

RESOLVTIO. Baptismus lege communi in omnibus culpam, non paenam aequaliter tollit. Idque dicitur ratione indiuidui, non speciei

RESPONDEO dicendum, quod omnia inflicta no¬ bis per originem, per quam communicatur nobis natura corrupta, & per quam contrahimus peccatum originale, habent rationem poenae. Nam quicquid infligitur aliquibus propter culpam, poena dici potest. Propter quod secundum peccantum, vel secundum culpam, quae infligitur peccatori propter pondus peccati praecedentis, poena dici potest Cum ergo omnes defectus, quos contrahimus ex origine, sint nobis inflicti propter peccatum primi parentis; omnes tales defectus possunt dici poena. Ad solutionem ergo questionis propositae possumus quadruplici distinctione vti, quantum ad peccatum originale, ut sit Prima distinctio, quod desectus inflicti nobis propter originale peccatum aliqui sunt poenae tantum: aliqui non solum sunt poenae tantum, sed etiam culpae. Poterit autem esse secun da distinctio, quod peccatum originale potest dupliciter considerari. Primo secundum se, & formaliter. Secundo ut inclinat in aliud, & se habet, vt causaliter. Erit autem & tertia distinctio, quod peccatum originale potest considerari: Vno modo, vt est infectio naturae: Alio modo, vt est infectio personae. Poterit autem esse quarta distinctio, quae communiter ponitur, quod peccatum originale potest considerarit Vno modo, ut est infectio speciei: Alio modo, vt est infectio indiuidui. Propter primum modum distinguendi sciendum, quod propter peccatum originale inflicti sunt nobis multi defectus. Nam sicut iustitia originalis per se erat perfectio essentiae animae, & per redundantiam erat perfectio omnium potentiarum eteam uegetabilium, sic peccatum originale p se, & principaliter est desectus essentiae animae: sed per redundantiam est defectus omnium potentiarum rotenabilium, sensibilium, & uegetabilium. sed non omnes isti defectus habent rationem culpae: Et aliqui istorum defectunm possunt dici penae tantum: Aliqui uero habent rationem penae, & culpae. Illi ergo defectus, per quos inficiuntur potentiae appetitiuae, siue sit appetitus intellectiuus, qui dicitur uoluntas: siue sit appetitus sensitiuus, qui diuiditur in irascibilem, & concupiscibilem. Nam in quolibet tali appetitu potest esse peccatum, & culpa, licet principaliter, & formaliter ratio culpae sit in appetitu intellectiuo, siue in uoluntate: ex consequenti autem, & materialiter possit esse in appetitu sensitiuo, qui est aptus natus obedire libero arbitrio, & voluntati. defectus ergo impressi nobis ex peccato originali non habent rationem culpae, nisi ut comparantur ad potentias appetitiuas, & principaliter ad uoluntatem, vel ut comparantur ad potentias, quae sunt aptae natae obedire uoluntati, quae omnia sic patent. Nam peccatum originale est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam, uel ut tenemur, & obligamur ad habendam eam. Originalis autem iustitia licet secundum se esset perfectio essentiae, per redundantiam erat decor, & perfectio omnium potentiarum, & erat quaedam rectitudo, & quaedam regula omnium actuum omnium potentiarum. Nunc est ita. quod homo non tenetur, & non obligatur ad habendam regulam, nisi quando vult facere lineam, quam faciendo, debet, & tenetur habere regulam, ne faciat esse tortuosam: sic non obligamur ad habendam originalem iustitiam, ut habet rationem culpe, nisi quando volumus exire in actus, qui possunt esse obliqui, & tortuosi secundum culpam, & possunt habere rationem culpe. huiusmodi autem sunt actus potentiarum, quae sunt apte natae obedire uoluntati, in quibus potest esse ratio culpe. Ideo soli illi defectus inflicti nobis per originale peccatum habent rationem culpae, quia aliquo modo sunt voluntarii. Alii autem desectus non habent rationem culpae, sed poenae tantum: ut egritudo, passibilitas, dolor, mors, & caetera talia. sed sunt defectus prouenientes ex peccato originali, quia per vnum hominem intrauit peccatum in mundum, & per peccatum mors, & alil desectus poenales; tamen tales defectus sunt poenae tantum.

Cum ergo quaeritur de poenis inflictis propter peccatum originale responderi potest per hunc modum distinguendi, quod omnes defectus inflicti nobis per originem, vel per peccatum originale, possunt dici poenae, cum inflictae sint nobis propter culpam praecedentem in primo parente, tamen non omnes tales defectus habent rationem culpae, sed solum illi, a quibus absoluimur per baptismum. Et ut absoluitur per baptismum in talibus, tamen est dare magis, & minus. quia baptismus secundum se omnes absoluit vno mon. omnibus enim secundum se, & secundum legem conmunem dat aequalem gratiam baptismalem, dici mus autem secundum se, quia si adultus vadat ad baptismum, quia potest ire, cum maiori, & minori deuotione ex parte operis operantis: potest recipere malorem, & minorem gratiam. Ideo dicimus, quod baptismus hoc agit secundum se, quia supposita equalitate recipientium semper per baptismum datur aequalis gratia. Dicimus autem secudue legem communem, quia Deus non alligauit virtutem suam sacramentis, sed omnia agit secundum suae voluntatis arbitrium. Ideo potest uni plus dare, quam alii. sed quantum est de lege communi aequaliter dispositis aequaliter dar. tales ergo defectus, ut sunt culpa, & ut absoluimur in baptismo secundum se, non est ibi magis, & minus. Sed, si loquimut de defectibus contingenribus ex peccato originali, qui sunt poenae tantum, & ut sunt poenae tantum potest esse ibi magis, & minus quia alii sunt magis egroti, quam alii, & cum sustinent passiones, & tormenta magis dolent, quam alii: sic etiam alii ex complexione sunt magis longeui, quam alii. propter quod secundum hunc modum distinguendi solui potest proposita quaestio.

Secundo potest solui distinguendo de peccato originali, quia potest dupliciter considerari, vel secundum se, & formaliter, vel ut inclinat in aliud, & causaliter. Primo modo est carentia originalis iustitiae, cum debito habendi eam, secundum quem modum in peccato originali non potest esse magis, & minus. Nam ratione carentiae, quae secundum se est mera priuatio, non potest suscipere magis, & minus. Et ratione debiti, vel obligationis non suscipit magis, & minus, quia omnes obligati sumus &x vno, & eodem peccato unius, & eiusdem primi Parentis: sed si consideretur peccatum originale, vt inclinat in aliud, & ut accipitur causaliter, quia inclinat in actualem culpa: & nisi deleatur perbaptismum, necessitat nos ad peccandum actualiter, & causat in nobis actualem culpam; sic potest suscipere magis, & minus. quia aliqui magis inclinantur ad peccandum secundum hoc genus peccati, vt secundum luxuriam: & aliqui magis secundum aliud, ut secundum iram.

Tertio modo potest solui proposita, quaestio secundum tertium modum distinguendi. Nam in Adam psona insecit naturam. In nobis autem econuerso: natura infecta inficit personam. Vt ergo peccatum originale est infectio naturae secundum se non potest suscipere magis, & minus: cum natura secundum se hoc non sustineat, quia unus homo esset magis homo quam alius. Sed si conside i retur peccatum originale, ut natura inficit personam, & ut contrahitur ad hanc personam, quam inficit, quia actiones sunt personales, & in actionibus personalibus magis est differentia, quia aliqui magis sunt proni ad agendum hoc: alii ad agendum aliud. Ideo potest in talibus accipi magis, & minus. Et in hanc distinctionem tertiam redit distinctio quarta communiter facta, quod peccatum originale potest considerari uno modo, vt est infectio speciei. & alio modo, ut est infectio indiuidui. Quantum ad primum modum non suscipit magis, & minus, sed quantum ad secundum potest suscipere.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod vnus cum maiori libidine, & cum maiori ardore agit actum generationis, quam alius: sed ex hoc non contrahitur peccatum originale, sed quia propter carentiam iustitiae originalis non generat filium cum originali iustitia, sed generat ipsum cum originali peccato, quod est carentia originalis iustitiae, cum debito habendieam. Et si dicas, quod pater si est baptixatus, est absolutus a tali debito, & atali peccato; Respondebitur, quod si est absolutus, ut est quaedam persona in se non est absolutus, ut est principium alterius, & ut generat filium. Sicut posuimus exemplum degrano frumenti, quod quantumcunque purgetur a palea, vt est aliquid in se, quia non purgatur, vt est principium alterius; ldeo purgatum a palea generabit frumentum cum palea, sic purgatus ab originali peccato generabit filium in originali peccato. Si ergo, ut iam tetigimus, ex carentia originalis iustitiae, quae suit donum datum naturae: fit naturalis generatio filiorum cum tali carentia ut est originale peccatum, quia talis carentia non suscipit magis & minus; peccatum originale hoc modo non suscipit magis, & minus.

Ad secundum dicendum, quod peccatum originale, ut est naturale, & ut est infectio naturae secundum se, non suicipit magis & minus sed ut est infectio personae propter aliam & aliam complexionem, vel propter aliam, & aliam assuefactionem adalios, & alios actus, que omnia sunt persona¬ lia, potest suscipere magis, & minus. Et per hoc patet solutio ad tertium, quod procedit ex assuetudine, & dissuetudine actuum.

Ad quartum dicendum, quod antiqui non plus viuebant, quam nos: nisi forte ex dispensatione speciali, quando erant valde pauci homines, vt multiplicaretur genus humanum, concedebatur illis sic paucis, multum viuere. Nam a natiuitate Christi iam transiuerunt plusquam mille anni, & trecentibini, & tamen Dauid, qui fuit tanto tempore ante natiuitatem Christi loquens de longitudine, & breuitate vitae hominum ait, quod in ipsis septuaginta anni erant. Si autem in potentatibus octuaginta anni, amplius autem eorum labor, & dolort & tamen secundum hunc modum procedit vita hominum modernorum, vt ex hoc arguatur, vt communiter dicitur, antiquos homines non plus uiuere, quam modernos, nisi hoc fuerit ex diuina dispensatione speciali.

Ad quintum dicendum, quod longae vitas vitae propter defectum colerae, vel propter meliorem complexionem, est quid personale, secundum quem modum potest esse magis, & minus in defectibus hominum contractis ex peccato originali, vt sunt poena tantum, vt est per habita declaratum.

PrevBack to TopNext