Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De causa peccati originalis et animarum aequalitate

QVAEST. II. De causa peccati originalis: & animarum aequalitate.

DEINDE quaeritur de secundo principali. videlicet de causa originalis infectionis, & circa hoc quaeruntur tria. Primo vtrum hoc sit a Deo, tamquam a causa. Secundo, vtrum deceat diuinam sapientiam infundere animam carni infectae, vel corpori maculato. Tertio quaeritur de ipsis animabus, vtrum sint aequales a sui creatione.

Articulus 1

An infectio originalis peccati sit a Deo

ARTIC. I An infectio originalis peccati sit a Deo. Conclusio est negatiua.

D. Th. d. 32. q. 2. art. 1. D. Bon. d 32. art. 2. q. 1. Ric. d. 31. q. 3. Dur. d. 32. q. 2

AD PRIMVM sic proceditur, videtur, quod infectio originalis peccati sit a Deo. Nam anima in ipsa infusione, & in ipsa coniunctione ad carnem inficitur peccato originali. Et quia hoc facit Deus, quia Deus, sic ea infundit: ergo &c.

Praeterea Magister supra dixit, quod si Angelus in primordio suae creationis fuisset malus, sequeretur, Deum mali fuisse actorem: sed cum anima in primordio suae eteationis, sit insecu: ergo Deus est actor istius infectionis.

Praeterea secundum Aug. Tertio de libero arbitrio: omnis poenitentia si iusta est, a Deo est. Sed infectio a peccato originali habet rationem poenae iustae: ergo, &c.

Praeterea illud, quod consequitur principia naturae, est a Deo, qui est actor naturae: sed quod sensualitas tendat in suum obiectum, & deuiet a ratione, consequitur principia naturae. Ergo hoc est a Deo, qui est actor naturae. sed in hoc consissit infectio naturae: ergo &c.

Praeterea nihil est ordinatum ad bonum, nisi sit a Deo. sed fomes, in quo stat ratio originals peccati ordinatur ad bonum, quod ex hoc boni merentur: ergo, &c.

IN CONTRARIVM est Dam. libro 3. c. 6. qui vult, quod Christus assumpsit totum, quod in natun nostra plantauit: sed non assumpsit fomitem peccati, ergo hoc non plantauit in natura nostra.

Praeterea homo ex infectione originalis peccati fit inde deterior. Sed ut arguit Aug. 83 q. 4. nullus, Deo auctore, fit deterior.

RESOLVTIO. Peccati originalis infectio, vt habet rationem poenae, est d Deo, quatenus autem habet rationem culpae non item.

RESPONDEO dicendum, quod omnes desectus prouenientes in nobis ex peccato originali habent rationem poenae. Nam quicquid euenit homini pro culpa praecedenti, habet rationem poenae. Et ideo supra probauimus per Gregorium, quod secunda culpa, vel secundum peccatum, semper causatur ex pondere praecedentis peccati. lon talis defectus, non solum est peccatum; sed poena peccati. Et quia omnes defectus prouenientes nobis ex origine, vel ex originali peccato causato ex culpa prima parentis; ideo omnes tales de. fectus habent rationem poenae. hoc tamen non obstante, aliqui illorum defectuum habent rationem culpae. quia, ut pater per Cregorium, non est inconueniens idem esse culpam, & poenam. Cum ergo queritur: vtrum infectio originalis peccati sit a Deo: Dici debet, quod si consideretur talis infectio, & talis defectus, vt habet rationem poenae nae, quia hoc modo iusta nobis est inflicta: sic concedi potest, quod est a Deo. Sed si consideretur, vt habet rationem culpae, sic non est a Deo. quia secundum Aug. Deus est ultor culpae, vel peccati, & non actor.

Sed dices: Vnus, & idem defectus secundum rem potest habere rationem culpae, & poenae: sed, quod unum, & idem secundum remsit a Deo, & non sit a Deo, non uidetur possibile.

Ad quod dici potest, quod si unum. & idem, aliter, & aliter sumptum, potest esse Deo displicens, & placens, non est inconueniens, quod vnum, & idem, aliter, & aliter sumptum, sit a Deo, & non a Deo. Nam Sancti loquentes dephacentia, & displicentia Dei, & loquentes de sanctis Martyribus passis a tyrannis aiunt, & verem, quod actio displicuit: passio grata fuit. Licet enim vnum, & idem secundum rem, sit actio, & passio; tamen vnus, & idem cruciatus, vt erat actio, & vt erat a tyranno erat Deo displicens: & ut erat passio, & & vt recipiebatur a Martyre erat Deo grata, & placens. sic & in proposito: vnus, & idem desectus, vt est culpa, non est a Deo: sed vt est poena, potest dici esse a Deo. Sed rursus dices: Vt quod in vanum circa hanc materiam, in tot sermones prorumpimus, & frustra tot eloquia multiplicamus, & in uentum tantam verborum multitudinem iacimus: Nam omnes isti defectus, de quibus loquimur in hac materia. non sunt, nisi quaedam derelictio naturae nostrae sibiipsi, vt secundum suos cursus feratur, & secundum suos motus agat: propter quod nec sunt culpa, nec poena, sed sunt quaedam naturalia nostra, dicente Seneca: Mors est homini non poena, sed natura.

Ad quod dici debet, quod, vt supra patuit, licet Deus potuisset facere naturam humanam sibi secundum suum cursum derelictam: voluit secundum decentiam suae sapientiae, & bonitatis producere naturam humanam cum quodam dono gratuito, quod vocabatur originalis iustitia, dato magis naturae Adae, quam personae. quod donum Adam in suos posteros naturaliter transfunderet, & non nisi sua culpa. & sua mala volum tate perderer. quod totum ideo factum est, vt origo, & principium malorum non esset natura, sed mala voluntas. quia si natura esset principium, & origo malorum: videretur, quod ipsa natura esset corrupta, & mala. propter quod uideret hoc redundare in Deum, qui est actor naturae: & vide retur ex hoc ipse Deus esse culpandus: Ideo August. 1. Retractationum, vt supra diximus, ait, quod qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci. Deum, si ita est, Creatorem omnium animarum culpandum esse concedunt. Fecit ergo Deus Adam non natura a se auersum, quia dicitur Eccl. 7. Deus fecit hominem rectum, fecit etiam ipsum immortalem, id est, potentem non mori, quia vt dicitur Sap. 1. Deus mortem non fecit, vt dicitur. Sap. 3 Inuidia Diaboli mors intrauit in orbem terrarum. Haec ergo duo faciebat originalis iustitia, quod Adam quantum ad corpus posset non mori, & quantum ad animam posset stare rectus, & non necessitaretur, nisi vellet se auertere a suo fine, id est, a Deo. Ipse ergo Adam tanquam naturalis procurator noster, a quo uno omnes naturaliter descendere debebamus: pro nobis omnibus accepit donum originalis iustitiae. quia ergo omnes secundum originalem naturam, & uirtualem, & secundum rationem seminalem eramus ille unus, & in illo vno: non poteramus secundum nosipsos, quia nondum eramus accepturi illud donum: sed oportebat, quod omnes illud donum in illo vno acciperemus, & pro nobis omnibus tale donum acciperet ille vnus: quo peccante, & perdente ule donum, omnes peccanimus in illo uno, & omnes illud donum perdidimus in illo vnot & quia tota natura nostra erat virtualiter in illo nno: ideo suam naturam inficiendo totam naturam nostram infecit ille vnus sua culpa, & sua mala voluntate: fuit ergo principium, & origo malorum voluntas mala, & corrupta: non natura, sed ex uoluntate mala, & corrupta, facta est corrupta natura, & Adam deprauatus filios genuit deprauatos. quae omnia haberi possunt ab August. 13. de Ciuit Cum ergo dicit Seneca: Mors non est poena homini, sed natura; Respondebimus per Aug. 15. de Ciuita. c. 6. Quod languor naturae est uitium hominis, non naturae: & quia tantos viros sententiam, & Ao ugustinum suos sermones sine aliqua veritate proserre, est incredibile; oportet secundum aliquem modum loquendi verum dicere Augustinum: & secundum aliquem modum Senecam. Itaque si consideretur natura, vt sibi derelictat verum dicit Seneca: sed si consideretur, vt instituta: verum dicit Augustinus.

Sed quia quando aliquid potest dupliciter verificari: ille modus loquendi verior est, secundum quem verificatum est. quia res, sicut se habet ad esse, ita ad veritatem. & quia peccatum, & mors intrauerunt in mundum non per paturam sibi derelictam, sed per malam uoluntatem primi Parentis corrumpentem naturam; Ideo bene dictum est, quod dicitur ad Romanos: Per vnum hominem peccatum intrauit in mundum & per peccatum mors. Et sic in omnes pertransijt. Seneca ergo simpliciter dicit falsum: sed dicit uerum, secundum quid. quia si natura huma na fuisset producta sibi derelicta: mors non fuisset poena hominis, sed natura: & quia fuit producta non sibi derelicta, cum pulchritudine illibs doni simpliciter verum dicit Aug. videlicet quod languor naturae, & caeteri tales defectus. vt mors, & rebellio virium, sunt vitium hominis, non naturae. ramen mors non est uitium, nisi quia causata est a uitio. sed languor naturae, & rebellio virium possunt dici vitium & causata a vitio, quia vt ait Aug. 19. de Ciuitate Dei: Nonnullum vitium est, cum caro concupiscit aduersus Spiritum, & Spiritus aduersus carnem.

Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod omnnes desectus prouenientes ex culpa primi Parentis possunt dici poenae & iusta poena, & vt tales sunt, a Deo sunt. & quia non omnes possunt dici culpa: aliqui tamen ex eis cum hoc, quod sunt poenae, possunt dici culpa. Ideo duo sunt consideranda in Adam, quia recepit pro pobis originalem iustitiam: propter quod factum est, quod ad eam habendam omnes nos obligauit. Et quia per peccatum perdidit eam: ideo omnes nos priuauit: & quia carentia rei cum debito habendi, potest dici culpa: carentes originali iustitia per originem naturalem, & obligati ad habendam eam, orimur, & nascimur naturaliter peccatores, & cum originali culpa: propter quod benedictum fuit a principio, quod defectus nobis inslicti per originem, quia sunt poenae iustae nobis inflicte sunt a Deo, sed vt sunt culpa non sunt a Deo.

Sed si quaeratur quomodo habent rationem poenae, & culpae: hoc potest esse ex superioribus declaratum. quia non habent, nec rationem poenae, nec culpae per alicuius turpitudinis appositionem, sed magis per cuiusdam pulchritudinis subtractionem: quia subtracta, & amputata a nobis originali iustitia, secundum quem modum diceretur maculari imago per amputationem nasi. Et si dicatur, quod nasus est quid debitum naturae; Dicemus, quod originalis iustitia erat debita naturae non absolute, & simpliciter, sed per quandam decentiam, vt superius dicebatur.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod anima in ipsa sui creatione, & in ipsa sui infusione maculatur non ratione principii, a quo, sed ratione termini, ad quem: non ratione Dei, a quo infunditur, sed ratione carnis infectae, in qua recipitur: sicut si diceremus, quod actio in ipsa receptione fit passio, sed hoc non esset ratione agentis, a quo est, sed ratione passi, in quo est. Verum quia intellectus hominis non quiescit;

Quaeret aliquis quomodo maculetur anima, a carne, in qua recipitur. Dicemus, quod actus actiuorum sunt in patiente disposito, & quia caro est concepta libidinose. quod non fuisset si fuisset concepta ab habente originalem iustitiam, quia tunc sine libidine coissent. Ideo caro sic concepta est indisposita propter talem carentiam ad recipiendam animam cum illa pulchritudine, sed recipit eam cum priuatione eius.

Rursus quia illa caro seminaliter descendit ab Adam, in quo fuimus obligati ad habendam originalem iustitiam: Ideo anima infusa illi carni, insunditur cum carentia originalis iustitiae, & cum debito habendi eam, ut ex hoc dicatur contrahe re maculam originalis peccati: Non ergo maculatur anima per carnem, quod caro aliquam turpitudinem apponat, sed quod per carnem aliqua pulchritudine debita careat.

Ad secundum dicendum, quod non est simile de Angelo, & de anima. quia Angelus non est productus, vt forma alicuius materiae, per cuius dispositionem careat aliqua pulchritudine sibi debita, sed hoc habet esse in anima, vt est per habita manifestum.

Ad tertium dicendum, quod argumentum concludit veritatem: sed, vt hoc concludit, non est contra nos. concessimus enim, quod defectus contracti ex origine, ut sunt poenae iustae, inflicti sunt a Deo: sed ut sunt culpa, non sunt a Deo. quia quantum ad malum culpe, nullus, Deo actore, fit deterior.

Ad quartum dicendum, quod tendere in suum obiectum, & deuiare a fine, & a ratione; competit sensualitati secundum statum naturae corruptae: Non autem secundum statum institutae. sed secundum Aug. 3. de libero arbitrio ; Non est iudicandum aliquid naturale secundum naturam corruptam, sed secundum naturam institutam. Propter quod tales defectus ipse vocat vitium, non naturam.

Ad quintum dicendum, quod fomes peccati per se inclinat ad malum. quod autem inde cuenit bonum, hoc est per accidens talia. autem, ex quibus elicitur bonum peraccidens ex prouidentia Dei, non oportet, quod sint a Deo effectiue, sed permissiue. quia secundum August. in Enchiridion, Deus non sineret mala fieri, nisi a Deo omnipotens esset, quod posset de malis bona .

Articulus 2

An deceat diuinam sapientiam infundere animam corpori maculato

ARTIC. II. An deceat diuinam sapientiam infundere animam corpori maculato. Conclusio est assirmatiua.

Dmh. d. 32. q. 4. artic. 3. D. Bon. daa art 3qa

SECVNDO quaeritur: Vtrum deceat diuinam sapientiam animam infundere corpori maculato. Et uidetur, quod non. Quia nullus sapiens ponit thesaurum suum in loco maculato, sed anima est praeciosus thesaurus Dei, quia est facta ad imaginem Dei: ergo &c.

Praeterea August. de fide ad Petrum ait, om¬, nes decedentes sine sacramento baptismatis supplitio ignis aeterni puniendos esse: sed non videtur, quod deceat diuinam sapientiam infunde. re animam corpori maculato, & tali supplicio deputandam sine propria eius actuali culpa: ergo, &c.

Praeterea leprosis multoties inhibetur coniugalis act us, ne generent silios maculatos; multomagis ergo Deus debet inhibere omnem actum coniugil, cum per talem actum semper generentur filii maculati.

Praeterea non decet artificem facere tale opus, per quod sua intentio defraudetur. sed intentio Dei in productione hominum est, vt ipsi beatitudine perfruantur: ergo non decet eam animam insundere corpori maculato, cum per hoc fiat indigna Dei visione, & sua Beatitudine.

Praeterea Deus non est ultor, nisi eius, cuius non est actor:ergo non debet esse actor, cuius est vltor. Propter quod non debet animam infundere corpori maculato, cum ex tali macula ipse sit vltor, & punitor.

IN CONIRARIVM est: quia non decet artificem destruere opera sua, sed ipse produxit hominem, & masculum, & foeminam secit eos, ut generarent, & multiplicarentur: si ergo tolleretur generatio, & Deus non insunderet animas corporibusi destrueret & pus suum

Praeterea si propter peccatem Adae subtraxisset multitudinem, & generationem ab hominibus, non fuisset nata Beata Virgo, & Christus non fuisset incarnatus, & hanc rationem tangit Augu. 3. de libero arbitrio, quod primo homini peccanti non est subtracta fecunditas, quia de suo genere erat aliquis futurus, qui erat ornamentum terrarum.

RESOLVTIO. Deum non decebat ab Adam, propter peccatum, fecunditatem auferre. iniuria enim Vniuerso fieret: Vniuersum deturparetur: Vniuersi ordo peruerteretur. Enti derogaretur: Bonum particulare vniuersali prapontretur. Electionique sapientis derogaretur.

RESPONDIO dicendum, quod se viS possumus ostendere, quod primo homini peccanti non decebat diuinam sapientiam faecunditatem subtrahere, quamuis non posset esse fecunditas in natura corrupta, nisi infunderentur animae corporibus maculatis. Prima via sumetur, quia ex hoc fieret iniuria ipsi vniuerso. Secunda, quia ex hoc deturparet vniuersum. Tertia, quia ex hoc peruerteret ordo vniuersi. Quarta, quia ex hoc derogaretur Enti, & bono, & differentijs entis, & boni. Quinta, quia ex hoc bonum particulare praeponeretur bono communi, & bonum indiuiduum bono speciei. Sexta, quia hoc derogaret electioni cuiuslibet sapientis.

Prima via sic patet: Nam haec est iniuria, facere contra ius. Potest autem distingui ius positiuum, ius naturale, & ius diuinum. Ommisso ergo iure positiuo: dicemus, quod ius naturale est, quod omnia alia docuit, inter quae ponitur creatio filiorum. In quacunque ergo specie animalium perfectorum haec tolleretur, & fieret contra ius naturale: Sedivt magis profunde procedamus: Dicemus, quod sicut hominibus sunt datae leges positiuae itoto vniuerso, & omnibus creaturis sunt datae, & inditae leges naturales: Inter quas ista est vna de potissimis, quo materiae sufficienter dispositae forma competens tribuatur: Cum ergo generatio hominis non sit miraculosa, sed naturalis: licet anima hominis non possit educi de potentia materiae, sed sit per infusionem a Deo; Potest tamen semen viri sufficienter disponere menstruum ad susceptionem animae rationalis. Dicetur ergo hoc naturale non solum quod natura facit, sed etiam, ad quod natura sufficienter disponit, vt propter sufficientem dispositionem dicatur generatio hominis naturalis. Si ergo corpori humano sufficienter disposito Deus non infunderet animam intellectiuam iniuriaretur ipsi vniuerso: cum hanc vniuersalem legem dederit, quod materiae sufficienter dispositae forma competens tribuatur: nec dicimus, quod le, diuina non sit supra legem naturae datam, quod lex diuina in hoc potissime consistit, vt fiat de creatura, muod Creatori placet. & ideo in aliqubus Deus fecit contra legem naturae datam, sed hoc est valde raro, & in aliquibus particularibus, vt ex hoc non tollatur lex communis, quia priuilegium speciale non euacuat communem legem.

Secunda via ad hoc idem sumitur, quia ex hoc deturparetur vniuersum: quia si Deus nulli corpori maculato animam infunderet, tolletur gene ratio humana, & periret species. Nam, vt ait Aug. 1O. Enchiridion: Bona autem sunt singula, simul vero vniuersa valde bona, quia ex omnibus constat vniuersitatis admirabilis pulchritudo. Quod ergo per subtractionem generationis, & per subtractionem infusionis animarum tolleretur vna tota talis species ab vniuerso: sicut est homo, qui minor est mundus, & propter quem aliquo modo facta sunt vniuersa, totum vniuersum esset mirabiliter deturpatum. Nam cum homo dicatur dignissima creaturarum, si vna tota species minus digna subtraheret ab vniuerso, vtputa equus, vel seo, non eeneam sine turpitudine vniuersi: Ergo subtractio hominis esset multo magis hmonedi turpitudo.

Tertia via sic pater: Quia ex hoc peruerteretur ordo vniuorsi, quod non remaneat prius, subtracto posteriori, & maxime si sit tale posterius, quod non requiratur de necessitate ubsoluta ad esse prioris Cum ergo natura sit prior gratia secundum esse, & ad esm naturae, simpliciter, & absolute loquendo, non requirat gra, quae est donum supernaturale, non seruasset Deus debitum ordinem vniuerso: si Adam perdendo originalemiustitiam, quae est donum gratuitum supernaturale, perdidisset etiam naturam, vel fecunditatem naturae.d 1. gnenationem, 1 quam multiplicatur natura. Iste est ergo ordo naturalis, quod tollat posterius, amoto priori. sed iste etm ordo puersus, quod tollatur prius, amoto posteriori. & quaned est tale posterius, quod non de necessitate requiritur ad esse prioris.

Quarta via sic patet: Quia ex hoc derogaretur Enti, & bono, & differenntiis entis, & boni. Nam potentiae, & actus sunt generales differentiae entis, & maxime entis creati. Solus enim Deus est actus purus, cui non est admlxtum aliquid de potentia, vt ait Conmentator circa principium 4. Metaph. In omni tane onte ereatolest admintum aliquid de potentia, & inueniunt in eo actus; & potentia, quaor duo ita se haet, quod non oportet qorere; quo ex figura cerae, & cera fiat vnum. quia eo ipso, quod hoc est actus, & hoc potentia, fit ex eis vnum. sunt etiam actus, & potentiae driiae ipsius boni: immo quodam modo sunt magis driae boni, quo entis: Propter quod Plato materiam, quae est pura potentia, collocauit sub bono, & non sub ente, & dicit bonum ex hoc esse latius ente. Nam quantum ad esse non di sanus, qui potest sanari, sed quantum ad bonum di bonum non simul esse sanum, sed posse sanari, vt hoc modo magis collocet sub bono potentia ac bonum, quam sub ente potentia ad ens. Quod erge Deus enti in potentia, & bono in potentia id est corpori sufficienter disposito ad habendum hoc ens & hunc actum, qui est anima, intellectiua, & hoc bonum, quod est talis anima, non infunderet tali actum tali enti, & bono in potentia, derogaret enti etiam bono, & differentijs entis, & boni.

Quinta via sic patet: Quia ex hoc bonum parti cularem proponeret bono conmni: & bonum indiuidui bono speciei. Potest enim eem, quod extali infusione contingat esse aliquod malum particularem, vel quantum ad personam secundum se, vel quantum ad personam secundum inclinationem. Nam secundum se, & simpliciter nascitur homo sub peccato original: secudum inclinationem sub actuali. sed hoc est malum particulare, non vniuersale, quia potest tali modo subueniri, & multis subuenitur per Baptismum, per quem tollitur peccatum originale, & necessaria inclinatio ad actuale. Est ergo hoc malum particulare, ex respectu huius indiuidui, vel illius. sed si tolleretur generatio, eenm malum generale, & totius speciei. quia malum vniuersale praefsrendum est malo particulari, & indiuidui. Posset etiam distingui de malos quo peccatum origmale est malum, & quomodo non. sed sufficiat, quod dictum est.

Sexta, & vltima via sic patet: Quod nullus sapiens eligeret magis priuari aliquo bono omnino, & simpliciter, quam habere ipsum cum aliquo defectu, & maxime. si illi defectui posset subueniri. Nam nullus eligerpt carere simpliciter vita, quod habere ipsam cumaliquo defectud est cum aliqua aegritudine, & potissimo si illi egritudini posset subueniti: Non docet ergo diuinam sapientiam eligere omnino non infundert animam corpori: non obstante, quod &tali ifnsione sit aliquis defectus in aia, quia perbaptismum potet illi defectui subueniri.

REP. AD. ARG. dicendum, quod sicut nullus sapiens poneret: thesaurum suum in loco immundo, licet thesaurum posset poni in loco mundo: sie nullus sapiens ad reponendum thesaurum respueret locum immundum: Si ille thesaurus non posset ponralitenip loco mundo, & maxime si illi munditiae posset subueniri iyt est in proposito. Ad sequndum dicendum, quod verba Augustini possent exponi de decudentibus sine Baptismo cum peccato actuali, vdl de decedentibas sine Baptismo postquam venerint ad vsum liberi arbitrii. Nam cartumest, quod decedentes sine Baptismo anta talem xsum non habent poenam sensus, sedidamni. Rropter quod si de talbus intelligit Aug. vel oportet, quod poena ignis referatur ad poenam damnirvt dicantur paruuli decedentes ante vsum libori arbitriipuniri. poena ignis. quia & si non quantum ad poenam sonsus: tamen quantum ad poenam damnipuniuntunnomodo, sicut puniuntur, qui sunt in poena ignis, sed de hoc inferius aliquid dicetur.

Ad secundum dicendum, quod lepra est incurabilis, & non est vniuersalis: Propter quod si abstineant leprosi abactu coniugii, non collitur tota species. sedtoriginule peccatum est curabile, & vniuersale, vxgo non est simile.

Ad quartum dicendum, quod Deus facit creaturam ad huno finem, vt partinipet aliquid. de sua bonitate. darentes ergo visione diuina non propter hoc carent omni bono. Nam visio diuina est bonum supernaturale. Decedentes ergo in solo origininali peccato, & propter hoc carentes visione diuina, carent fine, & bono supernaturali. sed non propter hoc carent sine, & bono naturali.

Ad quintum dicendum, quod tcarentin visionis diuinae non habet rationem poenae, nisi prout peccatum originale habet rationem culpae. Nam si homo fuisset productus in natura sibi derelicta: mors non habuisset rationem poenae, & decedentes ante vsum liberi arbitrij, quantum est de lege communi, carerent visione diina. sed illa carentia non, proprie haberet rationem poenae, quia non esset inflicta pro aliqua culpa: Deus ergo non est punitor eius, quod est actor. quia non est actor defectus originalis peccati, vt habet rationem culpae, secundum queia modum debetur cipoena.

Articulus 3

An Anima a sui creatione sint aequales?

ARTIC. III An Anima a sui creatione sint aequales. Conclusio est affirmatiua.

Aegid. 3Quol. q 16. D Tha Sent. d. 12. 42 ar3 Re d. 32. q. 7. Tho. A. g. d. 31. ar. 3. Dur d. 32. q. 3. Cp. d. 34. q. 1.

TERTIO. quaeritur de ipsis animabus. Vtrum sintiaequales a sui creatione. Et videtur, quod nont Quia secundum Commentatorem in 3. de Anima, diuersitas materig ex diuersitate formae procedit. Cum ergo videamus tantam diuersitatem in corporiblis hominum: si hoc est ex diuersitate formarum., oportet magnam diuersitatem esse in animabus humanis. Precterea videmus quosdam homines esse longe melioris intellectus, quam alios. Send, vt di¬, citum, intellectus nullius partis est corporis astus. brgouista diuersitas non potest esseex parte corporis. erit ergo ex parte animarum.

Praeterea si dicatur; quod ex bonitato complexionis sit bonitas animaetPropter quod, quicquid bonitatis est ex parte animae, totum oritur ex parte corporis, velex parte complexionis corporalis. Contra: Videmus ecim aliquos peioris complexionis esse bonos, & rectos: & hlios melioris complexionis essemalos, & peruersos. Oportet ergo, cum hoc non sites diuersitate corporum, quod sit ex diuersitate animarum.

IN CONTRARIVM est: quia si animae essent inaequales: cum homo sit homo per animam, esset vnus homo magis homo, quaealius.

Praeterea dicitur orca sinem Secundi deoene ratione, quod idem manenes idem, semper facitidem. Et dicit Dio. 4. de Di. Nom. Sicut Solmon ratiocinans, aut praeeligens, sic Deus immittit radios bonitatis suae: Deus ergo semper manens idem, eodem modo infundit animas, &: infundendo animas non ratiocinans, aut praeeligens, infundit radios bonitatis suae in corporibus humanis: ita, quod tota roen diuersitatis est ex parte corporum recipientium uias, non ex parte animarum, vt videtur.

RESOLVTIO. Gnina boninm snt cinon pecici. Idqepa¬

tet si ad corpora, ad seipsas, ad Deum, & ad intelligentias reserantur. Sunt autem aequales, quantum ad speciei proprietates, indiuidui vero non item, quatenus corpori, actibus, siperioribusque comparatur.

RESPONDEO dicendum, quod primo probabimus omnes animas humanas esse eiusdem speciei. Secundo ex rationibus probantibus idem titatem speciei in animabus, procedemus ad inuestigandum aequalitatem, vel inaequalitatem earum. Propter quod sciendum, quod anima humana ponitur media inter substantias separatas, & ista visibilia, & dicitur nasci in Orixonte aeternitatis, quia sicut Orixon est quidam circulus in coelo diuidens inter hemisphaerium superius, & hemisphaerium inferius: sic anima est media diuidens inter substantias separatas, quae possunt dici aeternae, & inuisibiles, & ista materialia, quae sunt mutabilia, & infima. Anima ergo, qua est res media inter substantias separatas, & ista corporalia, potest tripliciter considerari: vel vt comparatur ad inferiora, siue ad corpora: vel vt comparatur ad seipsam, vel ad suos actus: vel tertio, prout comparatur ad sua superiora, id est, ad Deumt, & ad substantias separatas, siue ad Angelos: Omnibus autem his tribus modis probabimus animas humanas esse eiusdem speciei. Et omnibus his tribus modis poterimus inuestigare aequalitatem, & inaequalitatem earum. Primo ergo probabimus animas humanas esse eiusdem speciei, vt comparantur ad sua inferiora, id est ad corpora. Nam Dio. 7. de Di. Nom. Ipsa diuina essentia omnium effectiua semper omnia concordans indissolubilis concordationis, & ordinis causa, semper fines primorum coniungit principijs secundorum. Animae ergo humanae se habent, vtfines primorum, id est, vt fines intelligentiarum, & coniunctae sunt principijs secundorum, id est, principis corporum: spirituales enim substantiae se habent, vt primae: corporales, vt secundae. Animae vero humanae, quae sunt coniunctae substantijs corporalibus sunt fines substantiarum spiritualium, & tenent vltimum gradum in genere earum, & quia quod per super abundantiam dicitur, vni soli conuenit, vt ait Philosophus in .I0. oportet omnes animas esse vnum non quantum ad numerum, sed quantum ad speciem, vt ibidem probatur. quia posita. sub eodem genere, maxime distant; ideo vnum vni contrariatur, vt in eodem colore sunt duo colores extremi contrarii: album, & nigrum: non duo numero, sed duo specie. Cum ergo maximum sit superlatiuum, maxima distantia non potest esse nisi vnius ab vno: sic quia insimum est superlatiuum, anima humana, quae propter coniuctionem ad corpus tenet infimum gradum in genere substantiarum spiritualium non potest esse nisi vna, non vna numero, sed vna specie. Animae ergo humanae omnes sunt eiusdem speciei, vt comparantur ad sua inferiora, id est, ad sua corpora.

Secundo hoc idem potest patere, prout considerantur animae humanae secundum seipsas, & vt comparantur ad suos actus, & specialiter ad actum generationis. Nam generatio est opus naturae, & natura dicitur principaliter de forma: ita, quod ratio generationis principaliter est forma. Nam calor non nisi in virtute formae substantialis ignis generat ignem: & semen viri, non nisi in virtute animae rationalis viri disponit menstruum ad susceptionem animae rationalis. Ex actu ergo generationis possumus probare omnes homines esse eiusdem speciei, & etiam omnes animas. Nam si homines essent diuersarum specierum, dato, quod possent generare filios: filii eorum nunquam generarentur. Nam quae procedunt de diuersis speciebus mares non generant, & femellae sunt steriles, vt nullus mulus generat, & omnis nulla est sterilis: Cum ergo videamus homines generare filios, & filios generare alios filios, & generationem eorum sic perpetuari: concludere debemus omnes homines esse eiusdem speciei, & perconsequens omnes animas.

Tertio modo probare possumus omnes animas esse eiusdem speciei, prout comparantur ad sua superiora. Ait enim Commentator in 3. de anima, quod intellectus noster in genere intelligibilium se habet sicut materia prima in genere entium: Cum ergo ratio materiae primae consistat in puncto, quia est media inter ens, & nihil propter quod si aseenderet, esset ens in actu, & si descenderet esset nihil. Sic ratio animae intellectiuae consistit in puncto quantum ad speciem, quia est media inter intelligibilia, & sensibilia, & est potentia pura in genere intelligibilium. propter quod si plus ascenderet, esset in genere intelligibilium, non, vt potentia pura, sed vt aliquid in actu: & si aliquo modo descenderet, de sineret esse in genere intelligibilium, & esset in genere sensibilium. Ratio ergo animae intellecti uae, quantum ad speciem, est in atomo, & in esse punctali: & ex hoc cogimur ponere omnes tales animas esse eiusdem speciei.

Cum ergo quaeritur: Vtrum animae a sui creatione sint aequales, vel inaequales quantum ad sua naturalia, quia hoc quaerit quaestio, cum hoc sit articulus damnatus Parisijs: licet possit esse opinabile apud multos, omnes illos articulos non esse bene damnatos[ Nam nos ipsi tunc eramus Parisijs, & tanquam de re palpata testimonium perhibemus, quod plures de illis articulis transierunt non consilio Magistrorum, sed capitositate quorumdam paucorum tamen quia articulus dubius est, non est bonum esse singularis opinionis in talibus: sed bonum est recitare, quae alii dixerunt. Nam aliqui, & magni scribentes super Sententijs post damnationem dictorum articulorum protulerunt haec verba in hac materia, quod omns animae in essentia sunt aequales, & ex consequem ti in proprietatibus naturalibus ratione sui actiui totam speciem consequentsbus: Non tamen hoc est verum de proprietatibus naturalibus indiuiduis. Hanc ergo sententiam approbantes, dicamus, quod animae sunt aequales quantum ad ea, quae sunt speciei: non quantum ad ea, quae sunt indiuiduorum. Hanc ergo veritatem ill. m triplici via declarabimus, videlicet, prout animae comparantur ad corpora, & prout conparantur ad suos actus. Et tertio prout comparantur ad sua superiora d est ad ipsa intelligibilia, quae sunt Deus, & Angeli, secundum quam triplicem viam probabimus animas esse eiusdem speciei, probabimus animas sic aequales, & inaequales, vt dictum est.

Prima via sic patet. Sunt enim animae aequales in his, quae spectant ad speciem: Cum omnes sint eiusdem speciei: sed non aequales quantum ad ea, quae respiciunt indiuidua. Quod potest primo declarari, vt comparantur ad corpora, & vt recipiuntur in suis corporibus. Nam quia recipiuntur in corporibus aliter, & aliter complexionatis, & per aliam, & aliam indiuiduationem diuersificatis: Ideo quantum ad proprietates naturales indiuiduales, oportet eas esse inaequales, & aliquas meliores esse alijs: non solum quantum ad sensum, & quantum ad partem sensitiuam: sed etiam quantum ad mentem, & quantum ad partem intellectiuam, secundum quem modum loquitur Philosophus in de Anima, quod molles carne dicimus, aptos mente.

Secundo quidem potest declarari, prout animae comparantur ad suos actus, sed supra probauimus eas esse eiusdem speciei, prout comparantur ad actum generationis. sed hic probabimus eas esse inaequales, prout comparantur ad actus morales. Nam ex alijs, & alljs actibus moralibus adgenerantur alii, & alii habitus, vt ex bonis actibus generatur virtus, quae secundum Philosophum est tenacior omni arte, & inclinat per modum naturae. Virtutes ergo adgeneratae ex bonis actibus perficiunt naturalia nostra, & reddunt ea meliora. Et vitia adgenerata ex malis actibus corrumpunt, & vulnerant naturalia nostra, & reddunt ea peiora. Ideo peccator propter culpam dicitur expoliari gratuitis, & vulnerari in naturalibus: Animae ergo sunt inaequales quantum ad proprietates naturales, quia illae, quae se exercitauerunt in bonis actibus, habent naturalia meliora, & magis apta ad bonum, quam aliae.

Tertio potest hoc idem declarari, quod animae sunt inaequales in naturalibus, prout comparantur ad sua superiora, id est, ad Deum, & ad Angelos. Nam quantum ad perfectiones, quae respiciunt essentiam, vt gratia: & quantum ad ea, quae respiciunt liberum arbitrium, id est, voluntatem: Deus per seipsum tales perfectiones facit in nobis. Sed quantum ad ea, quor respiciunt intellectum. potest Deus illa facere per Angelos, quia possumus per Angelos illuminari, quantum ad intellectum. Et quia tales perfectiones respiciunt naturalia nostra, & faciunt ea meliora; Ideo animae possunt esse, & sunt inaequales in naturalibus, prout comparantur ad sua superiora. sed omnes istae inaequalitates sunt quantum ad ea, quae sunt indiuiduorum, non quantum ad ea, quae sunt speciei.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum quod in differentibus numero diuersitas formarum est propter diuersitatem materiae: Ideo in Metaphysica dicitur, quod, quae sunt vnum specie, & plura numero, multam habent materiam: Habent enim talia materiam multam, id est, multiplicem, & diuisibilem. nam pluralitas numeralis ex hoc contingit, quia in diuersis partibus materiae recipiuntur tales diuersae formae: sed in differentibus specie diuersitas materiae est propter d uersitatem formae. quia secundum Commentatorem in primo de Anima: Membra Leonis, & membra Cerui modo differunt, nisi quia animae differunt. & quia animae humanae suntidem specie, & differunt numero: auctoritas Commenta toris non est ad propositum. Aduertendum tamen, quod secus est de anima, & de alijs formis. Nam in alijs formis eiusdem speciei, & differentibus numero tota diuersitas est ex parte materiae: & si est ex parte agentis, hoc est, inquantum aliter, & aliter disponit materiam. Sed cum in productione animae rationalis agens naturale disponat materiam, & agens diuinum infandat animam (quia Deus non alligauit virtutem suam actionibus naturalibus seruata identitate speciei, quicquid diuersitatis potest essein animabus quantum ad esse indiuiduale, siue illa diuersitas sit quantum ad naturalia, qquia aliqui sunt perspicaciores alijs, siue quantum ad gratuita, quia potest Deus in ipsa infusione animae sanctificare animam, vel statim post infusionem, vel alio modo sicut sibi placet: Ideo omnis talis diuersitas ex solo diuino agente causari potest. secundum tamen communem cursum in generatis ex semine bonitas naturalium in animabus est ex bonitate complexionis. quia molles carne aptos mente dicimus, vel ex assuefactione ad bonos actus: Bonitas autem gratuitorum est ex Deo principaliter, coadiuuante libero arbitrio. quia coadiutores Dei sumus, & qui creauit nos sine nobis non iustificabit nos sine nobis.

Ad secundum dicendum, quod licet diuersitas bonitatis complexionis sit ex parte corporis: tamen haec diuersitas resultat in ipso intellectu, qui in suo actu semper vtitur sensu, & phantasia, vt ex hoc ex bonitate complexionis resultet perspicacitas mentis. Potest etiam ista perspicacitas resultare ex actibus nostris, quia studio se dantes, dato, quod naturaliter sint minus perspicaces, possunt fieri perspicaciores ex studio, vel ex studii exercitio: Potest etiam ista perspicacitas fieri ex ipso Deo, qui operatur omnia in omnibus, sicut vult.

Ad tertium dicendum, quod ex complexione aliqui habent aptitudinem ad hanc virtutem, vtput a ad castitatem: aliqui ad contrarium, vtputa ad luxuriam: tamen consuetudo actuum sine comparatione plus facit, quam bonitas complexionis. Propter quod castus ex complexione plus stimulabitur, si det se venerijs, quam luxuriosus ex complexione, si diu abstineat. ergo cum arguit argumentum, quod homines melioris complexionis aliquando sunt peiores alijs: patet hoc posse esse ex assuefactione ad malos actus. Vel potest hoc esse ex diuina voluntate. quia neque currentis, neque volentis, sed totum est miserentis Dei, qui pro libito voluntatis suae, cui vult, miseretur, & quem vult indurat. Nam de Iacob, & Esau scribitur: Quod nihil boni, aut mali egissent, secundum diuinam praescientiam dictum est lacob dilexi: Esau autem odio habui.

RESP. ADARO. INGOLTR. Argumenta autem incontrarium sunt soluenda.

Ad primum ergo dicendum, quod homo ex sui vniuersalitate dicit naturam speciei. hic homo particularis, vt, Sortes, dicit naturam indiuidui: & da omns homints, & omnes animae humanae sunt ciusdem speciemi, quantum ad ea, quae sunt speciei, non potest ibi esse maioritas, & minoritas, vt, vnus homo sit magis homo, quam alius: sed quantum ad ea, quae sunt indiuidui: potest ibi esse maioritas, & minoritas: quia vnus homo potest esse perspicacior alio.

Ad secundum dicendum, quod idem manens idem, semper facit idem: Verum est in his, quae agunt ea noccssitate naturae, sed in his, quae agunt ex arte, vel intellectu, & &x voluntatis arbitrio. quia principium artium est voluntas, vt potest haberi ex om. Metaphysicae: non oportet sic esse, quia videmus eundem figulum ex eadem massa facere vas, aliud in honorem, aliud in contumeliam: sic Deus ex solo voluntatis arbitrio potest huic animae magis dare, quam alii.

Quod vero addebatur in eodem argumento, quod Deus non est praeeligens, aut ratiocinans, &c. Dici potest hoc verum esse quantum est de lege communi, quia propter bonitatem complexionis corporis anima ei infusa potest esse naturaliter perspicacior alia. sed quia Deus non alligauit virtutem suam rebus naturalibus, potest corpori non ita bene complexionato infundere animam magis perspicacem. quia si potest homo ex suis actibus se dando studio, dato quod sit peioris complexionis, fieri perspicacior eo, qui est melioris, multo magis potest hoc Deus.

Dubitatio I. Litteralis.

SVPER litteram primo quaeritur super illo verbo: Vt dominari non valeat, nisi quis vadat post concupiscentias: Ergo eundo post concupiscentias redit dominium originalis peccati. Potest ergo ex culpa actuali redire originale peccatum. Dicendum, quod postquam dimissa est originalis culpa: nunquam redit nisi reiteretur actus carnalis originis, quod homo iterum carnaliter nascatur, quod est impossibile: dicitur tamen homo eundo post concupiscentias reuocare dominium hostis, id est, Diaboli, dum concupiscit, non, quod redeat culpa originalis, sed quod tollitur gratia post concupiscentias, quae est debilitatio hostis, & concupiscentiae.

Dubitatio, II. Litteralis

Vlterius forte dubitaret aliquis de hoc, quod in littera dicitur, quod sicut alia peccata praetereunt actu, & remanent reatu, sic e conuerso fieri potest, quod concupiscentia praetereat reatu, & remaneat actu. Sed contra: Slremanet actu mala concupiscentia, hoc non potest esse sine aliquo reatu. ergo &c. Dicendum, quod actus potest dici de ipso habitu, & de ipso opere. Et vt loquamur ad propositum nostrum: Actus concupiscentiae potest dici ipsa pronitas ad concupiscendum, vel ipsum actuale concupiscere: Cum ergo dicitur in littera, quod potest remanere actus concupiscentiae si ne reatu; ibi actus stat pror ipsa pronitate, quae semper manet, non pro actuali ipso concupiscere, quod non semper manet. Vel si volumus accipere actum concupiscentiae secundum se; Dicemus, quod habentes gratiam, dato, quod actualiter male concupiscamus: si alicui actui per gratiam resistamus, & dum talis actus est paruulus, allidimus ipsum ad petram, id est, ad Christum; si est ibi peccatum veniale, & reatus secundum quid, multo magis est ibi de merito. propter quod meritum potest dici talis actus manere sine reatu.

Dubitatio ITI. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis, quomodo actus homicidii, & aliorum peccatorum dietuer transire, & remanere reatus. In concupiscentia vero est econuerso. Dicendum, quod reatus proprie est obligagatio ad poenam. verum quia hoc est pepe culpan, quia propter culpam sumus rei poenae: Ideo ectem so nomine, ipsa culpa potest dici reatus. In culpa tamen consideranda sunt duo. Ipse actus, qui materialiter substernitur culpae, & ipsa auersio a Deo: propter quod in peccato sunt tria: actus, per quem conmittimus peccatum: & auersio a Deo, quae est, quid formale in peccato, & obligatio ad poenam, quae ditur reatus. Actus ergo transit, quia si mouendo manum occideretur aliquis, ille motus manus transit, sed remanent alia duo, videlicet auersio a Deo, & reatusid est obligatio ad poenam: quor duo incurrimus propter actum, vel motum manus, pr quem est homicidium perpetratum: Bene ergo dictum est, quod in homine, & in alijs consimilibus transit actus, & remanet reatus id est obligatio ad poenam, & non solum remanet reatus, sed etiam remanet auersio, quae est quod formale in culpa. Et sicut in peccato actuali est tria considerare: Primo actum concupiscentiae, siue stet huiusmodi actus pror ipsa pronitate, siue pro ipso actuali concupiscentiae. Secundo est ibi auersio a Deo, quia propter peccatum originale nascimur natura filii irae, & a Deo auersi. Tertio est ibi considerare reatum id est obligationem ad poenam, quia per tale peccatum obligamur ad talem poenam. Per baptismum ergo, in quo confertu gra, tollitu reatusid est obligatio ad talem poenam, quia habentibus griam baptismalem tollitu talis reatus, vt non simus indigni: immo digni visione diuina: & tollitur auersio a Deo, quia hantes talem griam non sumus a Deo auersi, sed ad Denm conuersi. Ista ergo tolluntm, sed actus concupiscentiae manet, siue accipiatur pro pronitate, siue pro ipso actuali concupiscere. quia post baptismum remanet pronitas ad coeundum, & propter talem pronitatem contingit nos aliquando actualiter concupiscere..

Dubitatio IIII Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de hoc, quod in littera di, vt quidam dicunt, quod in baptismo purgatur anima, & caro. Alii vero dicunt, quod purgatur anima, sed non caro, quomodo haec veritatem habeant. Dicendum, quod anima, & caro possunt considerari dupliciter, vel, vt sunt huiusmodi personae secundum se, & sic in baptismo a sua feditate, vel a macula originalis peccati purgatur anima, & caro: Anima quidem purgatur a sua auersione, quia recipiendo gratiam baptismalem non Deo auersa: sed ad ipsum conuersa, & purgatur a suo reatu, id est, ab obligatione ad poenam, quae debetur tali peccato, quia non est digna carere visione Dei, sed est digna videre Deum. Caro etiam purgatur a faeditate concupiscentiae: non, vt concupiscentia non sit. sed, vt non imputetur ad culpam: sed magis imputetur ad meritum, si volumus per gratiam contra concupiscentiam bellare: Sicut ergo se habentista, vt sunt huiusmodi personae, vt principium alterius; sic per baptismum mundatur anima, & non caro, quia anima non est ex traduce, caro est ex traduce. quia quantumcunque sit pater baptixatus, caro filii traducitur cum peccato originali, & anima tali carni sic maculatae infusa dicitur maculari: Propter quod alio, & alio modo vtraque opinio suam continet veritatem.

Dubitatio D. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de hoc, quod in littera dicitur, quod immundior est caro prolis, quam caro Parentis, & quod ex hoc non sit praeiudicium veritatis. Sed contra: Nisi pater sit purgatus per baptismum non est immundior: prout ad propositum spectat caro prolis, quam caro Parentis. Dicendum, quod dupliciter potest hoc verificari: vol modo, quo dictum est, videlicet, quia in baptismo purgatur pater, vt est quaedam persona in se, non vt est principium alterius; ideo pater sic purgatus dicitur caro cius esse mundior, quam caro prolis, & hoc modo non fit praeiudicium veritati, nec fidei speculationis, sed si hoc intelligatur de immunditia ante baptismum; Dicemus, quod veritas est haec, quod ita est immunda caro Parentis non baptixati, sicut caro plis non baptixatae: tamn si quis vellet hanc opinionem tenere, quod caro quanto magis recedit a primo Parente, tanto semp est magis immunda: non tame, quia est magis immunda, magis maculat animam; Diceremus hanc opinionem esse falsam, & non concordare veritati rerum: tamen quantum ad veritatem fidei non videmus ibi aliquod praeiudicium: potest ergo exponi verbum Magistri, quod non sit praeiudicium veritati fidei, licet sit piudicium veritati rerum.

Dubitatio VI. Littreralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de hot, quod in littera dicitur, quod anima munda a Deo sit creata: sed cum infundit, condelectatur carni, ex quo peccatum contrahit. Sed contra: Condelectari dicit quendam actum. peccatum ergo originale esset actuale. Dicendum, quod condelectatio potest sumi trlpliciter. Primo pro ipso actu delectationis, & sic dictum non potest aliquo modo hrie veritatem: nec quantum ad id, quod dicitur, nec quantum ad id, quod ex hoc peccatum contrahitur. Secundo modo potest accipi talis condelectatio pro ipsa naturall inclinatio ne, quam habet anima, vt coniungatur camni, & tunc tale dictum verum est, quantum ad Id, quod dicitur, quod anima habet talem naturalem inclinationem, sed non est verum quantum ad id, quod ex hoc peccatum contrahitur, quia ex naturall in dinatione non potest peccatum contrahi. Tertio modo potest accipi condelectatio, qua omnis proportio potest dici quaedam melodia, & quaedam condelectatio, & quaedam condilectio. Sicut dicimus, quod salices diligunt terram humidam quia sunt proportionatae vali terrae, & talis terra est, proportionata talibuns arboribus. Condelectatio ergo, & condilectio potest accipi ex parte carnis, quae est proportionata ad recipiendam animam in se: sed non ad recipi eam cum tali pulchritudine, quae est iustitia prigmnalls, & secuindum hoc contrahitur peccatum originale.

PrevBack to TopNext