Quaestio 2
Quaestio 2
De peccati originalis poena
DEINDE quaeritur de secundo principali, uidelicet de poena originalis peccati. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo utrum originali peccato post mortem debeatur poena sensibilis in illis, qui decedunt in originali tantum.
Secundo specialiter quaeritur de interiori poena, quae est dolor. Vtrum decedentes in originali tmn dolcant de co, quod carent uisione diuina
Articulus 1
An peccato originali secundum se poena sensibilis debeatur.
D. Tho. 2. sent. d. 33. q. 3. a1. 1. Et dt Malo q. 4. arti. 3. Sco d. 33. q. 1. Biel d. 33. q. 1. Tho. Arg. d. 33. q. 1. art. Graeg Arim. d. 30. quaest. 1. arti. 1. Ant. Andr. d. 33. q. 1. Capr d. 33.q. ult
AD primum sic proceditur: Vi detur, quod peccato originali secundum se debeatur poena sensibilis. Dicit en. Aug. de fide ad Petrum, Paruulos de hoc seculo sine Baptismo transeuntes ignis aeterni supplicio sempiterno punitos.
Praeterea maiori culpae debetur maior pena sed culpa originalis vr maior, quam venialis: cum gra stet simul cum culpa ueniali, non autem cum originali sed culpae uenialidebetur pena sensibilis ergo &c.
Praeterea post hanc uitam grauius puniuntur peccata, quam in hac uita. Sed in hac uita pro peccato originali sunt inflictae nobis multae poenae sensibiles: ut mors, egritudo, & labor ergo &c.
Praeterea si non puniantur poena sensibili, ergo habebunt corpus impassibibile, sed corpus impassibile non potest esse nisi propter duplicem causam, uel propter dotem impassibilitatis, secundum quem modum post resurrectionem erunt impassibilia corpora beatorum, & tunc paruuli sic decedentes essent beati. quod est inconueniens, uel propter originalem iustitiam, scdm quem modum erat impassibile ante peccatum corpus Ade. Et si hoc modo essent impassibilia corpora paruulorum: tunc decederent cum originali iustitia, & non haberent originale peccatum, quod est contra quaestionem motam: cum quaestio mota sit de paruulis decedentibus in originali peccato.
IN CONTRARIVM est Augustinus, in littera: uolens quod mitissima sane poena eorum erit quasi praeter peccatum, quod origine traxerunt nullum insuper addiderunt.
Praeterea Deus remunerat supra condignum: Qui ergo non peccauerunt per aliquem sensum, non debent puniri aliqua poena sensibili. ergo &c.
RESOLVTIO poena sensibili non puniuntur paruuli, si secundum se originale peccatum consideretur; si actuali gtneraliter: si . Adae specialiter comparetur: si denique consideretur, cur post mortem alicui paena debeatur aeterna.
RESPONDEO dicendum quod quadruplici via inuestigare possumus, quod paruuli decedentes in solo originali non punientur poena aliqua sensibili. Primo enim poterit hoc ostendi, si consideretur peccatum originale, quid sit secundum se, & formaliter. Secundo ostendemr hoc idem, si pctmaem originale comparetur ad peccatum actuale generaliter. Tertio si tale peccatum conparetur ad peccatum actuale Adae specialiter. Quarto si consideretur causa, quare alicui post mortem debeatur poena sensibilis.
Prima uia sic patet: Nam peccatum originale formaliter, & secundum se loquendo, est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam. sed illa originalis iustitia erat qddam donum gratuitum, & supernaturale. simpliciter enim & absolute loquendo, tale donum non erat debitum naturae, sed erat naturae gratis datum. per subtractio nem ergo tabs doni fuit natura humana sibiit si & in suis naturalibus derelicta. propter quod nulla poena debetur paruulo ex tali carentia: nisi carentia eius, quod non ponet per naturam homo sibi, & in suis naturalibus derelictam consequi, vel hrie, hoc est carentia uisionis diuinae, quia talem visionem nullus potest attingere per naturam. Cum enim per peccatum primi parentis nihil sit subtractum nobis de naturalibus sed solum de supernaturali bus: Quia subtracta est nobis illa originalis iustitia, quomr erat donum supernaturale, nihil debet infligi naturae humanae, uel personae constitute ex tali natura: Sed solum debet subtrahi pro Paena talis culpae aliquod bonum supernaturale, quod est superna uisio, ad quam ordinabat illa originalis iustitia sed non ita de propinquo ordinaret ad illam: sicut ordinat gratiam.
Secunda uia ad hoc idem poet summi, prout pctme originale comparat ad pctaner actuale generaliter. Nam in omni peccato actuali, generaliter loquendo, est auersio ab inconmutabili bono, & conuersio ad conmutabile: Auersioni ergo randet paena damni. Conuersioni rfendet poena sensus. nam quia peccator se auertit a diuino lumine, dignum est quod careat uisione diuini luminis. Est enim hoc generaliter, quod quod auertitur a lumine, & priuatur visione illius luminis. Sed quia peccator se conuertit ad conmutabile bonum, & ad creaturam, quia omnis creatura est materialis, & est quod sensibile respectu Dei, quod est actus purus, cui non est aliqud admixtum de potentia; dignum est, quod ptali conuersione poena materiali, quae est a materiali igne, & poena sensibili, puniat Sed in peccato originali est ita auersio ab incommutabilibono, quia est carentia originalis iustitiae. quae nos subiiciebat, & ordinabat ad illud bonum, quod non est ibi conuersio ad commutabile bonum: propter quod tale peccatum sic meretur poenam damni,qu non mererr poenam sensus. meretu nm poenam daneni ex eo, quod est culpa, sed non meretur poenam sensus, quia non est culpa actualis, & personalis per se: Sed est culpa naturalis per se. Si autem est culpa personalis: hoc est inquantum natura inficit personam, sed ista infectio, ut patet per habita, non est per appositionem alicuius mali, per se loquendo, sed solum per subtractionem alicuius boniid est originalis iustitiae. & quia poena debet ranedere culpae: poena debita tali culpae pese, & absolute loquendo non erit per appositionem alicuius mali, sed solum persubtractionem alicuius boni id est boni diuini, cui nos subiiciebat originalis iustitia: priuabuntur ergo paruuli hoc bono, & carebunt diuina uisione, & haec est poena competens illi culpae.
Tertia uia ad hoc idem sumitur, prout peccatum originale comparatur ad actualem culpam Adae specialiter. Nam ex actuali culpa Adae infecta est natura nostra, prer cuius infectionem contrahimus peccatum originale, & quia paruuli non per actum suum, sed per actum primi parentis contrahunt originale peccatum, quod est carentia boni supernaturalis: ipsi Adae pro actuali suo peccato debebatur poena sensus: paruulis autem, quos peccatum Adae non plus potuit attingere per se, & directe: nisi quia potuit eos priuare, & priuauit quodam bono supernaturali. ideo pro tali priuatione, sola priuatio, & sola carentia alicuius boni supernaturalis debet esse competens, & de bita poena. Hoc autem est carentia diuini boni, uel carentia uisionis illius boni, quod uidendo adipiscimur omne bonum: nec dicimus, quod in uisione diuina sit principaliter beatitudo nostra, sed dicimus, quod sine uisione diuina non potest esse beatitudo nostra.
Quarta uia ad hoc idem potest sumi, si consideremus specialiter, quare alicui post mortem debeatur pena sensibilis. Nam quia ratio superior consentit in delectatione operis praui: dato, quod non consentiat in ipsum opus, sed morose, & sine fraeno consentit in delectatione, ut supra patuit per Magistrum, potest ibi esse peccatum mortale: & ex hoc est ibi auersio, cui debetur poena damni, & conuersio, cui debetur poena sensus. & quod prauae delectationi circa commutabile bonum debeatur poena sensus, & debeatur tormentum, & luctus, quae sunt poena sensibilis: satis ostendit Ioannes in Apoc. cum ait: Quantum glorificauit se, & in delitiis fuit, tantum date illi tormentum, & luctum.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod ibi supplitium ignis aeterni vocat Aug. ut communiter ponitur, & bene oenm poenam, eternam, siue sit poena damni, siue sensus, & quia originale pctnte est carentia originalis iustitiae per quam ordinabamur ad Deum, & ad uidendum Deum, licet non ita de propinquo sicut ordinamur per gratiam, per quam non solum possumus stare, sed etiam proficere: ergo pro tali carentia originalis iustitiae patientur poena diuinae uisionis. Et quia paruuli decedunt cum tali carentia iustitiae, & cum debito habendi eam: quia a tali debito non possunt absolui post mortem: ideo in eternum carebunt tali uisione, & ex hoc poena damni erit eis eterna. Et quia Aug. loquitur de supplitio ignis aeterni uocans supplitium omnem poenam eter nam, siue damni, siue sensus. ideo &c. Quod autem sic intelligenda sint verba Aug. patet per uerba eius posita in littera dicentis, quod poena paruulorum decedentium solo originali est mitissima: non autem esset mitissima, si esset ibi poena sensibilis.
Ad secundum dicendum, quod pctaaem originale est maius ueniale quantum ad auersionem, sed non est maius quantum ad conuersionem: immo si uolumus proprie loqui in peccato ueniali, est conuersio, sed non proprie est ibi auersio. In peccato autem originali est econuerso ibi en. est auersio, non conuersio: ideo peccato originali damni debetur, non pena sensus. sed peccato ueniali debetur aliquo modo poena sensus. ppter quod argumentum magis concludit oppositum, quam propositum.
Ad tertium dicendum, quod argm magis arguit oppositum, quo propositum. Nam in hac uita poena consequitur uirtutem naturalis agentis, ut conmuniter ponitur, siue sit agens interius, ut febris. siue agens exterius, ut gladius, uel ignis. sed post mortem poena non innititur uirtuti naturalis agentis, sed uirtuti diuinae iustitiae. Nam naturaliter loquendo ignis non posset agere in anima separata, quae punitur preorignem, ut est separata, & ante resurrectionem, & post resurrectionem secundum hunc ordinem, quem uidemus, ignis non poterit naturaliter agere, nec in corpus nec in aniam damenatorum: quia non erit amplius tempus, & cessabit motus primi mobilis. Solum ergo haec fient uirtute diuinae iustitiae & quia patet. per habita quod diuina iustitia hoc exigit quod paruuli puniantur pena damni: non poena sensus. ideo &c
Ad quartum dicendum, quod argmne arguit ex insufficienti. supponiteni.m quod corpus sit impassibile, uel per dotem impassibilitatis, secundum quem modum sunt impassibiles beati: aut per originalem iustitiam, secundum quem modum eratimpassibilis Adam sed est daretertium modum, qui erit post resurrectionem, impassibilitas per mutationem naturae. quia post resurrectionem cessabit motus primi mobilis, & non erit amplius tempus nec merendi, nec demerendi, nec poenam sensibilem naturaliter patiendi. Si ergo post resurrectionem patientur aliqui sensibilem poenam corporalem hoc non erit propter naturalem actionem, sed propter exigentiam diuinae iustitiae: & quia, ut dictum est, diuina iustitia hoc non exigit, quod paruuli patiantur poenam sensibilem ideo &c.
Articulus 2
An paruuli sine baptismo decedentes spiritualem dolorem sentiant.
ARTIC. II. An paruuli sine baptismo decedentes spiritualem dolorem sentiant. Conclusio est negatiua.
D. Tho. 2. sent. d. 33. q. 3. artic. 2. Et de Malo q. 3. articu. 3. D. Bon. d. 33. arti. 3. q. 1. Gad. Quol. 6. q. 21. Ric. d. 33. q. 5. Biel. d. 33. q. 1. Dur. d. 33. q. 3. Tho. Arg d. 33. q. arti. 4. Ant And. d. 33. q. 1. Capr. d. 33. q. ult. Vidc alio Doct. supra citatos
AD secundum sic proceditur. Videtur quod paruuli non Baptixati spiritualem dolorem, & afflictionem in anima sentiant: Quia ut dicitur Esa. de damnatis, quod uermis eorum non morietur, & ignis eorum non extinguetur. & Aug. 10. de Ci. Ignem refert ad poenam corporalem: quia per ignem sustinebunt acerbitatem paene corporae lis. Vermen ad afflictionem conscientiae, quam habebunt de tanto bono, quod amiserunt: immo communiter ponitur, quod plus dolebunt damnati de poena damni: quia amiserunt tantum bonum,:quam de poena sensus, qua affliguntur ab igne materiali. Cum ergo paruuli habeant poenam damniti uidetur, quod hoc esse non possit, sine magno dolore, & afflictione mentis.
Praeterea cum quis caret eo, quod delectat: sine dolore, & afflictione esse non potest. Sed in uisione diuina est maxima delectatio; carentia ergo eius in paruulis non erit sine dolore.
Praeterea si dicatur, quod paruuli non hapepunt &x hoc dolorem: quia non amiserunt illud per propriam culpam; Contra: quia videtur, quod hoc dolorem augeat, non mmuat quia uidemus homines magis dolere, cum perdunt aliquid non sua culpa, quam si illud perderent sua culpa. ergo &c.
Praeterea sicut pueri Baptizati se habent ad meritum Vpei, sic non Baptizati se habent ad de meritum Adae sed pueri Baptizati consequuntur per meritum Christi non solum diuinam uisionem, sed etiam magnum gaudium ex tali uisione. ergo pueri non baptizati propter demeritum Ade habebunt non solum diuinae uisionis carentiam, sed etiam habebunt magnum dolorem.
IN CONTRARIVM est: quia recta ratio non patitur, quod aliquis turbetur, uel doleat de hoc, quod uitare non potuit: sed paruuli non potuerunt hoc uitare, quin incurrerent carentiam talis uisionis, ergo &c.
Praeterea ponebant Stoici, quod in sapientem uirum non poterat cadere tristitia, uel perturbatio. Ponebant enim quod si homo est sapiens, adhibet omne remedium, quod potest, ne accidat sibi aliquod malum. solum ergo illud malum accidit sapienti, quod uitare non potest, quo posito si tale malum accidat, non tristatur. sed hoc est in paruulis decedenuibus sine Baptismo, orgo &c.
RESOLVTIO. Paruuli spiritualem, & afflictiuam penam in anima sine Baptismo de codentes non sentiunt. Id quod diuino ordini, diurinae inflitiae, diuinaeque competit dispositioni: vt patet ex motu voluntatis: absentia boni: praesentia mali: eorum statu, ac voluntatis indifformitate, diuinaque iustitia iubente.
RESPONDRO dicendum, quod omnia haec reducenda sunt ad diuinum ordinem, uel ad diuinam dispositionem, vel ad diuinam iustitiam Nam diuina iustitia non patitur, quod paruuli tristentur, & affligantur interius propter id, quod perdiderunt, non per actum, & motum proprium, non per actuale peccatum proprium, sed per peccatum Adae. Quia si quaeratur causa, quare dicatur poena sensibilis; Dici potest non solum illas, per quas quis affligitur per agens corporale exterius, ut per ignem, sed etiam per tristitiam, & afflictionem interius in mente: quia non est modica pena actu dolere, & tristari interius. sicut ergo culpa paruulorum solum est in subtractione alicuius boni, non in appositione alicuius mali, per se loquendo, ideo poena eorum solum erit in subtractione boni diuini, & diuinae uisionis: non in appositione poene exterioris, uel tristitiae interioris. ideo omnes illas quatuor rationes, quas adduximus ad probandum, quod paruuli, exigente hoc diuina iustitia, non affligentur per penam exteriorem: possumus adaptare, quod non affligentur interius per tristitiam interiorem. Sic ergo potest solui quaestio proposita per comparationem ad praecedentem.
Sed si uolumus eam soluere in se; Dicemus quod circa hoc est triplex modus dicendi. Quidam enim dicunt, quod paruuli non dolebunt post mortem de poena damni, quam habent. quia non habebunt cognitionem sui status. Nam sicut ante mortem non cognoscebant statum suum, sic post mortem, ut dicunt non cognoscent illum. propter quod non dolebunt, quia poena damni sine cognitione damni non potest dolo. rem parere, sed hoc communiter improbatur, & bene: quia irrationale est, quod anima separata cognitionem sui status non habeat, & quod non cognoscat, quod naturali ratione cognosci non potest. Est ergo alius modus dicendi, quod paruuli dolebunt de poena damni, sed mitigabitur eorum dolorde damno, quod habent & de bono, quod perdiderunt: quia hoc non fuit propter eorum actum, uel propter eorum opus. Sed hoc non est rationale ponere: quia tunc poena eorum non esset mitissima: cuius contrarium asserit Aug. vt habetur in littera. Adhaereamus ergo tertio modo dicendi, quod paruuli habebunet poenam damni, uidelicet carentia diuinae uisionis. sed nullam habebunt aliam poenam, nec sensus per ignem affligentem exterius: nec per tristitiam, uel dolorem affligentem interius.
Possumus autem 6. vijs declarare, quod paruuli non dolebunt de damno, quod habebunt. Nam dolor, uel tristitia mentis, de qua hic loquimur, est quidam motus uoluntatis paenosus propter absentiam alicuius boni, uel propter praesentiam alicuius mali.
Prima ergo uia sumetur, quodnon potest ibi esse talis dolor ex ipso uoluntatis motu. Secunda non potet hoc esse ex absentia boni, Tertia, quod non ex praesentia mali. Quarta ex eorum statu. Quinta quia non possunt habere uoluntatem difformem a Deo. Sexta, quod nulla poena erit ibi, secundum exigentiam diuinae iustitiae.
Prima uia sic patet: Nam, ut habetur Esa. ub loquitur de mensura poenae, respectu culpae: quia hoc erit in mensura contra mensuram. Et ut exponit interlinearis, erit in mensura poenae contra mensuram culpae: cum ergo culpa originalis non sit per aliquem motum uoluntatis: paruuli ante mortem si in solo originali decedant, & post mortem puniantur per aliquem motum uoluntatis afflictiuum non est mensura penae, sed mensura culpae.
Secunda uia sic patet: Peccatum origina, le fuit per subtractionem boni gratuiti, & per derelictionem naturae in suis naturalibus. propter quod paruuli post mortem non poterunt habere appetitum ultra appetitum naturalem secundum se, & sibi derelictum, sed bonum illud, quo carent, est omnino supra naturam. propter quod ad hoc non poterunt habere appetitum, nec poterunt de hoc dolere.
Tertia uia ad hoc idem sumitur: quia hoc esse non potest ex praesentia alicuius mali. dictum est enim, quod quia paruuli decesserunt in mera natura sibi derelicta, non poterunt desiderare nisi mera bona, quae mera natura potest adipisci: nec poterunt dolere de praesentia alicuius mali: nisi mere naturalis: sed post mortem nulla talis penitentia est, quae sit ex mera natura, ut supra patuit, sed solum ex diuina iustitia.
Quarta uia ad hoc idem sumitur ex eorum statu. Nam status eorum est in termino, propter quod appetitus eorum naturalis: quia habet naturam sibi derelictam, est in termino, ut non possint amplius appetere, quam habeant. Et haec via confirmat alias, vt quia sunt in termino non possunt ulterius appetere praesentiam alicuius alterius boni: nec absentiam alicuius mali.
Quinta uia sumitur: quia non potest ibi esse difformitas uoluntatis paruulorum post mortem a uoluntate diuina. nam secundum ea, quae gessimus in uita, debemus recipere post mortem: si ergo paruuli in uita non habuerunt uoluntatem difformem a uoluntate Dei: quia nullum habuerunt voluntatis motum, nec liberi arbitrii usum: non potuerunt habere uoluntatem difformem a uoluntate Dei Secus enim est in damnatis: quia propter peccata actualia, quae commiserunt in uita, habuerunt uoluntatem difformem a uoluntate Dei: consequens est ut habeant eam sic difformem post mortem: paruuli uero, quia non habuerunt eam difformem in uita: non habent difformem post mortem.
Sed dices, quod non habuerunt eam difformem, nec conformem: quia nullum habuerunt uoluntatis motum, sed hoc confirmat nostrum dictum. Sufficit enim nobis, quod sicut in uita non habuerunt uoluntatem conformen, uel difformem; ita non habeant post mortem: quia si haberent uoluntatem conformem, tunc placeret eis poena damni, & haberent de hoc gaudium, quod nullus diceret: sed sufficit, quod non habeant uoluntatem difformem, & quod eis non displiceat talis poena: ad hoc, quod de ea non doleant.
Sexta uia sic patet: Nam ibi non erit poena nisi secundum exigentiam diuinae iustitiae. quod ergo paruuli habeant poenam doloris, & tristitiae pro sola culpa originali, quam contraxerunt sine delectatione, & sine laetitia: diuina iustitia non admittit.
RESPON. AD ARG. Ad primum dicendum, quod in damnatis pena damni, & carentia diuinae uisionis adgenerabit in eis poenam dolo ris, & tristitiae plus, quam poena sensus: quia plus dolebunt de tanto bono, quod amisserunt, quam de omnibus tormentis, quae patiuntur. sed hoc est quia habent uoluntatem difformem a uoluntate diuina, sed paruuli licet non habeant uoluntatem contormem: quia non placet eis poena damni, tamen quia non habent eam difformem, & non displicet eis talis poena, & quia tristitia, & dolor sine displicentia esse non possunt: ideo de tali pena nec tristantur, nec dolent. quae oia consurgunt ex hoc fundamento, quod ibi non est pena: nisi secundum exigentiam diuinae iustitiae.
Ad secundum dicendum quod uisio diuina uel quodcunque bonum non delectat nisi, uel habitum in spe, uel habitum in re. In re autem tale bonum non habent: nec possunt ipsum habere in spe, cum uideant se omnino ineptos ad tale bonum. quod est sic supra naturam. & etiam quia nullus potest habere spem de re omnino impossibili, & quia hoc est omnino impossibile, cum sint in termino, & non possint ulterius adipisci, ideo non est rationale, quod doleant.
Ad tertium dicendum, quod bonum, quo quis amittit non per propriam culpam quod magis inde do. let. Verum est, si illud bonum sit ei debitum. & quia uisio diuina est supra naturam, & nullo modo secundum se est naturae debita. Ideo de carentia talis boni: si hoc non fuit peeorum actum, uel eorum opus: nullo modo dolere debent nec posteri, cum hoc sit contra exigentiam diuinae iustitiae.
Ad quartum dicendum, quod donum excedit peccatum Adae, ut patet per Apostolum ad Rom. propter quod non ualet si per donum christi consequimur gaudium post mortem, quod propter demeritum Adae paruuli patiantur aliquem dolorem post mortem. Vel possumus dicere, quod non est simile de gaudio, quantum ad praesentiam boni: & de dolore quantum ad absentiam: quia omnis praesentia cuiuscunque boni, siue sit naturale, siue supra naturam: habet generare gaudium, sed non absentia cuiuscunque boni habet generare dolorem, & maxime si illud bonum sit supra naturam, & quod nec in re haberi possit. quia spes, quae differtur, affligit animam. paruuli autem illud bonum non possunt habere in re: cum sit supra naturam, & ipsi decedant in mera natura sibi derelicta. Nec in spe possunt ipsum habere: cum ipsi sint in termino, & non possint operari ulterius aliquod bonum, & maxime, quod excedit eorum statum, & naturam.
SVPER litteram primo quaeritur super illo uerbo, quod possunt intelligi plura peccata Adae in una transgressione eius. Sed hoc videtur impossibile: cum non fuerit ibi nisi unus actus, & una transgressio, quod fuerint ibi plura peccata. Dicendum, quod in vno actu, & in una transgressione possunt esse plura peccata, id est plure. circunstantiae peccatorum. propter quod in unoipeccato Adae assignat Aug. in Enchiridion plura peccata quantum ad circunstantias, quarum aliquae sunt sumptae propriae: alique uero, ut communiter ponitur, secundum quandam similitudinem, & metaphoram. In peccato uero Adae fuerunt tria proprie: superbia, inobediem tia, & gula. Superbia fuit ibi prout Adam comparatur ad seipsum: quia nimis dilexit propriam excellentiam, quando uoluit se eleuare ultra quod Deus mandauerat Fuit ibi inobedientia respectu Dei, quia noluit obedire Deo. Fuit ibi gula respectu cibi; quia gustauit de cibo uetito: Propter quod in uno, & eodem actu secundum diuersas, & diuersas circunstantias prtem nominari diuersa peccata. Notat etiam ibi Aug. ut patet Enchi. 43. ubi de ista materia loquitur: multa alia peccata secundum quandam similitudinem. quia fuit homicidium inquantum occidit seipsum, spiritualiter sacrilegium, quia non credidit Deo. Est enim sacrilegium quasi sacri furtum: Legere enim uno modo idem est quod furari. Si enim non credimus Deo, qui est ipsa ueritas & qui non potest mentiri, & furamur ab eo illud sacrum, quod ibi debetur: uidelicet quod debemus adhibere fidem dictis suis. Fuit ibi fornicatio inquantum corrumpit integritatem mentis sue, & mentem suam, quam desponsa tam Deo tradidit persuasione diaboli. fuerunt etiam ibi alia peccata, quae narrant in littera, & sunt assumpta ab Aug. dicto lib. & cap. Dicimus autem ista sumpta esse similitudinarie quia non fuit ibi propria fornicatio, nec homicidium nec sacrilegium, sed ad modum fornicantis, homicidiae & sacrilegii se habuit
Vlterius forte dubitaret aliquis de hoc, quod in littera dicitur quod non est putandum grauius Sed contra: Quod habet minus incitatiuum ad peccandum, est reputandum grauius, sed Adam fuit huiusmodi. Ergo &c.
Praeterea peccatum quod maius malum infert, est grauius, sed huiusmodi fuit peccatum Ade Ergo &c. Dicendum, quod peccatum debet reputari grauius ex ipsa auersione. Illud enim quod magis auertit a Deo est grauius. Ion idola tria est grauius pctmuer, quam gula, & agere contra legem naturalem in corde scriptam, est grauius quod peccare contra legem uoce prolatam: & facere quod est secundum se malum, quod facere, quod non est malum nisi quia prohibitum. Ex his ergo sunt uidenda peccata maiora, uel minora, sed ex eo quod est per accidens, uel ex aliqua circunstantia aggrauante: non est hoc iudicandum. Cum ergo dium, quod minus habuit de incitatiuo: hoc arguitu ex grauitate, & circumstantia, non ex ipso genere peccati. Cum uero additur, quod maius malum intulit peccatum Adae: hoc fuit per accidens, quia inuenit naturam integram. hoc n fecisset quodcunque aliud pctmete: non obstante, quod aliqui dicant contrarium.
Vlterius autem dubitatur: Si quodcumque aliud peccatum commisisset Adam, intulisset posteris suis tiane damnum, quantum intulit. Et vrtn quibusdam, quod non. quia solum esus illius lignifuit sibi prohibitus, quod quacunque die comederent morte morerentur. si ergo solum fuit eis hoc prohibitum, & pro solo hoc Deus comminatus est eis mortem: non videtur, quod pro alio peccato mortem incurrissent tam ipse, quam posteri sui. Dicendum, quod qualecunque peccatum fecissent mortem incurrissent: & intulissent illud damnum posteris suis, quod intulerunt. Nam non incurrerunt aliud damnum posteri sui nisi solam carentiam originalis iustitiae, cum debito habendi eam. sed illa originalis iustitia non compatiebatur secum aliquod peccatum. Magis enim erat quantum ad hoc indignantis naturae, quam sit gratia. Nam gratia compatitur secum pctinte ueniale, sed illa nullum. Et ion dicimus, quod Adam non potuit primo peccare uenialiter quod totum erat propter originalem iustitiam. Nam quoediu ratio Adae erat subiecta Deo. Adam peccare non poterat nec uenialiter nec mortaliter. & quia non poterat rod eius auerti a Deo nisi per pctime mortale, non poterat Adam peccare venialiter nisi prius peccaret mortaliter. quodcumque ergo pctinte fecisset Adam: priuasset ipsum, & nos originali iustitia, qua priuati incurrimus necessitatem moriendi, & rebellionem uirium, & omnia, quae nunc incurrimus ppepctme originale.
Ad argumentum autem in contrarium cum non fuerit facta prohibitio nisi de esu ligni & propter talem prohibitionem facta fuit conminatio mortis Dici debet, quod illa conminatio fuit per locum a simili. Si en. esus ligni non erat malus, nisi quia prohibitus. quia & ex hoc fuit priuatus Adam originali iustitia: si aliter peccasset. & commisisset malum: non solum quia prohibitum, sed quod esset de se malum, multo magis fuisset priuatus illa iustitia.
Vlterius autem dubitatur de eo, quod in litera, uidelicet primos parentes per paenitentiam misericordiam consecutos. Sed contra: Non remittitur peccatum, nisi restituatu ablatum. sed Adam abstulit a nobis originalem iustitiam, quo nunquam restituta est nobis Ergo de huiusmodi peccato nunquam potest consequi veniam. Dicendum, quod non est dare perpessitudinem quamdiu sumus in uia. si ergo homo faciat totum, quod in se est, & conuertitur, & poenitet, dato, quod non posset restituere ablatum, remittitur sibi pctimne, ut siquis hetbret de alieno mille libras, & in mortem non hebret nisi obolum dando illum obolum, & dolendo, quod non potet plus restituere esset absolutus. In sola ergo contritione dimittunt peccata. Illud ergo dictum, quod non dimittit peccatum nisi restituatur ablatum, locum habet, quando est possibilis restitutio.
Vlterius autem dubitat de eo, quod in litera dicitur, quod si hon iuste uixerit non ex hoc meretur mortem non perpeti. Contra mortem incurrimus propter peccatum Absoluti ergo a peccato, iuste uiuendo meremur non perpeti mortem. Dicendum, quod mortem incurrimus propter corruptionem naturae. Nam in Adam, ut supra diffusius tangebatur: persona infecit naturam: sed in suis posteris natura infecit personam: Regeneratio ergo per Baptismum, per quem abluimur a pctoe originali: & confessio per contritionem, per quam absoluimur a peccato actuali, non terminantur ad naturam, sed ad personam. Absoluitur ergo persona a peccato, uel a peccatis, sed propter hoc non restituitur persona in statum pristinum: uel ab soluitur persona secundum se: sed non absoluitur, ut principium alterius. propter quod persona absoluta a peccatol originali generat filium cum tali peccato potuit ergo Adam naturam suam corrumpere, sed non potuit se in suum statum restituere, quod, & in alijs contingit. Nam potens proiicere lapidem in puteum: non oportet, quod possit ipsum inde extrahere: & occidens hominem, non possit ipsum resuscitare, & sicut n. potest animam corpori iterum reunire, qui potuit animam creare, & eam corpori infundere: sic etiam solus ille potest naturam corruptam restaurare, qui habet potentiam super totam naturam, quam non habet ullus purus homo: quantum ergo ad ea, quae sunt personae, potest fieri restauratio per Baptismum, uel per contritionem, sed non quantum ad ea, quae sunt naturae.
Vlterius autem dubitatur de hoc, quod in littera dicitur, quod primos, & secundos stimulos cogitationis Graeci propatheias uocant, quod sonat hoc es uerbum propatheiase Dicendum, quod hoc uerbum dictum est per sincopam: debet enim dici protopatheis & est interpretatio eius a protos, quod est primum, & patheis, quod est passio. unde protopatheias, id est primas passiones. dicuntur autem primae passiones quamdiu non est ibi peccatum mortale: sed ueniale, siue sint primae cogitationes, siue secundae.
Vlterius autem dubitatur de hoc, quod in litera dituet quae n iustitia est, ut pater peccauit, & filius punitus est. sed subditur pro solutione sed in mysterio illud dictum est, qualis sit ista solutio quaestionis propositae. Dicendum, quod Cham peccauit quod uidit nuditatem patris, & non cooperuit, sed suis fratribus annunciauit, & tamen non fuit punitus, Cham, sed fuit punitus eius filius Chanaam, qui fuit maledictus, & denunciatus seruus: & exponens Hiero. dicit hoc mysterialiter factum esse. quia primae cogitationes, quae sunt peccatum ueniale, per se loquendo, non puniuntur eternaliter: sed aliae cogitationes posteriores, quae sunt peccatum mortale, & quae oriuntur ex primis, puniuntur aeternaliter. ad quod in sinuandum non fuit punitus Cham pater, sed Chanaam ex eo genitus.