Quaestio 1
Quaestio 1
De peccato actuali
CIRCA Distinctionem istam quaeritur de duobus. Primo de ipso peccato. Seco de effectu peccati. Circa primum quaeruntur tria. Nam primo quaeritur de peccato, put conparatur uel ad suam quiditatem, uel ad suam diffinitionem: quia in littera dantur tres diffinitiones de peccato. Secundo quaeritur prout peccatum comparatur ad ipsam actionem. Tertio prout comparatur ad passionem.
Articulus 1
An peccatum in littera recte diffiniatur
AD primum sic proceditur: Videtur, quod peccatum inconuenienter diffiniatur in littera. Nam diffinitio, ut potest haberi. ex. 7. Met. est sermo expressiuus quiditatis, & essentiae. quod ergo non habet essentiam: cuiusmodi est peccatum: quia nec est existens, nec in existentibus: non potest habere diffinitionem.
Praeterea diffinitio debet conuerti cum diffinito, sed omnes diffinitiones datae de peccato in littera loquuntur de peccato actuali. Cum ergo sit triplex peccatum: originale, quod est peccatum naturale: & peccatum commissionis quod consistit in actu: & omissionis, quod consistit in recedere ab actu: diffinitiones datae in litera de peccato non conuertuntur cum diffinito: quia non conueniunt omni peccato, sed solum peccato commissionis, quod consistit in actu.
Praeterea in diffinitione superioris non debet poni inferius. uidetur enim, quod rectitudo diffinitionis in hoc consistat, quod quaelibet pars diffinitionis sit in plus, & totum in eque. quod uidetur ueritatem habere tam in diffinitione substantiarum, quam accidentium. sic. nm diffinit Porphyrius hominem, quod est animal rationale mortale, & secundum eum quodlibet istorum est plusquam homo, sed totum est ineque. Sic etiam diffinit Philosophus simum in Met. quod est nasus cauus, sed nasus est plus, quam simus: quia non omnis nasus est simus, & cauus etiam est in plus. Sed hoc totum: nasus cauus est in aeque, dictum ergo contra legem Dei non debet poni in diffinitione peccati: quia omne tale dictum est peccatum, sed non econuerso. ergo etiam nec factum contra legem debet ibi poni: quia omne tale est peccatum, sed non econuerso: sic etiam concupitum, debet ibi poni, quia omne tale est peccatum, sed non econuerso.
Praeterea in diffinitione peccati ponitur inobedientia, sed inobedientia uidetur esse speciale uitium, ergo &c.
RESOLVTIO. Peccati diffinitio prima datur in comparatione ad Agens. Secunda ad obiectum. Tertia ad Deum.
RRSPOVDEO dicendum, quod de pctoe dantur tres diffinitiones in littera, duae sunt Aug. & tertia est Ambro. Prima Augu. est, quod peccatum est omne dictum, uel sanctum uel cocupitum contra legem Dei. Secunda est, quod pam est voluntas recipiendi uel consequendi, quod iustitia uetat. Tertia est Ambrosii, quod. pctaae est punricatio legis diuinae, & caelestium inobedientia praeceptorum. Sed quo istae tres diffinitiones sumptae suntysciendum, quod pctmue dicit aliquem actum inordinatum. Actus aunet, secundum quod hmondi, & specialiter actus animae, in quo habet esse peccatum, est ab aliquo in aliquid: quia est ab homine, uel ab aia in aliquod obiectum. omnis n actio est ab aliquo agente circa aliquam materiam. & quia peccatum est actio inordinata: oportet pctamte ad tria comparari, uel ad agens, a quo est, uel ad materiam, circa quam est uel ad lege cui contrariat, ex qua contrarietate peccatum est actus inordinatus, & quia hoc est formale in peccato, quod sit, quid inordinatum, & quod sit contra legem Dei, & contra iustitiam diuinam: oportet, quod esse contra legem, & contra iustitiam ponatur in qualibet diffinitione. Tripliciter ergo poterit diffiniri peccatum, udl, ut comparatur ad agens a quo est: uel, ut comparatur ad obiectum in quod tendit, uel, ut comparatur ad legem Dei, & ad mandata diuina, quibus contradicit: ut conparatur ad agens sumitur prima diffinitio. Aug. Nam ab agente, ut ab honie, uel ab aia: preat esse triplex actus malus, quia uel est in corde, & tunc est quod concupitum: uel in ore & tunc est, quid dictum, uel quid prlatum, uel est in opere, & tunc est quod factum. Verum quia ista tria non sunt peccata: nisi ut sunt inordinata, & non sunt inordinata nisi ut auertant an Deo, & sunt contraria legi diuinae, ion secundum hec tria, ut auertunt a Deo, uel ut sunt contraria legi diuine, sumitur prima diffinitio Aug. uidelicet, quod omne peccatum est dictum, uel factum &c. Prima ergo diffinitio Augustini describit peccatum, ut est actus inordinatus conparatus ad agens; & quia talis actus poet esse triplex. Ion data est hoc modo illa diffinitio prima. Secunda autem diffinitio data est de peccato, ut dicit actum inordinatum circa aliquam materiam, uel circa aliquod obiectum. Nam semper peccatum est conuersio ad commutabile bonum, per quod fit auersio ab incommutabili, cui secundum iust itiam debemus esse subiecti. Ideo iustitia uetat omne, per quod auertimur a subiectione Dei: & quia iste actus inordinatus ad aliquod obiectum, quod habetur uel in re, uel in spe. oportet, quod sit uoluntarius, quia aliter non esset peccatum. Ideo Secunda diffinitio data per comparationem ad obiectum, uel spe, uel re, quattuor continet. quia primo continet ipsam uoluntatem, cum dicitur, quod peccatum est uoluntas Secundo continet ipsum obiectum, uel ipsum bonum commutabile habitum in re, cum dicitur: retinendi. Tertio continet tale bonum commutabile habitum in spe: cum subiungitur: uel consequendi. Quarto & ultimo continet ipsam inordinationem, cum subinfertur, quod iustitia uetat. Sumitur ergo secunda diffinitio, uel ex ipso obiecto, ut est habitum in re, uel in spe. nam uelle retine¬ re, quod habet in re, uel uelle consequi quod habet in spe: si hoc iustitia uetat: est ibi completa ratio peccati. Aduertendum tame, quod iustitiatut uult Philosophus in. V. Ethicorum potest sumi, uel specialiter, & sic est iustitia commutatiua, uel distributiua. Commutatiua n iustitia etm specialis quia specialiter respicit emptionem & nummum & rebe nummatam. Nam pro re nummata habetur num mus: & nummus est sideiussor noster. Fideiubet enim nobis, quod quotiescunque uoluerimus pro numo, habebimus rem nummatam. Sic etiam iustitia distributiua est iustitia specialis: quia specialiter consistit in distributione bonorum, & honorum. Debet n. legislator gubernans rem publicam secundum dignitatem, & merita personarum dare honores dignis, & excludere idignos & sicut debet non accipere personas in distributione bonorum, quod det plus de bono realiter, quo debeat habere: sic non debet esse acceptor personarum in distributione bonorum, uel poenarum. Sed est alia iustitia generalis, quae dicitur iustitia legalis. Nam iustum est, quod existentes sub lege obseruent legen: sed cum lex praecipiat opera omnium uirtutum, & specialiter lex duuina quae non solum precipit non rapere aliena, sed etiam distribuere, & conicare propria. Illum ndiuitem Epulonem non legimus danenatum, quo aliena ac ceperit, sed quia propria non conincauit Ista ergo secunda diffinitio sumpta rote obiecti, uel boni commutabilis habiti, uel in re, uel in spe, ut institia uetat; oportet quod sumatur, prout iustitia accipitur generaliter fracipiens omnia opera uirtutum, & uetans omna opera uitiorum, secundum quen modum est accepta iustitia: ion est facerecon tra talem iustitiam, ut ordinat ad Deum facere contra legem Dei. Velle ergo retinere bonum habitum, uel consequi non habitum, ut iustitia uetat: est idem, quod ut lex uetat.
Tertia animam diffinitio, quo est Ambro. sumitur per conmparationem ad ipsum Deum, a quo auertit peccatum, uel per conparationem ad legem diuinam, uel ad precepta Dei, quibus contrariatur peccatum. Est ergo pctamne praeuaricatio legis diuinae, & caelestium inobedientia praeceptorum: ut pruaricatio legis diuinae, referatur ad ea, quom sunt mala scdem se: inobedientia uero ad ea, quom sunt mala, quia prohibita. Nam inobedientia primi parentis non fuit de re mala secundum se, sed de re mala, quia prohibita.
Vel possumus haec duo: uidelicet transgresionem, & inobedientiam referre ad duo genera peccatorum, uidelicet ad peccatum comissionis, quod consistit in facere actu malum: & ad peccatum omissionis, quod consistit in non facere actu bonum. Nam transgredi importat actum malum sed inobedientia potest esse in solo desinere ab actu bono.,
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum quod secundum Philosophum in quarto Metaphysicae illa scientia, quae considerat de ente, in eo, quod ens: uel considerat de entibus, & de rebus, quae sunt per se entis; hahet considerare de negatione, de priuatione, & de contrario, quia omnia ista reducuntur ad ens. Nam non entia non possunt intelligi, nisi per intellectum entis, quia ut uult Philosophus in Elenchis semper in non facere intelligitur facere, & omnino in negatione intelligitur affirmatio. Non possumus ergo intelligere non ens, nisi intelligendo ens: eo ergo modo, quo ista reducuntur ad ens, possunt habere diffinitionem, large loquendo de diffinitione.
Ad secundum dicendum, quod peccatum principaliter dicitur do peccato actuali, per cuius attributionem alia peccata habent, quod sint peccata. propter quod peccatum originale causatum est &x peccato actuali. Peccatum omissionis etiam ad actum reducitur quantum ad intellectum, quia, ut iam diximus per Philosophum, non possumus intelligere non ficere, nisi intelligendo facere. Non enim possumus intelligere non ire ad Ecclesiam quod est omittere actum, nisi intelligamus, quid est ire ad Ecclesiam, quod est facere actum. sed de hoc in sequenti quaestione dispurabitur: Vtrum in peccato omissionis semper fiat aliquis actus.
Sed ad soluendum argumentum sufficit secundum intellectum non posse intelligi desinere ab actu, nisi intelligendo actum. Nam res habent diffiniri, ut comparantur ad intellectum. Vel possumus dicere, vt communiter dicitur, quod Aug. accipit actum pro actu, & pro eius opposito. Vt siue male facias, agendo quod non debes: uel non agendo, quod debes, totum intelligit actum malum Sic etiam sentiendum est de dicto, & non dicto, & de uolito, & non uolito, siue de concupito, & non concupito.
Ad tertium dicendum, quod partes aliquando ponuntur pro toro facere. ergo, uel dicere, uel concupiscere, siue uelle, quae non debemus, & opposita istis, id est omittere, quae debemus, sunt partes peccatorum. Propter quod omnia ista ponuntur pro toto, & aequantur cum toto, quia omne peccatum fit aliquo istorum modorum, loquendo de peccato actuali, quod consistit in actu, uel in omissione actus, quia de peccato originali hic non agitur. Quod vero addebatut in argumento, quod in diffinitione quaelibet pars est in plus, quod diffinitum totum inaeque; Dici debet, quod hoc est propter ignorantiam nostram. quia non semper scimus nominare specialem differentiam: ideo aliquando circumloquimur eam per plures differentias: sed si iciremus eam nominare: esser sufficiens diffinitio ex duabus partibus: uidelicet ex genere, & ex specifica differentia. Propter quod credimus esse sufficientem diffinitionem hominis, quod homo est animal rationale. Nam rationale separat nos a bestiis, quae sunt irrationales: & ab Angelis, qui proprie non sunt rationales, quia non intelligunt ducurrendo, sed intellectuales.
Ad quartum dicendum, quod iustitia, quae ponitur in diffinitione peccati, sumenda est generaliter, cui contrariatur omne peccatum.
Et per hoc patet solutio ad quintum, quia inobedientia mandatorum, vel praeceptorum coelestium intelligitur omne peccatum, quia Deus praecipit cauere omnia mala, & facere omnia bona. Propter hoc inobedientia, sic generaliter sumpta includit omnia peccata. Vel si uolumus sumere inobedientiam specialiter, sumemus eam pro omni peccato omissionis: & transgressio sumetur pro omni peccato commissatit quae duo simul sumpta includunt omnia peccata.
Articulus 2
An peccatum in aliquo semper actu consistat
D. Tho. 1. 4q. 7t. artic. 3. Et 2 sent d3 5. q. 1artic. 3. Gand QQuol. 14. q. 424. Ric. d. 35 q. 1. Tho. arg. d. 35 d. I VVIGR.43RqI Qut. dist. 35. q. 2.
SECVNDO quaeritur de peccato, ut comparatur ad actionem, siue ad actum. Vtrum peccatum consistat in aliquo actu, & uidetur, quod sic per verba August. posita in littera quod peccatum est factum, vel dictum, vel cupitum contra legem Dei, sed omnia ista dicunt actum: ergo, &c.
Praeterea meritum opponitur demerito: sed ficut loquimur de uno oppositorum: ita debemus loqui de reliquo. sed meritum non uidetur consistere, nisi in actu; ergo demeritum, quod est peccatum, semper consistit in aliquo actu.
Praeterea omne malum est in aliquo bono: omne bonum est ens, & est aliquid in actu: ergo omne malum, & per consequens omne peccatum est in aliquo ente, vel in aliquo actu.
Praeterea omne peccatum, vel est originale, vel actuale. sed hic non loquimur de peccato originali, sed de peccato alio: ergo omne peccatum, de quo hic loquimur, est actuale.
IN CONIRARIVM est, quod dicit Ambro. in littera, quod peccatum est coelestium inobedientia praeceptorum, sed praecepta coelestia aliqua sunt affirmatiua praecipientia actum. aliqua negatiua inhibentia actum. solum ergo non faciendo, quae iubemur, peccamus: Non ergo omne peccatum consistit in faciendo actum, sed aliqua consistunt in non faciendo, & non desistendo ab actu.
Praeterea non punitur iuste, nisi peccatum: Cum ergo non faciendo, quae iubemur, iuste puniamur: oportet quod non omnia peccata¬ consistant in facere, & in aliquo actu, sed aliqua consistant in non facere, & in cessando ab actu.
RESOLVTIO. Commissionis: peccatum aliquem semper actum admittit: omissio etsi frequenter, non tamen semper.
Respondeo dicendum, quod quaestio proposita principaliter mouetur propter peccatum omissionis. Certum est enim, quod peccatum comissionis consistit in aliquo actu. Sed dubium est: Vtrum peccatum omissionis semper consistat in aliquo actu. Circa quod inuenimus triplicem modum dicendi Quidam enim dicunt, quod semper peccatum omissionis consistit in aliquo actu interiori, & exteriori dupliciter: vel praecedente, vel concomitante. Videtur autem istis quod non possit esse peccatum omissionis, nisi sit ibi actus uoluntatis interior: vt si non ire ad Ecclesiam est peccatum omissionis: ibi concurri tactus uoluntatis, quia non uolumus ire ad Ecclesiam. Isti uidentur habere Aug. pro se. qui diffiniens peccatum, diffinit omne tale esse aliquem actum. Videntur etiam habere Magistrum pro se, qui loquens in littera de peccato omissionis, quod consistit in non ire, vel in non credere. vel in aliquo huiusmodi. Sem per uidetur uelle Magister, quod in istis negatiuis includat aliquid positiuum, & aliquis actus: immo secundum istos non solum concurrit ibi actus interior, sed etiam exterior, vel concomitans, vel praecedens. Aiunt enim, quod si quis non uadit ad Ecclesiam, quando tenetur ire, vel aliquid facit tunc, vel aliquid fecit prius, propter quod impeditur a tali. quia si non vadit, uel aliquid facit tunc, quia forte ludit, uel est in aliquo solatio, quod non vult dimittere propter ire ad Ecclesiam, vel forte aliquid fecit prius, quia nimis uigilauit de sero, propter quod non potuit ire ad Ecclesiam, ad dicendum matutinum¬
Sed, ut patet, isti considerant quod est per accidens. Accidit enim, quod ad peccatum omissionis, per se loquendo, concurrat aliquis actus, sed in desistere ab actu. Est enim hoc peccatum faciendo, quod iubemur, uel ad quod tenemur. Accidit autem huic peccato, quod ipsum praecedat aliquis actus impediens, vel concomitans ipsum. quia si homo nihil faciat, vel nihil fecerit, quod ipsum impediat: ipsum tamen non ire aq Ecclesiam est peccatum si ad hoc teneatur. Et quod dicunt de uoluntate, quod ideo peccat non per gens ad Ecclesiam, quia vult non ire: Dici debet, quod hoc non oportet, sed sufficit, quod non velit ire. Nam quis tenetur ire ad Ecclesiam in illo puncto, in quo tenetur, forte nihil cogitat, nec de ire, nec de non ire: propter quod quantum ad hoc, nihil uerificatur affirmatiue, nec quod velit ire, nec quod velit non ire: sed sufficit ad hoc, quod peccer negatiue, quod non uelit ire. quod potest verificari, eo nihil cogitante, nec de hoc, nec de contrario, & eo non uolente, nec hoc nec contrarium. Et quod dicunt de impedimento patet, quod dato, quod non sit impeditus, nec de hoc aliquid cogitet, potest omittere ire ad Ecclesiam, & hoc omittendo peccat.
Est autem secundus modus dicendi in hac materia, quod in peccato omissionis, non oportet, quod concurrat aliquis actus, nec interior, nec exterior. Nam peccans non eundo ad Ecclesiam non oportet, quod uelit non ire: nec opot tet, quod impediatur per aliquem actum praecedentem, uel concomitantem, sed sufficit non ire ad Ecclesiam ad hoc, quod peccet.
Sed aliqui hoc improbant adducentes distum Philosophi in 8. Physicorum. quia si ali¬: quid aliquando non mouetur, oportet darecat sam, quare tunc mouetur quia si semper esset indifferens, non posset exire in actum, nisi contradictoria verificarentur simul moueri, & non moueri, vel simul ire, & non ire: Propter quod isti inuenerunt tertium modum dicendi alium a primo, & secundo. Nam primi quantum ad peccatum omissionis non considerauerunt quod est per se. quia, per se loquendo, sufficit non ire ad hoc, quod quis peccet peccato omissionis. Secundi considerauerunt, ut dicunt, quod est per se ad tale peccatum, sed non considerauerunt, quod est considerandum quantum ad causam, vel quantum ad occasionem. quia aliqua causa est, vel saltem aliqua occasio, quare quis omittat ire ad Ecclesiam: vel omittit quodcunque bonum, siue illa causa, aut occasio sit intrinseca, siue extrinseca. Addunt etiam, quod oportet illam causam, vel occasionem esse voluntariam ad hoc, quod quis peccet peccato omissionis. Ponunt enim exemplum, quod si quis omittat ire ad Ecclesiam, quia cum uellet ire, impeditus est a lapide cadente super caput eius, qui est actus exterior, uel a febre, qui est actus interior; non peccat hoc omittendo. quia istud impedimentum non est uoluntarium: sed tunc peccat, quando impedimentum est noluntarium. Arguatur ergo sic. Oportet dare aliquam causam, quare quis non uadit ad Ecclesiam. quia nihil potest quis velle, nisi sub ratione boni. Aliqua causa ergo est uoluntaria, quare non vult ire. Nam non velle ire, de se non potest habere rationem boni. oportet ergo hoc reduci ad aliquem actum volum tarium, uel praecedentem tale iter. quia forte voluntarie nimis uigilauit, uel quia forte uult lude re, uel aliter occupatus: semper ergo reducetur in aliquem actum secundum istos. Oportet ergo dicere secundum istos tertios, quod bene dicunt primi, & bene secundi: Et male dicunt primi, & male secundi. Dene enim dicunt primi quantum ad causam, quia semper causa omissionis est aliquis actus: Male dicunt, quantum ad ipsam omissionem, quia ipsa omissio non est aliquis actus. Sic etiam bene dicunt secundi, quantum ad ipsam omissionem, quia non est aliquis actus: Et male dicunt quantum ad causam, quia semper causa omissionis est aliquis actus.
Nos autem ponemus quartum modum: vide. licet, quod vt plurimum causa omissionis est aliquis actus. sed non oportet, quod semper sit aliquis actus. Nam homo cum sit bonum deficiens: se potest habere ad bonum, sicut Deus, qui est bonum indeficiens se habet malum. Nam Deus nec vult mala fieri, nec vult mala non fieri. Si. nm vellet mala fieri, loquendo de malo culpae, esset actor peccati, & eo volente fieret homo deterior. si non vellet male fieri: totaliter impediret ea, & si non posset: videretur non esse opes. Et ion Aug. 11. Ench. ait cum Deus summe bonus sit: nullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi vsque a Deo esset opus, & bonus, vt bene faceret de malo, vel, quod idem est, vt bona eliceret de malis. sic & homo se potest habere ad aliquod bonum, vt puta adire Ecclesiam, quia potest esse in tali puncto, quod nec vult, nec non vult tale bonum. quia forte nihil cogitat de eo in illo puncto, in quo tenetur ire.
Cum ergo quaeritur: Vtrum peccatum omissionis dicat aliquem actum: paret quod per se non dicit talem actum. Sed utrum dicat talem actum, quam tum ad causam, patet quod plurimum dicit talem actum, quia aliquis actus est impediens, quare ommittit tale bonum, sed non oportet quod semper sit talis actus. quia si nihil cogitet de tali bono, potest peccare peccato omissionis, quod peccatum non reducetur in aliquem actum. quia sufficit solum omittere, & negligere ad hoc, quod aliquis peccet hoc modo. Vnde Philosophus in tertio Ethicorum uult negligentiam esse puniendam, quantum ad facere, & quantum ad scire, cum quis negligit scire, quod debet, uel negligit facere, quod debet.
Secundi vero, & si aspiciunt ad id, quod est per se: non loquuntur sufficienter. quia solum loquuntur de ipsa omissione non de causa.
Tertii uero non loquuntur uniuersaliter, quia non semper aliquis actus est causa omissionis, vt plurimum autem credimus, sic esse, quod aliquis actus est causa omissionis, uel praecedens, quia nimis uigilauit: uel concomitans, quia tunc uult aliquid agere exterius: uel si non est ibi aliquis actus exterior, quia uult non ire forte propter laborem annexum: non est tamem hoc uniuersale. Nec oportet semper sic esse, quia potest quis peccare omittendo, quod debet, nihil cogitando de hoc, quod debet, nec uolendo illud, nec contrarium.
Quod uero dicunt aliquam causam esse, quare quis non vult ire ad Ecclesiam; Dici potest, quod aliquo homine eodem modo se habente nunc, & prius: peccat nunc omittendo, & non peccabas prius. Nam peccatum omissionis, & commissionis respiciunt diuersa genera praeceptorum. Nam peccatum commissionis opponitur praeceptis tnegatiuis, quia facit non facienda. quia non facit lacienda. Sed haec praecepta differunt ab illis, quia praecepta negatiua obligant semper: Affirmatiua uero obligant pro loco, & tempore. Vt si quis tenetur ire ad Ecclesiam: hoc erit certis ho. ris, & certis temporibus: ergo aliquo se habente eodem modo nunc, & prius: nulla mutatione facta in eo, potest peccare peccato omissionis. Nam si non ibat prius ad Ecclesiam: poterat non peccare, quia non erat hora eundi. Modo autem si non uadat: peccat, quia est hora eundi. per mutationem ergo factam in alio, id est, in coelo, non in ipso homine, potest contingere, quod prius non peccabat non eundo, & modo peccat. Sed quae possunt contingere ex sola mutatione facta in alio non ex mutatione facta in peccante: non oportet dare actum aliquem in ipso peccante.
Quod autem dicebatur de August. quod diffinit omne peccatum per actum; Responderi potest per id, quod in Glo. ad Rom. 7. dicitur,; quod operari, & non operari sunt partes eius, quod est operari. Haec sunt enim verba Glo. quod dimittere bonum, id est non operari bonum: & facere malum, id est, operari malum sunt partes eius, quod in operari malum. Nomine ergo actus potest intelligi, siue operari indebite, quod est peccatum commissionis, siue cessare ab opere debito, quod est omissionis.
Ad id uero, quod Magister ait, quod negatiua, & priuatiua in peccato omissionis includunt affirmatiuam, & aliquem actum, qui est contemptus, quia iste contemnit ire, uel saltem uult non ire; Dici potest, quod Magister loquitur, vt in pluribus, non tamen oportet semper sic esse.
Ad secundum dicendum, quod bonum constat ex tota, & persecta causa: malum autem ex partibus deficientibus. Ad merendum ergo oportet agere, ut debes, & quando debes, & quomodo debes, & omnia oportet ibi concurrere. sed ad demerendum sufficit solum cessare ab actu debito.
Ad tertium dicendum, quod malum semper est in aliquo bono subiectiue: & tale bonum dabimus ipsum hominem peccantem peccato omissionis, non euntem ad Ecclesiam, quando debet ire.
Ad quartum dicendum, quod peccatum omissionis non est peccatum originale, nec est directe peccatum actuale; est tamen actuale per reductio nem prout sub peccato actuali continetur, uel agere, quod non debes: uel non agere, quod debes. Nam peccatum diffinitur per agere tam commissionis, quam omissionis, vt hoc modo etiam peccatum praeter originale dicatur actuale.
Articulus 3
An peccatum in actione magis quam in passione consistat
TERTIO quaeritur de peccato per comparationem ad passionem. Nam actio, & passio sunt vna res Illa ergo actio, quae est peccatum, oportet, quod sit aliqua passio. Ideo merito quaeretur in quo consistat magis ratio peccati. Vtrum vt est actio, vel vt est passio. Et uidetur, quod actus uoluntatis magis habeat rationem peccati, vt est passio, quam ut est actio. Nam actio est. vt est a uoluntate: passio, vt est in uoluntate. sed ex hoc aliquid est peccatum inquantum corrumpit bonum, sed magis corrumpit bonum nostrum, vt est in nobis, quam ut a nobis. quia si esset nobis, & non in nobis, nullum bonum nostrum corrumperet.
Praeterea subiectum priuationis magis dicitur priuatum, quam causa efficiens priuationem. immo causa efficiens priuationem est agens, & est in actu voluntas: ergo magis dicetur peccare, vt est subiectum priuationis, quam ut est efficiens, sed respectu subiecti, & respectu recipientis actus dicitur passio: ergo, &c.
Praeterea ex malo actu frequentato causat malus habitus: sed malus habitus non causatra malo actu, vt est in agente, sed vt est in recipiente, quia ex hoc habilitarur ad male agere; ergo &c.
IN CONTRARIVM est August. 1. de libero arbitrio circa principium, vbi distinguit duplex malum quod facimus & quod patimur. Malum autem, quod facimus, uocat malum culpae. Quod patimur malum poenae. Culpa ergo, vel peccatum consistit in ipsa factione, non in passione.
Praeterea Magister in littera dicit corruptio nem posse accipi dupliciter: actiue, & passiue. & si accipitur actiue in agente per uoluntatem, habet rationem culpae: si passiue poenae.
RESOLVTIO Peccati ratio in actione magis, quam in passione consistit: & magis in uoluntate e mouente, quam in bono sibi ostenso alliciente.
RESPONDEO dicendum, quod quaestio proposita specialiter locum habet de peccato commissionis. quod semper consistit in aliquo actu voluntatis inordinato. si ergo uoluntas esset potentia mere passiua, non posset peccare. quia ab obiecto exteriori, & a bono commutabili necessitaretur ad volendum: Propter quod August 9 super Gen dat differentiam inter homines, & bruta. Quia bruta, praesente concupiscibili, de necessitate concupiscunt: sed homo propter libertatem arbrtrii praesente, concupiscibili, potest non concupiscere. Bruta ergo, quia in concupiscentiis se uidentur habere mere, vt passiua; Ideo concupiscendo non peccant. Homo vero, quia per voluntatem respectu voliti non se habet meretur, vt passiuum. Ideo concupiscendo, quod non debet, peccat. Ergo si tota causa, quare non potest peccare brutum, & potest peccare homo est, quia appetitus in bruto se habet mere, vt passiuus: Appetitus in homine, & specialiter appetitus intellectiuus non se habet mere, vt passiuus, vel non se habet, ut de necessitate passiuus: oportet quod peccatum magis consistat in actione quam in passione. Et ut haec clarius appareant: Dicemus, quod voluntas potest moueri a bono commutabili dupliciter, vel ut tale bonum mouet, ut agens: uel ut mouet, ut finis. Videndum est ergo de bono commurabili, ad quod se conuertit peccator, & peccat. Vtrum peccatum magis consistat in actu uoluntatis, ut estactio, vel passio.
Dicemus ergo, quod bonum commutabile mouet uoluntatem, ut agens, prout est apprehensum ab intellectu, sed mouet uoluntatem. ut finis prout habet esse in re extra. haec autem distinctio est accepta a Commentatore in i3. ubiatt quod balneum habet duplicem formam, unam in anima, & illa est mouens, ut agens: aliam in materia, & illa est mouens, ut finis. Et haec dist. est ex dem cum dist. quam fecimus, uidelicet, quod. Punum commutabile, prout apprehensum est mouens, ut agens, sed ut habet esse in se, uel in re extra est mouens, ut finis, sed neutrum horum potest mouere uoluntatem, nisi uoluntas consentiat. Intellectus enim mouet uoluntatem ostendendo sibi aliquod bonum, & ex hoc alliciendo eam, sed non potest necessitare uoluntatem, nisi illud bonum sit apprehensum sub omni ratione boni, sed quod sic apprehenditur necessitat uoluntatem, quia non apprehenditur hoc modo, nisi ipsa felicitas, & ipsa beatitudo, quae habet omnem rationem boni, & quia nihil potest esse non uolitum actu, nisi sub ratione mali, & nihil uolitum, nisi sub ratione boni: Ideo quilibet de necessitate vult esse becatus, & nullus miser. In talibus ergo non potest esse peccatum in uoluntate, nisi sit error in intellectu apprehendente sub ratione omnis boni, vel omnjs mali, & iudicante esse tale, quod non est tale: sed si non est error in intellectu, non poterit esse peccatum in voluntate volente inordinate aliquod bonum commutabile, nisi illud bonum ostendatur sub duplici ratione, uidelicet ut bonum, quia delectabile, & ut malum, quia contra legem Dti. quo posito in potestate uoluntatis est uel consentire, quia delectabile, uel dislentire, quia contra legem Dei. Voluntas ergo, ut mere passiua, non peccat. quia tale bonum sic apprehensum non potest mouere voluntatem, nisi voluntas prius se determinet per consensum. Nam si non consentiendo moueretur, tunc moueretur inuitem, & esset illud peccatum. & non voluntarium, quod est inconueniens. In ipso ergo consensu, & in ipsa determinatione voluntatis, in quo voluntas non omnino se habet, vt mota ab alio, sed vt mouens, & deterininans seipsam, consistit ratio peccati. Nam bonum, extra quod mouet, vt finis: non potest mouere voluntatem, nisi vt apprehensum, & vt est mouens, vt agens, sed est sic mouens imperfecte solum voluntatem alliciendo non necessitando. conpletur ergo ratio peccatiin ipso consensu, in quo se magis habet voluntas, vt agens, & vt mouens, quam vt passa, & vt mota. Ratio ergo peccati magis consistit in actione, quam in passione, vel magis consistit in voluntate se mouente, quam in bono sibi ostenso eam alliciente. Voluntas ergo non poterit peccare, vt mota a bono, & a necessitante, sed solum a bono eam alliciente, quia nullus peccat loquendo de peccato actuali in eo, quod vitare non potest: Mouetur ergo voluntas dupliciter, quando peccat committendo: videlicet a bono alliciente, & a seipsa consentiente, & se determinante. Primo modo se habet solum, vt passa, & vt mota. Secundo modo, vt agens & vt mouens. & quia in hoc, quod consentit, consistit ratio peccati; Ideo talis fatio magis est in actione, quam in passione.
Sed dices, quod peccatum consistit in duobus: in conuersione, & auersione: & magis consistit ratio peccati in auersione, quam in conuersio ne. sed respectu auersionis voluntas non se habet, vt agens, sed solum, vt patiens, quia licet voluntarie se conuertat, & consentiat in conuersionem; tamen non voluntarie se auertit, & non consentit in auersionem. Ad quod dici potest, quod totum debet dici voluntarium, & totum debet dici consistere in consensu, & in actione. quia postquam videt homo, quod non potest se conuertere ad tale bonum, nisi se auertat a Deo: dicitur interpretatiue consentire in ipsam auersionem. Interpreratur enim Deus, & iudicat peccatorem consentire in auersionem, quando magis sibi placet conuersio, quam displiceat auersio: & quando eligit conuersionem, non obstante, quod bene uidet, & cognoscit, quod non potest illam conuersionem habere sine auersione. Aliquam ergo veritatem concludit argumentum, videlicet, quod malum est per accidens, & praeter voluntatem, & praeter in tentionem. Vt etiam Dio. dicit. Sed istud per accidens, & praeter voluntatem, & praeter intentionem non excusat peccatorem, quin debeat dici voluntarie se auertere, post quam voluntarie se conuertit. Ad quod de necessitate sequitur, quod se auertat.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum qod argumentum arguit de actu transeunte, sed peccatum, vt est in voluntate, est actus non transiens. Propter quod est a uoluntate, & in voluntate, & nisi esset a uoluntate, non esset in uoluntate. Propter quod prius intelligitur esse, a, quam, in. Ad formam autem arguendi, quod peccatum magis corrumpit, vt estin uoluntate, quam a voluntate. Verum est in actibus transeuntibus quando separatur a abi in. Sed quando sunt coniuncta, & sunt actus non transcuntrs, megis est corrurtio, vt est ab a, quam, vt est ab, in.
Ad secundum dicendum, quod actio est ab agente, & est in passo: & quando non est actio transiens, si per talem actionem sequatur priuatio, agens priuat seipsum, & quia sic est talis priuatio, magis attribuenda est agenti, quam patienti, sicut potentia. Vt patet ex quinto, magis dicitur de actiua, quam de passiua, quia non dicitur de passiua, nisi per comparationem ad actinam.
Ad tertium dicendum, quod per actus transeuntes non causatur habitus. Nam si ex frequenter citharizare efficitur aliquis citharista, hoc non erit ex actu transeunte, ut ex motu, qui est in cithara. Sed ex actu non transeunte, id est, ex motu, qui est in manu. Nam manus frequenter mora ad citharizandum habilitatur, & adgeneratur in ea habitus ad talem actum. Ergo non obstante, quod citharizatio est actus transiens: habilitas tamen manus ad citharizandum adgeneratur ex actu non transeunte. Sic in proposito: dato, quod ad actum voluntatis non transeuntem sequatur aliquis actus transiens; habilitas tamen voluntatis adgenerabitur ex actu non transeunte: Propter quod illectus erit a uoluntate, & in uoluntate. vt habet rationem mali, magis erit a, quam in quia non esset in, nisi esset a.