Praeambulum
Praeambulum
DICENDVM EST TAMEN.] Quia Magister in Distin. praecedenti tractans de quiditate peccati, & dans multas descriptiones de peccato, comparauit peccatum ad duo: Primo ad actum. Secundo ad poenam. Ideo in hac Dist. 36. & in seq. 37. vt patet per habita, specialiter exequitur de comparatione. Prima, prout peccatum comparatur ad actum, & hoc in Dist. seq. ibi: [Sunt autem & alij. IPrima pars, quae est praesentis Dist. & Lectionis diuiditur in duas partes: quia primo ostendit per multa dicta Sanctorum, quod vnum, & idem potest esse peccatum, & poena peccati. Secundo inquirit, quomodo hoc esse possit, ibi: [Et ideo meriso. Circa quod tria facit: quia Primo ostendit, quod idem potest esse peccatum, & poena, ratione annexi. Secundo ostendit, quod potest esse hoc idem ratione peccati ipsius. Tertio remouet quandam dubitationem ortam ex dictis Aug. & Hiero. Secunda ibi: [In nullo tamen praeiudiciim. Tertia ibi: [Illud autem diligenter. [Propter primum sciendum, quod annexum peccati, quod se potest habere, vt poena, est duplex: boni corruptio, & ad malum inclinatio. Ideo tria facit: quia primo ostendit, quod peccatum potest esse poena peccati ratione annex.d 1. ratione corruptionis boni. Secundo ostendit, quod potest esse peccatum poena peccati ratione alterius annexi, inclinationis ad malum, vt dicantur peccata esse poena: non quia tormenta, sed quia vitiorum incrementa. Tertio excludit quandam obiectionem circa praemissa. Secunda ibi: [Et licet. Tertia ibi: ISed cum ait. ISequitur illa pars: Tin nullo tamenpraeiuditium.in qua declarat, quod peccatum non solum rantione annexi, sed etiam sub ratione, qua peccatum potest esse poena peccati, & in hoc nullum fit praeiudicisum veritati. Circa quod tria facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo declarat de peccaris, generaliter discurrendo per diuersa genera peccatorum, quomodo peccatum, secundum quod huiusmodi, potest esse poena peccati. Tertio ostendit de quibusdam peccatis specialiter, quod habent rationem poaenae: vt inuidia, & ira. Secunda ibi: [ Quod autem quaedam. Tertia ibi: [Praeterea nullatenus. [Tunc sequitur illa pars ibi: [Illud aunt diligenttr. Iin qua remouet quandam dubitationem ortam ex dictis Aug. & Hiero. Circa quod tria facit: quia ostendit esse contrarietatem quandam inter dicta Aug. & Hieron. Secundo soluit contrarietatem illam. Tertio epilogat circa determinata. Secunda ibi: [Ad quod dici potest. Tertia ibi: [Satis dil. venter. I& in hoc terminetui sententia praesentis Distinctionis, & Lectionis.
On this page