Quaestio 2
Quaestio 2
De peccato ut ad alia comparatur
DEINDE quaeritur de secundo principali, prout peccatum comparatur ad alia. Circa quod queruntur tria. Primo, vt conparatur ad suam causalitatem. Vtrum possit esse causa peccati. Secundo, vt comparatur ad poenam quocunque modo. Vtrum possit esse peccatum sine pena, vel econuerso quocum que modo. Tertio, vt comparatur ad suum oppositum, id est, ad bonum: Vtrum sicut est dare peccatum ex genere, vel ex fine: sit dare bonum ex genere, & bonum ex fine
Articulus 1
An peccatum possit esse causa peccati
AD PRIMVM sic procedit. Videtur, quod peccatum non possit esse causa peccati. quia nihil non potest habere rationem causae: sed peccatum est nihil, quia secundum Augu. v patet per Magistrum in littera, nihil fiunt homines cum peccant. ergo &c.
Praeterea causa est, ad cuius esse de necessitate sequitur aliud, vt vulnus est causa doloris, quia ad esse vulneris cum per vulnus fiat diuisio continui, de necessitate sequitur dolor. sed nullum peccatum est necessarium, quia tunc non esset voluntarium: ergo &c.
Praeterea vnum contrariorum non est causa alterius, sed aliqua peccata sunt ad inuicem contraria, sicut prodigalitas contrariatur auaritiae: ergo saltem in talibus vnum peccatum non erit causa alterius.
praeterea vnum peccatum non potest esse causa alterius, nisi prout per vnum peccatum adgeneratur aliqua dispositio, vel aliquis habitus in anima inclinans ad aliud peccatum. sed hoc non potest esse nisi in peccatis similibus, quia semper ex similibus actibus generantur similes dispositiones, & similes habitus: ergo &c.
praeterea sicut se habet motus ad motum: ita se habet peccatum ad peccatum. sed motus non potest terminari ad motum, vt vult Philosophus in 3. Phisicorum. ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quod dicitur ad Rom. Propterea, id est, propter superbiam tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Vnum ergo peccatum, vt superbia, fuit causa alterius peccati, id est, ignominiae. quod est peccatum innominabile.
Praeterea est aliquod peccatum, quod se habet ad aliud: sicut mater ad filiam. sed mater semper est causa filiae:ergo &c.
RESPONSIO dicendum, quod vt patet per Ore. 25. Mor. Peccatum tripliciter se habet. quia aliquando est peccatum tantum. Aliquando est peccatum, & causa peccati, quantum ad peccatum sequens, cuius praecedens peccatum est causa. Aliquando est poena peccati: quantum ad peccatum praecedens, cuius est effectur, & poena. Aliquando est omnia haec vt si peccatum habeat peccatum praecedens, & sequens; Illud secundum se erit peccatum: sed relatum ad sequens erit causa peccati. Relatum vero ad peccatum praecedens erit poena peccati. Greg. ergo per haec verba solum considerat de peccato, vt est poena praecedentis, & causa sequentis: tamen vt patet ex quaestione praecedenti peccatum habet sibi ipsi poenam annexam, & potest esse poena non solum alterius, sed sui ipsius. quia omnis inordinatus animus sibi ipsi poena existit. Verum quia praesens quaestio specialiter quaerit quomodo peccatum est causa peccati: Ideo dicere possumus, quod cum sint quatuor genera causarum: Efficiens, formalis materialis, & finalis; omnibus his modis potest peccatum esse causa peccati. In genere enim causae efficientis peccatum potest esse causampeccati per accidens, & per se. per accidens quidem tanquam remouens prohibens, & sic loquendo de peccatis mortalibus, quodlibet peccatum potest esse causa cuiuslibet peccati. Nam per quodlibet tale peccatum potest tolli gratia, quae continet animam quam animam continendo prohibet eam, ne labatur in peccatum, quodcunque sit illud: Fioc ergo modo tanquam remouens gratiam, quae se habet, vt prohibens peccatum, quodlibet peccatum potest dici causa cuiuslibet. Sed si loquamur de causa per se, prout efficiens peccatum: sic dicunt aliqui, quod peccatum non est causa efficiem, peccati, nisi quantum ad sibi simile, vt furtum est causa efficiens furti, & maechia maechiae, quia per furtum disponitur anima: & si frequentet, habilitatur, & adgeneratur in ea habitus, per quam dispositionem, & habitum fit quaedam inclinatio in anima ad vlterius furandum. Et quia hoc est per se, quia ex similibus habitus, & dispositionibus fit iinclinatio ad similes actus: ideo quantum ad sibi simile, vt dicunt, peccatum per se est causa efficiens peccati.
Possumus tamen dicere, quod etiam quantum ad sibi simile, & quantum ad sibi dissimile, vnum peccatum potest esse causa alterius. Vt furtum potest esse causa maechiae, quia aliquis furatur, vt maechetur. Et licet, qui talis est, non sit fur, sed mechus, secundum Philosophum tamen hoc faciendo vtroque modo peccat furando, & mechando.
Sed vt saluemus dicta aliorum, dictum nitum, distinguemus de peccato, quod est causa efficiens per se quia vel hoc est ex opere operato, & vt semper, vel ex opere operantis, & aliquame. Ex opere enim operato, & semper, contingit, quod ex similibus actibus adgenerentur similes dispositiones, & habitus in clinantes ad similes actus: tamen ex parte operam tis non semper, sed quando operanti placet, potest ordinare peccatum ad peccatum simile, & dissimile. quod potissime veritatem habet in peccatis, vel i culpis. quia per se est, quod peccatum debeat eem volum tarium. Si ergo voluntas operans vnum peccatum ordinat ad aliud, vt vnum peccatum fiat per aliud, quantum est ex parte voluntatis, quae per se consideranda est in peccato, per se peccatum erit causa efficiens peccati, quod potost fieri, & respectu similis, cum quis maechatur cum ancilla, vt postea maechetur cum domina. Et respectu dissimilis, vt cum quis mentitur, vt aliena bona possideat, erit ibi mendacium causa efficiens furti.
Viso quomodo vnum peccatum potest esse respectu alterius causa efficiens: volumus ostendere quomodo potest esse causa formalis. Dice mus ergo, quod sicut gratia, vel charitas potest dici forma omnium virtutum, quia omnes virtutes habent actus meritorios per charitatem, quae dat agere meritorie, & per gratiam, quae dat esse spirituale, & meritorium. Nam in hoc gratia praeuenit charitatem: sicut esse praeuenit agere. Sunt enim gratia, & charitas forma virtutum, quia virtutes sine eis remanent informes, & imperfectae. Nam sicut lux dicitur forma colorum, quia in virtute lucis colores mouent visum: sic charitas, & gratia sunt forma virtutum, quia vir tutes aliae mouent Deum, & sunt meritoriae apud Deum per charitatem, & gratiam.
Quod ergo dictum est de virtutibus, & de operibus meritorijs adaptare possumus ad culpas, & ad opera demeritoria. Nam sicut gratia, & praeuenientes virtutes dant quandam formositatem eis: sic culpae praecedentes, qualescunque sint, praeueniunt culpas sequentes, & dant eis quasdam deformitates, & quoddam demeritum. Nam culpae sequentes grauiores sunt, & deformiores, & magis demeritoriage, caeteris paribus, propter culpas praecedentes. Et ideo dicit Sapiens Ecclesiastici: Fili peccasti, ne adiicias iterum. Si quis eno offendit Dominum: si iterum offendit eum, offensa secunda est grauior propter offensam primam. Deberet enim peccator cogitare, quod Dominus patienter sustinuit eum, & ex hoc deberet conuerti ad poenitentiam, non addere peccata peccatis. quod satis dat intelligere Apostolus ad Rom. Cum ait peccanti, & non poenitenti: An diuitias bonitatis eius, & patientiae, & longanimitatis contemnis: Ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit:
Tertio peccatum potest esse causa peccati in genere causae materialis, quia vnum peccatum subministrat materiam alteri peccato, & sic gula est causa luxuriae. quia semen, ad quod ordinatur luxuria est supersluum alimenti: si ergo nimis se repleat per gulam, plus est de tali superfluo, & plus subministratur de materia ipsi luxuriae: Propter quod hoc modo in genere causae materialis vnum peccatum potest esse causa alterius peccati.
Quarto modo vnum peccatum potest esse causa alterius in genere causae finalis, & hoc, vel ex opere operato, vt prius diximus, vel ex opere operantis. Nam aliqua peccata ex ipso opere pperato prouocant ad aliud peccatum tanquam ad finem, vt ira prouocat ad tyapulationem: odium ad homicidium, Iratus enim, vt sumat vindictam de suo contrario, id est, de eo, qui aliquod fecit contra eum, & paruipendit ipsum, prouocatur, vt faciat eum verberari. Sic enim diffinitur ira, quod est appetitus doloris in contrario: sed odium tanquam ad finem ordinatur ad homicidium. Dat enim Philosophus in 2. Rhe¬ to. differentiam inter odium, & iram dicens, oa quod ira satiatur, sed odium exterminat. Ira enim satiatur quando passus est malefaciens: quia videtur irato, quod satis sit vindicatus, & sic satiatur, & non plus vult ipsum punire. sed odium nunquam satiatur, & ideo ait Philosophus, quod exterminat, id est, occidit. Hoc ergo modo in genere causae finalis vnum peccatum potest esse specialis causa alterius ex opere operato, quia aliqua peccata ex ipso opere specialiter prouocant ad alia peccata.. sed ex opere operantis quodlibet peccatum potest ordinari ad aliud tanquam ad finem, & contrarium ad contrarium vt prodigalitas ad auaritiam. Aliqui enim sunt prodigi, quia credunt prodigalitate congregare diuitias, quas concupiscit auaritia.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum quod peccatum est nihil ex parte auersionis, & hoc modo non est causa peccati, nisi per accidens prout auertendo se a Deo perdit gratiam, qua erat continens animam, & continendo eam prohibebat, ne laberetur in peccatum. Peccatum ergo ex parte auersionis potest esse causa peccati tanquam remouens prohibens: sed ex parte conuersionis peccatum non est nihil, cum peccator se conuertat ad aliquod bonum, saltem conmutabile, per quam conuersionem habentem annexam auersionem potest esse vnum peccatum causa alterius, secundum omne genus causae.
Ad secundum dicendum, quod ad causam de necessitate sequitur effectus secundum modum causae: vt si causa sit in pluribus, sicut sunt causae naturales, quae possunt impediri, sequentur effectus, vt in pluribus: si sunt necessariae erunt efsectus necessarij: si voluntariae huiusmnodi causae, peccatorum effectus erunt voluntarii: Necessitas ergo effectuum ex causis est secundum modum causarum.
Possumus tamen dicere, quod si voluntas sit mala, quae potest dici arbor mala, de necessitate fructus erunt mali. quia non potest arbor mala fructus bonos facere, nec propter hoc est dare perplexitatem, quia homo a via sua mala potest se conuertere ad Deum, & miserebitur eius, & per gratiam, & charitatem arbor, siue voluntas mala fiet bona, & faciet fructus bonos.
Ad tertium dicendum, quod vnum contrariorum non potest esse alterius causa per se, vel ex opere operato: Potest tamen esse talis causa per accidens, & ex opere operantis: Potest enim vnum vitium esse causa alterius, sicut posuimus exemplum, quod potest quis ad tempus fieri prodigus, vt obtineat diuitias, quas cupit auarus.
Ad quartum dicendum, quod, ut patuit, etiam in genere causae efficientis potest esse causa peccati, non solum similis, sed dissimilis: Argumentum tane ex omni parte deficit. quia sufficit ad hoc, quod peccatum sit causa peccati, quod sit in peccatis simi libus. Rursus dato, quod in ganene causae efficientis, & [¬ se, peccatum esset per se causa peccati in similibus, in alijs ganibus causae erit in dissimilibus. Ad quintum dicendum, quod si motus terminaretur ad motum, & hoc esset per se, & de omni, & non posset esse motus nisi terminatus ad motum procederetur in motibus in infinitum: sed non est sic in peccatis, quia potest peccator conuerti, secundum quem modum non semper de peccato labetur in peccatum: vel potest mori, & sic desinendo viuere, desinet peccare. de so tamen, nisi poeniteat, & nisi peccator moriatur, semper vnum peccatum prouocat ad aliud peccatum, & est causa alterius peccati, dicente Qreg. 25. Mor. quod peccatum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.
Articulus 2
An poena sine peccato esse possit
D. Tho. 1. 2. q. 87. ar. 3. Et 2. Sent. d. 36. ar. 4. Etlib. 3. contra Gent. c. 14. D. Bon. d. 3 &. ar. 2. q. 3. Ric. d. 36. q. 4. Dur. d. 30. q. 3. Capr. d. 30. q. 1
SECVNDO quaeritur de peccato, vt comparatur ad penam, & econuerso quocunque modo: Vtrum possit esse poena sine peccato, vel sine culpa, & econuerso quocunque modo.
Et videtur, quod possit esse poena sine culpa, vt patet de Caeco nato, de quo respondit Dominus, quod nec ipse peccauit, nec parentes eius. ergo &c.
Praeterea Iob dicitur: Vtinam appenderentur peccata mea. Ergo plus patiebatur de poena, quod meruerint peccata sua, ergo &c.
IN CONTRARIVM est August. 3. de lib. arbitrio, quod omnis poena iusta est, & pro aliquo peccato impenditur.
Praeterea Augustinus 83. quaestionum, dicit, quod Deus nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi: & postea ait, quod meritum poenae peccatum est. Ergo non est poena, nisi pro merito peccati.
REISOLVTIO. Pena non est sine culpa generaliter: nec aeterna specialiter. sed potest asse fine culpa, si sit voluntaridsumpta pro culpa Parentis, vel aliorum, vel ab alio inflicta pno cuspa punienda, & cauenda: provirtute seruanda, & gratia multiplicanda: pro gloria Dei manifestanda: Vel pro damnatione malorum hic temporaliter inchoanda: & post hanc vitam aeternaliter continuanda.
RESPONDEO dicendum, quod quo proposita quaerit, vtrum possit esse poena sine culpa, vel econ uierso quoquo mon. Ad quod dici potest, quod de poena & culpa possumus loqui, vel generaliter, vel specialiter. Si en. comparamus poenam ad culpam: non est pena sine culpa, quia si nulla fuisset culpa, nul fuisset poena. Si n. Angelus non peccasset, nec homo, nulla fuisset poena. Et si non potet esse poena si ne culpa, multo magis econuerso, quia nullum malum impunitum, sicut nullum bonum irremuneratum. Christus enim non fuisset passus, si homo non peccasset, quia tollere peccatores saluos facere est tollere camm aduentus eius. Sic ergo loquendum est de poena, & culpa generaliter: sed si de his volumus loqui specialiter: Possumus primo distinguere de poena. quia aliqua est aeterna, aliqua temporalis, aliqua est statim inflicta, aliqua est ad tempus dilata. Si loquamur de poena aeterna, nunquam talis poena est sine culpa etiam propria. Nam paruuli Sodomorum, qui fuerunt puniti poena, & morte temporali pro culpa Parentum: tamen poena aeterna, quae est poena damni, quae debetur originali peccato, incurrerunt propter culpam originalem propriam, in qua nati sunt. quia licet peccatum originale sit infectio naturae: tamn ex infectione oritur infectio sonae, quia ipsa persona paruuli dicitur infecta ex infectione naturae: Propter quod ex tali infectione culpa dicitur esse propria ipsius paruuli. sic etiam si loquamur de poena non statim inflicta, sed ad tempus dilata, sic non est inconueniens culpam aliquam non statim puniri per poenam, quam meretur, sed ad tempus illam poenam differri ex benignitate Dei.
Hoc ergo modo loqui possumus de poena aeterna, & de pena temporali specialiter sumpta quocumque modo. Dicemus, quod talis poena potest tripliciter distingui. quia vel est voluntarie sumpta, vel est ab alio inssicta, vel est peccato annexa, & ipsum concomitans. Si autem sit voluntarie sumpta, vel hoc est pro omnibus peccatis, & pro omnibus peccatoribus generaliter, sicut fuit pena Christi, quae fuit voluntarie assumpta. iuxta illud: Oblatus est, quia ipse voluit. Et fuit pro omnibus generaliter assumpta: quia Deus Pater proprio suo Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ista ergo poena Christi voluntarie assumpta fuit pro culpa, & pro peccato non suo, sed nostro. iuxta illud: Vere dolores nostros ipse tulit, & languores nostros. ipse portauit. Sic ergo loquendum est de poena voluntarie sumpta pro omnibus peccatoribus, & pro omnibus peccatis: vel potet esse poena voluntarie sumpta pro hoc peccato, vel pro illo peccato. Et potest sic aliquis etiam purus homo voluntarie poenitere, quia hoc est poenitens, quasi poenam tenens, & voluntarie dolere, & voluntarie iciunare, & vigilare, & in orationibus laborare pro peccatis suis, & pro peccatis amicorum, vel inimicorum suorum. quia debemus orare pro calumniantibus, & opprimentibus nos. Talis ergo poena voluntarie sumpta potest esse pro culpa propria, & etiam aliena. Nam ad orationem Stephani d. citur saluatus Paulus.
Secundo possumus loqui de poena ab alio inflicta, quae potet esse sex modis. Vel pro culpa punienda, vel pro culpa cauenda, vel pro virtute seruanda, vel pro gratia multiplicanda, vel pro gloria Dei manifestanda, vel pro damnatione malorum hic temporaliter inchoanda, & post hanc vitam aeternaliter continuanda. Primo modo poena ab alio inflicta, potest esse pro culpa punienda. vt post hanc vitam non puniatur. & ad hoc possumus adaptare illud, quod habetur de Maria, Num. qanded locuta est contra Moysen, quod poena est sibi inflicta a Deo, & apparuit leprosa. Possumus ergo dicere hoc fuisse pro culpa sua punienda, vt in hac vita puniretur, non in alia. Secundo hoc potest esse non solum pro culpa punienda, sed cauem da, & ad hoc possumus adaptare egestatem, & famem inflictas filio prodigo, qui fame compulsus ad patrem reuersus est. quod factum est, vt culpam commissam poenitendo doleret, & cautus effectus a culpa se in posterum praeseruaret. Tertio potest hoc fieri ad virtutem praeseruandam, quod possumus adaptare ad Apostolum Paulum, de quo habetur 2. ad Cor. quod ne magnitudo reuelationum extolleret eum: datus est sibi stimulus camnis, &c. rogans Deum non est exauditus, sed accepit diuinum responsum, quod sufficiebat sibi gratia sua. Nam virtus in infirmitate persicitur. Propter quod ipse de seipso ibidem ait: Libenter ergo gloriabor in infirmitatibus meis, vt inhabitet in me virtus &c. Et hoc etiam possumus adaptare ad culpam vincendam, quia per virtutem vincitur culpa, & vitium. Quarto potest hoc contingere pro tentatione inferenda, & gratia multiplicanda, & hoc possumus adaptare ad lob, vel ad Thobiam. Nam Iob tot sustinuit, vt multiplicaretur in eo gratia. Nam benedixit Deus nouissimis lob magis, quam principio eius, vt habetur lob: Et Iob sic tentatus meruit audire a Deo, quod illi amici sui, cum quibus afflictus disputabat, non sunt locuti rectum, ut ait Dominus: Sicut seruus meus Iob. Sic etiam de Thobia dicere possumus, qui audiuit ab Angelo: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, vt tentatio probaret te. Hoc possumus etiam adaptare ad culpam non solum vincendam, sed cum quadam claritate, & excellentia superanda. Quinto potest contingere ad gloriam Dei manifestandam: sicut dicitur Ioan. de Ceco nato. sed hoc etiam possumus ad culpam tollendam adaptare, quia miracula, quae fecit Christus, facta fuerunt pro humana generatione redimenda, & pro culpa incredulitatis nostrae tollenda dicente Domino: Si mihi non creditis, operibus tamen credite. Sexto potest hoc contingere pro damnatione malorum hic temporaliter inchoanda. & post mortem aeternaliter continuanda. Quod possumus adaptare ad Pharaonem, qui prius tot poenis temporalibus oppressus, & postea per aquas maris virga Moysi percussas suffocatus aeternaliter est damnatus. Habito, quomodo loqui debemus de poena voluntarie sumpta, & de ea ab alio inflicta, quia ii duo modi poenaead culpam debent refaerri, vel propriam, vel alienam. quia non fuisset, nec primo modo, nec secundo poena: si nulla fuisset culpa, nec aliena, nec propria: deleui patere potest, quomodo loquendum sit de poena, quae est peccato annexa, vel ipsum concomitans. Est enim poena peccato annexa, quia omnis inordinatus animus, secundum Augustinum, sibiipsi poena existit. est ctiam poena peccatum concomitans, quia peccatum sequens, ad quod trahit peccatum praecedens, potest dici poena praecedentis. Ergo sic peccato annexa, & sic concomitans, quod sit pro peccato, & culpa, nulli dubium esse potest.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis: cum habitum sit, quod poena semper respicit culpam. Vtrum culpam semper concomitetur poena. De his enim duobus proponetur quaestio: Vtrum possit esse poena sine culpa, quae quaestio est iam soluta: & vtrum possit esse culpa sine poena, quam nunc intendimus soluere. Distinguemus ergo tripliciter de culpa: Primo ergo distinguemus culpam per naturalem, & personalem. Secundo per venialem, & mortalem. Tertio per auertentem, & conuertentem. Est ergo culpa naturalis, quam quis per originem naturalem contrahit: & est culpa personalis, quam quis omittendo, vel committendo incurrit. Quaelibet enim talis culpa punitur sua poena, nisi ei subueniatur per ordinata remedia, quia culpa originalis punitur poena damni, culpa omissionis, vel commissionis poena damni, & sensus.
Sed dices non esse dubium, quod culpa commissionis punitur vtraque poena, damni, & sensus. quia culpa commissionis auertit ab incommutabili bono: Propter quod debetur sibi poena damni. Et conuertit ad commutabile: vnde debetur sibi poena sensus. sed culpa omissionis, quia, vt supra diximus, potest fieri sine aliquo actu, etiam voluntatis, quia nihil actu cogitando, & per consequens nihil actu volendo potest quis peccare peccato omissionis: si tunc nec actu cogitat, nec vult, omittit facere aliquod bonum, ad quod tunc tenetur: est ibi sola auersio ex omissione, sed non videtur ibi esse conuersio ex commissione.
Ad quod dici potest, quod voluntarium est in plus, quam velle. Nulli enim dubium esse debet, quod, tam peccatum omissionis, quam commissionis est voluntarium, quia si non esset voluntarium, non esset peccatum, & tamen peccatum omissionis potest contingere si ne velle: sed non sine hoc, quod sit voluntarium ratione, cuius puniatur vtraque poena, quia secundum Philosophum negligentae, & ignorantiae sunt puniendae poena legis, quae poena est poena sensus. sed ignorantiae, & negligentiae possunt ex sola omissione contingere: ipsa ergo omissio non solum peena damni, sed sensus est punienda. Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod voluntarium est in plus, quam velle. Nam velle non potest esse sine actu uoluntatis, cum uelle sit ipse huiusmodi actus: sed uoluntarium potest esse sine actu uoluntatis, cum hoc dicatur uoluntarium, quod est aptum natum obedire voluntati. Si ergo mouere pedes est uoluntarium, & non mouere est uoluntarium: quia pedes sunt apti nati obedire voluntati, ut moueantur, & non moueantur, vtrumque dicetur esse uoluntarium. Dato ergo, quod quis nihil cogitet de motu pedum, quando debet, & tenetur mouere pedes, non poterit seexcusare, quod non fuerit hoc peccatum: quia non sust uoluntarium, quod non moueret pedes. Respondebitur enim sibi voluntarium hoc fuisse, non obstante, quod nihil cogitabat tunc de motu pedum: quia potuit per voluntatem adhibere diligentiam, vt tunc moueret pedes, quando mouere tenebatur. Ipsa ergo negligentia, uel ipsum quiescere a motu pedum, quod potest reputari quid bonum commutabile, iudicabitur uoluntarium: propter quod merebitur puniri poena sensus. Viso quomodo culpa distinguitur per naturalem, & personalem: & quomodo vtrique debeatur poena, volumus declarare quomodo per uenialem, & morta semu, & quomodo utrique debetur poena. dicitur enim culpa uenialis, quae potest stare cum gratia, mortalis, quae stare non potest. Culpae ergo veniali perse loquendo debetur poena temporalis: sed per accidens potest puniri poena aeterna, si peccat uenialiter, & tunccareat gratia, & decedat sine gratia, sine qua nulla fit remissio. sed hoc et per accidens, cum culpa uenialis possit stare cum gratia: sed culpa mortalis per se metetur puniri poena aeterna. Si autem puniatur poena tem porali, hoc est per accidens ratione remedii appositi, vt quia sic peccans poenituit de peccato. Et quia dictum est de culpa mortali originali: quod digna est puniri poena damni aeterna, nisi ei succurratur per remedium baptismi, posita duplici distinctio ne de culpa. & ostenso, quomodo cuilibet modo culpae secundum illas distinctiones debetur poena, uolumus prosequi de tertio modo distinctionis culpae, videlicet, vt distinguitur per culpam auertentem, & conuertentem, & per culpam vtrunque continentem. Erit ergo secundum hunc modum distinguendi triplex culpa. Quia quaedam ita quertit, quod non conuertit, & est culpa originalis: Quaedam ita conuertit, quod non auertit, & haec est culpa venialis. Quaedam autem continet vtrunque: quia auertit, & conuertit, & haec est culpa mortalis personalis, quae opponitur culpae veniali personali. Culpae ergo, quae auertit, & non conhertit, sicut est originalis, debetur per se poena damni, & aeterna, nisi ei per remedium baptismi subueniatur. sed culpae, quae conuertit, sed non auertit, cuiusmodi est venialis, debetur poena damni, & sensus, sed temporalis: quia si quis in gratia cum solo ueniali decederet puniretur poena sensus: quia sentiret aliquam poenam pro illo, & puniretur poena damni: quia ante perfectam purgationem decedens cum quocunque peccato Deum uidere non potest.
Sed dices: Culpae, quae auertibus & non conuertit debetur poena damni, & non sensus: ergo per locum ab oppositis: culpae, quae conuertit, & non auertit, debetur poena sensus, & non damni.
Ad quod dici potest, quod poena damni potet esse sine poena sensus: sed non econuerso. nullus enim potest sentire poenam sensus si uideat Deum qui non potest uideri nisi ab anima purgatisst ma: ubi nulla sit macula culpae, nec aliquis reatus, id est aliqua obligatio ad poenam. Est enim in visione diuina summa delectatio non patiens secum aliquam afflictionem suit autem hoc singulare in Christo, qui fuit simul viator, & comprehensor. In quo etiam quaelibet potentia sinebatur agere actum suum: ita, quod tunc ratio superior passionem approbabat, sensualitas passionem resugiebat, & dolorem passionis sentiebat, ratio inserior sensualitati compatiebatur. Sic ergo Christus se habebat singulariter ad alios homines: quia non erat purus homo: sed alii puri homines, quandiu habent poenam sensus, habent poenam damni carentes uisione diuina. Tertio modo est dare culpam conuertentem, & auertentem, & huiusmodi est culpa mortalis, pro qua in hac uita possumus puniri temporaliter, & post hanc uitam nisi homo paeniteat, punietur poena aeterna, tam damni propter auersionem in perpetuum: quia non uidebunt Deum quam sensus: quia in aeternum affligentur ab igne. iuxta illud Esaiae dictum: Vermis eorum non morietur, & ignis eorum non extinguetur.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod poena illius caeci non suit sine culpa originali: quia in originali natus erat. Nam si non fuisset in eo natura corrupta, & non fuisset natus cum originali peccato: sed cum originali iustitia, nullo modo fuisset natus caecus. Quod ergo dominus ait, quod ipse nec peccauit, nec parentes eius, intelligendum est specialiter. Debemus enim credere diuina prouidentia sic esse ordinatum, ut ille nasceretur caecus, & per illuminationem susceptam a Christo manisestaretur in ipso gloria Dei: tamen si nulla fuisset culpa in eo, nulla fuisset poena.
Ad secundum dicendum, quod hoc fuit singulare in Christo, quod in eo fuit poena sine aliqua culpa propria: tamen non fuit illa poena propter nullam culpam: immo fuit propter plures culpas, quam aliqua alia poena: quia suit propter omnes culpas omnium hominum.
Ad tertium dicendum, quod, ut patuit poena inflicta est semper propter culpam, uel puniendam, vel cauendam. Et si est propter gratiam augmentandam, vt fuit in Iob, hoc etiam est propter culpam cauendam: quia augmentatus in gratia leuius euitat culpam. Et per hoc patet solutio ad quartum.
RESP. ID ARO. IN CONTRIRIVM. Ad argumentum autem in contrarium: quia omnis poena iusta est, & a deo, & pro peccato inflicta, loquendo de poena post hanc vitam, & paenas in hac vita possumus reducere ad peccatum, & culpam, vt in solutione principali dicebatur.
Ad secundum dicendum, quod Deus nulli immerito infert, uel sinit inferri poenam, loquendo de paena post hanc vitam, & si loquamur de poena in hac vita, Deus non sinit inserri poenam immerito id est in nihil propter meritum, nec propter meritum peccati: sicut infertur poena peccatori: quia peccatum meretur poenam propter meritum gloriae, sicutinfertur poena innocenti. Vel possumus dicere, quod natura corrupta, vt sumus in hac uita, nec per baptismum, nec per poenitentiam totaliter reintegrat. Propter quod quandiu homo viuit: semper potest sustinere poenam sed hoc generaliter loquendo est propter culpam: quia si nulla esset culpa, nulla esset poena Igitur propter corruptionem naturae inductam per peccatum habet e sse omnis poena. sed si loquamur de isto specialiter, potest contingere, quod quis nihil habeat puniendum, & si moreretur statim euolaret, & tamen potest poenam pati: sed Deus illam poenam ordinat ei ad bonum, quia ordinat ei ad augmentum gloriae.
Articulus 3
An detur bonum ex genere et ex fine.
p.rho. 1. 1. q. 18. 4r. 4. 3. & 8. &c. ptq. 18. art. 1. pt3 gent d. 40. ar. 1. Et a2. d. 30. q. 1. ar. 5.
TERTIO quaeritur de peccato, vt comparatur ad eius oppositum id est ad bonum: quia propter distinctionem, quae potest fieri de peccato, uel de actu malo, quia actus potest esse malus ex genere, vel ex fine: data est distinctio a Magistro de actu bono, quia potest esse bonus ex genere, & bonus ex fine. Sed contra: Si esset bonus ex genere: semper esset bonus: quia, quod competit alicui ex suo genere, semper competit sibi. Non potest enim aliquis esse homo, nisi sit animal. sed ille actus, qui ponitur bonus ex genere, vt pascere esurientem, potest esse malus: quia potest fieri propter inanem gloriam: ergo &c.
Praeterea actus malus ex genere nunquam potest fieri bonus: ergo si esset aliquis bonus ex genere nunquam posset fieri malus, quod videmus falsum: ergo &c.
Praeterea nihil est in genere, quod non sit in aliqua eius specie: sicut ergo Magister ait alique actum bonum esse ex genere: ita deberet dicere aliquem actum bonum esse ex specie.
Praeterea non uidetur bene dictum actum esse bonum ex genere, id est ex materia, & & fine: quia materia non coincidit cum alijs causis, ut: patet in Physi. ergo &c.
Praeterea materia actus est ipsum obiectum, & finis actus est ipsum obiectum. Videtur ergo esse idem, quod actus possit esse bonus ex materia, & ex fine.
IN CONTRARIVM est: quia genus se habet ut materia: Actus ergo cadens super debitam materiam dici debet bonus ex genere.
Praeterea omnes actus existentes in aliquo genere participant bonitatem illius generis: sed omnes actus cadentes super unam, & eandem debitam materiam, possunt dici eiusdem generis: ergo participant bonitatem illius generis.
RESPONDEO dicendum, quod Magister in littera assignat quatuor modos bonitatis actus. Primo ex essentia. Secundo ex genere. Tertio ex fine. Quarto ex bonitate uoluntatis.
Prima bonitas sic patet: Nam omnis actus, si actus est, inquantum est, bonus est. Et ista bonitas actus dicitur bonitas ex essentia. Habent se enim istae bonitates per ordinem, & secundum maiorem, & minorem uniuersitatem: quia bonitas actus ex essentia est quid vniuersalius, & in plus quam boniras ex genere. nam si quis moueat manum, & per huiustnodi motum occidat innocentem, motus ille, ut motus est, &, ut actus est, bonus est, & a Deo est: quia nullus est motus in istis inferioribus, qui non sita Deo, &, qui non reducatur in Deum tanquam in primum motorem. Nam, ut ait Boctius de Deo in lib. de Consol. Stabilisque manenes dans cuncta moueri. nullo ergo modo potest quis mouere manum, nisi Deus efficeret, & causaret illum motum. Motus ego manus, per quem occiditur innocens, sm essentiam bonus est. Nam secundum quod est, & secundum quod motus est, a Deo est. Tamen licet in tali actu sit bonitas ex essentia. Non tamen est bonitas ex genere: quia non cadit super debitam materiam, cum per talem actum causetur homicidium innocentis. In plus est ergo bonitas actus ex essentia, quam bonitas ex genere. Rursus bonitas ex pro genere est in plus, quam bonitas ex fine: quia potet actus cadere super debitam materiam: & ex hoc habere bonitatem ex genere, ut reficere esurientem, est actus bonus ex genere: quia cadit super debitam materiam. Potest tamen esse non bonus ex fine: quia talis actus bonus & genere potest esse malus ex fine: quia potest fieri propter inanem gloriam. Sed dices, quod bonitas actus ex genere, quae est bonitas secunda, non se habet in plus, quam bonitas actus ex fine, quae est bonitas tertia. sed istae duae bonitates se habent, ut excedentia, & excessa: quia sicut potest esse actus bonus ex genere, & malus ex fine, vt reficere esurientem propter inanem gloriam: sic potest esse actus malus ex genere, & bonus ex fine, ut furari propter reficere esurientem. Ad quod dici potest, quod actus bonus ex genere potest ordinari ad malum finem: sed nunquam malus actus ex genere potest ordinari ad bonum finem: quia malae rei non potest esse bonus finis. Totum ergo iudicandum est malum, & actus malus & finis, ad quem ordinatur talis actus. Nam prius est agere, & postea consequi finem: sed si fundamentum est malum, aedificium non potest esse bonum: quia bonitas aedificii dependet a bonitate sundamenti, & bonitas posterioris ex bonitate prioris. Sed econuerso posset esse quia super bonum sundamentum posset quis aedificare malum aedificium: sic super bonum actum ex genere, qui in re extra se habet, ut prius, & ut super fundamentum potet quis aedificare malum aedificium, & intendere malum finem. Sed dices, quod licet in re extra, & quantum ad executionem actus praecedat finem: tamen in re intra, & quantum ad intentionem finis praecedit actum. Ad quod dici potest, quod bonum, & malum sunt in rebus. Bonum ergo iudicandum est non solum ex intentione: sed etiam ex ipsis rebus: quia de malo corio non sit bonus sotularis: sic de malo actu non poterit intendi bonus finis. Vel possumus dicere, quod bonum constat ex tota causa: Malum autem ex particularibus defectibus, vt vult Dionysius. Ad hoc ergo, quod intentio sit bona, oportet omnia esse bona: etgo circa malum actum non potest esse bona intentio. Assignatae ergo sunt tres bonitates ipsius actus. Ex essentia, inquantum habet esse ex genere: Inquantum cadit super debitam materiam. Et ex fine, prout ordinatur ad bonum finemn, vt reficere habet quandam bonitatem ex sua essentia, inquantum actus, & inquantum est. Sed sicadit, super debitam materiam, quod non reficiat repletus, sed esuriens, habebit secundam bonitatem ex genere. sed si hoc fiat propter bonum finem de. propter Deum, non propter inanem gloriam, habebit rertiam bonitatem ex fine. sed oportet dare quartam bonitatem ex habitu: quia actus adgenerarus ex habitu bono caeteris paribus est perfectior, quam actus non adgeneratus ex habitu. Quia actus ad generatus non ex habitu, fit cum labore, & difficultate, & poena. ratio est, quia non fit ita perfecte: sicut actus adgeneratus ex habitu, qui fit cum facilitate, & cum hilaritate, siue cum gaudio. quia signum adgenerati habitus est delectationem, uel tristitiam fieri in opere, ut dicitur in secundo Ethicorum. Talem ergo bonitatem innuit Apostolus, cum ait: Hilatem datorem diligit Deus. Hancergo quartam bonitatem uocat Magister bonitatem er perfectione, & bonitatem ex bona voluntater quia bonus habitus perfigit, & facit bonam vonluntatem tanquam suum obiectum: & perficit, & facit bonum actum, & bonum opus, tanquam suum effectum, iuxto illud: virtus est, quae habentem perficit, & opus suum bonum reddit.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quo illa bonitas ex genere actus semper manet: quia semper est bonum reficere esurientem: non obstam. te, quod illa bonitas recipiat deordinationem ex malitia finis: quia fit propter inanem gloriam, nec propter hoc dicendum est, quod reficere esurientem propter inanem gloriam sit bonum simpliciter: sed potest dici bonum ex genere actus, uel ex natura actus: sicut homo quantumcunque vitiosus potest dici bonus in eo, quod homo, vel secundum esse naturae, non tamen debet dici bonus simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod bonum constat ex tota sua causa, ideo si actus est vitiosus, non potest esse ex intentione bonus: quia non potest cadere bona intentio supra malum actum: sicut non potest fieri bonum aedificium super arenam, uel supra malum fundamentum.
Ad tertium dicendum, quod species actus in moralibus potest sumi ex fine, vel ex alijs circunstantijs. Nam licet circunstantia de se semper dicat aliquid, quod circunstat, uel quod extra stat: tamen quia actus boni sumunt speciem ex eo, & sunt ecudu rationem; mali ex eo, quod sunt contra rationem, si in actibus malis reperiatur secundum ratio nem ex aliqua circunstantia specialis ratio mali, vel inueniatur specialis contrarietas ad rationem: quia ex contrarietate ad rationem sumitur species mali, uel peccati in moralibus, poterit id, quod conmmuniter sumptum est ex circunstantia in hocactu speciali fieri differentia specifica, ut locus videtur esse circunstantia furti, ut quod furtum fiat in hoc loco, uel in illo, videtur importare solam circunstantiam: tamen si fiat furtum in locc sacro: quia modo inuenit specialem modum turpitudinis: ideo locus, qui de se erat circunstantia, siet in hoc actu differentia specifica, & uocatur tale surtum sacrilegium. Cum ergo dicitur, sicut Magister dicit, aliquem actum bonum esse ex genere: ita deberet dicere, aliquem actum esse bonum ex specie. Debet dici, quod tam in actibus malis,: in bonis potest esse specificatio ex fine, & ex alijs circunstantijs: Actus ergo bonus ex fine potest dici bonus ex specie, ut si quis ieiunat, quia hoc vouit, & uult seruare uotum, erit actus latriae. Sed qui ieiunat, quia placet sibi ieiunare, erit actus temperantiae. ergo ex alio, & alio fine tribuetur alia, & alia species actui.
Ad quartum dicendum, quod triplex est materia: ex qua, in qua, & circa quam. primae duae materiae non coincidunt cum fine. Sed tertia materia potest coincidere: quia potest quis intendere, vt finem id, circa quod agit: immo semper actus intendit in obiectum tanquam in finem proxirum: vt cognitio subiecti in aliqua scientia, circa quod uersatur illa scientia, est finis illius scientiae.
Ad quintum dicendum, quod bonum ex genere ex eo, quod actus cadit super debitam materiam, siue supra debitum obiectum ex fine proximo: quia reficiens esurientem hoc intendit tanquam finem proximum, ut esuriens reficiatur: sed ex hoc fine tendit in alium finem, ut exinde Deo placeat, & tunc actus ille erat bonus non solum ex genere: sed ex fine. Ad formam autem arguendi, quod bonum ex genere est bonum ex fine. Verum est ex propinquo: quia bonitas materiae, uel bonitas obiecti intenditur tanquam propinquus finis, Sed si hoc vlterius ordinetur ad bonum finem, vt ad placere Deo, non hominibus, uocabitur secundum Magistrum bonum ex fine.
SVPER litteram primo quaeritur de illo verbo: Istas poenas pauci vident. Sed contra: Nam Magister loquitus Ede poenis intellectualibus, sed illas poenas magis debet homo videre, quam species sensibiles, cum secundum Philosophum in Ethi. Homo magis sit intellectus, quam sensus. Dicendum, quod licet homo reponatur in specie per intellectum, uel per animam intellectiuam, & ex hoc homo magis sit intellectus, quo sensus, est quaedam ianua, per quam intrat ad intellectum. Ideo dicit Philosophus, quod nihil est in intellectu, quod prius non fuerit in sensusquia nihil est in domo, quod prius non fuerit in ianua: & quia nostra cognitio, incipit a sensu, sicut introitus domus incipit a ianua: ideo sicut locus ianuae in domo est magis notus: iuxta illud in principio Metaphy. Nullus ignorat locum ianuae in domo: ideo hoc modo ista sensibilia Sunem nobis magis nota, quam intelligibilia: & poenas, & damna sensibilia homo magis videt, & percipit, quam intelligibilia.
Vlterius autem dubitatur de hoc, quod hr in littera, quod inter primum peccatum apostasiae, & ultimam poenam ignis aeterni, caetera intermedia sunt peccata, & poene. Contra: Aliquae poene sunt quae nullo modo sunt peccata: sicut suerunt poenae Sanctorum, & specialiter martyrum. Dicendum, quod hoc intelligendum est de poenis, quae essentialiter sunt peccata, & culpae: quia secundum Magistrum, & ut declaratum est in quaestionibus, in nullo praeiudicium fit ueritati, si quae sunt essentialiter peccata, sunt etiam poenae. Ideo non diter in littera, quod media sint poenae, & peccata: sed quod sunt peccata, & poenae, ut detur nobis intelligere, quod loquitur de poenis, quae essentialiter sunt peccata. Vel possumus dicere, quod poena inflicta homini, uel est iusta, uel iniusta. Si iusta, tunc est pro peccato, & talis poena non solum est pro peccato praecedenti: sed etiam potest esse ipsum peccatum: quia sequens est poenae praecedentis. Si autem poena sit iniusta: tunc ipsa poena est peccatum: sed non est peccatum patientis, sed agentis. & quia idem est passio, & actio, idem est peccatum, & poena. Ipsa ergo passio martyrum, ut passio erat poena, & ut actio erat peccatum. & ideo de passione Martyrum factus fuit versus ille: Actio displicuit: passio grata suit.
Vlterius autem dubitatur de hoc, quod in littera ditue, quod contemnenti, qui non uult poenitere Deus ponit offendiculum, ut grauius impingat Contra: Quia tunc Deo actore fieret, quis deterior quod est contra Aug. 3. quaestionum quod q. Dicendum, quod ibi offendiculum uocatur non praebere impedimentum ad peccandum, uel non est dare gratiam: qua non data homo ruit, & impingit in offendiculum: quia ruit in sequens peccatum, per quod offenditur. hoc ergo offendiculum non sit Deo apente: sed Deo non agente, & non dante gratiam, vel non fit Deo agente, sed a Deo permittente, ut peccator non poenitens: sed poenitere contenens ex uno peccato ruat in aliud, uel ex uno offendiculo praecipitetur in aliud offendiculum, id est inaliud peccatum.
Vlterius antem dubitatur de hoc quod in tera dite, quod omne peccatum potest dici poena peccati. Contra: Si omne peccatum potest dici poena ergo potest dici poena peccati: quia est poena sui ipsius. Dicendum, quod Magister loquitur de poena peccati, prout ipsum peccatum est poena praecedentis peccati: & quia non omne peccatuest poena peccati, sed peccata sequentia sunt poena praecedentium, & praecedentia sunt causa sequentium vt supra probauimus per caregt in moralibos
Vlterius autem dubitat de eo, quod in littem dime, quod peccata essentialiter sunt poene Contra Pes catum non habet essentiam: quia nec est existens, nec in existentibus, ergo &c. Dicendum, quod ibi vocac essentialiter id, quod est peccatum: quicquid sit illud, siue sit actus inordinatus, siue priuatio. Nam illud idem, quod est peccatum est etiam poena: sed non est peccatum, ut est poena, nec econuerso. Nam idem realiter potest esse placens, & displicens. Idem ergo rcallter, ut placens poterit esse peccatum, & vt displicens poena:
Vlterius forte dubitatur de hoc, quod ait Augustinus in littera. Quaedam de necessitate facta esse Punienda. Contra: Quod est necessarium non est voluntarium: non ergo omne peccatum est uoluntarium. Dia cendum,. quod secundum Magistrum in littera hoc potest intelligi de peccatis essentialibus, quae non possumus omnia euitare, & tamem punienda sunt. Possumus mmen hoc exponere etiam de mortalibus in carentegra, ut resertr ad propriam uirtutem. Quia homo sibi derelictus potest cadere, sed non potet resurgere, & non valens per seipsum resurgere, necesse est ipsum sibi derelictum in aliud peccatum incurrere etiam mortale. sed propter hoc non est dare perplexionem: quia potest peccator ad diuinum auxilium necurrere, & diuinitus adiutus potest peccata uitare, & a peccatis resurgere.
Vlterius autem dubitaret de hoc, quod in littera dim, quod controuersia est inter Hieronymum, & Augustinum: quia Augustinus uult aliqua de necessitate facta esse punienda. Hieronymus autem reputat blasphemiam, quod aliquis non possit omnia mam data seruare. Et si possumus omnia mandata seruare, non necessitamur ad peccandum. Hanc autem controuersiam soluit Magister dupliciter. Primo quia Augustinus loquitur de peccatis venialibus, ad quae necessitamur: quia sine eis viue re non possumus. iuxta illud: Si dixerimus, quod peccata non habemus, &c. Sed Hieronymus loquitur de mortalibus. Soluit etiam alio modo, quod Hieronymus loquitur quantum ad statum naturae institutae: Augustinus quantum ad statum naturae corruptae. Possumus autem & tertio soluere dicentes, quod Hieronymus, & Augustinus loquuntur de homine, quantum ad statum naturae corruptae, in quo data sunt mandata legis: sed verba Augustini possunt reserri ad hominem carentem gratia, & innixum proprie virtuti, qui, scudud quod huiusmodi, necessitatur ad peccandum. sed Hieronymus loquitur de homine habente gratiam, & innixo diuino auxilio, qui, secundum quod huiusmodi, potest omnia peccata morralia vitare, & hoc modo legem implere.