Praeambulum
Praeambulum
SVNT autem, & alii, &c.] Postquam Magister determinauit de quiditate peccati. & de actu peccati secundum opinionem illam, quod in quantum actus est, bonus est, & a Deo est, hic specialiter comparat peccatum, & actum, & determinat de huiusmodi actu scuodu opinionem aliam. Videlicet, quod ipse actus peccati, scudum quod actus est, malus est, & a Deo non est. Duo ergo facit. quia primo exequitur de hac materia secundum hanc opinio nem secundam. Secundo comparatur has duas opiniones ad inuicem. Secunda ibi: [In hoc autem verbo. ICirca primum tria facit: quia primo ponit hanc opinionem, quod peccatum etiam inquantum actus est, malum est. secudu hanc opinionem respondet ad uerba Aug. quod omnes substantiae, & naturae bonae sunt, & omnia inquantum sunt, bona sunt: & hoc intelligendum est de ipsis substantijs, & naturis proptie sumptis, vt de anima, vel de homine, & de his, quae sunt substantijs, & naturis inseparabiliter annexa, cuiusmodi sunt potentiae animae. sed hoc non est intelligendum de ipsis aictibus mali, quis, uit pecoata. Terto ex his didi elicit quandam veritatem. Videlicet, quod cum ipsi actus sint quaedam res, cogimur secundum hanc opinio nem dicere, esse quasdam res, quae non sunt a Deo. Secunda ibi: [Illa quoque Augussinus. TTertia ibi: [Ex quo colligitur. I Tunc sequitur illa pars: [In hoc autem verbo, lin quo comparat has duas opiniones ad inuicem. Circa quod tria facit. quia primo ait has duas opiniones esse oppositas. d est contrarias. Nam secundum opinionem primam sequitur omnis res esse a Deo, etiam ipsi actus peccati, inquam tum actus sunt, & quaedam res sunt, a Deo sunt. Sed tenentes opinionem secundam, aiunt substantias, siue naturas, & potentias naturales esse aDeo: ipsos vero actus, qui sunt peccata, & ut actus sunt, &, quaedam res sunt, non esse a Deo. Secundo relinquit iudicio legentium, uel audientium, ut de his duabus opinionibus eligant, quam uelint. Tertio, quia cum ditu, mala non esse a Deo, posset quis intelligere de malo poenae, excludit hunc intellectum, ostendens mala poenae esse a Deo. Secunda ibi: [Intendant his verbis. ITertia ibi: [cum igitur. IEt in hoc terminatur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.
On this page