Quaestio 1
Quaestio 1
De peccato
QVIA Magisteri, hac Distinctione de duobus facit mentionem: de peccato, & de poena. Vtrum haec sint a Deo: ideo de his duobus quaeremus. Circa primum quaeremus tria: Primum: vtrum peccatum sit substantia, uel natura, uel res aliqua: quia de omnibus his fit mentio in littera. Secundo vtrum peccatum sit a Deo. Tertio vtrum actus peccati, ut actus est, sita Deo.
Articulus 1
AD primum sic proceditur. Vt, quod peccatum non sit substantia, vel natura. Nam substantia es quid per se existens: sed nullum peccatum est per se existens: ergo &c. Praeterea, quod est praeter naturam non vrtr esse naturam: sed peccatum, & malum sunt praeter naturam scudum Dionysium: ergo &c.
Praeterea, quod corrumpit naturam, non videtur esse natura: quia non corrumpitur aliquid a simili: sed a contrario. ergo &c.
Praeterea omnis natura, & omnis res, & omnis substantia habet modum, speciem, & ordinem. sed peccatum est priuatio modi, speciei, & ordinis: ergo nec est substantia, nec natura, nec res aliqua.
Praeterea omnis substantia, natura, vel res habet aliquem ordinem in uniuerso. sed peccatum est quid inordinatum, & non habet ordinem in uniuerso, quia vt ait Dionysius: Malum, siue peccatum, est praeter intentionem, praeter voluntatem, praeter ordinem: ergo &c.
IN CONTRARIVM est: quia omne, quod est in aliquo genere praedicamenti, est natura, & res aliqua: & etiam potest dici substantia: quia omnis essentia potest dici substantia. sed peccatum cum sit quidam actus est in genere, uel in praedicamento actionis: ergo &c.
Praeterea contraria sunt in eodem genere: cum ergo virtus sit in genere qualitatis, & sit res aliqua, peccatum erit in eodem genere, & erit res aliqua.
RESOLVTIO. peccatum est substantia largo modo dicta, quatenus id, quod diffinitionem habet: sed non ut Materia, Forma, aut compositione, Idque dicitur de illo actu inordinato.
RESPONDEO dicendum, quod cum quaestio proposita tria quaerat; Videlicet utrum peccatum sit aliqua substantia, uel natura, uel res, oportet nos triplici distinctione uti, distinguendo de substantia, de natura, & de re: sic etiam distinguendum est quarto de ipso peccato. Nam illa tria, & peccatum taliter possunt accipi, quod peccatum nec est substantia, nec natura, nec res. Et haec taliter possunt accipi, quod peccatum est substantia, res, & natura. Dicemus ergo primo, quod substantia potest accipi sex modis, quorum quinque possunt haberi Metaphysica, Sextus autem modus potest haberi ex Prisciano. Sunt ergo primo tres modi vsitati accipiendi substantiam pro materia, forma, & composito. Et substantia sic tripliciter accepta non extendit se ad alia praedicamenta: sed solum respicit praedicamentum substantiae: aliter tamen & aliter: quia substantia composita est in praedicamento substantiae directe, & per praedicationem, & de tali substantia praedicatur substantia, quae est praedicamentum, uel quae est genus. sed materia, & forma non sunt in praedicamento substantiae directe: sed ut principia, & de eis non praedicatur substantia, quae est praedicamentum, vel quae est genus. Et si fieret arbor de praedicamento substantiae, ut patet in arbore Porphyrij, materia, & forma non caderet in illa arbore secundum rectam le lineam: sed a latere. Et cum Porphyrius incaepit suam arborem conponere dicens: Substantia corporea, & incorporea. Hoc fuit idem, ac si diceret. Substantia alia materialis, alia immaterialis. Nam omne corpus habet materiam, & nulla substantia incorporea, vel spiritualis alicuius materiae innititur fundamento. ibi ergo corporeum stat pro materiali, & materia ibi in praedicamento substantiae non cadit secundum rectam lineam, sed cadit ex latere.
Sed dices: Corporeum, & incorporeum sunt differentiae substantiales, & ex talibus componitur diffinitio, sed omnes partes positae in diffinitione sunt for primae, ut potest haberi ex 7. Materia ergo erit forma, quod videtur inconueniens. Ad quod dici potest, quod omnes partes positae in diffinitione sunt formae d est trahuntur ad modum formae. Nam diffinire pertinet ad in. tellectum, qui intelligendo rem, format de ea quandam diffinitionem, in qua cognoscit rem. Propter quod Hugo. 3. c. super Ange. Hierar dicit diffinitionem esse quoddam speculum, in quo cernitur natura rei, & quia intellectus, cuius est formare diffinitionem non potest intelligere materiam nisi per comparationem ad formam: propter hoc materia in diffinitione posita dicitur trahiad conditionem formae. Nam cum diffinitur anima, quod est actus corporis, certum est, quod ibi corpus stat pro altera parte compositi: quia stat ibi pro materia, non pro toto conposito. Ibi ergo corpus stat pro eo, quod cadit in praedicamento substantiae non secundum rectam lineam: sed, quod cadit a latere. Et quod dictum est de materia, quod cadit a latere, veritatem habet etiam de forma. Nam sicut diuidit substantia per corporeum, & in corporeum: sic corpus diuiditur per animatum, & inanimatum. Si ergo deberet diffinirl planta, diceretur, quod est substantia corporea animata, & loco corporeae posset poni materialis, & posset dici diffinitio plantae, quod est substantia animata materialis. Et cum materiale nihil significet aliud, quam materia: & animatum non significet aliud, quo anima: quia album non significat aliud, quar albedo, vt patet patere per Commentatorem in 3. Metaphys. in diffinitione plantae tamquam cadentia a latere ponunt differentiae substantiales: materia, & anima: siue materia, & forma. sed ibi materia trahitur ad modum formae: quia diffinire, vt saepe dictum est, est actus intellectus non valentis intelligere materiam nisi per analogiam ad formam. His ergo tribus modis vulgauis accipit substantia. Sed est dare quartum, & quintum modum. Videlicet id, quod significat, quid in omnibus rebus. ist in omnibus praedicamentis. Et est dare quintum modum d est id, quod significat difnitionem. Propter quod dicitur in Metaphysica, Substantia est illud, quod significat quid in omnibus rebus: & illud, quod significat diffinitionem eorum, & haec est substatia cuiuslibet rei. Possumus ergo facere differentiam inter significare, quid id est quiditatem, & essentiam. & significare diffinitionem. quia significare quiditatem, & essentiam. non potest esse nisi in positiuis: quia non nisi positiua habent quiditatem, & essentiam: sed diffinitionem, accipiendo diffinitionem large, possunt etiam habere priuatiua. Nam Philosophus in 3. sic diffinit priuationem, quod est negatio in subiecto. In qua diffinitione negatio ponit tanquoa genus, & in subiecto tanquam differentia, quia non solum in priuatiuis, sed etiam in positiuis, loquendo de non substantijs, subiectum habet rationem differentiae. Vt si diffiniatur simum, quod est nasus cauus, ibi cauum se habebit, ut genus: quia est quid commune ad cauum in crure, & ac cauum in naso. Hec ergo duo in unum simul coniuncta: cauus, & nasus, faciunt diffinitionem simi, in qua cauus se habet vt genus, & nalus. quod est subiectum, se habet, ut differentia. Nam sicut differentia addita generi contrahit ipsum, & constituit speciem: sic nasus additus cauo contrahit ipsum, & constituit speciem simi, quae omnia habent declarari ex 7. Assignatis itaque. 5 modis accipiendi substantiam, qui omnes possunt haberi exi5. Metaphusicae: volumus dare ,te sextum modum accipiendi substantiam, prout de ira substantia loquitur Ars grammaticae: dicens, quod omne nomen significat substantiam, & qualitatem. secundum quem modum non solum priuationes, quae sunt negationes in subiecto, sunt quaedam substantia, prout substantia dicitur omne, quod habet diffinitionem, large accipiendo diffinitionem, sed etiam ipsum nihil, cum sit quoddam nomen, potest dici, substantia, quia significar substantiam cum qualitate. Nam apud Grammaticum substantia accipitur pro ipso signiificato, & qualitas pro ipso modo significandi, quia potest modus significandi accipi, vel ut communis, & uniuersalis, secundumquem modum homo significat naturam humanam sub modo communi, & uniuersali: ideo in Crammatica vocatur omenappellatiuum. Sed Petrus, & loanenes. significant eandem naturam humanam, sed sub modo proprio, & indiuiduali: ideo apud Grammaticos talia vocantur nomina propria. Quodlibet ergo nomen appellatiuum, vel quodlibet nomen cone, & vniuersale significat substantiam, & qualitatem conmunem, & quodlibet nomen proprium, & indiuiduum significat substantiam, & qualitatem popriam, Vt ibi accipiatur substantia pro ipso significato: vt id, quod significat nihil, sehabet, ut substantia: qualitas autem accipitur pro modo significandi, quia si significat per conem modum, & vniuersalem: tunc est nomen appellatiuum, & significat substantiam, & qualitatem conem. sed si modus ille sit pprius, & indiuidua lis: hoc modo significat substantiam, & qualitatem nomina propria, vel nomina indiuiduorum, vt sortes, & Plato.
Cum ergo quaeritur. Vtrum peccatum sit substantia si uolumus loqui de substantia, prout loquitur Grammaticus: cum ipsum nihil hoc modo sit substantia: nulli dubium esse debet, quod peccatum sit substantia. Et sicut Grammaticus valde large loquitur de substantia: ita ualde large loquitur de actione, & passione, quia quicquid subiicit uerbo actiuo dicitur m Grammaticum agere, & quicquid passiuo pati: & quia significo, cas, est uerbum actiuum, & significor, caris, est verbum passiuum: nihil, vt significat, agit, & ut significatur, patitur. Et hoc modo probat Priscianus, quod nomen ponitur ante uerbum: quia agere, & pati proprium est substantiae. & quia omne proprium posterius est eo, cuius est proprium: ideo uerbum necessario est post nomen, & ante verbum quoque necessario ponitur nomen. secundum Grammaticum ergo peccatum importatum nominaliter, significat substantiam: importatum verbaliter, significat actionem, vel passionem. Sed quia hic modus significandi substantiam est ualde &x tensus, & dilatatus; Redeamus ad alios. 5. modos, quibus dicitur substantia importari: ubi tres modi, in quibus uere importatur substantia, prout substantia ditrde materia, forma, & composito: certum est, quod nullo illorum modorum peccatum est sut stantia, cum sit quidam actus quantum ad peccatum conmissionis: vel omissio actus quantum ad peccatum omissionis, vel carentia originalis iustitiae quantum ad originale. sed si loquamur de substantia secundum rduos alios modos, prout substantia dicit. quiditatem, & essentiam in omnibus rebus: qui est quartus modus substantiae, vel prout dicit quicquid habet diffinitionem realem, qui est modus quintus
Si volumus ad quaestionem respondere: distinguemus de peccato. Nam peccatum dicit actum inordinatum: si ergo accipiatur peccatum pro ipso actu inordinato, sic peccatum est substantia. Quarto modo prout substantia dicit quiditatem, & essentiam in omnibus rebus id est in omnibus praedicamentis, quia actus peccati est res, & essentia alicuius praedicamenti: sed si accipiatur peccatum pro ipsa inordinatione, sic peccatum erit substantia, prout priuatio potest dici substantia. quia fundatur in aliquo subiecto, uel in aliqua substantia, secundum quem modum potest habere diffinitionem, quia habet aliquid loco gnmeijs, ut negationem: & aliquid locodifferentiae, vt subiectum. Est n priuatio negatio in subiecto, sicut simum est cauitas in naso: plus ergo est priuatio, qu sit nihil. Nihil ergo non dicit substantiam, nisi secum dum Grammaticum: sed peccatum dicit substantiam etiam secundum Metaphysicum, quantum ac actum, & quantum ad inordinationem. sed quantum ad actum est substantia dupliciter, prout sub stantia accipitur pro essentia, & prour accipitur pro omnino, quod habet diffinitionem: sed prout peccatum dicit ipsam inordinationem, sic peccatum non potest dici substantia apud Metaphysicum nisi uno modoenem large accipiendo illum modum prout priuatio habet diffinitionem, & est aliqua res non ratione sui, sed ratione subiecti ideo priuatio pot habere diffinitionem realem, quam non potest habere nihil. Habet tamen nihil diffinitio nem realem: non ratione sui, nec ratione subiecti sed solum quantum ad significatum nominis ideo ait boetius. in lib. de duabus naturis, quod ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam ipsam: ergo nihil significat aliquid, loquendo large de aliquid, prout Grammaticus loquitur
VLTERIS forte dubitaret aliquis: post quam distinctum est de substantia, & ostensum est, quomodo peccatum sit substantia, & quomodo non: quomodo d stinguendum sit de natura, & re: quomodo peccatum possit dici quaedam natura, & quaedam res, & quae non. Sciendum ergo quod Boetius in lib. de duabus naturis, & una persona Christi, distinguit quatuor modos accipiendi naturam. Vt dicatur primo modo natura earum rerum. quae cum sint quoquo modo, intellectu capi possunt. In qua diffinitio ne, vt ipse ait, substantiae, & accidentia comprehenduntur: omnes ergo substantiae, omnia accidentia sunt quaedam naturae. Sic ergo accipiendo naturam: videtur solum nihil esse exclusum, quod non sit natura. Vnde idem ibidem ait, quod & Deus, qui est actus purus, & materia prima, quae est potentia pura, & secundum se est priuata omni forma & omni actu. Nam in fundamento naturae nihil est distinctum, & quia actus est, quo distinguit, ut dicitur in 9. idem est dicere, quod fundamentum naturae a materia nihil habet distinctum id est non habet aliquem actum, sed est priuata omni actu, & omni forma. Secundum hunc ergo modum accipiendi naturam, ipsa priuatio etsi non ratione sui, saltem ratione subiecti potest dici natura. Ab hoc ergo modo solum nihil excluditur, quod non est natura. Ipsum enim nihil non excluditur a significato nominis. Aliquid enim significatur per hoc nomen nihil, sed non natura, vt idem Boetius ibidem ait.
Secundo modo potest accipi natura, vt non dicat accidens, sed oemm substantiam corpoream, & incorpoream, vel materialem, & spiritualem, & sic est secunda diffinitio de natura, quod natura vel facere. vel pati potest. Omnis en. substantia, vel agit, vel patitur, vel vtrunque complectitur. Nam Deo competit agere tantum: materiae pati tantum: omnia uero intermedia vtrunque complectuntur: quia agunt, & patiuntur.
Tertio modo potest accipi natura pro istis corporibus inferioribus, vel pro omnibus corporibus, de quibus locuti sunt Philosophi. Et sic diffinitur natura in 2. Physic. & est tertia diffinitio data a hoetio, quod natura est principium motus, & quietis eius, in quo est, per se, & primo, & non secundum accidens, in quo distinguuntur naturalia ab artificibus. quia lectus, vt lectus nullum hebet motum, vel quierem, sed potest hoc habere, ut lignum. Haec ergo diffinitio naturae conuenit omnibus corporibus naturalibus hic inferius existentibus, quia omnia talia, vel mouentur naturaliter a medio, & quiescunt sursum, vel ad medium, & quiescunt deorsum.
Si autem hanc diffinitionem volumus extendere ad corpora supercaelestia: oportet equiuocare de quiete, ut aliter accipiatur quies in supercaelestibus, quae continue mouentur, & aliter in istis inferioribus, quae aliquando quiescunt, ut dicat coelum moueri, & quiescere eo modo, quo loquitur Philosophus in Physicis, quod coelum mouetur totum, & quiescit omne. Totum enim coelum quantum ad suas partes mutat locum secundum substantiam, & dispositionem, sed quantum ad suam totalitatem non mutat locum secundum substantiam, sed secundum dispositionem, vt hoc modo dicatur totum coelum quiescere, quia secundum suam totalitatem non mutat locum secundum substantiam.
Quarto modo accipitur natura pro omni, quod est perfectum specifica differentia: & hoc modo diffinitur natura a Boetio, quod natura est unamquamque rem informans specifica differentia. & quia ratio speciei, & generis inuenitur non solum in substan tiis, sed etiam in accidentibus, quia albedo est species coloris, & dulcedo saporis: ideo haec diffinitio non solum comprehendit substantias, sed enim accidentia. Erit ergo haec quarta acceptio naturae amplior, quod secunda, & tertia: quia illae duae acceptiones non comprehendunt, nisi substantias: Haec autem apprehendit etiam accidentia, sed haec quarta acceptio uidetur esse strictior, quo prima. quia licet nihil possit capi intellectu, nisi per analogiam ad formam; tamen quae sunt priuata forma, possunt aliquo modo capi ab intellectu, vt sunt possibilia habere formam.
Cum ergo quaeritur utrum peccatum possit dici aliquo modo natura: patet quod secundum primam acceptionem naturae, & etiam secundum quartam, saltem quantum ad actum substractum peccato, vel quantum ad actum, quem respicit peccatum: potest dici peccatum esse natura, quia actus ille intellectu capi potest, & aliquam speciem, & formam habet secundum essentiam suam Vnde supra in praecedenti distinctione dicebatur: omnis actus est bonus secundum bonitatem essentialem: Licet non omnis actus sit bonus &x genere, quia non omnis actus cadit super debitam materiam, nec omnis actus habet alias bonitates superius tactas.
His omnibus declaratis: restat declarare, vtrum peccatum possit dici res aliqua. Ad quod dici potest, quod res potest habere duplicem deriuatonem, quia vel deriuatur ab esse ratum, & firmum, vel a Reor reris, quod pertinet ad intellectum: primo modo res est ens reale habens aliquam essentiam pro fundamento in re extra: secundum quem modum peccatum potest dici res quantum ad essentiam actus, quem respicit: sed secundo modo potest dici res, etiam quantum ad ipsam deordinationem, quae est fundata in rebus. Primo modo res est per se. Secundo modo res est per accies.
RESP. ADARO. Ad primum dicendum, quod substantia potest accipi multis modis, & non quolibet modo accepta est res per se existens. Propter quod peccatum potest dici substantia secundum aliquos modos superius tactos, absque eo, quod sit per se existens.
Ad secundum dicendum, quod peccatum est praeter naturam quantum ad deordinationem, sed quantum ad ipsum actum, quem respicit, quaedam natura dici potest: & potet dici non esse praeter naturam.
Ad tertium dicendum, quod etiam in natura libus una natura corrumpit aliam, ut natura ignis corrumpit naturam aquae: sic actus peccati aliqua natura est, & corrumpit naturam, in qua fundatur, quia reddit eam inhabilem ad bonum.
Ad quartum dicendum, quod ex sola auersione potest accipi in peccato priuatio speciei, modi, & ordinis, ut supra patuit, cum de hoc disputabatur. Ex parte tamen conuersionis saltem, quantum ad essentiam actus non caret omni specie, & omni bonitate, quia quilibet actus in eo, quod actus, habet quandam bonitatem essentialem, vt supra dicebatur, sed praeter hanc bonitatem essentialem potest habere actus alias malitias, vt dicatur actus carere specie, quando non cadit super debitam materiam: dicatur carere modo, quando non est vallatus debitis circunstantiis: dicatur carere ordine, quando non est ordinatus ad debitum finem. Et quia actus semper habet bonitatem essentialem, potest secundum hoc dici substantia, natura, & res: prout est superius declaratum.
Articulus 2
D. Tho. 1. 2. q 79. art. 1. & 3. Et de Malo q. 3. art. 1. & 2. Et lib 2. contra Gent. c. 102. Et 2. sent. d. 37. q. 2. artic. 1. & DBon. d. 37. Ant. And. d. 37. q. 1. Tho. arg. d. 37. q. Rart. 4Greg. Arim. d. 37. q. riart3. 11
SECVNDO quaeritur: Vtrum ipsius peccati Deus sit causa, vel auctor. Et videtur. quod sic, quia in multis locis in Exodo Deus loquens Moysi dicebar: Ego indurabo cor Pharaonis. Apostolus etiam ait de Deo, quod cui vult miseretur, & quem vult indurat, sed hoc non potest esse sir, ne peccato: ergo ipsius peccati Deus est actor, & causa.
Praeterea quicquid est causa causae est causa causati, sed voluntas est causa ipsius peccati, quia omne peccatum est voluntarium: Deus ergo, qui est: causa ipsius uoluntatis: erit causa ipsius peccati.
Praeterea in idem agens reducitus salus, & perditio alicuius rei: vt in eundem naturam reducitur salus, & naufragium nauis, vt si potuit nauta succurrere naui, & non fecit, imputabitur sibi naufragium nauis. Cum ergo Deus possit succurrere omnibus peccatoribus, & immutare omnes eorum voluntates, & impedire omnia peccata: Cum ergo hoc non faciat videtur, quod ipse sit omnium peccatorum causa, & quod omnia peccata sibi debeant imputari.
Praeterea agens faciens aliquid, ad quod sequitur peccatum, debet dici causa peccati, sed Deus dedit nobis sensualitatem, vel appetitum sensitiuum, per quem inclinamur ad peccandum. ergo &c.
Praeterea peccatum est quaedam tenebra spiritualis, sed Deus est actori & causa tenebrarum. Iuxta illud Esa. 45. Formans lucem, & creans tenebras.
IN CONTRARIVM est August. & 2. quaestionum. ubi ait: Quia Deo auctore nemo fit deterior, sed cum per peccatum fiat homo deteriori: ergo Deus non est auctor peccati.
Praeterea ex littera praesentis dist, & praecedentis haberi, potest quod Deus est auctor mali poenae non mali culpae: ergo &c.
RESPONDEO dicendum, quod quatuor viis inuestigare possumus, quod Deus non debet dici auctor, nec cam peccati, secundum quod peccatum in nobis quatuor mala facit. Nam primo facit nos defectiuos. ideo agit Aug. 12. de Ciui. quod peccatum, siue malum non habet causam efficientem, sed deficientem
Secundo elongata Deo. Ideo dicitur de filio prodigo, vel de filio adolescentiore, per quem intelligitur peccator, & de patre, per quem intelligit ipse Deus, quae similitudo habetur Lucae 15. quod ille filius peregre prosectus est in regionem longinquam, per quod intelligitur, quod peccator per peccatum elongat se a Deo.
Quarto peccatum facit nos dignos pena, quia. nullum malum impunitum, sed omne malum. is omne peccatum est dignum poenae Secundum ergo haec quatuor possunt sumi quatuor viae ad soluendam propositam quaestionem.
Prima via sic patet: Nam peccatum, vt habet rationem culpae: est quidam voluntarius defectus a fine. Non potest ergo esse peccatum, nisi a cam deficiente, cum sit quidam defectus, & secundum quod huinsmodi non habeat causam efficientem, sed deficientem. sed Deus nullo modo potet esse cam deficiens, cum sit ipsum esse, & ipsa perfectio, & cum in eo congregentur perfectiones omnium generum, & vult Philosophus in 3. Met. c. de perfecto. Nullo ergo. modo Deus potest esse cam peccati, cum nullo modo sit camndeficiens. Sic enim debemus imaginari, quod Deus quicquid facit, implendo facirHocergo modo producit Deus res, quia eonicat eis suam bonnr tatem, & implet eas sua bonitate. Ideo August. loquens de. Deo. 4. confes. ait. Deus, qui fecit coelum, & terram;, & implet ea, quia implendo ea faecit. Illud ergo, quod est omnia implens, & omnia perficiens non potest esse causa deficiens, & perconsequens, nec causa peccati.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex eo, quo & peccatum nos elongat a Deo. sed hoc non potest esse ex parte Dei, quae est omnibus praesens, sed hoc est ex parte nostra, qui quantum in nobis est nos elongamus ab ipso. Propter quod vult August. 2. Confes. quod cum longe sumus a Deo: Deus non est longea nobis. ait n in dicto li. Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te, & 3. lib. ait, quod Deus est intimior nobis, quam intimum nostrum. Deus ergo non potest esse cansa elongationis nostrae, cum sit semper praesens, & intimus nobis. Ergo non poterit esse causa peccati, per quod elongamur ab ipso.
Tertia via sic patet. Nam perpaecitum fimus dissimiles Deo, sed omne agens inquantum agene assimilat sibi passum: Deus ergo per ea, quae facit in nobis non facit nos dissimiles sibi, sed similes. Non ergo est causa peccati, cum per peccatum fiant homi nes dissimiles Deo.
Quarta via sic patet, quia per peccatum sumus digni puniri a Deo. Si ergo Deus esset causa peccati, & auctor, tanec puniret in nobis, quod ipse causasset, & egisset in nobis. Non ergo esser iustus iudex, si puniret in aliis, quod fecisset in eis. Et ista est via Fulgentii superius tradita, quod Deus est vltor, cuius non est auctor. Ipsius ergo peccati: cuius Deus est vltor, & punitor: consequens est, quod ipse non sit auctor.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, q Deus indurat non agendo, sed permittendo, vel indurat non imprimendo, vel causando malitiam, sed non dando gratiam.
Ad secundum dicendum, quod voluntas est causa peccati, non, secundum quod est a Deo, a quo habet, quod sit causa efficiens, sed prout est quoddam defectiuum: ratione cuius potest esse causa deficiens, & est causa peccati. Non ergo uoluntas est a Deo, vt est deficiens, & vt est causa peccati.
Ad tertium dicendum, quod nauta est causa naufragii per suam absentiam, sed Deus nulli potest esse absens, sed nos quantum est in nobis absentamus nos ab ipso. Ideo secundum Aug. sine eo esse volumus, sine quo esse non possumus.
Ad quartum dicendum, quod Deus sicut dedit nobis appetitum sensitiuum, siue sensualitatem, per quam habemus inclinationem ad malum: dedit etiam nobis rationem, per quam debemus nos regulare in passionibus, vel in inclinationibus illis. Si ergo secundum rationem nobis datam nos habeamus ad illas passiones, vel ad illas inclinationes: non erit ibi peccatum, sed meritum, vel si erit ibi aliquod peccatum veniale: plus erit ibi de merito, quam de demerito: Hoc ergo modo erit nostrorum actuum causa Deus, quia erit causa nostrorum meritorum. sed si sequamur passiones illas, & deficiamus a regula rationis illius: defectus nonerit causa Deus, sed nos ipsi.
Ad quintum dicendum, quod peccatum potest dici tenebra spiritualis causaliter, & effectiue, quia priuat gratia, & inhabilitat ad gratiam, quae potest dici lumen animae nostrae. Priuatio ergo istius luminis, & istius gratiae magis debet dici poena, quam culpa, secundum quem modum Deus potest esse causa huiusmodi poenae, sicut aliarum poenarum.
Articulus 3
D Tho. locis supra citatis, & alii Doct. D. Bon d. 37. artic. 1. q. 1Ric. d. 37. q. 3. Sco. d. 37. q. 1. Dur. d. 37. q. 1. Eh arg d. 37. q. 1. art. 3. Capr. d. 31. q.
TERTIO quaeritur: Vtrum actio peccati inquantum actio sita Deo. Et uidetur, quod non. quia a Deo, qui est summum bonum non potest egredi, nisi bonum. sed omne bonum est alicui bonum, quia non est bonum, nisi quod appetitur ab aliquo. cum de ratione boni sit, quod cadat sub appetitu. sed multa peccata sunt, quae nulli sunt bona: immo omnibus nocent, vt homicidium, quod nocet facienti, & ei cui fit: talis ergo actus etiam secundum, quod actus, non videtur esse a Deo.
Praeterea quicquid est causa actionis malae, in qua est deformitas: videtur cooperari ad malum, sed Deus non cooperatur ad malum. ergo talis actionis non potest esse causa. Praeterea bonarum actionum in agentibus a proposito Deus est causa, quia conseruat in esse liberum arbu. a quo egreditur actio bona, si ergo hoc modo esset causa malarum actionum: videretur, quod non aliter esset cam bonorum, & malorum
Praeterea aliqua sunt mala ex genere, sed quae sunt mala ex genere: oportet, quod sint mala ex differentia, quia iuxta modum generis accipiuntur differentiae, in quas diuiditur genus. talis ergo actus non videtur habere aliquam bonitatem, propter quod non potest reduci in Deum, tanquam in causam, qui est summum bonum.
Praeterea quidam actus sunt, qui secundum Philosophum statim habent conuolutam malitiam. Talium ergo actuum, qui non possunt separari a malitia non potest esse causa Deus ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia aliqui actus sunt boni ex genere, & mali ex fine, ut reficere esurientem per inanem gloriam. Talium ergo actuum, non obstante, quod sunt peccata, tamen quia secundum quod actus sunt, boni sunt, ergo secundum quod huiusmodi sunt a Deo.
Praeterea per aliquos actus habentes conuolutam malitiam, cuiusmodi est adulterium, multoties producitur inde substantia, quia multoties ex adulterio generatur proles. si ergo talium actuum non esset causa Deus: esset aliqua substantia, quo non esset a Deo, quod est inconueniens.
RESOLVTIO. Actio peccati, vt actio deformis, & defectiua a Deo esse non potest, sed quatenus habet rationem entis, reduti potest ad primum agens, & ens primum, a quo omnis actio, vel omne ens dependet.
RESPonPrO dicendum, quod vt patet per Magistrum in littera, circa hoc fuerunt duae opiniones. quarum vna est, quod omnis actus quantumcunque deformis: quantumcunque habens rationem peccati, vel culpae: inquantum actus bonus est, & a Deo est. Et hoc vocauit Magister bonitatem essentialem, vel bonitatem actus, & essentiae. Alia opinio suit, quod actus peccati secundum, quod actus, non est a Deo. Volunt eni. issti, quod actus malus etiam inquantum actus non sit a Deo. Et si obiiciatur eis, quod omnes substantiae, & omnes naturae bonae sunt, & a Deo sunt, & omnia inquantum sunt: bona sunt: Respondent haec intelligenda esse de substantis proprie sumptis, & de naturis proprie sumptis, quae omnes sunt quaedam substantiae. Est etiam hoc intelligendum non solum de natura proprie sumpta, sed etiam de ipsis naturalibus productis cum natura: cuiusmodi sunt potentiae animae, ut voluntas, & intellectus, quae sunt productae cum natura animae. Sed, vt aiunt, hoc non est intelligendum de ipsis actibus, qui si mali sunt, a Deo non sunt etiam secundum, quod actus. Fuerunt autem hae duae opiniones ira solenenes tempore Magistri,; quod ipse non fuit ausus se determinare ad aliquam earum, sed relinquit hoc prudenti lecto ri, vt post plenam informationem vtriusque opinionis eligeret, quam vellet.
Verum quia posteriores existentes super humeros priorum longius uident, quam priores. Nam si nanus esset super humeros Oigantis: longius videret, quam Gigas, quamuis non sit magnae subtilitatis hoc uidere. Non est enim sub ambiguo ponendum, veram esse sententiam primam, & falsam, & erroneam esse secundam. Si n. aliquod ens, vel aliqua res: vt ens, vel ut res non reduceretr in Deum; tanquam in causam: oporteret dare duo principia: vnum bonorum, & aliud malorum. Rediret ergo error Manichaeorum. Concedunt enim sic errantes, quod anima, vel voluntas, quae est in anima: est causa actus mali, vel actus peccati, tamen hoc non reducitur in ulterius agens, vel in Deum, sed anima a seipsa, vel per seipsam est agens talem actum. Est enim anima, vt ens ab alio, sed vt agens malum, dicunt: non est ab alio, sed a seipsa hoc agit.
Sed hoc quinque viis possumus improbare. Prima ergo via sumetur ex his, quae uidemus in naturalibus. Secunda ex ipsa primitate agentium, quia non est dare, nisi vnum primum agens. Tertia ex ipsa ratione entis, quia non est dare, nisi vnum primum ens: a quo sunt omnia entia. Quarta ex ipsa ratione actionis, quia non solum, vt est ens reducitur in Deum, sed etiam, vt est actio, & vt quidam motus large loquendo de motu quodam speciali modo reducitur in Deum. Quinta sumetur ex ipsa ratione conseruationis, quia Deus non solum omnia facit, sed etiam omnia conseruat.
Prima via sic patet. Nam quaestio proposita est de operibus Dei. est en. quaestio vtrum mali actus secundum, quod suntactus, vel secundum, quod sunt quaedam opera possunt dici opera Dei. Dicemus ergo, quod sicut in naturalibus Deus aliqua opera fecit per seipsum, & illa fuerunt opera sex dierum, a quibus operibus Deus die. 7. requieuit. In talibus auem operibus non potuit esse defectus, quia omnia fuerunt facta, secundum quod voluit. iuxta illud: Omnia quaecunque voluit fecit. Talia etiam opera non fuerunt defectiua, sed perfecta, quia Dei persecta sunt opera.
Sed est alius modus agendi ipsius Dei, etiam in istis naturalibus, prout producit ea mediantibus agentibus naturalibus: a quo modo agendi Deus nen quam quiescit, quia omnes actiones agentium naturalium sunt a Deo, & reducuntur in Deum, de quibus actibus loquitur Aug 9. super Gen. dicens, quod natura agit interiori motu, nobisque occultissimo, cui tamen si Deus subtrahit operationem intimam: extincta remaneret operatio naturae. In talibus ergo actionibus potest esse defectus, quia Deus facit illas actiones mediantibus agentibus natura libus, quae sunt agentia defectiua. Erit ergo in talibus actionibus duo considerare, ipsas actiones, & defectus. Igitur, ut actiones sunt, reducentur in primum agens, a quo est omnis actio: omnis motus: omnis operatio. Sed prout tales actiones sunt defectiuae, vel habent defectum annexum: non possunt reduci in Deum, vbi nullus potest esse defectus, sed reducentur in agenes proximum, quod est agens defectiuum, vbi potest esse defectus: sic & in proposito: Nam omnia opera nostra operar: iuxta illud: Omnia opera nostra operatus es Domine. Opera ergo, quae facit Deus in nobis immediate per seipsum: oportet quod simpliciter loquendo sint bona, sed opera, quae operatur Deus, mediante creatura rationali; quae est agens defectiuum: possunt esse defectiua, & mala: & habere rationem peccati, & culpae. In talibus ergo est duo considerare: ipsas actiones, & ipsos defectus: ergo, vt actiones sunt, reducentur in Deum, tanquam in primum agens. sed ut desectiuae sunt non possunt reduci in Deum: vbi nullus potest esse defectus, sed reducentur hoc modo in agens proximum, id est in creaturam rationalem, vel in liberum arbitrium, quod est agens defectiuum, & vbi potest esse defectus. Si ergo quaeratur: Vtrum peccata sint a Deo; Dici debet, quod simpliciter loquendo peccata non sunt a Deo. Nam peccatum dicit actum defectiuum. Tunc ergo peccatum simpliciter esset a Deo, quando hoc totum, id est actus defectiuus, esset a Deo, sed secundum quid peccatum est a Deo, quia inquantum habet rationem actus, & rationem entis reducitur in primum agens, & in primum ens, quod est Deus, a quo sunt omnes actiones, & omnia entia.
Secunda uia sumitur ex ipsa primitate agentium, quia non est dare, nisi vnum primum agens. Nam si actio peccati, ut actio, & vt habet aliquid de entitate reduceretur in liberum arbitrium, & liberum arbitrium in creaturam rationalem, & non vlterius: creatura rationalis esset primum agens, quod est impossibile. oportet ergo, quod actio peccati, inquantum actio, reducatur in primum agens, quod est solus Deus.
Tertia via ad hoc idem sumitur ex ratione entis. Nam alio modo est ens Deus, & alia entia. Nam Deus est ens, quia est ipsum esse, sed alia sunt entia participantia ipsum esse. ideo esse absolute, & secundum se non competit, nisi Deo. Alia autem non habent esse, sed sunt, quia participant illud esse. Ideo dicitur in De Angel. Hierarchia, quod esse omnium est super esse diuinitas, & dominus in Exo. dixit Morsi: Ego sum, qui sum. Nihil ergo est ens, nisi quia participat illud esse, & quia est ab eo in quo est omne esse. & quia actio peccati secundum quod actio aliquam entitatem positiuam dicit: ideo secundum quod huiusmodi oportet, quod sita Deo.
Quarta via sumitur ex parte ipsius actionis, quia actio, vt actio quodam specialimon reducitur in Deum, quia Deus non solum est primum ens, in quod reducuntur omnia entia, & a quo sunt omnia entia, sed etiam est primum agens omnes actiones, & a quo sunt omnes actiones. Actio ergo, & est ens, & est actio, & ut est ens, est a Deo, tanquam a primo ente, a quo sunt omnia alia entia, sed vt est actio est etiam Deo quodam speciali modo, quia reducitur in Deum, non solum generaliter: prout reducuntur in Deum omnia entia generaliter, tanquam in primum ens: sed etiam specialiter prout omnes actiones specialiter reducuntur in Deum, tanquam in primum agens.
Quinta via sumitur ex parte ipsius Dei, ut est ratio conseruationis, & ut est omnia conseruans. potest enim contingere, quod aliquis sit cam fieri rei, & tamen non sit causa esse rei, quia est causa efficiens, & non conseruans: sed econuerso esse non potet, quod in generae principii effectiui aliquid sit conseruans, & non efficiens. Deus ni. nullius est causa conseruans, per se loquendo, cuius non sit causa efficiens, nec alicui est causa esse per se loquendo, cuius non sit causa fieri. Cum ergo quicquid est res aliqua, vel essentia aliqua, etiam per se loquendo, secundum quod huiusmodi reducat in Deum, tanquam in conseruationem: oportet quod reducat in Deum tanquam in actorem. Actio ergo peccati, ut actio est, quia quaedam res est, vel quaedam essentia est: oportet, quod sit a Deo, tanquam ab efficiente, & ab actore.
Aduertendum autem, quod Prarpositiuu, in quadam summa sua hanc qotonem specialiter mouet, & diffuse pertractat tenens hanc partem, quod actio peccati inquantum actio non est a Deo: dicens se propter hoc non tenere cum Manichaeis, ponentibus duo principia, & duos Deos. Nam ut dicunt, non contingit ponere duos Deos, nisi ponantur duo Creatores. Actio ergo mala, si est a voluntate, vel ab anima per voluntatem, & talis actio, vt est actio peccati, non reducitur in Deum, & non est a Deo, tamen quia anima non creat illam actionem, sed facit eam ministerialiter, vel instrumentaliter per uoluntatem quia voluntas secundum Ansel. in de Conceptu virgi. est instim seipsum mouens. Sed licet hi aliquo modo pallient, quod non sit dare duos Creatores, tamen nullo modo subterfugiunt, quin quantum ad actiones malas sit dare quo agentia, quorum vnum non reducitur in aliud. Et si dicant, quodanima, vel Angelus esse habet Deo: tamen male agere etiam inquantum agere non habet a Deo; patet, quod cum agere praesupponat esse, & sicut res se habet ad esse, ita se habet ad agere: Propter quod quicquid non habet esse a se: non habet agere a seipso, ergo actio peccati quantumcunque sit deficiens, quantumcunque inordinata, tamen ut actio est, a Deo est: Res ergo ipsae, & actiones ipsae sunt a Deo, & inquantum sunt bonae sunt, sed nos possumus male frui, vel male uti rebus, & actionibus. Ideo Aug. 10. de Tri. ait, quod. non est alia uita hominis vitiosa atque culpabilis, quam male utens, & male fruens. Dicemus ergo cum Aug. eo. lib. quod uti est assumere aliquid. in facultatem voluntatis, sed uoluntas nihil assumit in facultatem suam, nisi volendo: oportet ergo quod ipsum uelle, & ipsum actum suum primo assumat in facultatem suam, & mediante ilo: assumitaliam Ipsum ergo velle, uel ipsum pose velle habet a Deo. sed quod taleuelle ordinet vel vtatur in malum, hoc habet a se. Ideo Augustinus ait de Diabolo, quod a Deo habet potestatem, sed a se uoluntatem, & quod potestas eius semper est iusta, & uoluntas iniusta. Vt ergo voluntas est potentia, & ut exit in actum: hoc est a Deo, sed vt male vtitur illo actu, ut est defectus & inordinatio in illo actu: hoc est ab ipsa voluntate, uel ab anima per uoluntatem.
Sed dices vtrum vti sit agere, uel vsus sit aliquis actus. Ad quod dici potest, quod usus, ut est malus, & ut est inordinatus: non est actus, sed defectus ab actu, vel est inordinatio actus: Propter quod peccatum si quantum ad actum est aliquid & potest dici quid bonum, & essentia, quia illeactus est quaedam essentia: tamen quantum ad inordinationem, & defectum non est bonum, sed priuatio boni, uel non bonum, sed defectus boni. Et ut magis appareat, quod dicitur: dicemus , quod vuluntas non solum assumit in facultatem suam ipsum velle, vel ipsum actum interiorem, sed etiam ipsos motus membrorum, & ipsos actus exteriores, ut mouet manum, & percutit, & percutiendo occidit. constat quod ipse motus manus reducitur, in Motorem primum, id est, in Deum, a quo est omnis motus: tamen usus illius motus, ut q cadat talis motus super non debitam materiam, sed super interfectionem innocentis: hoc non habet causam efficientem, sed deficientem. Deus enim mouet totam naturam, & dedit nobis liberum at hitrium, per quod possemus uelle, & non velle. subiecit libero arbitrio potentias animae, & membra exteriora, ut posset potentias mouere ad suos actus, & membra exteriora ad suos motus, vsquead quem punctum omnia facit Deus. sed quod nos per uoluntatem utamur istis inordinate: in hoc uoluntas non est causa efficiens, sed deficiens, & non reducitur in Deum, tanquam in agentem, sed tanquam in punientem. quia est eius ultor, & punitor secundum Fulgentium, cuius non est actor.
Adducit etiam Praepositiuus multas rationes, quod actio peccati, ut actio: non est a Deo, quae omnes non concludunt, nisi in his, quo agit Deue immediate per seipsum. sed in his, quae agit mediantibus agentibus defectiuis, siue sint agentia naturalia, siue a proposito, quicquid est ibi actionis reducetur in Deum, & erit a Deo tanquam a primo agente. quicquid autem est ibi defectus reducetur in secunda agentia, quae vt agentia sunt, simt organa Dei, & sunt causa efficiens. sed vt deficientia, non sunt causa efficiens. sed deficiens. secundum quem modum non paem reduci in Deum tanquam in cam, vbinullus potest esse defectus.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod bonum est ipsius manus, quod potest exire in actum suum secundum imperium voluntatis, quia si esset mala, & paralitica, hoc non posset. sed quod isto motu manus vtamur ad aliquid defectiuum, & ad percutiendum innocentem, hoc quantum ad ipsam inordinationem, non est quid positiuum, sed quid priuatinum. quia malum non est nisi priuatio boni. quicquid ergo est ibi actionis, & effectus, totum reducetur m Deum, quia non posset moueri manus, nisi ille motus causaretura Deo, sed quicquod est ibi defectus inordinationis, & priuationis, hoc non reducetur in Deum, vt habet rationem peccati, vel culpae, nec ipse actus inordinatus reducetur simpliciter in Deum, sed secundum quid. Videlicet inquantum est aliqua res, vel aliqua essentia, vel inquantum est actus. Nam ipse motus manus, quantumcunque sit inordinatus, aliqua res, vel aliqua essentia, & aliquis actus est: cum omnis motus diffiniatur, quod est actus mobilis, vt patet ex 3. Physicorum.
Ad secundum dicendum, quod Deus non conparatur ad malum sicut causa agens, sed sicut causa permittens, vel sicut causa, sine qua non potest agens secundum operare. quia si vellet operationem suam occultam subtrahere a rebus; nec voluntas posset velle, nec natura agere. Nam sicut diximus de natura secundum Aug. 9. super Gen. quod extincta esset operatio eius: si Deus subtraheret suam operationem occultam: sic, & de volum tate dicere possumus. Agit enim Deus suos impetus, & suos motus, & suas actiones occultas i omnibus agentibus, tam naturalibus, quam a proposito, vt potest haberi a Philosopho in de bona fortuna: Et nisi isti motus, & isti impetus essent, nullae actiones eenent, quia semper amoto primo, amouetur posterius. Vnde ergo est defectus in actionibus, & vnde contingunt peccata, tam in naturalibus, quam in moralibus est defectus secundorum agentium.
Ad tertium dicendum, quod non est simile de bonis actibus, & malis, & de actibus, qui habent rationem culpae, & meriti, quia malae actiones, vt sunt actiones sunt a Deo: sed vt sunt culpabiles, & demeritoriae non sunt a Deo, sed bonae actiones, & meritoriae, vt sunt actiones, & vt sunt meritoriae sunt a Deo.
Ad quartum dicendum, quod mala ex gae non hatet oenm malitiam. Nam, vt patuit, in Dist. praecedenti actus moralis potest habere quatuor bonitates. Prima ex sua essentia, & hanc habet omnis actus inquantum actus est, quia inquantum actus est, quaedam essentia est. Secunda bonitas actionis moralis est exgane, si cadat super debitam materiam. Tertia est ex fine, vel ex circunstantia. Quarta est ex habitu: prima bonitas non potest tolli ab actu: Ideo omnis actus inquantum actus est, bonus est, & a Deo est, & essentia quaedam est. Sed quantum ad alia tria potest esse actus bonus, & malus, quia potest cadere super debitam materiam, & super indebitam, & potest ordinari ad bonum finem, & habere bonas circunstantias, & ad malum finem, & habere malas circunstantias: sic etiam actus potet causari ex bono habitu virtuoso, & ex malo habitu vitioso.
Ad quintum dicendum, quod aliqui actus statim habent conuolutam malitiam, vt homicidium innocentis, & adulterium: sed hoc est, quia nomina illorum actuum non significant actum tantum, sed significant actum cum ordinatione, & ideo vt tales non debent dici esse a Deo, nisi secundum quid, & cum conditione addita, videlicet in quantum actus non inquantum inordinati.