Quaestio 2
Quaestio 2
De poena
DEINDE quaeritur de secundo principali, videlicet, de poena. Circa quod quaeruntur tria. Primo: Vtrum aliqua poena sit a Deo. Secundo dato, quod sit: Vtrum omnis poena sit a Deo. Tertio: cum malum dicatur de culpa, & de poena: vbi magis reperitur ratio mali, vel in eo, quod habet rationem culpae, vel in eo, quod habet rationem poenae.
Articulus 1
D. Tho. 1. p q. 49. ar. 2. Et a. contra Gent. c. a0 Et 2 Sent. d. a7 q. 3. ar. 1. D. Pon. d. 16. a1. q. 1. Ric. d. 36. q. r. Capr. d. 36. q. vlt. Dur. d. 37. q. 2.
AD PRIMVM sic proceditur. videtur, quod nulla poena sit a Deo. Dicitur enim Sap. Deus mortem non fecit. Et sicut non fecit mortem: sic dicere. possumus, quod non fecit alias poenas, quia omnes videntur ordinari ad mortem, quae est finis omnium terribilium, siue poenarum.
Praeterea poena videtur esse, quaedam priuatio boni debiti: sed Deus fecit creaturae suae quicquid debet facere. Iuxta illud Esa. Quid est quod debui vltra vineae meae facere, & non feci eit ergo &c.
Praeterea nullus Sapiens artifex aufert ab opere suo aliquam bonam dispositionem, sed per penam auferetur a re bona dispositio: ergo &c.
Praeterea Deus, qui ordinat omnia ad seipsum, nihil auertit a scipso, sed per poenam auertitur homo a Deo, quia: quandiu quis est in poena, non potest videre Deum. ergo &c.
RESPONDEO dicendum, quod propter hanc quaestionem, & propter praecedentem dicemus, quod tam in agentibus naturalibus, quo in agentibus a proposito, Deus, mediantibus eis, facit omnes actiones ipforum. Nam in agentibus puta in igne Deus existens in igne, qui est magis intimus igni, quam sit ignis sibi, vt potest patere per Aug. in Confes. qui loquens Deo ait: Tu autem eris interior intimo meo. Deus ergo sic existens in igne, agit actionem ignis, mediante igne. Et si est defectus in actione illa, quocquid erit ibi actionis, erit a Deo, mediante igne. quicquid defectus erit, a solo igne, qui est agens defectiuum: non autem aiDeo, in quo nullus potest esse defectus. Administrat tamen Deus agentia naturalia, & alia agentia taliter, quod ea ppprios cursus agere sinit. Propter quod semper praesente conbustibili ignis exercet actuum suum, & comburit, & nisi esset adeo praesens igni agenes istam combustionem vna cum igne, ignis non combureret, quia cessante agere agente primo, cessat agens secundum, & hoc voluit Augustinus, vt supra diximus 9. super GenQuod exincta esset operatio naturae: si Deus subtraheret suam interiorem operationem occultam. Vidit tamen Deus, quod ex ista administratione rerum, qua res sinit agere actiones suas, aliqua mala particularia debebant inde euenire, quia ignis aliquando comburit domum, vel domos, & habitatores earum, inter quos forte sunt plures innocentes: Deus tamen noluit tolre suam legem communem per particularia mala, quae inde cueniunt. Et si contingat aliquando ignem non comburere, praesente combustibili, sicut fuit in tribus pueris: hoc fuit per miraculum. Facit enim Deus aliquando contra legem communem: sed hoc est valde raro. Sicut ergo in agentibus naturalibus est Deus agens actiones eorum, mediantibus eis: sic est in agentibus a proposito. Nam in ipsa voluntate sest Deus agens actum voluntatis, id est, velle mediante voluntate. Propter quod velle, vt est actus, est a Deo: & a voluntate, & principalius a Deo, quam a voluntate. Et si Deus subtraheret suam actionem, extincta esset actio voluntatis, nec posset voluntas velle: nisi Deus in voluntate, & cum voluntate operare¬ uur illud velle. Si ergo illud velle cadat sipe bonam naturam, & sit bonum ex genere, & sit perfectum ex bonis circunstantijs, & ex debito fine: tunc Deus operatur in nobis illud velle, & perficere. Sed si sit defectiuum: operatur Deum in nobis illud velle: sed non illud deficere. Vel le ergo reducetur in nos, & in Deum: sed deficere reducetur in nos, non in Deum: Et sicut admistrat naturalia, quod ea proprios cursus agere sinat, non obstante, quod inde multa mala contingant, quia non. vult infringere legem communem propter illa mala: sic etiam administrat agentia per voluntatam, vt eas proprias voluntates agere sinat, non obstante, quod &a hoc multa mala contingant. Et si vellet, subtraheret actionem suam a volentibus: haec non contingerent: sed non vult infringere legem communem propter mala, quae inde contingunt, quae mala non sineret fieri, vt ait Augustinus in Enchir. nisi posset de eis bona elicere. Tria ergo sunt in rebus omnibus: substantia, virtus, & operatio, & haec tria, vt sunt: bon sunt. Ipsae ergo res suntbonae, siue sint substantiae, siue virtutes, siugoperationes: sed vsus rerum potest esse malus;& bonus, quia, vt dixi supra per Augusti. 10. de Trinita. non est alia vita huiusmodi vitiosa atque culpabilis, quam malo vtens, & male fruens. Si ergo quaeratur, quid est vsus: hoc declaran Augustinus lib. praefato ca. O. quod vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis. Primo ergo voluntas, quae est domina in regno animae, assumit in facultatem suam actum suum, & vtitur suo actu, id est, ipso velle, & mediante actu suo vtitur actibus aliarum potentiarum, & motibus membrorum, & alijs rebus, ad quas applicantur tales actus, & tales motus, vt sibi placet. Volintas ergo per motum manus vtetur cultello ad interficiendum innocentem, quod est de genere malorum, & vtetur pane ad reficiendum esurientem, quod est de genere bonorum. Cum ergo actus voluntatis sit quaedam res, & manus, & cultellus sint quaedam res bonae, & ipse actus voluntatis, vt est quaedam res, & vt est actus, est bonus, sed ipsa voluntas peccat male vtendo actu suo, & per solum actum suum male vtendo alijs rebus.
Se dices, vt supra dicebatur, quid est istud vti e videtur forte, quod sit actus, & si vsus secundum se potest esse malus; ergo actus aliquis secundum se est malus, & res aliqua secundum se est mala. Videamus ergo, quomodo voluntas vtitur suo actu: Hoc ergo modo vtitur, quia assumit ipsum in facultatem suam, & in potestatem suam, & vult se velle: sed per illum eundem actum, per quem vult, vult se velle. quia si hoc esset per alium actum, esset abire in infinitum, & secundum regulam Philosophi quotiescunque est abire in infinitum, standum est in primis. Velle ergo, vel vti velle, vel vtl le, se velle, non dicit alium actum, sed dicit quendam modum illius actus. quia dicit reflexionem eius, quod non potest contingere, nisi in his, quae habent dumeium suoru actuum: Iudidit ergo Deus talen¬ ordinem in agentibus a proposito, & per voluntatem, vt habeant dominium suorum actuum. Ipsa ergo voluntas habet dominium sui actus, & vt vult, vtitur suo actu. Cum ergo quaeritur quid dicat iste vsus secundum se consideratus, dicit istud dominium, & istum ordinem, quo agentia a proposito habent dominium suorum actuum, vt ex hoc dominio dicantur vti suis actibus, vel frui, quia omnis, qui fruitur, vtitur: sed non econuerso. Et si vlterius quaeratur quid est istud dominium. Dicemus, quod Dominus, & seruus sunt in praedicamento relationis essentialiter. propter quod dominium est quaedam relatio. Relatio autem essentialiter non est aliquid, sed ad aliquid: Immo si volumus recte de ipso dominio loqui: est relatio secundum rationem. Nam propter dependentiam realem, secundum quam refertur seruus ad dominum, dicitur Dominus referri ad seruum secundum rationem. Voluntas ergo, quia est domina sui actus: velle, quod est actus voluntatis, dependet a voluntate secundum rem, & refertur ad ipsam realiter: voluntas, que est domina sui actus, refertur ad suum actum secundum rationem.
Fiunt enim de relatione duae distinctiones. quod est relatio secundum esse, & relatio secundum dici. Nam illa sunt relatiua secundum esse, quae sunt in praedicamento relationis, vt Dominus, & seruus: pater, & filius. Sed illa sunt relatiua secundum dici, quae sunt in alijs praedicamentis: sed competit eis quidam modus relatiuus, vt scientia, quae est in praedicamento qualitatis refertur ad scibile. Fit autem alia distinctio de relatiuis, quia aliqua sunt relatiua secundum rem, aliqua secundum rationem. Et vna istarum distinctio non est alia. quia Dominus est in praedicamento relationis, & est relatiuus secundum esse: tamen refertur ad seruum secundum rationem: Patet ergo, quod voluntas vtitur actu suo, quia dominatur ei, & per actum suum vtitur alijs. Bene ergo diffinit Augustinus, quid est vti: Quod est assumere aliquid in facultatem, id est, in potestatem voluntatis, quia potestas dominium sonat. Vti ergo proprie non est res, sed magis est dominari, loquendo de dominio large, prout pertractatio rerum est habere quandam potestatem, & quod. dam dominium supra res, quod quantum ad inferiora, & quantum ad res subiectas nobis, potest dici dominium: quantum ad superiora potest dici negociatio. Vt hoc sit vti quaedam negociatio voluntatis circa res, quae negociatio non est proprie actus: sed est quidam modus circa actum: cum voluntas vtatur suo actu, & habeat quoddam dominium circa ipsum. Et vt dubia possibilia fugiamus: dicemus, quod voluntas respectu sui actus, quo primo, & principaliter vtitur, semper habet dominium. Sed respectu obiectorum, quibus vtitur, vel fruitur per actum proprium. potest dici habere negociationem quandam. & quia vsus voluntatis principaliter dicitur de actu & vsus non dicit supra actum, nisi quandam relationem, & quoddam dominium: ideo talis vsus respectu sui actus, secundum quod huiusmodi non est res, sed est quidam modus se habendi circa talem rem, quae est finis actus. Sufficit ergo ostendisse, quid est vsus voluntatis, vt comparatur ad suum actum: cum caeteris aliis vtatur voluntas per suum actum. Res ergo sunt bonae, siue sint substantiae, siue virtutes, siue ope rationes, sed modus se habendi circa res, quod quantum ad voluntatem dicitur vsus & potest cem malus, & bonus, & tunc est malus, quando est defectiuus, & inordinatus: tunc bonus quando perfectus, & ordinatus. Res ergo ipsae sunt a Deo, & modus se habendi si est bonus, & perfectus, est a Deo, qui non solum operatur in nobis velle, sed perficere. Sed si est malus, & defectiuus, illud deficere non est a Deo. Omnes ergo res reducuntur in Deum, & omnia entia reducuntur in Deum, & ipsi actus, vt sunt res, & entia reducuntur in Deum. Sed omnes modi se habendi circa tales non reducuntur in Deum, quia potest taliter accipi modus se habendi, quod dicet ipsum defectum, qui secundum quod huiusmodi non reducitur in Deum agentem, & maxime si sit defectus culpabilis: sed in Deum ordinantem, & punientem. Ex hoc apparet quomodo oportet aliquas poenas esse a Deo. Nam cum voluntas in multis deficiat circa vsus rerum, quia multoties inordinate vtitur rebus Deus, a quo est omnis ordo, non sinit aliquid esse sic inordinatum, sed inordinationes culpabiles ordinabit per poenas, quas poenas oportet a Deo esse.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Deus mortem non fecit, quia instituit naturam humanam possibilem non mori, & possibilem non peccare: tamen si vellet peccare, & peccaret, pro poena talis culpae comminatus est primis Parentibus per mortem.
Ad secundum dicendum, quod poena est priuatio boni debiti: Deus autem tanquam iustus Iudex, & iustus Dominus nullum priuat bono de bito, nisi pro sua culpa. Sed iustitia postulat, quo qui facit, quod non debet, vel non facit, quod debet, priuetur aliquo bono, quod haberem debet.
Ad tertium dicendum, quod artifex sapiena sine culpa non priuat opus suum bona dispositione. sed non esset iustus si opus suum, id est, creatura sua culpam committeret, & non puniretur, & quia Deus non solum est sapiens, sed etiam iustus: Ideo &c.
Ad quartum dicendum, quod proprie loquendo, Deus non elongat aliquem a seipso: sed peccator elongat se a Deo, & auertit se a Deo loquendo de peccato actuali, & personali. Sed si quaeras, quid dicendum sit de peccato naturali, & originali; Dici debet, quod illud causatum est ex peccato actuali, & personali, non a Deo, sed a primis Parentibus humanam naturam corrumpentibus, qua corrupta ortae sunt personae corruptae. Iuxta illud Augustini supra pluries replicatum: Adam deprauatus genuit filios deprauatos.
Articulus 2
DTho, Stnt 4. 36. q. 1. 4t. 1. D. hon. d3 cat 3. 4.1. R d. aG. qG. CIPr. 3G. q. Vlt. Dur. d. 37. q. 3.
SECVNDO quaeritur: Vtrum omnis poena sit a Deo. Et videtur, quod non: quia secundum Magistrum in Dist. praecedenti nullum praeiudicium fit veritati, si ipsa peccata essentialiter dicantur esse poenae: sed peccata non sunt a Deo. ergo &c.
Praeterea innocentem pati, vel nullum peccatum habentem pati non videtur esse a Deo, sed Christus fuit omnino innocens, quia erat innocens agnus, & nullum peccatum habebat, quia peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, ergo &c.
Praeterea Deus secundum Apostolum vult, omnes homines saluos fieri. sed qui vult salutem alicuius vult ei esse bonum, & nullum malum, quia hoc importatur nomine salutis: Deus ergo vult omnibus hominibus esse bonum, & nullum malum: sed omnis poena est aliquod malum: ergo &c.
IN CONTRARIVM est Augustinus 1 Retracta. qui vult, quod omnis poena sit iusta. sed omne iustum est a Deo: &c.
Praeterea dicitur Amos 3. quod non est malum in ciuitate, quod Dominus non fecerit. sed hoc non potest intelligi de malo culpae. Intelligendum ergo de malo poenae.
RESOLVTIO. paene omnis a Deo ess: idque voluntate consequente, non antecedente. hoc enim pacto mali habet rationem.
RESPONDEO dicendum, quod secundum Augustinum 3. de Trinit. voluntas Dei est prima, & summa causa omnium non solum spiritualium, sed etiam corporalium. quia nihil hic visibiliter, & sensibiliter agitur, quod non de interiori inuisibili, atque intelligibili aula, id est, voluntate summi Imperatoris iubeatur, aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum, atque poenarum. Quaerere ergo vtrum omnis poena sit a Deo, est quaerere, quomodo poenae comparentur ad diuinam voluntatem, sed vt distinguit Dam. lib. 3. cap. 29. Voluntas Dei est duplex: antecedens, & consequens. Et sicut distinguimus duplicem voluntatem Dei: Sic possemus distinguere in quolibet homine, vtputa in Rege, vel in Medico, vel etiam in homine. Deus enim secundum voluntatem antecedentem vult omnes homines saluos fieri, & nullum hominem vult habere aliquam poenam: quia nullus potest esse saluus, vel beatus, quandiu est in aliqua poena. Sed voluntate consequente vult peccatores puniri, & pati poenas, & vult, quod mensura sit poenarum, iuxta mensuram culpae, vt supra diximus per Esa. Qui in mensura contra mensuram, &c. Sic etiam quilibet bonus Rex vellet, quod omnes de Regno essent diuites, & gaudentes, & nullam poenam habentes voluntatem antecedente: sed non vult hoc voluntate consequente, quia si hoc modo vellet, plus communicaret pauperibus de suis diuitiis, quam faciat. Vult etiam voluntate antecedente nullos de suo regno habere poenas. Voluntate tamen consequente vult latrones suspendi. Bonus etiam Medicus, & si non voluntate antecedente: Voluntate tamen consequente vult infirmum amarissimam potionem bibere: vt per eam consequatur sanitatem. Nullum enim malum sub ratione, qua malum est, ab aliquo volitum. Nam hoc est volitum voluntate antecedente, quod est volitum secundum se, secundum quem modum cum poena habeat rationem mali, nulla poena est a Deo volita voluntate antecedente, sed voluntate consequente. Possumus aliquo modo saluare omnem poenam esse a Deo volitam, & esse a Deo causatam. Distinguemus ergo triplicem poenam: vna est poena Christi qua fuit dissimilis ab omnibus aliis, quia in alijs hominibus, poenae, quas patiuntur, possunt dici aliquo modo causatae ab aliqua eorum culpa: sed in Christo, vbi nulla fuit culpa, nec originalis, nec actualis, eius poenam sic causatam nullo modo dicere possumus: sed praeter poenam Christi est dare poenas aliorum hominum, quae dupliciter habent esse in hac vita, & post hanc vitam. Hoc ergo modo procedemus in quaestione, quia primo ostendemus poenam Christi fuisse a Deo. Secundo ostendemus poenas omnium hominum in hac vita aliquo modo a Deo. Tertio declarabimus poenas post hanc vitam esse in hominibus a Deo.
Poena Christi fuit a Deo, eam voluntarie assumente: fuit a Deo illam acceptante, fuit a Deo illam causante. Tuit ergo poena Christi a Deo voluntarie eam assumente. Nam Christus fuit verus, & pfectus Dus, ante secula a Patre genitus, & verus, & perfectus homo a Matre in seculo natus. Propter quod poena Christi fuit poena ipsius Dei, & passio Cristi fuit passio ipsius Dei. Nam per passionem illam ipse Deus dicitur passus, quia vt ait Dam. actiones, & passiones sunt suppositorum Natura enim potest esse ratio agendi, vel patiendi, sed ipsum suppositum est, quod agit, & patitur, & quia in Christo non erat, nisi vnum suppositum, & vna persona, quae erat verus Deus, & v rus Filius Dei Patris: Ideo in passione illa verus Deus patiebatur, & verus Deus sustinebat poenam non secundum naturam diuinam: Sed secundum humanam: sed hoc non obstante verus Deus patiebatur, quia ille verus Deus Deus erat verus homo, vel hoc non obstante, non patiebatur secundum naturam diuinam, sed secundum humanam, verus Deus patiebatu. quia, vt dictum est, natura est ratio actionis, vel passionis. natura formae est rotn actionis. natura materiae ratio passionis. Sed id cui attribuitur actio, & passio, vel id quod agit, & patitur est ipsum suppositum, vel ipsa persona. Ideo dicit Philosophus in 1. de Anima: quod anima non intelligit, sdd homo per animam: Pont ergo anima, vel potentia intellectiua aiae non esse ratio intelligendi, & esse [e id, quod homo intelligit: sed ipse homoid est ipsum suppositum humanum, vel ipsa persona humana est id, cui attribuitur intellectus intelligendi, & est id, quod intelligit: ideo ibidem dietme, quod anima non intelligit, sed homo per animam. Ipsum ergo suppositum, & ipsa persona diuina id est ipse Deus a patre genitus erat ille, qui patiebatur, sed ratio patiendi in eo erat natura humana, non diuina. Natura ergo humana non patitur: sed Deus patiebatur in illa natura, & per illam naturam, per quam factus homo, & vere passibilis. Illa ergo poena, quam sustinuit Dei Filius in passione, erat a Deoid est a Dei Filio, eam voluntarie assumente. Nam nos de necessitate contrahimus poenas, quas patimur: Christus autem poenas, quas passus est de necessitate contraxit: sed pro nobis redimendis eas voluntarie assumpsit. Et quia ipse erat verus Deus, & tam quam verus Deus, licet non secundum naturam diuinam: Ita, quod ibi, tanquam, reduplicet non naturam: sed suppositum, vt hoc modo dicatur tamnquam Deus passus, & tanquam Deus poenas illas voluntarie assumpsisse. Oportet ergo hoc modo illas paenas fuisse a Deo eas voluntarie assumente. Potest etiam dici penam illam, vel poenas illas fuisse a Deo non solum a Filio, sed a tota Trinitate passionem illam acceptante. Nam solus Filius suit passus: sed tota Trinitas acceptabat passionem illam, & complacebat sibi in passione. Nam cum dicimus, quod Deus fuit passus: ibi Deus proprie loquendo non stat pro natura diuina: sed pro supposito, vel pro persona diuina. nam licet totius Trinitatis sit vna natura: tamen sunt ibi plura supposita, & plures personae. Nam persona Filii distincta est a persona Patris, & Spiritus sancti; ideo nec Pater, nec Spiritus sanctus passi sunt: sed solus Filius. Propter quod quidam haeretici vocati sunt Patri passiani, quia dicebant Patrem esse passum. Solus ergo filius illam passionem sustinebat: sed tota Trinitas illam passionem acceptabat. poena ergo illius passionis fuit a Deo, id est, a tota Trinitate eam acceptante. Tertio: poena illa fuit a Deo, id est, a tota Trinitate, causante. Nam Filius tradidit seipsum in mortem pro nobis; ideo ipse dicebat de seipso: Nemo animam meam accipit a me: sed ego pono animam meam pro ouibus meis. & in Esa. dicitur: Oblatus est, quia ipse voluit. Filius ergo tradidit, id est, dedit seipsum in mortem pro omnibus nobis, & Pater etiam dedit, & tradidit ilum, iuata ilud: ad Roma. Qui etiam filio proprio non pepercit: sed pro nobis omnibus tradidit illum. Sic etiam potest dici de Spiritu sancto, quod eum tradidit in mortem: quia indiuisa sunt opera Trinitatis: cum sint indiuisa substantia.
DVP. LATERALIS. An omnium hominum poenae in hac vita sint a Deo. Conclusio est problematica ob varium sensum.
Si ponae ad peccatum originale reserantur, poenas temporales ab ipso originem traxisse credimus: si vero ad medicum, iustum iudicem, primumque agens; easdem a Deo esse censemus. Poena autem aeterna non nisi ad Deum est reducenda.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis: cum ostensum sit, nos posse concedere poenam Christi fuisse a Deo: Vtrum poenae omnium aliorum hominum in hac vita sint a Deo. Sciendum ergo omnes poenas, quas patiuntur homines in hac vita, causatas esse a peccato originali. Nam ideo contrahimus peccatum originale, quia nascendo accipimus naturam corruptam in Adam, quam accipiendo contrahimus peccatum originale. Et quia ex natura corrupta oriuntur omnes poenae, quas patimur, vel pati possumus in hac vita: ideo ad culpam originalem, tanquam ad causam possunt reduci omnes tales poenae, quia quicquid pro culpa nostra patimur, potest dici ordinatum ad illam culpam: Ideo omnes poenae, quas hic patimur, possunt dici esse a Deo inquam tum ordinatae sunt, & inquantum contingunt pro nostra culpa.
Sed dices, quod homo absoluitur a peccato originali in baptismo. Si ergo per culpam originalem istas poenas patimur: cum ab illa culpa simus absoluti, non deberemus istas poenas pati, vel iniustum est, quod eas patiamur. Et quia quod est iniustum non est a Deo: ergo &c.
Ad quod dici potest non esse inconueniens vnum, & idem aliter, & aliter sumptum esse a Deo, & non a Deo. Nam illud idem essentia liter, quod est actio, est passio: & tamen vt actio potest dici displicens Deo, & vt passio placens Nam illud idem, cum Iudaei crucifigebant Christum: displicebat Deo, quia hoc faciebant mala intentione: sed quod Christus crucifigebatur, & patiebatur a Iudaeis, vel a gentibus incitatis a Iudaeis Deo placebat. ibi enim actio displicuit: sed passio grata fuit. Et sic vnum, & idem sub alia, & alia ratione potest esse placens, & displicens Deo: sic vnum, & idem potest dici a Deo factum, & non factum, & iustum, & non iustum. Per Baptismum. nm absoluimur a peccato originali, & restauramur quantum ad psonam, non quantum ad naturam. Non enim redditur nobis originalis iustitia, quae no¬ compatiebatur secum aliquam poenam, sed loco illius datur no ois gratia, quae simul potest stare cum poena. lic et ergo per Baptismum persona sit mundata, ad huc tamer manet natura corrupta. Istum ergo baptix atum sustinere poenam modo est iustum, si cons. ideremus eius personam mundatam: & est iustum, si consideremus eius naturam corruptam. Et si quaeratur, quare iste patitur, cum persona eius. sit munda: Dici potest, quod quamuis persona sit munda per Baptismum: natura tame eius non est tota liter munda, quia si hoc esset, filii baptizatorum non essent bapticandi. Ideo enim baptizandi sun tfilii baptixatorum, quia cum generatio sit opus. naturae, quia natura in baptizatis adhuc manet aliquo modo corrupta; ideo filii baptizatorura corrupti generantur, & indigent baptixari. Verum quia ista corruptio ex culpa processit tanquam ex sua causa, adhuc habet ordinem ad culpam, tanquam ad suam causam. Poenae ergo venientes ex tali corruptione ordinatae dici possunt, quia habent ordinem ad culpam saltem primi Parentis, in quo omnes peccauimus, & in quo natura omniumnostrum corrupta fuit, vidtur hoc modo verificetur, quod quicquid patimur peccata nostra meruerunt.
Constat enim, quod pueri baptizati multa mala, & multas poenas patiuntur, quas ad culpam originalem reducere possumus, quae non tollitur onino in baptismo in praesenti vita, vt est naturae: sed in futura vita omnino tolletur: vt est naturae, & personae. In patria enim erit modus contrarius ei, qui est nunc in via. Nunc enim natura corrupta corrumpit personam: & persona mundata Baptismum non omnino mundat naturam. sed in patria erit sic perfecta gratia, quam recipimus in Baptismo, quod: in raesurrectione resumpto corpore omnino erit purgata, & perfecta natura, vt tunc poenae nullo modo possint esse iustae, nec ratione personae, nec ratione naturae, quae modo sunt iustae: & si non ratione corruptionis personae, ratione tamen corruptionis naturae, potest dici iusta omnis poena orta ex culpa, & habens aliquem ordinem ad culpam. Verificatur ergo in hoc dictum August. S5. quaestionum.
Quod Deus iustus regens, & gubernans vniuersa, nullam poenam cuiquam immerito sinit infligi. Paruulus ergo hic baptixatus non est immeritus ab omni pena: cum habeat naturam corruptam: licet habeat personam mundam. In statu ergo naturae corruptae homo per originem contrahit culpam animae, & passibilitatem corporis. Per quam poenalitatibus subiicitur: Per Baptismum ergo tollitur macula animae, quae est culpa, sed non tollitur passibilitas corporis, per quam poenalitatibus subiicitur. Et quia haec duo sequuntur ex peccato Adae corrumpente naturam; Exinde est, quod omnes penae tempora. les possunt dici esse iustae, & ex ordine ad culpam originem sumere.
Possumus autem alio modo has poenas temporales in Deum reducere, dicentes, quod omnes penae temporales quantum est de se medicinales sunt. quia quantum est de se, tales penae infligun¬ tur nobis, no in culpam futuram incidamus, & quod de praeterito paeniteamus. Et quia Deus non solum est iustus iudex: sed bonus medicus; si primo modo: huiusmodi poenae, vt habent ordinem ad culpam, sunt a Duo, vt a iusto iudice. Secundo modo, vt sunt medicinales, sunt a Deo, vt a bono, & pio medico. n
Sed dices, quod aliqui propter poenas franguntur & eas impatienter sustinent, vt ex hoc magislaliertantur a Deo. Ad quod dici potest. quodsllorum talium hic per poenas temporales eorum damnatior incipit, & post hanc vitam per paenas aeternas dorumdanatio consummatur. ut quia noluerunt poaenas medicinales, ut medicinam suscipere: poenas illas, vt damnationem eorum inchoantes incurrunt.
Possumus & tertio omnes poenas hic tempora liter inflictas reducere in Deum non solum, vt iustum iudicem, & pium medicum: sed etiam primum agens, & primum ens. Nam omnis pana hic temporaliter suscepta, & specialiter sisit paena corporalis, exaliqua corruptione humorum oritur, quantumad poenas ab intrinseco causatas: vt febris, lepra, Ipodagra, vlcera, apostemata, & caeterae huiusmodi poenae, ab aliquo malo humore agente, & corrumpente corpus ortum sumunt. Et: quia romnis actio reducitur in Deum, tanquam in primum agens: Sic etiam & omnis passio in Deumraducitur, quia si reducitur in Deum, tanquam in primum agens: sic etiam &t omnis passio in Deum reducitur, quia si reducitur in Deum omnis actio inquantum actio, reducitur & omnis passio, qum omis passio sit alicuius actionis effectus. Et quod dictum est de poenis, & passionibus ortis ab agente intrinseco, veritatem habet. de paenis, & passionibus ortis ab agente extrinseco. quia si omnis actio, secundum quod huiusmodi, in Deum reducitur, tanquam in agens primum: cum omnis poena, & omnis passio sit effectus alicuius actionis: oportet, quod omnis poena, & omnis passio, secundum quod huiusmodi, reducatur in Deum. Sic ergo loquendum est de poena temporali. sed si loquamur de poena aeterna: tunc nulli dubium est, quod illa reducitur in Deum: cum semper sit propria culpa.
RESP. AD AROI. Ad primum dicendum non esse inconueniens: cum idem essentialiter possit esse peccatum, & poena: quod, vt peccatum non sit a Deo: &, vt poena sit a Deo, potest esselper an te habita manifestum.
Ad secundum dicendum, quod nulli sic iniuste patiuntur poenas, quin sit ibi aliquis modus iustitiae, si illae poenae referantur ad naturam corruptam, quae corrupta est per peccatum, ex cuius corruptione accipimus ex origine corpus passibile, ex cuius passibilitate ortum habent tales paenae. Si enim Adam non peccasset, nullam penam, nullam afflictionem habuisset a principio interiori, quia ab alijs custodiuisset ipsum originalis iustitia. Et nullam penam, & nullam afflictionem habuisset a principio exteriori, quia ab his custodiuisset ipsum diuina prouidentia.
Articulus 3
ARTIC. III. An ratio mali principalius de malo culpae, quam poenae dicatur Conclusio est affirmatiua.
D. Th. 1. p. q. 4b. art. 6. Et 2. sent. d. 37. q. 3. art. 1. Et de Malo q. 1. arbg. Ricar. d. 37. q. 2. Dur. d. 37. q. 3.
TERTIO quaeritur, cum malum dicatur de malo culpae, & de malo poenae: vbi magis, & principalius habeat esse ratio mali. Et videtur, quod magis conueniat ratio mali poenae, quam culpae Nam sicut se habet bona actio as praemium, quia meretur praemium; sic se habet culpa ad poenam, quia meretur penam. sed ratio boni magis est in praemio, quam in merito: ergo ratio mali magis reperitur in poena, quam in culpa.
Praeterea malum consistit in quadam priuatione: quia hoc est malum, priuatio boni. sed culpa semper est accidens, & non potest priuare nisi accidens. sed poena potest priuare ipsam substantiam: mors enim, quae est priuatio substantiae, non habet rationem culpae, sed penae: ergo &c.
Praeterea, propter quod vnumquodque, & illud magis: sed culpa est fugienda propter poenam: ergo ratio mali plus reperitur in pena, quam in culpa.
Praeterea damnati propter poenam vellent non esse: sed non esse videtur magis ratione mali, quam poenae: ergo &c.
Praeterea malum, ideo malum est, quia nocet, secundum Aug. 12. de Ciuit. Dei. sed malum in eo, quod nocet, videtur esse poena: ergo &c.
ISCONTRARIVM est August. 3. de Ciuit. Dei, vbi ait, quod mala morum sola, vel maxima deputanda, id est, reputanda sunt. sed malum moris est culpa: ergo culpa, vel est solum malum, vel maximum malum.
Praeterea secundum Dion. 4. de Diui. no. puniri non est malum, sed fieri poena dignum. Cum ergo homo puniatur per penam, & fiat poena dignus per culpam, ratio mali magis reperitur in eo, quod est culpa, quam in eo, quod est pena¬
RESOLVTIO. Malum de culpa magis, quam de poena dici debet. Idque patet: si vtrunque in se consideretur: ad suun subiectum: ad sua genera: ad actum voluntatis: ad ipsum ordinem: bonumque ipsum referaru.
RESPONDEO dicendum, quod sex vijs possumus inuestigare, quod malum magis dicitur de culpa, quam de poena. Sumetur enim Prima via, prout culpa, & poena comparantur ad suum subiectum. Secunda, prout comparantur ad sua praedicamenta, siue ad sua generam. Tertia, prout comparantur ad actum voluntatis. Quarta, prout considerantur se. Quinta, prout comparantur ad bonum, cui contrariantur. Sexta, prout comparantur ad ipsum ordinem.
Prima via sic patet: nam illud magis habet rationem mali, per quod subiectum dicitur malum, & non potest competere, nisi malis, quam illud, per quod subiectum non dicitur malum, & potest competere etiam bonis. Sed homo, vel anima, vel voluntas, in quo est culpa tanquam in subiecto, semper dicitur malus, si est in eo culpa, & hoc non potest esse, nisi in malis, & in peccatoribus: sed poena potest esse in hominibus bonis, & virtuosis, & propter eam non dicitur homo malus: ergo &c. Et hanc viam tangit Augustinus 4. de Ciuitate, vbi ait, quod mala poenae plurimum, patiuntur & boni: mala culpae, vel mala morum non nisi mali.
Secunda via sic patet: nam culpa, vt culpa est, secundum quod Magister vult 35. Distin. huius libri, dicit ipsam actionem. poena dicit ipsam passionem: & actio est causa passionis. Sed, vt vult Dionysius 2. de di. no. abundanter, & substantialiter, quae sunt causatorum praeinsunt causis. Ex ipsis ergo praedicamentis, vel generibus culpae, & paenaesquia culpa, secundum quod huiusmodi dicitur esse in genere actionis, cum actio sit causa passionis si malum dicitur de poena, & de culpa (quia quae sunt causatorum abundantius, & essentialis praeinsunt causis malum abundantius, & essentialius dicetur de culpa, quam de poena.
Tertia via sumitur, prout culpa, & poena comparantur ad actum voluntatis. Nam vtraque habet ordinem ad voluntatem: Vna secundum complacentiam, alia secundum displicentiam. Nam culpa semper est voluntaria, & placens: poena secundum quod huiusmodi inuoluntaria, & displicens. Cum ergo summum bonum nostrum, & tota beatitudo nostra consistat in actu voluntatis, prout per amorem ordinatum ad finem nostrum, qui est Deus coniungimur Deo, tota miseria, & tota infelicitas nostra consistet, prout per amorem inordinatum auertimur a Deo, & elongamur ab ipso. Et quia haec est culpa: ergo &c. ideo signantur August. vt supra allegauimus. de Ciui. Dei. vult, quod mala morum id est mala culparum sint sola, vel maxima mala reputanda.
Quarta via ad hoc idem sumitur, prout malum culpae, & malum poenae considerantur secundum seipsa. Nam secundum Philosophum in Topicis, illud est albius, quod nigro est impermixtius. ergo illud est peius, quod bono est impermixtius: sed mala culpae secundum, quod huiusmodi non sunt a Deo, & secundum, quod huiusmodi, formaliter loquendo, non habent aliquid bonitatis permixtum: sed mala poenae semper habent aliquem ordinem ad Deum, quod est summum bonum, a quo est omne bonum, & secundum quod huiusinodi semper habent aliquid bonitatis annexum, saltem bonitatis iustitiae: ergo &c.
Quinta via sumitur, prout culpa, & poena comparantur ad bona, quibus contrariantur. Nam culpa directe videtur contrariari ipsi bono diuino. nam non committitur culpa, nisi prout agimus contra diuinum bonum: vt puta, quia non amamus diuinum bonum, vt debemus: vel quia non honoramus ipsum, vt tonemur. sed poena videtur directe contrariari bono creaturae, prout creatura priuatur aliquo bono sibi aliquo modo debito. Cum ergo illud sit maius malum, quod contrariatur, & opponitur maiori bono, culpa habet rationem maioris mali, quam poena. Sed dices, quod etiam poena opponitur bono diuino: quia ista est maxima poena nostra, inquantum priuamur illo maximo bono diuino. Sed hoc est facile soluere: quia culpa opponitur bono diuino secundum se, prout bonum diuinum, quod secundum se est amandum, & honorandum, non amamus, nec honoramus, vt debemus: sed si poena aliquo modo opponitur bono diuino, hoc est, prout tale bonum est aliquo modo bonum nostrum, vt puta, quia non habemus ipsum, vt volumus.
Sexta via ad hoc idem sumitur, prout malum culpae, & poenae comparantur ad ordinem. Nam totum bonum nostrum est, prout ordinamur a Deo, & totum malum, prout deordinamur a Deo. Cum ergo culpa per se, & formaliter loquendo, sit quaedam deordinatio a Deo: poena autem per se, & formaliter loquendo, non sit talis deordinatio, immo magis sit quaedam ordinatio a Deo, prout deordinamur a Deo per culpam, sic ordinamur ab ipso per poenam: ideo &c.
Posset etiam, qui vellet inuenire septimam viam, videlicet, quod malum poenae est malum huius, vel illius, & est malum secundum quid, & potest esse bona res, quae infert penam; ideo ait August. 12. de Ciuitate Dei, quod si vellemus vitup¬
rare naturas aliquas: quia sunt nobis nociue, possemus & Solem vituperare. Nam quidam peccantes iubentur poni ad Solem. sed malum culpae est simpliciter malum: quia nullum agens bonum agit, vel efficit malum culpae.
Posset etiam quis & octauam viam enarrare. Nam malum poenae causatur a malo culpae: sic enim videmus in naturalibus, quod nunquam calor ignis causatus ab igne est tantus, sicut est calor ignis, & si debeat esse tantus, oportet, quod aer calefactus sit ignis. Sic & in proposito malum poenae, quod causatur a malo culpae, nunquam est tantum malum, sicut est malum culpae, & si debeat esse tantum, oporteti, quod illud malum sit quaedam culpa, secundum quem modum dicimus, quod culpa sequens est poena culpae praecedentis. Sic ergo pena nunquam potest esse tantum malum, sicut est culpa, nisi illa pena sit culpa. Per se ergo loquendo, culpa plus habet de ratione mali, quam pena.
REST. AD AROG. Ad primum dicendum, quod non est simile de praemio bonae operationis, & de poena, quae est praemium malae operatio¬ nis. Nam praemium bonae operationis, quod est beatitudo nostra, magis coniungit nos Deo, quam ipsa bona operatio: sed praemium, quod est pena malae operationis, vel culpae, non magis elongat a Deo, quam ipsa culpa: immo per se loquendo, nos elongat minus, cum culpa sit contra voluntatem Dei: poena autem sit secundum voluntatem eius modo, quo supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod poena potest priuare hominem quantum ad substantiam, quae est corpus: non autem quantum ad substantiam, quae est anima: sed culpa priuat hominem ista gratia, quae est bonum spirituale, & quae est maius bonum, quam substantia corporalis: ideo &c
Vel possumus dicere, quod bonum, & ens quam uis conuertantur; tamen vt sumuntur simpliciter & secundum quid, se videntur habere modo opposito. Nam secundum substantiam dicitur hemo ens simpliciter, & secundum accidentia, dicitur ens secundum quid: sed quantum ad bonitatem e conuerso. Nam secundum substantiam, vel inquantum est homo, dicitur bonus secundum quid sed secundum virtutes, & bonos mores dicitur bonus simpliciter; sic etiam secundum vitia, & malos mores dicitur malus simpliciter.
Ad tertium dicendum, quod ratio supponit falsum, & peccat in materia. Nam non est verum simpliciter, quond culpa sit fugienda propter paenam, immo magis est fugienda propter seipsam Nam non debemus peccare pro quacunque poena non incurrenda, quod concordat. cum dicto Philos. in 3. derisoria esse metra Neronis cogentia, matrem occidere. Nam pro nulla poena cauenda, etiam si deberet inde incurrere mortem, non deberet quis matrem occidere. Sed si volumus bene sequi mentem Philosophi: dicemus, quod potius debet quis sustinere mortem, quam contra rationem agere, quod etiam esse de intentione Scripturae sacrae, & Sanctorum, nemo dubitare potest.
Ad quartum dicendum, quod non esse secundum se non potest cadere sub appetitu; tamen ratione alicuius mali vitandi potest quis appetere non esse. Credimus ergo, quod damnati non appetant non esse secundum se: sed propter acerbitatem poenae vitandam credimus, quod magis vellent non esse, quam esse i quia quando videbunt se ad illam poenam, & confusionem acerbissimam obligari, quaerent mortem, & non inuenient, & dicent montibus: Cadite super nos, & collibus operite nos.
Ad formam autem arguendi, quod peius est non esse, quam peccare; Dici debet, quod illud est peius, quod recta ratio magis vitat, & illud minus malum, quod recta ratio magis eligit: quia de duobus malis minus malum est eligendum. Si ergo ab aliquo sapiente ratione praedito quaereretur, quid potius vellet, an peccare, & auerti a Deo, an non esse: deberet eligere non esse. Nam quicunque beneficiatus, & accipiens bonum aliquod a benefactore potius deberet velle perdere illud bonum, quam facere contra suum benefactorem. Et quia nos habemus esse a Deo: recta ratio dictat, quod potius debemus velle perdere illud esse, quam facere contra Deum.
Ad quintum dicendum, quod si poena nocet, plus nocet culpa: quia contrariatur maiori bono, vt in principali solutione dicebatur.
SVPER litteram primo quaeritur de illo verbo: Non quia non sit actio, vbi dicitur velle, quod actio separat nos a Deo. Sed contra: Actio secundum, quod huiusmodi etiam inordinata, est a Deo: ergo &c. Dicendum, quod actio inordinata, vel actio mala hoc totum non est a Deo. sed vt actio est, a Deo est: vt mala, & inordinata, non est a Deo, sed separat a Deo. cum dicitur in littera, quod actio mala separat nos a Deo, non est intelligendum, vt actio: sed vt mala, & inordinata.
VITERIVS autem dubitatur de eo, quod in littera dicitur, quod hoc verbum Aug. Omne quod est, inquantum est, bonum est, intelligitur de naturis, & substantijs tantum. Sed contra: Ipsae etiam actiones, vt supra declarauimus, inquantum sunt, bonae sunt; Dicendum, quod illa verba recitat Magister in persona dicentium, quod substantiae, & naturae pertinentes ad praedicamentum substantiae, & quae sunt annexa talibus substantijs, & naturis naturaliter, vt puta potentiae animae, sicut est voluntas, & intellectus, sunt a Deo: sed actiones malae istarum potentiarum, vt puta male velle, & male cogitare, non sunt a Deo: sed, vt patet per habita, haec opinio secundum se totam considerata, falsa est. sed oportet dicere, quod actiones malae, & inordinatae inquantum actiones, sunt a Deo, & sunt quaedam essentia, & quaedam natura, & quaedam substantia, eomodo, quo supra diximus. sed vt sunt malae, & inordinatae, non sunt a Deo: quia hoc modo non dicunt aliquid positiue, sed priuatiue: & non dicunt esse, sed non esse: & non habent causam efficientem, sed deficientem.
VLTERIVS autem dubitatur de eo, quod in littera dicitur: Opera Diaboli: vbi videtur velle, quod opera Diaboli non dicuntur res, sed vitia. Sed contra: Opera Diaboli aliquae actiones sunt, & omnes actiones aliquae res sunt: ergo &c. Dicendum, quod opera Diaboli, vt actiones sunt, res sunt, & illas agit Deus, mediante creatura sua: sed vt inordinata, & praua sunt, a Deo non sunt, sed vitia sunt.
VLTERIVS quaeritur de hoc, quod dicit quasdam res esse, quae non sunt a Deo. Contra: Deus est primum ens, a quo sunt omnes res, & omnia entia; Dicendum, quod hoc dicit non secundum opinionem propriam: sed secundum opinionem dicentium ipsos actus malos non esse a Deo, secundum quod actus. Vel si volumus loqui de re, vt dicitur a reor, reris, vt dicatur res quicquid potest cogitari, & considerari, vt etiam ipsae priuationes hoc modo dicantur res, sic aliquae res sunt, quae non sunt a Deo: quia defectus, & priuationes non sunt a Deo. Vel possumus di cere, quod ipsae priuationes, quae non sunt a Deo, possunt dici res materialiter, & ratione subiecti.
VLTERIVS quaeritur de eo, quod dicitur: Quid igitur mirum, si Deus non dicitur esse actor eorum, quae nihil sunt: &c. Contra: Nam ipsius nihil Deus potest esse causa. Nam sicut Deus potest facere de nihilo aliquid, ita potest de aliquo facere nihil; Dicendum, quod aliqua directe cadunt sub actione, & ista sunt possibilia. Aliqua indirecte, & hoc modo possunt habere causam priuatiuam; sicut claudens fenestram est causa tenebrae, quia subtrahit lumen ab aere; sic Deus non infundens lumen gratiae in animam est causa tenebrae in ea.
VITERIVS quaeritur de eo, quod dicitur, quod Deus est causa omnium, subintelligendum est bonorum. Contra: Sicut Deus est summum bonum, a quo sunt omnia bona; ita est primum ens, a quo sunt omnia entia. Omnium enim, que sunt, absolute loquendo, Deus est causa. Ad quod dici potest, quod ibi bonorum, si vera est locutio, non excludit, nisi defectus, & priuationes, quae secundum, quod huiusmodi, nec sunt entia, nec sunt bona.
VITERIVS quaeritur de eo, quod dicitur, quod iniquitas culpae non est substantia, nec est natura. Contra: Substantia dicitur de omni essentia, vt patet ex quinto: sed ipsa iniquitas, vt dicit, actum, est aliqua essentia, vel natura: ergo &c. Dicendum, quod iniquitas potest accipi tripliciter: Vel pro ipsa priuatione, vel pro ipso actu, qui substernitur priuationi, vel pro toto, videlicet pro actu sic priuato. Primo modo iniquitas non dicit essentiam, nec substantiam, nec naturam, & non est a Deo: quia hoc modo non est aliquid, sed potius nihil. Secundo modo, vt dicit ipsum actum, dicit aliquam essentiam, & potest vocari essentia, vel natura, & oportet, quod sit a Deo, qui est primum ens, a quo est omnis essentia, vel natura. Sed tertio modo, vt dicit totum, videlicet actum cum priuatione, & cum defectu, non potest reduci in Deum, vbi nullus potest esse defectus.