Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. XXXVIII. De fine, & intentione ad volunratem rolata.

POST PRAEDI CTADEVOLVNTATE.I In hac 38. Distin. vt diximus in principio 33. Dist. Magist. determinat de voluntate, prout per suam actionem comparatur ad finem. Et quia duplex est actio voluntatis: interior, & exterior, ideo duo facit. Quia Primo determinat de voluntate, prout comparatur ad finem per actio nem interiorem. Secundo, prout comparatur per exteriorem, ibi: [Post haec de actibut. in principio 4o. Dist. Vel si volumus, possumus sic distinguere hanc Dist. a qo. Distin. quia hic determinat de actibus voluntarijs generaliter, qui sunt recti, & boni, prout comparantur ad bonum, & rectum finem. sed in qo. Dist. specialiter descendit ad actus exteriores. Circa primum duo facit: quia Primo facit, quod dictum est. Secundo specialiter quaerit, quare ratio peccati, & meriti specialiter sumatur ex parte, ibi: [ Hlic oritur quaessio. Iin prin. 30. Dist. Circa primum duo facit: quia primo ostendit actiones nostras voluntarias, esse bonas generaliter ex fine. Secundo dat differentiam inter voluntatem, finem, & intentionem, ibi: [olet etiam quaeri. Circa primum duo facit: quia Primo ostendit bonitatem voluntatis, & actionem eius esse ex fine. Secundo specialiter declarat omnium bonarum voluntatum esse vnum vltimum finem, & omnium malarum vnum vltimum vinculum, ibi: [5ed quaeritur. Circa primum tria facit: quia Primo ostendit voluntatem, & actiones ciuis sortiri bonitatem ex fine. Secundo declarat, qui sit ille finis: quia est charitas, & dilectio Dei. Tertio ex hoc vlterius concludit, quod si charitas est finis rectarum voluntatum, quod etiam huiusmodi finis est ipse Deus, & ipse Christus. Secunda ibi: Tomnis itaque praecc pri.] Tertia ibi: [Qui ergo cbaritatem.Tunc sequitur illa pars: [Sed quaeritur, vtrum lin qua specialiter inquirit: vtrum omnium bonarum voluntatum sit vnus finis. Et ostendit, quod bonarum voluntatum possunt esse plures, & diuersi fines proximi: sed est vnus finis vltimus, qui est finis finium. Et malarum voluntatum est vnus laqueus vltimus, videlicet tenebrae exteriores, quibus omnes inuoluentur, & ligabuntur. Quatuor ergo facit: quia Primo facit, quod dictum est. Secundo obiicit contra determinata: quia cum concessisset bonarum voluntatum posse esse multos fines proximos, obiicit per Aug. dicentem, quod nullo modo debemus nobis constituere plures fines. Tertio ostendit hoc dictum Aug. non esse contra praemissa. Quarto specialiter soluit dictum Augull. q non debemus nobis constituere duos fines in diuersa tendentes non ordinatos ad vnum aliquid. Secunda ibi: [Verunramen.]Tertia ibi: [Hoc autem sibr.] Quarta ibi: [Cum ergo ait]] Tunc sequitur illa pars: [Solet et tam quaori. in qua specialiter declarat, quomodo differunt voluntas, finis, & intentio. Et duo facit: quia primo dat differentiam inter voluntatem, & finem, dicens, quod voluntas est illud, quo volumus: sed finis est illud, quod volumus, & propter quod volumus. Et dat etiam differentiam inter finem, & intentionem. Nam cum finis dicatur dupliciter, videlicet de hoc, quod volumus, & de hoc, propter quod volumus; intentio tamen magis se tenet cum eo, propter quod volumus: Finis ergo potet dici proximus, & vltimus: sed intentio specialiter videtur dicere quid vltimum. Secundo, his differentijs declaratis, specialiter quaerit, vtrum sit eadem voluntas, qua quis vult finem, & ea, quae ordinantur ad finem. Secunda ibi: [Sed quaeritur, vtrum, l & in hoc terminetur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum