Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De fine ad voluntatem relato

QVAEST. I De fine ad voluntatem relato.

QVIA Magister in hac Dist. principaliter tractat de duo. bus: videlicet de fine, & de intentione, prout hec duo conparantur ad voluntatem; ideo de his duobus specialiter quo remus. Circa primum quaeruntur tria: Primo, vtrum bonitas voluntatis, & actionum eius sit ex fine. Secundo, vtrum omnium bonarum voluntatum sit vnus finis. Tertio quis sit ille finis.

Articulus 1

ARTIO. I. An bonitas voluntatis, et adtuum sst ex fine. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 1. 3. q. 1. art. 3. Et q. 13. art. 3. 3. 3. & 5. Et q. 10. art. 7 Et 2. sent. d. 38. q. 1. art. 5. Et d. 40. art. 1. D. Bon. dist. 3 art. 1. q. 1. Ricar. d. 36. q. 1. 2. Thio. Arg. dist. 38. q. 1. art.. Greg. Arim. dist. 38. q. 1. art. 1. Capr. dilt 38. quaest. 1. Duran. dist. 36. quaest. 1.

AD PRIMVM sic proceditur: Videtur, quod bonitas voluntatis, & suorum actuum non sit ex fine, vel ex obiecto: sed e conuerso, bonitas obiecti, & finis sit ex appetitu, & ex actibus eius. Dicitur enim in 1. Ethi. quod bonum est, quod omnia appetunt ergo ex hoc, quod aliquid appetitur, ex hoc est bonum, & ex eo, quod appetitus per actum suum tendit in obiectum, ex hoc obiectum habet rationem boni.

Preterea, si sufficeret bonitas finis ad hoc, d voluntas, & opus eius esset bonum: ergo mentiri¬ propter salutem proximi, vel furari pro danda eleemosyna, cum in talibus sit bonus finis, tunc talia essent bona, quod est falsum.

Praeterea bonitas rei est in re: bonitas ergo actus est in ipso actu. sed finis videtur aliquid dicere extra actum: ergo &c.

Praeterea, quantumcumque actus sit ordinatus ad bonum finem, nisi sit imperatus, vel elicitus a charitate, non est bonus: quia non est Deo placitus: ergo magis intelligitur bonitas operis per comparationem ad formam charitatis, quam ex ordine ad finem.

Praeterea ex indebita circunstantia vitiatur actus, vt puta, si. opus largitatis non siat quando debet, & cui debet, non dicitur esse bonum, sed malum: ergo non solum ex fine, sed ex circunstantia attendenda est bonitas voluntatis, & actus, siue operis.

IN CONTRARIVM est illud commune verbum Boetii in Topicis: Cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est.

Praeterea, vt habetur in littera, & allegatur ad hoc August. quod ex fine suo voluntas cognoscitur: vtrum recta, an praua sit.

RESOLVTIO. Bonitas operis, & nobintatit opaera i foc aseto, sentur. Id quod non latet: si finis in moralibus: formae in naturalibus comparetur. Item si bonum in moralibus ad esse in naturalibus conferatur: Amoramn in spiritibus, ponderi in corporibus comparerur.

RESPONDEO dicendum, quod vt probat Magister in littera, ex fine iudicanda est voluntas, & opera voluntatis, an sint recta, vel praua, & an bona, vel mala: sed ista bonitas, vel malitia sumenda est quantum ad genus morum: vel sumenda est, prout nostrae voluntariae operationes constituuntur in genere, vel in specie moralium. Quod triplici via declarari potest, comparando moralia ad naturalia: Prima via sumetur, prout finis in moralibus comparatur ad formam in naturalibus: Secunda sumetur, prout bonum in moralibus comparatur ad esse in naturalibus. Tertia sumetur, proutamor in spiritibus comparatur ad pondus in corporibus.

Prima via sic patet: quia sicut naturalia collocantur in genere, & in specie per formam: sic moralia collocantur in genere, & in specie per finem. Habet enim se forma in naturalibus, sicut sinis in moralibus: quia sicut omnes naturales actiones, & naturales motus sunt inter formam, & formam; sic omnes morales actiones, & motus sunt inter finem, & finem. Nam calefactio est inter calorem, & calorem, vel a calore in calorem: quia est a calore calefacientis in calorem adgeneratum in passum. Vna enim, & eadem res, & vna, & eadem calefactio est actio, & passio: aliter, & aliter sumpta: quia, vt est a calore, qui est in calefaciente, est actio, vt terminatur in calorem, qui est in calefactibili: vel vt recipiatur in ipso calefactibili, siue in paso, est passio. Talis ergo motus naturalis, qui est calefactio, semper est a forma in formam, semper est a calore in calorem, siue accipiatur, vt actio, siue vt passio: quod potissime veritatem habet in agentibus, & patientibus vniuoce, vbi agens assimilat sibi passum. Et quia talis motus naturalis, vt actio est a forma, vt passio est in formam in genere, & in specie collocabitur per formam. Vt si forma illa accipiatur specialiter, vt est quidam calor, sic collocabitur in specie charitatis. Si accipiatur generaliter, vt est quaedam qualitas, sic collocabitur in genere qualitatis. Accipiendo ergo de his, quae videmus in naturalibus quantum spectat ad propositum nostrum; Dicemus, quod sicut actio nes naturales sunt inter formam, & formam; sic actiones morales sunt inter finem, & finem. Sunt enim inter finem in apprehensione, & finem in executione. Nam primo intellectus, vel potentia alia cognitiua, vt puta sensus, apprehendit bonum, & postea ex illo fine, & bono apprehenso appetitus mouetur in bonum, vt habet esse in se. propter quod ex fine in apprehensione mouetur voluntas, vel uppetitus in finem secundum se. Et quia omnes actiones moralessunt inter finem, & finem; sicut naturales sunt inter formam & formam: ideo sicut in naturalibus collocantur in genere, & in specie per formam; sic morales collocantur in genere, & in specie per finem. Erunt ergo actiones morales bonae, si. sunt ordinabiles, & ordinantur ad bonum finem, vel erunt malae si non sunt ordinabiles, & non ordinantur in bonum finem. Nam tota ratio mali oportet, quod sumatur ex defectu boni, vt non sit aliud malum, nisi defectus, & priuatio boni; sicut tenebra non est aliud, quam priuatio lucis, vt supra ostensum est per Sanctos, & Doctores.

Secunda via ad hoc idem sumitur, prout bonum in moralibus comparatur ad esse in naturalibus. Et ista via sumit fundamentum ex prima via: quia ita se videtur habere esse ad formam, sicut bonum ad finem. Nam, vt ait Boetius in suo libro de Trinitate: Omne esse est a forma. Et, vt ait Commentator in 2. Metaphysicae, Tinis, & bonum, idem. & qui destruit finem, destruit omne bonum. Si ergo omne esse est a forma, & omne bonum est ex fine: quia quicquid est bonum, vel est ipse finis, vel est ordinatum ad finem: sumere viam, quomodo in moralibus sumitur species, & genus per comparationem ad bonum, sicut in naturalibus per comparationem ad esse, cum omne esse sit a forma, & omne bonum ex fine: oportet, quod ista secunda via fulciatur ex prima. Dicemus ergo, quod in naturalibus sumitur species, & genus in rebus ex esse rerum, prout res habent esse per aliam, & aliam formam; sic collocantur in alia, & alia specie, & alio, & alio genere: vt si illud esse sumatur specialiter, collocabitur in alia, & alia specie: quia reducetur in aliam, & aliam specialem formam. Sed si sumatur generaliter, & hoc modo inueniatur diuersum in hoc, & in illo; sic collocatur tale esse in alio, & alio genere: quia re¬ dacetur in aliam, & aliam generalem formam. Quod ergo dictum est de naturalibus respectu esse, & respectu formae, veritatem habet de moralibus respectu boni, & respectu finis. Nam eadem actio in moralibus, & quae habet idem esse reale, potest collocari in alio, & alio genere, vel in alia, & alia specie, prout refertur ad alium, & alium finem, vt idem homicidium reducetur in habitum bonum, tanquam in genus, & in virtucm, quae est iustitia, si fiat propter iustitiam exercendam: & reducetur in habitum malum, & in speciale vitium, si fiat propter vindictam sumendam, vel propter iram faciendam, vel propter opus odii perpetrandum. quia secundum Philosophum in 3. Rheto. Ira satiatur, sed odium exterminat

Ex his ergo manifeste patet, quod genus, & species in naturalibus sumuntur ex esse: in moralibus vero ex ordine ad bonum, & ad finem, vel ex defectu a tali ordine.

Tertia via ad hoc idem sumi potest, prout amor in spiritibus comparatur ad pondus in corporibus. Nam, vt ait Augustinus 11. de Ciuitate Dei, ita corpus fertur pondere, sicut animus amore. Et quia pondus in corporibus est, sicut amor in spiritibus; ideo sicut corpora mouentur pondere, sic & spiritus, & omnes rationales substantiae feruntur amore, iuxta illud: Amor meus, pondus meum: eo feror quocunque feror.

Dicemus ergo, quod motus corporis ponderosi est duplex: Vnus, vt fiat corpus ponderosum, & vt actiuetur forma ponderis: & alius motus corporis ponderosi, cum iam factum est ponderosum. Sic voluntatis duplex erit motus: Vnus, vt fiat ponderosa, & vt velit bonum. Alius cum iam actiuata, & iam aliquo modo ponderosa facta tendit in bonum. Sicut ergo graue primo actiuatur per formam grauis, & postea sic actiuatum tendit in centrum; sic voluntas actiuatur per amorem boni apprehensi, & postea sic actiuata per bonum apprehensum tendit in bonum secundum se. quod satis dat intelligere Comment. in 12. Metaphysicae, vbi vult, quod balneum, vel quodcunque aliud bonum, duplicem habeat formam: Vnam in anima, & illa est mouens, vt agens: Et aliam in re extra, & illa est motens, vt finis. Bonum ergo, vt est in anima, & vt est apprehensum, est mouens, vt agens. sed bonum, vt est in re extra, vel vt est in seipso, est mouens, vt finis. Quantum ergo ad mouens, vt agens, & quantum ad bonum in anima, quod actiuat voluntatem, non videtur esse differentia, vel est magna conuenientia inter motum grauis, qui actiuat graue: & motum voluntatis, qui actiuat voluntatem: quia sicut graue non actiuatur a seipso, sed semper actiuatur a generante, a quo accepit formam grauis, siue grauitatem: sic voluntas nunquam actiuatur a seipsa: sed semper actiuatur a bono, vel a fine apprehenso, per quam actiuationem fit in voluntate quoddam pondus, & quidam amor boni, vel quoddam velle bonum. quia secundum Philosophum in 2. Rheto. idem est amare, quod velle bonum: vt si sit amor amicitiae, hoc est amare amicum, velle bonum amico. Si vero sit amor concupi¬ scentiae, large loquendo, de concupistentia, prout non solum sensualitas, sed etiam voluntas videtur concupiscere, hoc est amare aliquod bonum amore concupiscentiae, quod velle sibi illud bonum. Sic ergo loquendum est de motu quo actiuatur graue, & de motu, quo actiuatur voluntas. Sed si loquamur de motu grauis iam actiuati, & de motu voluntatis iam actiuatae, longe distat hic motus ab illo. Nam graue postquam est actiuatum, & est factum graue; sic determinatur per illam actiuationem ad vnam differentiam positionis tantum, vt ad motum deorsum, vt nullo modo dicatur moueri a seipso, sed solum dicatur moueri a generante. sed postquam bonum apprehensum actiuauit voluntatem ad amorem boni, per hanc actiuationem non omnino determinatur voluntas ad vnum tantum. sed per illam actiuationem potest se voluntas determinare ad plura. Voluntas ergo per bonum apprehensum actiuata ad amorem boni, est constituta inter bonum, & bonum, vel inter finem, & sinem: quia est constituta inter bonum, vt est apprehensum, & vt est in se, siue in re extra: vel est constituta inter finem, vt est apprehensus, & vt est in se, siue in re extra vbi. Potest enim esse, quando ex apprehensione boni ,vt bonum, vd luntas non actiuetur ad amorem boni: sed ex ista actiuatione voluntas non determinatur, sed determinat seipsam, vel ut consilietur de illo bono, vel vt tendat in illud bonum. & etiam, quia illud bonum ab intellectu potest offerri voluntati sub ratione boni, & mali, vt puta formatio, quae offertur voluntati sub ratione boni delectabilis, & sub ratione mali: quia contra legem Dei in potestate voluntatis est, vel vt tendat in fornicationem, quia bonum delectabile: vel vt abhominetur eam, quia contra legem Dei. Ex quibus veritas a nobis saepe saepius dicta, quod voluntas non mouet se actiuando so, sed mouet se determinando se.

Si quaeratur, vtrum ista determinatio sit aliquis actus: Dicemus, quod non oportet, quod sit actus: sed sufficit, quod sit desistere ab actu: vt si ex apprehensione boni actiuata est ad amorem boni, vel vt tendat in illud bonum, vel vt consilietur de ipso, an sit simpliciter bonum, si desistat in illud bonum, determinabit se ad consiliandum de illo bono. vel si ostendatur sibi aliquid, vt bonum, quia delectabile: & vt malum, quia contra legem Dei. sed si desistat tendere in ipsum, quia bonum delectabile; determinabit se, & fugiet ipsum, vel abhominabitur ipsum, quia est contra legem Dei.

Ex omnibus autem his accipiemus ad propositum, quod voluntas actiuata per bonum apprehensum ex tali actiuatione constituitur inter bonum, & bonum, vel inter finem, & finem: quia constituitur inter finem, vt est bonum apprehensum, & vt est bonum in se. Et quia voluntas est sic constituta inter sinem, & finem; oportet, quod bonitas, & malitia sua, & suorum actuum sit ex fine, vt tendit in bonum finem, vel vt deuiat a bono fine.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod Philosophus notificat ibi bonum generaliter, siue existens, siue apparens, quia utrunque potest cadere sub appetitu, & utrunque est aptum natum mouere appetitum. Per bonum ergo sic generaliter sumptum non innotescit nobis ante uoluntas, & opus eius sit quid bonum, uel quid rectum, sed descendendo specialiter ad bonum existens, uel secundum ronenem, uel ad bonum apparens, & non existens: tunc poterit apparere, quae sit uoluntas recta, & quod opus uoluntatis rectum, quia uoluntas illa, quae per suum actum, uel per suum opus tendit in bonum existens, & secundum rationem: est recta, & opus eius rectum.

Ad formam autem arguendi dicemus cum Philosopho. 6. Metaph. quod bonum, & malum sunt in rebus: Res ergo, quia bona est, ideo appetitur: non aunt econuerso. In notificando tamen ex effectibus possumus procedere ad causas, & econuerso. Notificatio nm aliquando est, quia ut per effectus, aliquando propter quid, vt per causam. Notificatio ergo illa de bono data a Philosopho, quod bonum est, quod omnia appetunt: uidetur esse quia & pere effectus, quia res bonae, vt bonae sunt, vel apparenter, uel existenter hoc habent efficere, quod sunt aptae natae mouere appetitum.

Ad secundum dicendum, quod malus actus non est ordinabilis in bonum finem. Furari enim non es quid ordinabile ad faciendam eleemosinam, quia debemus honorare Deum offerendo ad altare, uel dando eleemosinam de nostra substantia non de aliena, iuxta illud: Honora Deum de tua substantia.

Ad tertium dicendum, quod licet possit finis dice re aliquid extra actum: ipse tamen ordo in finem dicit aliquid in ipso actu. quia voluntas potest ordinare actum suum in diuersa, secundum quem actus aliter, & aliter ordinatus potest sortiri bonitatem, & malitiam.

Ad quartum dicendum, quod bonitas actus meritorii includit habitum charitatis: Actus ergo meritorius dicitur bonus ex finet quando habet omnia illa, sine quibus non potest ordinari in vitam eternam, in qua debemus ponere finem nostrum.

Ad quintum dicendum, quod sicut dicebatur de charitate, quod actus ad hoc, quod sit bonus, & meritorius includit charitatem, & gratiam; potest ad hoc, quod sit talis, & includit debitas circunstantias non esse ordinabiles in bonum finem. Oportet ergo, quod actus de se sit : ordinabilis in bonum finem, & quod voluntas vtens illo actu ordinet ipsum in bonum finem. aa toc quod ilseaqus dicatur bonus bonitate finis.

Articulus 2

ATIC. II An omnium tonarum voluntatum sit vnus finis. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 1. 2. q. 1, art. 3. & art. 6. 3. Et1 Contra gente. 110. E a. sent. d. 38. q. 1. art 1. D. Bon. d. 38. art. 1. q. 4. Ric. d. 48. q. 4Dur. d. 38. q. 4. Tho. Arg. d. 3 6. arte 3.

SECVNDO quaeritur: Vtrum omnium bonarum uoluntatum sit vnus finis. Et uidec, quod non. Quae libet eni.m persona diuina est finis bonarum uoluntatum, & bonarum operationum, sed cum sint tres personae diuinae: ergo &c.

Praeterea dietur in ps. inclinat cot meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem: sed bonorum operum multae sunt retributiones: ergo &c.

Praeterea sup illo uerbo. 1. ad Cor. 3. Qui arat debet in spearare. Vult Ol. quod homo potet arareid est ere dicare, & corda audientium ad fidem aperire in spe temporalium. Allegat enim Apostolus ibi illud verbum legis: Non alligabis os bouis triturantisid est non alligabis os praedicantis quin comedat de bonis eorum, quibus praedicat, & quos conuertit. ergo &c.

Praeterea secundum Aug. & hit in littera: volum tas uidendi finem habet visionem, ut uoluntas uidendi senestram, finem habet uisionem fenestrae, sicut etiam voluntas uidendi hominem, finem habet visionem hominis. Cum ergo bonarum uoluntatum sint multi tales fines: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quod dicitur Apoc. vltimo: Ego sum Alpha, & Omega: primus, & nouissimus: principium, & finis. sed unus Deus est omnia ista: ergo unus Deus est principium, & finis omnium bonarum uoluntatum.

Praeterea secundum Aug. 31. de Ciuit. Dei. c. vltimo non estalius noster finis, quam peruenire ad regnum, cuius nullus est finis.

RESOLVTIO. Voluntatum omnium bonarum est unus finis vltimus, qui est Deus. Finis in nobis intimus, quietem, satieratemque nobis afferre debet.

RESPONDEO dicendum, quod Magister in littera mouet hanc quaestionem, & eam hoc modo determinat dicens, quod finis potest esse proximus, & ultimus. Si loquamur de fine proximo: sic bonarum voluntatum, & bonorum operum possunt esse multi fines, ut finis uidendi fenestram est uisio senestrae, quod potest fieri bona intentione, & bona uoluntate, ut ex hoc quis uideat pauperes transeuntes ad reficiendum eos. Et finis uidendi homines est uisio hominum, quod potest fieri bona intem tione, ut homines visos instruati fide, & in bonis operibus, sed omnes isti multi fines proximi ordinantur ad unum finem vltimum, qui est ipse Deus, quia omnes es bonae voluntates quicquid faciunt hoc est finaliter propter Deum, quia aliter non essent illae uoluntates bonae, & omnia bona opera, si bona sunt: hoc est finaliter propter Deum, quia aliter non essent bona. Vnus est ergo finis vltimus omnium bonarum voluntatum, tamem de hoc quaeretur in sequenti quaestione, quis sit ille finis ultimus: vtrum sit charitas, ut videtur Magister sentire. Ad praesens tamen intantum dictum sit, quod huiusmodi finis vltimus omnium voluntatum est ipse Deus. quod quadruplici via possumus de clarare. Vt prima via sumatur ex eo, quod finis ultimus habet nos quietare. Secunda ex eo, quod huiusmodi sinis est penetratiuus, & subintratiuus, &est intimior nobis intimo nostro. Tertia autem via sumitur ex eo, quod talis finis habet nos replere. & satiare. Quarta sumi poterit ex ipsa vltimitate.

Prima via sic patet. Nam non potest esse nie finis vltimus, nisi nos quietet iuxta illud Aug. 1. Confes. circa principium. Ad te nos fecisti domine, & inquietum est cor nostrum, donec requiescas in te. Si ergo Deus potest quietare cor nostrum: oportet, quod ipse sit omnino quid quietum, & quod immobile. Nam qui labenti innititur: oportet quod cum labente labatur. Non potest ergo quietare cor nostrum, qud in se non est quietum, & quod non est omnino immobile. Talis autem est solus Deus: de quo probatur in Physicis, quod est omnino immo bilis per se, per accidens, & ab intra. Aliqua ni. sunt mobilia per se, ut corpora. Aliqua en. sunt mobilia per aecidens, vt perfectiones corporum. Aliqua sunt mobilia ab intra, vt omnes creaturae rotenales, quae secundum se non sunt summum bonum: ad quod per interiorem appetitum sunt aptae natae moueri, vt consequantur rantum bonum. Deus ergo est omnino immobilis, quia non potest moueri per se: cum non sit corpus, nec per accidens, cum non sit perfectio corporis, nec ab intra, cum non sit creatura aliqua, nec sit aliquod particulare bonum, sed sit ipse Creator, & ipsum summum bonum, & sit omnis boni bonum. Et quia solum est unum sic immobile, & solum est vnum, sic nos quietans: solum est unus vltimus finis noster.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex ipsa penetratione, vel ex ipsa subintratione. oportet nu. quod illud, quod potest quietare mentem nostram, possit subintrare, & illabi menti nostrae, quia bona exteriora non possunt mentem nostram quietare. Ille ni, vltimus finis, qui quietat mentem est beatitudo nostra, sed non erimus beati donec dicamus: satis est. ita quod non possumus amplius recipere de gloria sed nullus diceret: satis habeo de eo, quod nihil haberet: loquendo de ipsis bonis, de quibus, vult habero, quatum porest. Nam si in grano milii fieret vnum foramen, tota aqua maris illud foramennon quietaret, si spe mitteretur extra foramen illud, & nihil de illa aqua intraret huiusmodi foramen: & sicut se habet in corporalibus, quo non replentur p extetiom, fie & inspiritualibus prateriota bona repleri non possunt, necent quietari: oportet ergo quod possit illabi menti, ut possit quietare mentem, & quia solus Deus potest illabi menti, ut dicit August 48. C. de Ecclesiast. Dog. ubi ait. Illabi autem menti illi tantum possibile est, qui creauit mentem, & qui creauit naturam mentis. ergo, &c.

Tertia via ad hoc idem sumitur ex ipsa repletione mentis, siue ex ipsa satietate: possumus aume in hac parte demonstratiue probare, quod nihilominus Deo potest replere mentem. Nam si uas aliquod posset capere totam unam mensuram viniminus de uino, quamer illa mensura, uas illud replere non posset. Sic quia anima potest capere Deum: nihil minus Deo eam replere potest, quia ut ait August. 14. de Tri eo quippe ipso anima imago Dei est, quod capax eius, & particeps esse potest. E. quia anima eo, quod est imago, est capax Dei: nihil minus Deo eam replere potest Differt autem haec tertia ratio a secunda, quia secunda ratio sumitur o eo, quod nihil aliud a Deo potest illabi menti, & sub intrare mentemt sed haec tertia ratio sumitur, qua dato, quod alia a Deo possent illabi menti, & intrari mentem: Non tamen propter hoc replerent, vesatiarent mentem, quia non sunt tantum bonum possint satiare mentem. Nam quis modicum v num possit intrare vas, tamen minus de uino, vas possit capere: vas replere, uel satiare non poterit. Si ergo mens poterit capere tantum honum, quantum est Deus: minus bonum, quam Deus, eam replere, & satiare non poterit.

Duo ergo requiruntur ad hoc, quod aliquid satietur: Primo quod possit subintrare illud, & huicroniinnittirur secunda uia. Secundo requiritur, quod sit tantum, quid, quod possit replere illud & huic roteni, vel huic fundamento innitir haec tertia via

Quarta autem uia ad hoc idem sumitur ex ipsa vltimitate finis; Dictum est etiam quod bonarum, & sanctorum voluntatum possunt esse multi fines proximi, sed non potest esse unus finis ultimus. huiusmodi autem vltimus finis est solus Deus, & ideo non est, nisi vnus, quia non est, nisi vnus Deus. Nam hoc intelligimus nomine ultimi, ad quod omia alia ordinentur, & ipse non ordinetur ad aliud. Nam si ordinaretur ad aliud: iam non esset finis vltimus, & quia solus Deus est talis, quod ipse non ordinatur ad alia, sed omnia alia ordinantut ad ipsum: ideo solus Deus est vltimus finis omnium rationalium, & intellectualium creaturarum.

Posset autem, & quinta via ad hoc adduci. Dicemus enim, ut dicebatur in arguendo, & ut habetur Apoc. ultimo: Deus est Alpha, & Omega: primus, & nouissimus: principium, & finis, quia sicut omnia exiuerunt a Deo, tanquamab vno primo principio, sic omnia reducuntur in ipsum, tanquam in unum ultimum finem. Mouens ergo ille, qui reperitur in Deo, prout res exeunt ab eo, tanquam ab vno primo principio potest adaptari ad modum illum, prout res, & specialiter creaturae rationales reducuntur in Deum, tanqume in vnum vltimum finem, quia sicut ppexitum reru ab vno primo principio,sstum cunque res sint multae, & innaturales, nunum multiplicantur propter hoc ipsa prima principia, sed spe est dare vnum primum principium, & vnum primum motorem, sed multiplicantur principia intermedia, quia est dare multos motores intermedios, sic propter reductionem rerum, & specialiter creaturarum rationalium, & intellectualium in Deum tanqum in vltimum finem quantumcunque huiusmo. di res sint multae, & innumerabiles, siue sint creaturae intellectuales, vt Angeli, quia ut dirit in lob.

Non est numerus militum eius, siue sint creaturae rationales, vt homines, quia ut dicitur Apoc. post pec uidi turbam magnam, quam dinumera re nemo poterat. Ipsi tamen fines vltimi non multiplicantur, sed semper est unus, & idem finis vltimus. Deus ipse est, qui est finis finium, licet fines intermedii, uel fines proximi omnium creaturarum tam intellectualium, quam rationalium possint esse multi. Posset tamen, qui vellet adducere sextam rationem: quam innuit August. 12. de Ci. volens, quod omnes Angeli beati, & homines beati non faciant duas ciuitates, sed unam ciuitatem Dei, quod ideo est, quia tam homines beati, quam Angeli: omnes tendunt in unum summum bonum, & omnes adhaerent vni summo bono, & vni vltimo fini, qui est Deus, secundum quem modum possumus dicere, quod omnes homines damnati, & omnes Angeli peruersi faciant unam ciuitatem Diaboli, quia omnes se auertunt ab nno summo bono, & ab vno vltimo fine, qui est Deus.

RtsP. ADARO. Ad primum dicendum, quod sinis, & bonum idem sunt, ut vult Com. super 2. Met. quaelibet ergo persona diuina est finis omnium bonarum voluntatum, quia quaelibet est summum bonum. sed propter hoc non sunt tres fines, sed vnus finis, quia tres diuinae personae non sunt tria summa bona, sed vnum summum bonum.

Ad secundum dicendum, quod retributiones aliae possunt esse multae, sed vna est vltima retributio, quae est ipse Deus. Vel possumus dicere, quod vna est vltima retributio secundum se, tamen ratione modorum recipiendi possunt dici multae retributiones. Iuxta illud. In domo patris mei mansiones multae sunt. Deus n ipse erit mansio omnium & merces omnium, sed quia de ipso vno Deo aliqui plus gaudebunt, aliqui minus, prout magis, & minus meruerunt: ideo in ipso Deo dicitur esse diuer sitas mansionum propter diuersitatem praemiorum. Deus ergo, qui est merces omnium bonorum, & quo fruuntur omnes bonit, antum vna res est, sed per alium, & alium modum fruitionis, quia aliqui fruuntur eo magis, prout plus habebunt de beatitudine: aliqui minus prout hal etiam minus consurgit ista dinersitas, sicut idem est mure, sed si in illo uno mari immergerentur diuersa uala: aliqua maiora: aliqua minora, nullum vas comprehenderet, totam aquam maris: tamen pro diuersitate capacitatis uasbrum, aliquod uas prus reciperet de illa aqua, aliquod minus. diuersitas autem huiusmodi capacitatis in beatis sumit fundamentum &x magnitudine gratiae, vel chatitatis, vt qui adepui sunt gloriam cum maiori gntia vel charitate: sunt uasa capaciora, & plus adeptisunt degloria.

Ad tertium dicendum quod retributiones temporales non sunt retributiones finales, & principales, sed sunt quaedam adiectiones. iuxta illud: Primum quaerite regnum Dei, &c.

Ad quartum dicendum, quod bonarum voluntatum possunt esse multi fines proximi, sed vnus est finis vltimus, vt est multipliciter per habita declaratum.

Articulus 3

ARTIC. III. An dilectio Dei sit finis omnium bonarum uoluntatum. Conclusio est affirmatiua.

Aegid. 3Quol. q. 19 D. Tho. 3. sent. d. 35. q. 1. artic. 3. Ric. d. 89. q. 3. hiel. d. 38. q. 1.

TERTIO quaeritur: Vtrum dilectio Dei sit finis omnium bonarum voluntatum. Et videtur, quod non, quia vt dicitur ad Ro. 10Finis legis Christus. Non ergo charitas est finis bonarum uoluntatum, & finis, legis, cum sit quidam habitus.

Praeterea secundum Magistrum in littera, cum quaerit: Vtrum sit vnus finis bonarum voluntatum. Respondet, quod omnium talium est unus finis ultimus, sed cum habitus finis sit ipse Deus: Non ergo talis finis est dilectio Dei.

Praeterea finis non solum dicit quid ultimum, sed etiam dicit quid optimum, ut habetur in 2. Physic. vbi deridetur ille Poeta, qui dicit mortem, essesinem omnium, sed quid optimum est solus Deus: non ergo dilectio Dei.

praeterea charitas est radix, & principium omnium bonorum actuum, sed radis, & principium videntur differri a fine. ergo &c.

IN CONTRARIVM est Magister in littera uolens, quod dilectio Dei sit ultimus finis omnium bonatum voluntatum, & omnium bonorum actuum.

Praeterea secundum eundem Magistrum, quod fit timore poenae, velcarnali delectatione, vel carnali intentione, si non referatur ad charitatem, quae est dilectio Dei, non fit eo modo, quo fieri debet. & per consequens ille actus non est bonus. nullus ergo actus est bonus, nisi reseratur ad charitatem, vel ad dilectionem Dei, tanquam ad finem.

RESOLVTIO. Bonarum voluntatum vnus est finis beus, quatenus obiectum, & charitas esf: Itemqi virtitum omnium, bonorumque omnium finis est

RESPonpro dicendum, quod finem omnium bonarum uoluntatum possumus assignare triplicem: habitum charitatis, actum, & obiectum quoce libet n. istorum trium possumus ponere vltimum finem omnium bonarum uoluntatum: aliter tamen, & aliter. quia charitas, quae est habitus, & que est vit tus: potest dici ultimus finis omnium uirturum. Actus uero charitatis, qui est dilectio Del: potest dici finis ipsius habitus charitatis, & omnium aliarum uirtutum, & omnium aliorum bonorum actuum, quia ut dictum est per Magistrum in littera: omnes alii actus intantum sunt boni, inquantum reseruntur ad dilectionem Dei, quia in omnibus bonis actibus debet intendi dilectio Dei, & non sunt finaliter boni, nisi fiant propter huiusmodi dilectionem. Sed ipsum obiectum charitatis, qui est ipse Deus, est simpliciter finis ultimus omnium bonorum uoluntatum. Nam habitus charitatis, & actus debenet dici finis ultimus non simpliciter, sed inquantum coniungunt obiecto d est ipsi Deo.

Sed dices, quod positi sunt tres huiusmodi fines non simpliciter, sed prout ordinantur ad obiectum vltimum, quod est Deus: etiam prout nos coniungunt tali obiecto possunt dici fines ultimi. Magister tamen in littera non uidetur ponere, nisi duo tales fines: uidelicet actio charitatis, quae erit dilectio Dei, & obiectum charitatis, quod est Deus. De habitu autem charitatis nullam mentionem facit, & si dicit charitatem esse talem finem: accipit charitatem pro actu, non pro habitu.

Ad quod dici potest, quod Magister fuit singularis opinionis in hac materia. Voluit ni. quod actus aliarum uirtutum eliciat Deus mediantibus suis uirtutibus, sed actum charitatis elicit tota Trinitas, & appropriate, Spiritus sanctus immediate, non mediante aliquo habitu, uel aliqua uirtute media, sed per seipsnm. Posuit ergo Magister gratiam, quae perficit essentiam animae, sed habitum charitatis, uel uirtutem, quae est charitas perficientem potentiam non posuit, ut patet ex primo Sententiarum. Ad quod ponendum ideo motus suit: quia actus dilectionis meritorius est tantae perse ctionis, quod Deus per seipsum efficit talem actum. Sed propter hoc non debuit negare habitum charitatis, quia perfectior est actus, quae egreditur ab habitu, quam qui egreditur sine habitu. Nam actus, qui egreditur ab habitu, egreditur delectabiliter, si sit actus concors, & consimilis habitui, vel egreditur cum tristitia si sit discors, vel dissimilis habitui. Ideo dicitur in 2. Ethicorum: Signum aggenerati habitus est delectationem, vel tristitiam habere. Et quia delectatio pficit operationem, vt potest patere 10. Eth. quia perfectior est operatio, quae fit delectabiliter, quaequoe fit aliter: ideo propter persectionem operationis, quae est in actu charitatis meritorio, & in dilectione Dei: debemus ponere virtutem, uel habitum charitatis, a quo egreditur talis actus. ergo propter perfectionem, quae est in opere meritorio, uel in delectatione meritoria: non debemus negare gratiam, quam etiam Magister non negauit, nec debemus negare habitum, vel uirtutem, quae est charitas, quam Magister negauit: sed debemus hecduo: gmtuam & virtutem, quae est Charitas: ponere, & dicere quod haec duo non sufficiunt ad eliciendam dilectionem, quae est meritoria tantiboni, quod est ipse Deus. sed oportet, quod tota Trinitas, & appropriate Spiritus, sanctus sit in anima ad eliciem dum, vel imperandum opus meritorium, vel dilectionem meritoriam. Ideo dicitur ad Ro. 8.G spiritu Del aguntur: hi, & filii Dei. In operibus ergo spiritualibus, quae a charitate eliciuntur: cuiusmodi est dilectio meritoria: uel a charitate imperantur: cuiusmodi suntalla bona opera meritoria, magis agimur, quam agamus, quia non sufficit graria perficiens essentiam, & charitatas perficiens potentiam ad agendum talia opera, sed oportet, quod tota Trinitas, & appropria te Spiritus sanctus sit in nobis agens, & mouent nos ad ralia. Proprer quod bene dictum est, in operibus spiritualibus, & meritoriis magis a mur, quam agamus. Omnia ergo haec tria: chastatis, habitus, actus, & obiectum possunt dici finis omnium bonorum hominum, & bonarum vi luntatum, & bonorum operum. Sed cum ultimum sit superlatiuum, & quod per superabundantiam dicitur uni soli conuenire: oportet, quod haec tria: non ut tria, sed ut unum, dicantur finis ultimus. quia secundum regulam Philosophi: ubi unum propter alterum vtrobique unum tantum. Habitus ergo charitatis est ultimus finis propter actum, & actus propter obiectumtaut ppter seipsum. Propter quod haec quo non contradicit praecedenti quoens, vbi dicebatur, quod solus Deus est nin finis ultimus, qua habitus, & actus charitatis sunt finis ultimus inquantum coniungit nos Deo, qui est simpliciter finis ultimus. Vel possumus dicere, quod est darerem, quem est finis ultimus, & est dare modum, secundum quem est finis ultimus Deus ergo est illa res. quae est noster finis ultimus. Sed si quaeratur, secundum quem modum est ipse noster finis ulti mus. Dicemus hoc esse prout coniungimur ei per habitum, & actum charitatis.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod Chrislus est finis legis, inquatum est uerus Deus. Vnde, & Magsin lra ponit finem niem ultimum Deum, & ChimquaChrs est uerus Deus, & ponit niudm finem ultimum quanlibet trium personarum: Patrem, Filium, & Spiriisisanctum, quia dualibet earum est uerus Deus, sed pohoc non sunt tres fines ultimi, sed unus finis, quia oenes tres psonae non sunt tres Dij, sed unus Deus: & non habent tres bonitates, sed unam boniiae tem, secundum quam dicuntur unus ultimus sinis

Ad formam autem arguendi, quod si Christus est sinis legis, & ultimus finis noster. ergo non charitas, quod est habitus; Dici debet, ut in solutione principali dicebat, uidelicet quod Christus, quo est uerus Deus: est ultimus finis noster secundum rem: sed habitus, & actus charitatis sunt ultimus finis noster quantum ad modum habendi hanc rationem, quia hoc modo Christus, uel Deus habetur a nobis inquantum coniungimur ei per habitum, & per actum charitatis, ut sit ultimus sinis noe, charitas, quo est Deus, & charitas, quae est habitus, siue actus inquantum haptualiter, vel actualiter coniungunt nos Deo. quia Deus charitas est, & qui manet in charitate: in Deo manet, & Deus in eo.

Ad secundum dicendum. quod, vt patuit, ulti mus finis noster est Deus, & dilectio Dei, siue ac cipibrur dilectio pro habitu, siue pro actu. Vnum enim non excludit aliud: immo includit. Sic. nm arguit Magister in littera, quod si dilectio est finis noster: ergo Deus, & si Deus: ergo & Christus, qui est verus Deus, & quaelihet trium personarum, cum quaelibet sit uerus Deus. Sed propter hoc non ponuntur multi vltimi fines, quia non sunt multi Dij, sed unus Deus: nec propter hoc etiam, quod Deus, & dilectio Dei ponuntur finis noster: sunt multi sines nostri. quia, vt dicebatur: vbi vnum propter alterum: vtrobique vnum tantum.

Ad tertium dicendum, quod Deus est quid vltimum secundum se: charitas, vel dilectio Dei sunt quid optimum, quia coniungunt nos optimo. Talia ergo sunt quid optimum, quia coniungunt nos Deo, qui est quid optimum, nisi quia coniungunt nos optimo. Ideo hic, & ibi unum optimum, quia vt saepius dictum est: vbi vnum propter aliud, &c. Ad quartum dicendum, quod actus charitatis potest dici quid optimum respectu habitus formaliter, quia haec est felicitas nostra formaliter ipse actus dilectionis, quo formaliter perficitur voluntas coniuncta Deo. Est etiam felicitas nostra ipse habitus chariratis: quae efficit talem actum. Nam secundum Aug. aliquid dicitur tale, quia facit tale, vt ignis dicitur piger, quia facit hominem pigrum selicitas ergo nostra est operatio animae secundum virtutem perfectam. Sic enim diffinit felicitatem Philosophus in 10. Ethi. Dilectio ergo Dei procedens a charitate persecta quae erit in patria: erit felicitas nostra formaliter ipsa charitas, quae est uirtus: erir talis felicitas nostra effectiue, quia causabit, & efficiet talem dilectionem, sed ipse Deus erit felicitas nostra obiectiue, quia dilectio illa, tanqvam in obiectum tendet in ipsum Deum. Omnia ergo ista possunt dici felicitas nostra, vel ultimus finis noster aliter, & aliter, ut supra dictum est: vel aliter, & aliter, vt modo declaratum est.

Ad formam autem arguendi patet solutio, quia idem potest esse principium, & finis. ipse enim Deus est principium, & finis: & in creatu. ris eliciens, & producens optimum potest dici, quid optimum. propter quod habitus charitatis in patria eliciens, & producens dilectionem optimam, potest dici quid optimum, & habere rationem finis. Ipse en. actus dilectionis potest dici quid optimum. nec tamen propter hoc sunt tria optima, sed unum optimum, quia habitus est quid optimum propter actum, sed ipsum obiectum, quod est Deus, est quod optimum per seipsum, & per omnem modum.

PrevBack to TopNext