Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De intentione ad voluntatem relata

QVAEST. II. De intentione ad voluntatem relata.

DEINDE quaeritur de secundo principali videlicet de intentio ne. Circa quam quaeruntur tria. Primo cuius actus sit intentio: Vtrum sit actus uoluntatis, vel rationis. Secundo utrum quis possit intendere plures fines simul. Tertio vtrum voluntas possit fieri simul uno actu in finem, & in ea, quae sunt ad finem.

Articulus 1

ARTIC. I. An intentio sit actus voluntatis. Conclusio est affirmativa.

DTh. 1. 2. q. 14. art. 1. Et 2. sent d. 38. art. 3. Et de vet q. 1. 23. art. 13. D. Bon. d. 38. art. 2. q. 1. Ric. d. 30. q. 9. Sco. d. 38. q. 1. Ant. And. d. 38. q. 1. Dur. d. 38. q. 2.

AD PRIMVM sic proceditur. videtur quod intentio non sit actus voluntatis. Nam super illo verbo Matthei: Lucerna corporis tui est oculus tuus: vult Glo. quod oculus stet ibi pro intentione. Sed secundum August. 15. de Tri. Mens est oculus animae. Et Dam. lib. 2. vult, quod sit oculus in corpore: hoc est intellectus in anima. Si ergo intentio dicitur oculus, & oculus in corpore est idem, quod intellectus in anima: consequens est, quod intentio non est quid pertinens ad voluntatem, sed ad intellectum, vel rationem.

Praeterea secundum Philosophum in 3. Ethi omne quod est in anima, vel est passio, uel est habitus, uel est potentia. sed intentio non est ipsa potentia, quae est uoluntas, nec passio uoluntatis, quia passiones pertinent ad appetitum sensitiuum. nec habitus uoluntaris: ergo & c.

Praeterea intentio competit ipsi naturali agenti: quia natura in sua actione intendit finem ut dicitur in 2. Physic. sed agens naturale distinguitur ab agente per uoluntatem. si ergo intentio est quid competens naturae: non erit quid competens voluntati.

Praeterea uoluntas est principium rerum operabilium, quae pertinent ad artem, siue ad intellectum practicum. Ideo dicitur in 6. Metaphysicae. quod principium artis est uoluntas, & quod artificiatum & uoluntarium sunt idem, sed in enttio non solum reperitur in practicis, sed etiam in speculatiuis: ut cogitans potest cogitare intendens cogitando cognoscere ueritatem: ergo &c.

Praeterea id, quod pertinet ad potentiam voluntatis, vel competit ei secundum se, vel in ordine ad rationem. sed intendere non competit voluntati secundum se, quia tunc denominaretur a voluntate. Nam quia intelligere competit intellectui secundum se: ideo denominatur ab intellectu. Et velle, quia competit voluntati secundum se, ideo denominatur a voluntate, sed intentio non denominatur a voluntate: ergo &c.

Rursus non potest dici, quod intendere competat voluntati in ordine ad rationem, quia hoc modo competit ei eligere: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia meritum, & demeritum potissime sunt quid pertinens ad voluntatem. Sed circa intentionem potissime consistit meritum, & demeritum: ergo &c.

Praeterea ut habetur in littera: intentio est de fine. Sed cum finis, & bonum sint idem, vt vult Commen. Meta. intentio potissime pertinebitad voluntatem.

RESOLVTIO. Intentio ad voluntatem pertinet. Ipsa enim intentio non inconcinne oculus, lucernaque dici soltt: Itemque cum pac praepositione, in, motum dicit.

RESPoONDro dicendum, quod intendere est idem, quod in aliud tendere, quod potissime competit voluntati, quando ex vno volito tendit in aliud volitum, ut quando ex his, quae sunt ad finem: tendit in ipsum finem: ideo dicitur in littera, quod intentio ad illud respicit, propter quod volumus: huiusmodi autem est ipse finis, propter quem volumus alia. quia ergo intendere includit tendere, & tendere dicit motum cum hac praepositione in Rursus intentio dicitur oculus, quia super illo uerbo, Matthei: Lucerna corporis tui est oculus tuus. di. dicit Augustinus, quod ibi oculum debemus accipere intentionem. Et si intentio dicitur oculus, cum oculus dicatur Lucerna: oportet, quo intentio dicatur lucerna. Quatuor ergo uiis ostendemus, quod intentio pertinet ad appetitum, siue ad voluntatem in agentibus a proposito. Vt prima uia sumatur si consideremus quomodo intentio potest dici oculus. Secunda si consideremus, quo intentio potest dici lucerna. Tertia si considere. mus, quomodo dicit motum. Quarta si consideremus, quo dicit motum cum hac praepositione, in¬

Prima uia sic patet. Nam intentio dicitur oculus, quia non sit sine oculo. id est, sine intellectu. Nam intellectus in anima, vel in spiritibus se habet sicut oculus in corporibus, vt in arguendo patuit per Aug. & Dam. Ron ni. intentio dicitur oculus, quod sit quaedam uisio, & quod eliciatur ab oculo, uel ab intellectu: qui in spiritibus se habet, ut oculus. Potest enim esse intentio in carentibus omni intellectu, sed non potest esse in carentibus omni appetitu. Ex quo datur intelligi, quond magis directe pertinet intentio ad appetitum, quam ad intellectum. Nam intentio competit ipsi na¬ turae, uel ipsis agentibus per naturam, quaecarent intellectu: tamen non dicitur intendereid e. in finem tendere, nisi quia dirigitur ab intelligentiis, &: Deo in quibus est intentus. Propter quod ait Con C men. in 12. quod natura non intendit, nisi rememorata a superioribus causis, quae sunt Deus, & intelligentiae, quae omnia sunt sub una arte principali, quae est ipsius Dei. quia ergo Deus media tibus motoribus orbium, quae sunt intelligentia indidit naturae, & agentibus per naturam quendam appetitum, & quandam inclinationem naturalem, ut directe tendat in finem: ideo dicitur natura, vel agentia naturalia intendere. Sed hoc non est ab intellectu, qui sit in eis, sed qui est in Deo & in intelligentiis. Ipsaen. sagitta directe tendit in signum. sed hoc non est abintellectu, qui sit in ea sed qui est in sagittante. Si ergo quaeratur, cuiua actus sit tendere in signum; Dici posset, quod est actus, & motus sagittae tamen non est sine impulsu, & sine directione sagittantis. Potest ergo aliquid tendere in finem per appetitum naturalem, qui est in ipso: absque eo, quod oculus, uel intentus sit in ipso, sed sufficit, quod oculus, uel intellectus sit in alio ab agente naturali, uel quod sit in intelligentiis, & in Deo: ad hoc quod agens naturale intendat, uel ad hoc, quod in finem tendat. Et quia intentio non separatur ab appetitu: separatur autem ab intellectu, quia potest esse in re, in qua non est intentus: ideo directe, & elicitiue non est ab intellectu, sed ab appetitu. Semper tamen habet aliquem ordinem ad intellectum, quia possunt aliqua competere potentiae apretitiue in ordine ad potentiam cognitiuam. quod si ista non separarentur, ut quod non posset aliquis intendere, nisi intelligeret, forte posset esse dubium utrum intendere pertineret ad intelligendum, uel saltem ad aliquam potentiam cognitiuam. sed cum haec adinuicem separari contingat, quia potest aliquod agens intendere, quod nec intelligit, nec cognoscit: dubium esse non potest, quod intentio non pertineat ad appetitum.

Secunda uia ad hoc idem sumitur &x eo, quod intentio dicitur oculus, & oculus dicitur lucerna. Propter quod ipsa intentio secundum doctrinam Euangelicam, & ex positionem Sanctorum uocata est lucerna. Et ista secunda uia declarat primam. Nam constat, quod lucerna non uidet, nec cognoscit, sed illuminat oculum, uidentem, & cognoscentem. Si ergo intentio dicitur lucerna, quae nec uidet, nec cognoscit: consequens est, quod intentio ad potentiam uisiuam, uel intellectiuam, ieu cognitiuam directe pertinere non potest. Sed dices quo. modo intentio dicitur oculus, & quomodo lucerna: & ut restringamus nos ad agentiaa proposito, circa quae uersatur potissime quaestio. Dicemus, quod intentio directe pertinet ad uoluntatem, ad quam spectat intendere, id est, in finem tendere: tamen Intentio dater oculus, quia uoluntati non competerer intendere, nisi dirigeretur ab intellectu, & nisi intellectus sibi ostenderet, qumo, & in quod debet tendere. dite ergo intentio oculus: prout intellectus conparat uoluntati ad hoc, quod intendat. Et dicitur intentio lucerna, prout voluntas comparar intellectui ad hoc, quod clare videat, & iudicet, & cognoscat. Quod enim est oculus in corpore, hoc est intellectus in anima. sicut ergo lucerna corporalis facit, quod corporalis oculus clare iudicet, & cognoscat: sic intentio, quae est lucerna spiritualis: quae se tenet ex parte voluntatis: si sit recta, & simplex, facit, quod intellectus clare iudicet, & cognoscat Ideo si intentio sit bona debet dici lucerna Si sit mala debet dici tenebra. Nam sicut lingua infecta peruertit iudicium de saporibus, si vero non sit insecta, sed sit munda, & recta, recte iudicat de saporibus: sic si voluntas sit infecta per malam intentionem peruertit iudicium intellectus, vt male iudicet de agibilibus. Si vero sit simplex, & recta, clarificat intellectum, vt bene iudicet de apendis. Oculus ergo id est intentio est quaedam lucerna, quae si sit simplex, & recta totum corpus nostrum i. tota congeries operationum nostrarum lucida erit, & intellectus de agibilibus lucide iudicabit. Sed si iste oculus, & ista intentio nequam suerit, tota congeries operationum nostrarum tenebrosa erit, & intellectus de agibilibus dabit iudicium tenebrosum: ideo bene ait Philosophus in Ethi. quod omnis malus ignorans: quia omnis malus per malam intentionem dat prauum iudicium de agibilibus, vt iudicet saltem in particulari, non ut sciens, sed ut ignorans. Reuertamur ergo ad propositum, & dicamus, quod si intentio ditn lucerna, cum lucerna nec videat nec cognoscat, sed illuminet videntem, & cognoscentem, plane concluditur, intentionem non pertinere directe ad intellectum: sed ad voluntatem, quae si recta intentione moueatur, clarificat, & elucidat iudicium intellectus: qui est potentia cognitiua intellectus, & cognoscens. Esset autem tertia, & quarta via ad hoc idem adducenda: sed de eis ad facilius capiendum, quae dicuntur, quoddam vlterius faciemus.

DVB. I.LATERALIS.

An intentio dicat motum. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS ergo dubitaret aliquis quomodo ex hoc, quod intentio dicit motum, & ex hoc, quod dicit motum cum hac praepositione, in, declarare possimus, quod intentio non pertinet directe ad intellectum: sed ad uoluntatem: Dicendum, quod in motu uoluntatis est quatuor considerare, sicut in motu aliarum rerum, vtputa in motu grauium. Nam si aliquid debet moueri deorsum: [rimo est ibi dare pondus, uel grauitatem. Secundo est ibi dare terminum, a quo incaepit ille motus. Eertio est ibi dare medium, per quod efficitur, vel effectui mancipatur ille motus. Quarto est ibi dare terminum, in quo terminatur ille motus. Sic omnia ista quatuor est assignare in motu voluntatis. Nam tria istorum sumuntur in motu voluntatis per comparationem ad finem, & vnum per comparationem ad ea, quae sunt ad finem. Finis enim facit voluntatem ponderosam, & est terminus. a quo motus uoluntatis inclinatur, & est ter minus, in quem motus voluntatis terminatur. Ea vero, quae sunt ad finem, se habebnet sicut membrum, per quod motus voluntatis effectui mancipar. Finis enim potest tripliciter considerari. Primo, ut est in apprehensione, quod pertinet ad intellectum Secundo ut est in intentione: quod pertiner ad voluntatem. Tertio prout est in executione, quod pertinet ad finem, ut est in seipso, uel ut est in ipsa re a sine. ergo ut est in apprehensione, voluntas actiuatur, & ponderosa redditur: sed a fine ut est in intentione motus voluntatis inchoatur, & est hoc modo finis terminus, a quo incipit uoluntatis motus. sed finis in executione, & ut est in seipso, uel ut est in ipsa re, est terminus ad quem: vel est terminus, in quem terminatur uoluntatis motus. sed, vt diximus, ea, quae sunt ad finem: sunt quasi membrum, per quod effectui mancipatut talis motus. Debet enim volens venitatem intelligere in hac materia, multum ponderare has habitudines, videlicet a quo actiuatur voluntas, vt fit apta ad motum, a quo tanquam a termino incipit iste motus, & tanquam per medium efficitur talis motus, & in quod tanquam in terminum terminatur huiusmodi motus. Propter primum sciendum, quod illud, a quo actiuatur voluntas vt sit apta ad motum, est finis apprehensus, uel est bonum, vt est in apprehensione. Nam, vt saepe saepius diximus per Commen. pro eodem accipienda sunt finis, & bonum: Bonum ergo apprehensum est id, quod actiuat uoluntatem, & quod facit eam aptam ad motum. Nam quod dicit Commen in 13 de Balneo, veritatem habet de quolibet bono. Nam quodlibet bonum duplicem habet formam. Vnam in anima, & illa est mouens uragens, & aliam in re ipsa, & ista est mouens, vt finis. Forma enim balnei, vel alterius boni, ut est in anima, est in apprehensione intellectus. Nam intellectus, ut di in 3. est locus formarum & specierum: ideo bal, neum, vt forma, & ut est in animna tanquam forma, pertinet ad apprehensionem intellectus: quia vt est in anima tanquam quid intentum ab anima, non se habet, ut forma: sed se habet, vt finis & directe non pertinet ad apprehensionem intellectus: sed ad intentionem uoluntatis, per quod balneum duplicem habet modum essendi in anima; quia vnus pertinet ad apprehensionem intellectus, & hoc modo habet esse, ut forma ab in tellectu apprehensa. Alio modo est in anima per intentionem voluntatis, & hoc modo non proprie dirt esse in anima, ut forma: sed vt finis a uoluntate intentus. Habet etiam balneum tertium modum essendi, ut est in re ipsa; uel ut est in se ipso: ergo balneum, vt habet formam in anima, est mouens, ut agens. sed hoc est mouens, ut agens, quod actiuat passum: quia agentis est actiuare passum. ergo bonum, vt habet formam in anima apprehensam ab intellectu habet actiuare voluntatem, & habet eam mouere, vt agens. Haec autem actiuatio nihil est aliud, nisi quoddam pondus, & quaedam inclinatio ponde rosa reddems, vel faciens voluntatem aptam ad motum

Ad quod intelligendum imaginari debemus, quod voluntas non est apta, nata moueri, nisi actiua ta a bono apprehenso ab intellectu. Sratim enim cum intellectus ostendit voluntati aliquod sub ratione boni, actiuatur ex hoc voluntas, & adgenerat in ea, quidam amor boni,. quod si plena, & completa actiuatio illa fuerit, & ostendatur illud nomen sub omni ratione boni necessitatur voluntas, ut per amorem feratur in illud bonum, & ideo de necessitate quilibet vult esse beatus. Sed si res illa apprehensa ostendatur uoluntati sub nulla ratione boni, uel sub omni ratione mali, necessitat voluntas, ut respuat illud: ideo de necessitate nullus vult esse miser. Sed si ostendatur illud non sub omni ratione boni, adgeneratur in voluntate aliquis amor boni: sed ex illo amore non necessitabitur, vt seratur in illud bonum: sed forte voluntas mouebit intellectum ad consulendum de illo bono, vel forte ex sola ostensione intellectus non necessitabitur, sed allicietur ut sic allecta seratur in illud bonum. Propter quod bene dictum est. quod saepe saepius dictum est, quod voluntas non mouet se, actiuando se: quia semper actiuatur a bono apprehenso ab intellectu, sed mouet se determinando se: quia si non necessitaca tali apprehensione, erit prima determinatio uoluntatis. Vtrum ex sola ostensione intellectus velit ferri in tale bonuoo, vel velit mouere intellectum ad consulendum de illo bono, an debeat in illud ferri. Ex his autem intantum dictum sit, quod a bono in anima apprehenso ab intellectu voluntas actiuatur, & adgeneratur in voluntate quidam amor boni, & si sit plena actiuatio, necessitat uoluntatem: si semiplena relinquit uoluntatem in potestate sua, ut per actiuationem illam possit se multipliciter determinare, & se determinando multipliciter mouere. Propter quod verum est uerbum Augustini 13. Confes. quod amor in spiritibus est sicut poedus in corporibus. Quia sicut corpora mouentur perpondera: ita spiritus per amorem. Propter quod ipse ait de seipso: Amor mens, pondus meum, eo feror, quocunque feror. Viso quomodo se habet ad voluntatem bonum in anima ab intellectu apprehensum; Restat videre quomodo se habet bonum in anima a voluntate intentum: sed si considerentur praehabita facile est videre, quod quaeritur. Nam bonum in anima ab intellectu apprehensum: quia hoc modo voluntas a bono actiua tur, & redditur apta ad motum: sed a bono in anima per uoluntatem intento, inchoatur talis motus. Est enim terminus, a quo incipit motus. Nam nisi aliquid intenderet uoluntas: nunquam inchoaretur eius motus: sed a bono vt est in re, & ut est in seipso terminatur, & finitur talis motus. Finis ergo tripliciter se habet ad uoluntatis motum: sed ea, quae sunt ad finem, se habent vno modo: quia se habent, ut medium, per quod mancipareffectui talis motus. Et quia omnibus istis modis bonum comparatur ad uoluntatem, prout uoluntas habet moueri a fine in finem: & per ea, quae suntad finem, consequens est quod intentio, pront dicit motum non pertinet directe ad intellectum. sed ad uolunoatem, cum omnes praetaxati modi mouendi ad uoluntatem sint adaptandi. Nam finis quocumque modo sumptus, & ea, quae sunt ad finen, ad volutatem portinent.

Sed dices, quod finis ab intellectu apprehensus actiuat uoluntatem, & facit eam aptam ad motum. Rursus. magis est aliquid attrihuendum actitino, quam passiuo. Si ergo intellectus mouet uoluntatem per bonum apprehensum, & sine hoc non potest voluntas tendere in bonum, uidetur quod intendere bonum, vel tendere in bonum sit magis attribuendumn intellectui tanquam agenti,: uoluntati tanquam passo. Ad quod dici potest, quod ipsa uoluntas tendit in bonum, uel in finem non intellectus: licet hoc ostendat ei intellectus. ex qua ostensione modo, quo dictum est, actiua tur uoluntas ab intellectu. Ad formam autem arguendi dici debet, quod si in aliis motibus potest motus attribui magis agenti, quam palso: quia passio est effectus actionis: tamen in motibus voluntatis habet instantiam. Nam omne, quod recipitur in aliquo, recipitur per modum recipientis: totum ergo, quod recipitur in uoluntate, recipitur per modum uoluntatis, ut totum dicatur uoluntarium, & totum possit atttibui voluntati. immo etiam vbi magis necessitatur uoluntas, illud est magis uoluntarium: quia magis uoluntarie mouentur in beatitudinem & in finem, quam in ea, quae sunt ad finem. Nam motus in finem specialiter dicitur uoluntas, & denominatur a voluntate: sed motus in ea, quae sunt ad finem, dicitur electio, & non sic denominatur a voluntate.

DVD. II. LATERALIS. An intentio cum hac praepositione, in, motum dicat. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de quarta conditione, uidelicet, quod intentio pertineat ad uoluntatem prout dicit motum cum habitudine huiusmodi praepositionis, in, quia hoc tendere ut saepius dictum, est in aliquid tendere, uel in aliquid mouere: quomodo ergo hoc esset habeat: Dicendum, quod iam tractauimus de motu animae, & specialiter de motu voluntatis, & dixim us ad talem motum quatuor concurrere, quorum tria se tenebant ex parte finis, & unum ex parte eorum, quae sunt ad finem: sed omnia illa quatuor non sufficienter comprehendunt unum modum traditum a Philosopho in 3. de Anima, in c. de mouente. Vult enim, quod ad motum animalis qui fit per appetitum concurrant tria, videlicet mouens ut appetibile, uel appetitus. & quod mouetur, ut animal, & organum, quo mouet, vt cor. Sed haec tria Thenistius explicat, uel dilatat in quatuor. Nam id, quod mouet animal, diuidit in duo, in appetibile, & appetitum Quatuor ergo sunt assignanda in motu animalis, delicet appetibile, quod se habet ut mouens, & appetitus, quid etiam se habet ut mouens. Tertio est ibi animal, quod mouetur, & quarto est ibi ganum id est cor, per quod fit ibi executio talis motus. Philosophus etiam omnia ista quatuor innuit in dicto cap. immo cum assignata sint duo mouentia in motu animalis, videlicet appetibile, & appetitus, Philosophus distinguit inter ista duo mouentia, dicens, quod appetibile est mouens non motum: sed appetitus est mouens motum. Illa a ergo quatuor, quae diximus concurrere ad motum uoluntatis, non sunt nisi unum istorum quatuor, uidelicet ipsum appetibile, cum uellemus ex omnibus istis quatuor faceretria membra, uidelicet mouens, quod mouet d est animal & organum, quo mouetur id est cor. omnia predicta quatuor non continent complete unum membrum: quia omnia praefata quatuor non continent, nisi ipsum appetibile. Sed sub mouente continetur tam appetibile, quod est mouens immobile, quam appetitus, qui est mouens motus. Quod autem omnia illa quatuor in praecedenti vlterius assignata sint ad ipsum appetibile, patet quin appetibile est bonum, quod est finis, & appetibile est bonum, quod est ad finem: licet secundum quod huiusmodi non sit appetibile, nisi in ordine ad finem. Sed bonum, quod est finis, tripliciter potest conside rari, uel ut apprehensum, & sic actiuat uoluntatem, uel ut intentum, & sic est illud y a quo inchoatur motus uoluntatis, uel ut tale bonum, quod est finis, habet esse in seipso, uel in reipsa, & sic est illud, ad quod terminatur motus uoluntatis. Sed si tale appetibile consideretur, ut est bonum: quod est ad finem: sic se habet ut medium,. per quod mancipatur effectui motus uoluntatis. Et quia omnia ista quatuor non dicunt nisi ipsum appetibile, bene dictum est, quod dicebatur. Ad uertendum tamen, quod licet bonum, quod est finis, possit considerari tripliciter, uel ut apprehensum ab intellectu, vel ut intentum a uoluntate, uel vt est in seipso, uel in re ipsa. potissime tamem habet rationem finis, & boni, ut est in seipso, uel in re ipsa: quia ut tale bonum, ut est apprehensum ab intellectu, uel intentum a uoluntate, non habet rationem boni, nisi in ordine ad ipsam rem. Nam bonum, vt est in anima, siue sit in ea per apprenensionem in intellectu, siue per intentionem in uoluntate: tamen sic, uel sic sumptum, simpliciter loquendo, non habet rationem boni, nisi in ordine ad seipsum, ut est in re. Ideo in Metaphysica loquens de bono, & malo, non dicit ea esse in anima, sed in rebus.

His itaque exeursis, dicamus, quod intendere dicit quendam motum cum hac praepositione, in. Nam hoc est intendere, in finem tendere, uel in finem moueri. Cum ergo motus dicat tres habitudines, a quo inchoat, per quod transit, & in quod terminatur: quia id, a quo incipit motus foluntatis, est finis intentus: illud per quod transit est bonum, quod est ad finem, illud, in quo ter ninagest finis in seipso, uel in ipsa re: quia om¬ nia ista pertinent ad uoluntatem: oportet quod in tentio pertineat ad uoluntatem. Motus nm uolum. tatis incipit a fine, ut est in intentione, transit pet ea, quae sunt ad finem, & terminatur ad finem, uel ad bonum, ut est in seipsoi est in re ipsa. Quia licet verum, & falsum sint in anima, bonum, & malum sunt in rebus, ut dicitur in &. Sed dices, quod primoassignata sunt quatuor in motu uoluntatis: nuncautem non sunt assignata, nisi tria. Sed ad hoc satis patet solutio per iam dicta. Nam, ut dicebatur supra, alius est motus, ut graue actiue tur, & fiatgraue, & alius est motus iam facti grauis. Sic alius est motus, ut uoluntas actiuetur, & fiat grauis, & generetur in ea amor boni, qui se habet, ut grauitas, & ut pondus, & alius est motus uoluntatis iam actiuatae, & factae grauis. Primum ergo, quod se tenet ex parte intellectus, respicit motum uoluntatuis, ut actiuetur, & fiat grauis: sed haec tria nuncassignata respiciunt motum voluntatis iam actiuatae, & factae grauis. Possumus autem ad ueritatem quaesitam declarandam addere, quod licet omnia haec tria narrata pertineant ad uoluntatem, & quantum ad illud, a quo incipit motus eius, & quantum ad medium, per quod transit, & quantum ad illud, in quo ter minatur: quia omnia ista pertinent ad voluntatem: ideo intentio cum omnibus istis tribus habitudinibus pertinet ad uoluntatem, uel ad motum uoluntatis. Nam in motu uoluntatis est inchoatio, quae dat intelligere talem motum cum habitudine huiusinodi praepositionis a: & est ibi mediatio dans intelligere illum eundem motum cum habitudine huiusmodi propositionis, per: & est ibi consumatio, uel terminatio dans intelligere sllum eundem motum cum habitudine huius propositionis, in. Et quia aliae habitudines ornantur ad habitudinem, quae sumitur per hanc praepositionem, in: Ideo intentio, quae specialiter nominat motum uoluntatis cum habitudine huius propositionis, in, secundum se sumpta: quodam speciali modo ratione habitudinis huius propositionis, in: pertinebit ad voluntatem. Quod in hoc vlterius declarare uolebamus.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod intentio drr oculus non quocunque modo sumptus: sed dirumr oculus, ut est idem, quod sucerna. sed lucerna non uidet nec cognoscit: ideo argumentum non arguit, quod intentio pertineat ad oculum, vt dicit uirtutem cognitiuam. Tamen quantum ad hanc materiam arguit argumentum, quod semper ad intentionem aliquid cooperatur intellectus, qui est potentia cognitiua, rationecuius intentio potest dici oculus.

Ad secundum dicendum, quod intentio potest dici, quaedam passio: quia voluntas, cuiusmodi est intendere potest dici potentia passiua, vt eo modo, quo intelligere, quod pertinet ad intellectum, potet dici quod. dam pari: sic intendere, quod pertinet ad uoluntatem, quoddam pati dici potest. Vel possumus dicere, quod illa propositio Philosophi non continet omnia, quae sunt in anima simpliciter: sed prout spectat ad propositum Philosophi. Nam in anima non solum sunt habitusi sed etiam sunt actus praecedentes ab habitu, qui propne non comprehenduntur per illa tria. Et in anima etiam sunt species intelligibiles, quae directe sub illis tribus non comprehenduntur: sed possint reduci ad aliquod illorum trium.

Ad tertium dicendum, quod intendere non competeret naturae vel agenti naturali, nisi ei competeret appetere: quia agens naturale non intenderet naturali ter finem, nisi naturaliter appeteret finem. Et hoc sufficit, quod intentio se teneat cum appetitu in agentibus naturalibus ad hoc, quod in agenubus a proposito se teneat cum uoluntate, quia voluntas in talibus agentibus est quidam appetitus.

Ad quartum dicendum, quod voluntas non solum est principium in practicis: sed etiam in speculatiuis: quia eius est mouere intellectum ad speculandum, & ad cogitandum de speculabilibus hac intentione, ut ex hoc veritas elucescat.

Ad quintum dicendum, quod uoluntati competunt tria. s. velle, intendere, & eligere: aliter tamen, & aliter: quia velle competit ei, ut tendit in finem sm se, & quia velle competit uoluntati secundum se: ideo denominatur a voluntate: sicutr intelligere ab intellectu. Et ita sicut intellectus per se tendit in principia: ita intellectus drtunesse principium, &. intelligere respicit specialiter ipsa principia: sic voluntas deru esse ipsius finis. & velle, quod denominat a voluntate specialiter respicit ipsum finem. Sed intendere non proprie competiti uoluntati secundum se: sed, ut habet ordinem ad intellectum, ad quem habet duplicem ordinem, vnum prout ab intellectu dirigitur in ea, quae sunt ad finem, & sic competit voluntati eligere, iuxta illud Philosophi in 3. Voluntas est finis, electio est eorum, quae sunt ad finem. Secundo voluntas habet ordinem ad intellectum, prout ab intellectu dirigitur in ipsum finem: & hoc modo ditur voluntas intendere, prout directa ab intellectu tendit in ipsum finem, sicut dicebatur eligere, prout directa ab intellectu tendit in ea, quae sunt ad finem. Voluntas ergo prout mouet in finem, & in bonum absolute dicitur velle: sed prout mouet in finem directa ab intellectu dicitur intendere.

Articulus 2

ARTIC. II. An quis fines plures intendere possit Conclusio est affirmatiua.

Aegid Quol. 5. q. 12 Et de cogn. Ang. q 7. D. Tho. 1. 1. q. 13. ar 3 Ric. d. 38. q. 4. Iho. Arg. d. a8. q. 1. Ar. 1. Greg. Arim 1. Sent 8. 4. & [.Rr. 3.

SECVNDO quaeritur: Vtrum possit quis simul plures fines intendere. Et videtur, quod non: quia intentio dicit motum voluntatis in terminum. sed unius motus est unus terminus, ergo &c. Praeterea ficut supra dicebatur, moralia sunt inter finem, & finem: sicut naturalia inter forma & formam: sed natura materiae, cuius est moueri ad formam vno motu, non mouetur nisi ad unam sormam: ergo in moralibus unus motus non erit nisi ad vnum finem: ergo &c.

Praeterea intentio praesupponit actum intellectus, & ideo dicta est oculus: quia praesupponit actum oculii ist intellectus, qui se haber, ut oculus: sed secundum Philosophum mn Topi. Possumus quidem, plura scire, intelligere autem vnum solum: ergo &c.

Praeterea sicut cera secundum eandem partem non potest figurari nisi una figura: ita quaelibet potentia an imae, & maxime si sit potentia non organica. it non extensa, & non habens partem, & partem. non poterit actiuari nisi uno actu. sed intentio est actus uoluntatis, & voluntas est potentia non organicaid est non habens partem, & partem: ergo &c.

IN CONTRARIVM est. Quia videmus in naturalibus, quod per idem instrumentum natura intendit duo consequi, gustum, & locutionem. luxta illud: Lingua naturaliter congruit in duo, in gustum, & locutionem: ergo &c.

Praeterea quicquid praeeligimus est: quia possumus per illud plura bona consequi. iuxta illud Philosophi in Topi. Plura bona paucioribus bonis sunt magis eligenda: sed si non possemus plura intendere, non possemus propter plura bona aliud magis praeeligere.

RESOLVTIO. cum intentio non solum de fine, sed etiam de ijs, quae sunt ad finem dicatur, plures ab ipsa intendi fines quis ibit inficias, modo alter ad alterum, uel ambo ad tertium reserantur: contrariique non nisi imperfecte dicantur.

RESPONDEO dicendum, quod vt supra dictum est, uoluntati competit uelle intendere, & eligere. & vnum istorum videtur oriri ex actiuo: quia intendere vietur oriri ex velle, & eligere ex intendere. Nam inter haec tria videtur haec esse differentia: quia uelle denominatur ab ipsa uoluntate: sed intendere, & eligere non denominantur ab ipsa voluntate. Sed scuedu Philosophum, & communiter secundum Doct. Actus ille, qui denominatur ab ipsa potentia, conpetit potentiae secundum se: sed actus ille, qui non denominatur ab ipsa potentia, competit ipsi potenuae in ordine ad aliam potentiam. Velle autem, quod denominatur ab ipsa uoluntate, competit secundum se: sed intendere, & aeligere, quae non denominantur a voluntate, competunt uoluntati in ordine ad aliam potentiam id ist in ordine ad intellectum. Nam voluntas, prout dirigitur ab intellectu, in finem qietu intendere: sed, prout dirigitur in ea, quae sunt ad finem, dir eligere. Sed uoluntas dirigitur ab intellectu etiam quantum ad ipsum uelle: quia non potest uoluntas velle nisi mota ab intellectu. Ad quod dici potest, quod aliud est, quod competit actui ratione potentiae, & aliud est, quod competit actui secundum se Velle ergo non potest elici voluntate nisi praeuio intellectus sed hoc est ab ipsa potentia secundum se: quia voluntas non potest moueri, nec exire in aliquem actum nisi praeuio intellectu. Ipse tamen actus, qui est velle. denominatur a uoluntate secundum se, & est aptus, natus elici a voluntate scdmu se: sed intendere, & eligere non sic se habent. Nam tales actus non solum ratione potentiae: sed etiam em se, vt sunt quidam actus, eliciuntur a uoluntate, & habent quendam ordinem ad intellectum. Nam hoc est intendere, in aliud tendere, & in aliud dirigi, quod uoluntas de se facere non potet, cum de se caeca sit, & oporteat, quod a cognoscente dirigatur. Sic electio: quia est conclusio consilij, cum consiliari sit actus intellectus de his, quae sunt ad finem: quia circa finem proprie loquendo non cadit consilium, oportet, quod eligere competat voluntati, prout in his, quae sunt ad finem, dirigitur ab intellectu. Habent ergo se isti tres actus hoc modo, quod uelle competit uoluntati secundum se, & si competit ei in ordine ad intellectum, hoc est ex parte ipsius potentiae, quae non est apta exire in actum nisi primo mota ab intellectu: tamen ipsius uolun tatis est velle bonum, & ferri in bonum tanquam in finem. Propter quod ipsum bonum secundum se, & absolute sm ordinem ad voluntatem, siue ad appetitum, habet diffiniri, uel describi. Iuxta illud in principio Ethi. bene enunciauerunt bonum esse quod onia appetunt. sed alii duo actus, videlicet intende re, & eligere, considerati etiam secundum se, &, vt sunt actus habent ordinem ad intellectum. Velle ergo dicit simplicem motum uoluntatis in bonum: sed intendere, & eligere dicunt motum uoluntatis in bonum cum quodam ordine. aliter tamen, & aliter. quia intentio dicit motum voluntatis in bonum, prout ad illud bonum alia ordinatur: sed electio dicit motum volsntatis in bonum, prout illud bonum ad aliud ordinatur: quia est differem tia inter finem. nam ad ipsum ordinantur alia, & ea, quae sunt ad finem: quia illa ordinantur ad finem. Ideo bene dictum est, quod intentio est ipsius finis, & electio est eorum, quae sunt ad finem. Sed dices quod voluntas est etiam ipsius finis, & velle proprie dicit motum in ipsum finem. Ad quod dici debet, quod uoluntas est ipsius finis & uelle secundum se dicit motum uoluntatis in finem: sed hoc est absolute, & simpliciter. sed intendere dicit motu uoluntatis in finam, non absolute, & simpliciter. sed cum quodam ordine, prout sic tendit in fi. nem, & ordinat alia ad ipsum finem. Potest ergo circa idem cadere electio, & intentio: sed num. quam hoc erit eodem modo: quia semper dice. tur electum illud, quod ordinatur ad aliud, & semper intentum illud, ad quod ordinat aliud. Primum ergo electum, uel vltimum electum: quia ad illud non ordinantur alia, non potest esse in tentum: sic vltimum intentum, uel primum intentum: quia illud non ordinatur ad alia non potest esse etlectum. Sed omnia intermedia possunt dici intenta, & electa. Intenta quidem, prout ad ipsa ordinantur alia. electa vero prout ipsa ordinantur ad alia. Et vt haec pateant, exemplum ponamus, quod quis finaliter intendit dominari. Ipsum ergo dominari erit primum, & ultimum. Primum smintentionaem: vltimum sumn exccutio nem, uel erit primum uia resolutionis, & vltim um via generationis, siue adeptionis. Hoc ergo ordine in hoc negocio procedemus, quod voluntas primo intendit dominari, & in hoc fertur tanquam in ultimum finem adipiscendum. & hoc erit primum intentum, uel secundum intentionem & habebit se in practicis, sicut principium in speculatiuis. Et quia uia resolutoria a principijs procedetur ad conclusiones: ideo uoluntas hoc intendens mouebit intellectum ad consiliandum, quomodo possit dominari. Vtrum hoc possit fieri per meram sagacitatem, vel per meram sapientiam: quia plus valet sapientia, quam arma bellica, uel iudicabit, & dabit consilium intellectus, quod ad hoc non sufficit mera sapientia: sed simul cum sapientia erit necessaria multitudo bellatorum: Ideo eliget voluntas habere multos bellatores, & ista electio erit conclusio consilii. Rursus consiliabitur, & concludit, & eliget per consillum datum ab intellectu habere multitudinem armorum, sine qua non posset haberi multitudo bellatorum. Tertio consiliabitur, & concludet, & eliget habere multitudinem pecuniae: sine qua non potest haberi multitudo armorum, & bellatorum. Via ergo resolutionis, secundum quam proceditur a fine intento, qui se habet, ut principium ad electiones, quae se habent, ut conclusiones, uitimum est pecunia. Sed via compositionis, secundum quam procedirur a conclusionibus ad principia, uel ab electionibus ad finem, primum erit pecunia, & ultimum erit finis intentus. st dominari: ergo dominari est primum in intentione, & ultimum in executione, vel est primum via resolutionis, prout proceditur a principijs ad conclusiones, uel a fine: quod se habet, ut principium ad electiones, quae sunt consiliorum conclusiones. Sed via compositionis, ultimum in intentione, erit primum in executione, vel vltimum in resolutione, ut utamur verbis Philosophi. erit principium in generatione., Et si pecunia est tale vltimum, illa primo quaeretur, ut per eam habeantur arma bellica, & bellatores, &, ut per haec perueniatur ad dominium. Et si pecunia haberi non possit, desisteret a tali intem to, quae omnia patent per Philosophum in 3. Eth. Pecunia ergo non habet rationem finis sic accepta: sed solum rationem eius, quae sunt ad finem. Et dominari sic acceptum habebat rationem finis, & non eius, quod est ad finem. Intermedia uero, ut habere arma bellica, & bellatores habebunt rationem vtriusque.

Cum ergo quaeritur: Vtrum quis possit plures fines intendere, patet, quod cum idem possit esse electum, & intentum, electum, ut ordinatur ad alia, intentum, ut alia ordinantur ad ipsum. vel cum intentio possit dici non solum de fine vltimo: sed etiam de finibus intermedijs: patet, quod homo potest simul multos fines intendere. Propter argumenta tamen sciendum, quod cum quaeritur: Vtrum quis possit simul multos fines intendere. si unum ordinatur ad aliud, ut habere arma bellica ordinatur ad habendum bellatores, & habere bellatores ad habendum dominium hoc modo, ut patet,, potest quis multos fines intendere, uel si unum non ordinatur ad aliud: sed ambo ordinantur ad tertium, ut furtum, & vsura ordinantur ad cumulationem pecuniae. Hoc etiam modo potest quis multos fines intendere: immo, ut in arguendo dicebatur, cum ista sit una de conditionibus ad hoc, quod aliquid sit magis eligendum: quia est ad plura bona proficuum: si quis eligat tale eligibile sub hac intentione: quia plura bona inde potest consequi, constat sic eligentem in tali electione plura bona intendere. Sed quaeres vtrum quis possit intendere plura bona, non solum non ordinata ad inuicem, nec ad alterum: sed etiam omnino contraria. Ad quod dici potest, quod simul contraria intendere, uel hoc potest intelligi perfecte, uel imperfecte: perfecte quidem est impossibile luxta illud Dionyrs. in de Ecclesia. Hier. c. 2. quod non contingit summe duo contraria participare. Sed imperfecte potest quis simul contraria intem dere. Nam nihil est simul persecte album, & perfecte nigrum: sed media sunt quaedam participationes extremorum, ut fuscum comparatum ad album potest dici nigrum, & econuerso. Sic, & in proposito: quia sunt in nobis motores contrarij, sensus, & ratio. Sensualitas allicit nos ad bonum sensibile. Ratio vero persuadet bonum scuduu ratio nem: quia, ut diru in Ethi. semper ad optima deprecatur ratio. Propter quod continens, & incontinens: quia vterque pugnat cum passibilibus, quandiu durat pugna, quilibet eorum intendit aliquo modo duo contraria, videlicet bonum secundum sensum, & bonum sm rationem. sed habita uictoria pugnae: si sit continens, vincit intentio boni secundum rationem: si incontinens vincit intentio boni secundum sensum.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod vnius motus est vnus retminus omnino finalis, & ultimus: sed possunt esse multi alii fines intermedii, quorum unus ordinatur ad alium, uel ambo ordinantur ad secundum, ut potest, quis reficere pauperem intendens ex hoc habere gratiam diuinam, & visitare infirmum intendens illud idem: uel potet quis plura intendere, si illa plura coniungantur in vno, vel potest quis eligere aliquid quod est proficuum ad multa bona intendens illa plura bona ex uno posse consequi. vel potest quis in. tendere plura bona contraria: sed non totaliter, & perfecte, ut patuit de continente, & in continente.

Ad secundum dicendum, quod materia potest simul moueri ad multas formas, ut cum aliquid calefit, simul tendit in calorem, & in formam substantialem ignis: sed calor tanquam forma accidentalis ordinatur ad formam substantialem: quia alteratio ordinatur ad generationem, uel cum aliquid calefit, simul tendit in calorem, & in siccitatem: si haec duo ordinentur ad unam formam substam tialem ignis: cui haec duo suntannexa. sic etiam potest esse de intentionibus.

Ad tertium dicendum, quod possumus etiam intelligere multa simul, & si non secundum se, & separatim: tamen, ut unum ordinatur aliud,

Ad quartum dicendum, quod intentio non oportet, quod dicat rem iam adeptam: quia homo intendit, quod nondum habet. Argumentum ergo est pro nobis: quia cera est in potentia ad multas formas, & potissime si una ordinetur ad aliam: quia formatio, uel figuratio cerae potest ire de imperfecto ad persectum: tamen unum istorum ordinabitur ad aliud: quia imperfectum ordinabitur ad persectum.

Articulus 3

ARTIC. III. An voluntas uno actu in finem in id, quod est ad finem, moueri possit. Conclusio est affirmatiua.

D. Tho. 1, 2. q. 12. ar. 4. Et q. 8. ar. 3. Et 2. Sent. d. 38. art. 4Et de Ver. q. 22. ar. 14. Ric. d. 38. q. 12. Tho. Arg. d. 30. q ar7. Vht d. 38. d. 3. Vtes d. &pt. d4. 4r. 4.&.

TERTIO quaeritur: Vtrum voluntas possit uno actu moueri in finem, & in id, quod est ad ad finem. Et uidetur, quod non: quia secundum Philosophum in 2. de Anima: potentiae distinguuntur per actus, & actus per obiecta. Cum ergo finis, & id, quod est ad finem sint duo obiecta, non poterit eorum esse vnusactus.

Praeterea non est idem motus in terminum ultimum, & in medium: quia non est idem motus in pallorem, & nigredinem, cum pallor, & nigredo sint duae formae diuersae: sic non erit idem actus, respectu eius, quod est ad finem, quod se habet quasi medium, & respectu finis, qui se habet quasi terminus: ergo &c.

Praeterea aliquis dat eleemosynam propter ina nem gloriam: sed ibi est id, quod est ad finem. vt dare eleemosynam est, quid bonum. Ipse autem finis: quia fit propter inanem gloriam: est quid malum: sed non potest esse idem actus bonus, & malus: ergo &c.

Praeterea actus uoluntatis sequitur aqum intellectus. sed non est eadem cogitatio de fine, & de eo, quod est ad finem: ergo nec idem actus uoluntatis.

IN CONTRRIVM est: quia, ut supra diximus, ubi unum propter alterum, utrobique vnum tantum, sed id, quod est ad finem, est propter ipsum finem, ergo &c.

Praeterea potentia non potest esse simul sub duobus actibus, uel sub duobus motibus: sed, ut patebit, simul possumus uelle finem, & id, quod est ad finem: ergo haec duo non sunt duo actus, uel quo motus: quia hoc esset impossibile: ergo &c.

RESOLVTIO. Voluntas vno actu ad finem, & ad ea, quae sunt ad finem, moneri potest: modo vnus alterius sit ratio. Hoc enim pacto vnus morus est, & actus in vtrunque.

RESPONDEO dicendum, quod finis, & id, quod est ad finem, possunt considerari dupliciter: vel vt quodlibet est quoddam obiectum, & quoddam bonum per se, & tunc non est vnus actus, vel vnus motus in vtrunque: vel potest considera ri, prout vnum est ratio alterius, & sic est vnus motus, & vnus actus in vtrunque, quod declarari potest, tam in sensibilibus, quam in speculabilibus. Nam si quaeratur, vtrum eodem actu feratur visus in colorem, & in lucem, plana erit responsio. Nam si consideretur color secundum se, & lux secundum se, prout quodlibet est obiectum visus; sic non est idem actus visus in colorem, & in lucem, id est, in corpus coloratum, & in corpus lucidum. Sed dices, quod simul potest quis videre Solem, & corpus coloratum; & tamen quodlibet istorum est quoddam obiectum: visus ergo in lucem, & in colorem, qui sunt obiecta visus, potest simul ferri. Ad quod dici potest, quod oculus es& quid extensum, & habet partem, & partem: & in vna parte potest recipi species Solis, & in alia species corporis colorati. vel secundum hunc modum potest oculus ferri in duo corpora colorata diuersa, & distantia ab inuicem; tamen secundum vnam, & eandem partem oculi diametraliter non possunt recipi duae species diuersorum colorum, vel diuersorum corporum coloratorum. Et quia secundum diametralem receptionem fit visio; ideo non potest ferri visio in duo, vt sunt duo obiecto: sed in duo, prout vnum est ratio alterius, necesse est esse vnum actum, & vnum motum, vt in lucem, prout est respersa super coloribus, vel super corporibus coloratis; oportet, quod sit vnus actus, & vna visio: quia color non videtur, nisi prout habet immutare visum. sed, vt dicitur in 2 de anima, color non est motiuum visus, nisi secundum actum lucidi, id est, secundum quod est actu illuminatus: non solum ergo est idem actus visus, qui fertur in colorem, & in lucem, immo non potest talis actus ferri in colorem, nisi feratur in lucem, vel nisi feratur in colorem, vt est illuminatus. Sic & in proposito aliquis vult ambulare post cenam propter digestionem, ne cibus resideat in orificio stomachi. Si ergo consideretur ambulatio, vt est quid per se, & digestio, vt est quid per se; sic non est idem actus voluntatis, quo volumus ambulationem, & digestionem. sed si consideremus digestionem, vt est ratio volendi ambulationem, & prout hoc modo solum est volita ambulatio propter digestionem; sic non solum est vnus actus, sed non potest esse hoc modo alius actus in hoc, & in illud.

Secundo modo potest hoc idem declarari in speculatiuis. Philosophus erim in principio Posteriorum determinans de praecognitionibus, quo¬ modo aliquid praecognoscitur, vel prius cognoscitur alio, vel simul cognoscitur cum alio. Ait, quod haec propositio: Omnis triangulus habet tres, potest per se praecognosci, vel prius cognosci, quam cognoscatur, quod, triangulus, qui est in semicirculo, habet tres: sed si vnum inducatur in aliud, & dicatur, quod triangulus, qui est in semicircuculo est triangulus, simul inducens cognouit. Ergo haec maior, quod omnis triangulus habet tres. vt est quaedam propositio in se, potest praecognosci, & tempore prius sciri, quam sciatur haec, quod triagulus, qui est in semicirculo, habet tres. sed, vt haec inducitur in hanc maiorem, quod omnis triangulus, &c. vt haec maior est ratio cognoscendi, simul illam inducens cognouit: quia secundum, quod huiusmodi non est alius actus, qui fertur in obiectum, & in rationem obiecti: ferri ergo in finem, vt est ratio eius, quod est ad finem eodem actu itur in hoc, & in illud, secundum quod huiusmodi. Est enim hic ordo, quod via resolutiua itur a fine ad id, quod est ad finem, vt est a sanitate in potionem. Sed via compositiua, vel via generatiua, vel via executiua est e conuerso: quia hoc modo itur ab eo, quod est a fine in ipsum finem, vt a potione in sanitatem.

Sed dices, quod siue eatur a sanitate in potionem, siue e conuerso, semper est processus resolutiuus, & non compositiuus, licet hoc sit secundum aliud, & aliud genus causae. Nam cum proceditur ex causa ad effectum, dicitur processus resolutiuus: quia incipit iste processus a causa, in quam resoluitur effectus: quia semper effectus resoluitur in suas causas. sed si e conuerso fiat, & procedatur ab effectu ad eam, dicitur compositiuus: quia talis processus incipit ab effectu, qui componitur ex suis causis: sed, siue fiat processus a sanitate in potionem, siue e conuerso, semper erit processus resolutiuus, & semper procedetur a causa ad effectum, licet non secundum idem genus causae. Nam sanitas est causa potionis, & e conuerso. Sed sanitas est causa potionis in genere causae finalis: & potio est causa sanitatis in genere causae efficientis.

Ad quod dici potest, quod sinis est causa causa. rum: finis enim mouet agentem, & facit efficientem. Mouet enim finis agentem, vt agat, qui agendo fit efficiens rei. Et si sint aliqua duo, quorum vnum se habet, vt efficiens: aliud, vt finis: illud, quod se habet, vt finis, erit demonstrationis principium, & dicet: propter quid rei: illud, quod se habet, vt efficiens, erit demonstrationis conclusio, & dicet quid rei. Ideo Philosophus in Posterioribus loquens de diffinitionibus, quomodo se habet ad demonstrationem, vult, quod aliqua diffinitio sit demonstrationis principium, aliqua demonstrationis conclusio, aliqua est tota demonstratio positione differens. Dicemus enim, quod iratus primo appetit dolorem in contrario id est in inimico, & in eo, qui fecit sibi iniuriam, & ex hoc accenditur sibi sanguis circa cor. Illa autem accensio sanguinis est causa efficiens iram: sed dolor in contrario est finis irae, vel finis irati. Si ergo diffinitur ira, quod est appetitus doloris in contrario, ista diffinitio erit demonstrationis principium, & dicet: propter quid irae. quia data est per causam finalem. Sed si diffinitur ira, quod est accensus sanguinis circa cor, hoc erit demonstrationis conclusio: quia data est per causam efficientem. Et quia efficiens conparatur ad finem tanquam ad suam causam, cum finis, vt dictum est, moueat agentem, & faciat efficientem: si ergo efficiens habet aliquam causalitatem respectu finis; ipse tamen finis habet potiorem causalitatem respectu efficientis. Procedere ergo a sanitate ad potionem, non obstante, quod potio sit causa efficiens sanitatis, est processus resolutiuus a causa in effectu propter principalitatem, quam habet finis respectu aliarum causarum. Sed dices, o non eodem modo accipitur finis, vel sanitas, vt est potionis causa, & vt est potionis effectus. Nam sanitas in intentione est potionis causa, & est prior potione: sed sanitas in effectu, vel in executione est potionis effectus, & est posterior potione. Sed, vt patet, eadem res, & eadem sanitas est prius intenta, & est causa electionis potionis: &, vt est intenta, ordinatur ad seipsam, vt est adepta, vel vt quis est eam consecutus: sed magis habet rationem finis, vt est ab aliquo adepta, qu vt est ab eo intenta: quia bonum, quod se habet, vt finis: & malum, quod se habet, vt contrarium finis, sunt in rebus, non in anima Sanitas ergo, vt est intenta, & vt est in anima non sic habet rationem finis, sicut vt est in re, & vt est in se ipsa. Omnia autem haec verba diximus, vt intelligantur verba Philos. quod procedere a causa finali ad alia, vocat viam resolutiuam: sed procedere ab alijs, vel ab his, quae sunt ad finem ad ipsum finem, vocat viam compositiuam, innuens finem habere principalitatem quandam respectu aliarum causarum Sic & procedere ab his, quae sunt ad finem ad ipsum finem, vocat viam generatiuam: quia ea, quae sunt ad finem, se habent, vt generans, & vt efficiens respectu finis. Nam sicut se habet potio respectu sanitatis; sic etiam talis via potest vocari executiua, vel consecutiua: quia per ea, quae sunt ad finem, consequimur ipsum finem, & exequimur opera nostra, vt perueniamus ad finem.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod finis, vt est quoddam obiectum, & id, quod est ad finem, & vt est quodda obiectum, possunt non respondere eid etm actui, vel potest eorum esse non vnus actus. sed vt vnum est ratio alterius, prout finis est ratio cius, quod est ad finem, secundum quod huiusmodi, est semper corum vnus actus, & vnus voluntatis motus.

Ad secundum dicendum, quod si medium, & terminus vltimus consideretur vnumquodque in se; sic possunt ibi esse diuersi motus, sed prout vnum est rotn alterius, potest ibi esse vnus motus, vt si ire peregre est ratio, quare eatur per Sanctum Marcum, potest quis eodem motu ire per hoc in illud. Et si calidum est ratio, quare eatur in tepidum, potest eodem motu aliquis ire in tepidum, & calidum: quia tunc non accipietur tepidum, & calidum, vt aliud, & aliud: sed vt vnum propter aliud, & ex hoc vtrobiqui vnum tantum. sed si non continuetur motus, sed quiescatur in tepido, & post quietem in tepido fiat motus ad calidum, erunt tales plures motus: quia quod¬ libet eorum videtur esse secundum se intentum.

Ad tertium dicendum, quod datio eleemosynae propter inanem gloriam non est duo actus, sed vnus actus, & non est actus bonus, & malus: sed est malus, quia bonum constat ex tota sua causa: malum autem ex partibus deficientibus. Ad hoc ergo, quod actus sit bonus; oportet, quod sit bonus ex genere, & bonus ex fine: sed ad hoc, quod sit malus, sufficit alterum istorum.

Ad quartum dicendum, quod potest esse eadem cogitatio de fine, & de eo, quod est ad finem, & potest esse alia, & alia. Nam si cogitetur de vtroque, vt quodlibet est quoddam obiectum in se, erit alia & alia cogitatio. sed si hoc fiat, prout vnum est ratio alterius, poterit esse eadem.

Dubitatio I. Litteralis.

SVPER litteram primo quaeritur de illo verbo: Rectae sunt voluntates, si bona est illa, ad quam cuncta referuntur. Sed contra: Potest quis furati, vt det eleemosynam: cum ergo ista voluntas, quae est dare eleemosynam, sit bona: ergo ista voluntas, quae est furari propter hoc erit bona; Dicendum hoc esse intelligendum de his, quae de se sunt apta nata referri ad bonam voluntatem, & quae de se sunt ordinabilia ad bonam intentionem: sed furari, & quaecunque sunt de genere malorum non sunt ordinabilia ad bonam intentionem, vel ad bonam voluntatem. Possunt enim forte ex opere operantis sic ordinari: sed ex opere operato, & de se non sunt sic ordinabilia.

Dubitatio II. Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod non debemus Euangelizare, vt manducemus. Contra est, quod habetur in Glo. 1. ad Corinth. quod, qui arat id est Praedicator, qui corda aperit ad fidem, debet arare in spe stipendiorum temporalium: ergo euangeliza mus, vt manducemus. sic etiam Dominus in Euangelio ait: Edentes, & bibentes, quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Possumus ergo euangelixare, vt ex hoc consequamur corporalem refectionem; Dicendum, quod non debemus cuangelixare, ideo vt manducemus, hoc intendendo principaliter: sed tamen inquantum aliquid additum, & tamnquam aliquid adiectum possumus hoc intendere, & ex consequenti, iuxta illud: Primum quaerite regnum Dei, &c. Vel per euangelixare possumus intendere comestionem, non propter se, sed propter ipsum euangelix are: quia non possemus continuare praedicationem Euangelii, nisi sustentaretur corpus, & nisi manducaremus. Et quia per comestionem sustentatur vita corporalis, quae quasi nihil est respectu vitae aeternae, ad quam ordinatur praedicatio Euangelii: ideo despectiue, & quasi increpatiue loquitur Apostolus Corinth. primo: Si vobis spiritualia seminamus: non magnum est, si vestra carnalia metamus.

Dubitatio, 1II. Litterali.

VITTRIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: Finis vero voluntatis est illud, quod volumus. Contra: Finis semper habet rationem causae, & semper est illud, propter quod volumus: ergo non est illud, quod volumus; Dicendum, quod duplex est finis: obiectum, siue illud, quod volumus: & illud, propter est obiectum: siue illud, propter quod obiectum volumus: Aliter tamen, & aliter. Nam ipsum obiectum est finis ipsius actus, siue ipsius velle. Nam iste actus, qui est velle, est per ipsum volitum, vel propter ipsum obiectum: sed ipsum obiectum potest esse volitum propter aliquid aliud Vt si quis vult dare eleemosynam per amorem Dei, hoc volitum, quod est eleemosma, est finis ipsius actus, siue ipsius velle. Nam voluntas ordinat suum actum, & suum velle ad hoc obiectum, vel ad hot volitum, quod est eleemosyna. sed hoc obiectum, quod est eleemosyna, voluntas ordinat ad alium finem, vt ad amorem Dei. Ideo Magister ait in littera, quod finis est, quod volumus, & propter quod volumus: sed hoc est aliter, & aliter. Nam, quod volumus, est finis ipsius actus: sed propter quod volumus, est Vlterior finis: quia est finis ipsius voliti, vel ipsius obiecti.

Dubitatio TIIL Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod intentio interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur. Contra: Intentio dicit actum voluntatis: sed finis non dicit actum voluntatis: ergo &c. Dicendum, quod voluntas potest sumi dupliciter, vel pro ipsa potentia, quae est voluntas, velipro actu voluntatis. Vnde consueuit quis dicere: Haec est voluntas meaid is hoc volo. Ibi ergo voluntas non stat pro potentia, sed pro actu voluntatis. Rursus: Ipse actus voluntatis potest sumi formaliter, & tunc dicit ipsum velle, vel ipsum intendere, vt est actus voluntatis, & potest sumi materialiter, & tunc dicit ipsam rem volitam, vel ipsam rem intentam. Ex his patet, quomodo sunt intelligenda verba Magistri, videlicet, quod intentio interdum accipitur pro voluntate d est pro actu voluntatis, & tunc accipitur intentio formaliter. Interdum accipitur pro ipso fine. & pro ipsa re volita, siue pro ipsa re intenta, & tunc accipitur intentio materialiter.

Dubitatio V. Litteralis.

VITERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod intentio ad aliud respicit, propter quod volumus. Contra: Intentio est de fine: sed sinis, vt dictum est, potest dici, quod volumus, & propter quod volumus: ergo & intentio. Dicendum, quod in:entio est de fine, non de fine proximo, & immediato, secundum quem modum id, quod immediate volumus, est finis ipsius actus. sed accipitur intentio pro fine ipsius obiecti, secum dum quem modum intentio est de eo, quod volumus immediate, & de eo, propter quod volumus. Ex quo patet, quod intentio potestesse de fine vltimo, & de finibus intermedijs: non autem de eo, quod immediate volumus, quod non est finis alicuius obiecti, sed solum ipsius actus.

Dubitatio VI. Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod alia videtur esse voluntas, qua volo vitam eternam, & alia, qua volo pauperi subuenire. Contra: Eadem est voluntas, & idem est actus voluntatis, quo quis fertur in sinem, & in id, quod est ad finem; Dicendum, quod ex quaestione quaesita patet, quomodo eodem actu voluntatis possumus ferri, in finem, & in id, quod est ad finem, & quomodo non

PrevBack to TopNext