Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST XXXIX. De voluntate, quae magis in suo acta, quam alia potentia, deprauatur.

HIC AVTEM ORITVR QVAESTIO. In ista Distinctione, vt supra dicebatur, specialiter Magster inquirit, cum voluntas sit potentia naturallis animae, sicut Intellectus, & Memoria: quare ratio peccati magis attribuitur voluntati, quam intellectui, vel memoriae. Circa quod duo facit: quia Primo determinat de quaestione predicta secundum opinionem illam, quod omnia, quae sunt, inquantum sunt, bona sunt. Secundo determinat de dicta quaestione acumum opinionem aliam, quod actus voluntatis malus nullo modo est bonus, ibi: [Qui vero dicunt. Circa primum duo facit: quia Primo mouet quaestionem praefatam. Secundo circa quaestionem illam mouet quaestionem aliam, bi: [e ed odtuc quaeritur. Circa primum quatuor facit: quia Primo quaeritur quare ratio peccandi attribuitur voluntati, cum sit potentia naturalis, sicut & aliae potentiae. Secundo respondet ad quaestionem praefatam, quod omnia inquantum sunt, bona sunt. Ipsa ergo voluntas, prout dicit potentiam, vel prout dicit actum inquantum est, bona est: sed prout dicit actum inordinatum, habet ibi esse peccatum. Tertio aggrauat quaestionem praefatam, quare non sic habet esse peccatum, sie sit inordinatio in intellectu, sicut si sit inordinatio in voluntate. Quarto respondet ad hanc obiectionem dicens, quod voluntas potest dicere ipsam vim, & ipsam potentiam, & sic non est ibi ratio peccati, sicut nec in intellectu, nec in memoria, Sed si voluntas non dicat ipsam vim, vel ipsam potentiam, sed ipsum actum, tunc ibi inordinatius est peccatum. Secunda ibi: [Au hoc facise.] [ Tertia ibi: [Vybi potest ab ersrationahisiter.] IQuarta ibi: TAd quod illi dicunt. ITunc sequitur illa pars: [5ed ad boc quaeritur. Iin qua mouet aliam quaestionem, quae non est proprie alia quaestio: sed est quaedam aggrauatio predictarum difficultatum. Circa quod tria facit: quia Primo quaerit, si velle malum est malum, quare intelligere, & memorari malum, non est malum. Secundo respondet dicens, quod alterius generis est actus voluntatis, quam memoriae, & intellectus: quia actus voluntatis est ad aliquid adipiscendum: vt qui vult adipisci malum, malus est. sed actus intellectus, & memoriae sunt ad aliquid cognoscendum, vel sciendum: quia tam intellectus, quam memoria deseruiunt cognitioni, & scientiae. Et quia scire malum non est malum: ergo &c, Addit dictum quorundam, quod dicit esse improbum, videlicet, quod actus intellectus, & memoriae sunt mali. Secunda ibi: Tad quod insi ditunt.] I Tertia ibi: [Quamuis eorum quidam. ITunc sequitur illa pars: [Qui vero dicunt. Iin qua determinat de quaestione proposita secundum opinionem aliam, videlicet, quod actus voluntatis malus nullo modo potest dici bonus. Circa quod quatuor facit: quia Primo facit, quod dictum est. Secundo mouet quandam difficultatem de verbo Ambr. quod homo naturaliter vult bonum, quomodo hoc esse habeat. Tertio huic difficultati annectit aliam difficultatem, videlicet, vtrum sit eadem voluntas, vel idem motus voluntatis, quo quis naturaliter vult bonum, & quo quis voluntarie subdit se peccato. Quarto respondet ad hanc quaestionem, vel ad hanc difficultatem secundum varias opiniones. Secunda ibi: [Praeterea quaerim solet.] Tertia ibi: [An est eadem voluntas. Quarta ibi: [Proposita est quaestio. ] Circa quod quatuor facit: quia Primo recitat opinio nem quorundam, quod non est idem motus voluntatis, quo quis naturaliter vult bonum, & quo vult malum. Secundo dat causam, quare homo dicitur naturaliter velle bonum: quia hoc est secundum naturam conditam: quia conditus est secundum naturam rectam, perquam poterat euitare omne malum, & poterat semper se praeseruare in bono. Tertio dat aliam causam quare homo dicitur naturaliter velle bonum: quia superior scintilla rationis nunquam extinguitur. Quarto determinat de quaestione proposita secundum opinionem aliam, videlicet, quod vna est voluntas, & vnus motus voluntatis, quo homo naturaliter vult bonum, & ex vitio vult malum. Secunda ibi: [et quare naturasis dicitur.] ITertia ibi: [Superior enim scintilla. Quarta ibi: [lii autem dicunt. IEt in hoc terminatur sententia praesentis Distinct.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum