Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De voluntate eiusque depravatione

QVAESTT. I. De voluntate, eiusque deprauatione.

CIRCA hanc Dist. quaeruntur, tria principaliter: Primo no quaeritur de ipsa voluntate. Secundo de ipsa synderesi. Tertio de ipsa conscientia. Circa primum queruntur tria: Primo, quare in voluntate dicitur esse peccatum. Secundo, quare in alijs viribus non di¬ citur esse peccatum. Tertio, quomodo hoc veritatem habeat, quod homo naturaliter velit bonum.

Articulus 1

ARTIC. I An in voluntate possit esse peccatum. Conclusio est affirmatiua.

Dm. 14.q. 74. art. 1. & 3. Et a sent d 3 3. q. 41. art1. Btde Nao q. 4. att 4 & 3. Iuer. 4 49. q. 4.

AD PRIMVM sic proceditur: Videtur, quod in voluntate non possit esse peccatum: quia voluntas, siue accipiatur pro potentia, siue pro actu, videtur ad imaginem pertinere. Nam in his tribus viribus: in Memoria, Intelligentia, & Voluntate ponitur esse imago Dei; sic etiam, prout hae tres vires per suos actus tendunt in sua obiecta, potest sibi assignari imago. sed peccatum non videtur posse esse in his, in quibus est imago: quia tunc imago tolleretur per peccatum, iuxta illud Prophetae: In imagine 3 pertransit homo, & tamen frustra turbaturt ergo licet homo frustra turbetur, & inordinate se habeat; tamen transit in imagine, & propter hoc non amittit imaginem: ergo &c.

Praeterea, vt dicitur in 2. de Gener. propter longe distare a primo principio, est generatio, & corruptio in rebus. Illa ergo, quae immediate respiciunt primum principium, vt videtur, non possunt esse subiecta corruptioni, & non possunt esse subiecta peccato. Sed inter caeteras potentias voluntas magis immediate recipit influentiam primi agentis: quia illuminationes fiunt a Deo in nos per Angelos: sed gratia, & charitas immediate sunt a Deo in nobis: ergo &c.

Praeterea Ioamu dicitur: Qui facit peccatum, seruus est peccati: sed seruitus potissime repugnat voluntati: ergo in voluntate non debet poni peccatum.

Praeterea defectus peccati non debet attribuiilli, in quo non potest poni talis defectus, nisi ponatur in alio. Sed non potest esse defectus in voluntate, nisi ponatur defectus in ratione, iuxta illud Philosophi in 3. Ethi. Omnis malus ignorans. ergo non poterit esse malitia in voluntate, nisi sit ignorantia in intellectu.

Praeterea, sicut se habet error ad cognitiuam, ita se habet culpa ad appetitiuam: sed phantasiae appropriatur falsum, vel error: cum ergo phantasia pertineat ad partem sensitiuam: ergo non ad voluntatem, sed ad appetitum sensitiuum appropriabitur peccatum, & culpa.

IN CONTRARIVM est Ang. in de vera Religqui ait: Omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium, non est peccatum.

Praeterea eo ipso, quod voluntas est ex nihilo, potest deficere, & potest ibi esse peccatum: ergo &c.

RESOLVTIO. Voluntati praesertim, tanquam in anime regnodomine, ratio peccati adscribi debet. ea enim proprie vtitur, & fruitur caeterir alijs. Adde, quod adeam solam fuga, & persecutio pertinent: ipsius que munus est secundum actum suum determinare: cum cogi non possit: quam uis eam necessitari non negemus.

RESPONDEO dicendum, quod licet argumenta ad hoc videantur tendere, quod in voluntate possit esse peccatum; quaestio tamen hic proposita specialiter quaerit, quare ratio peccati specianter attribuatur voluntati: quia hoc modo introducitur haec quaestio a Magistro in littera. Et quia hoc modo debent proponi quaestiones, secundum quod proponuntur in textu. Soluta tamen hac quaestione, quare ratio peccati potissime attribuatur voluntati, soluta erit quaestio proposita, videlicet, vtrum in voluntate habeat esse peccatum, & quomodo ibi habeat esse peccatum.

Probabimus autem quinque vijs, quod ratio peccati specialiter est attribuenda voluntati. Vel prima via sumatur ex eo, quod voluntas sola, proprie loquendo, est domina in regno animae. Secunda via ex eo, quod ad solam voluntatem, proprie loquendo, pertinet vti, & frui caeteris aliis. Tertia ex eo, quod ad solam voluntatem pertines fuga, & persecutio. Quarta ex eo, quod ad solam voluntatem pertinet, quod non possit cogi, licet possit necessitari. Quinta ex eo, quod ad solam voluntatem pertinet se determinare secundum actum suum.

Prima via sic patet: nam solus homo inter huiusmodi sensibilia habet dominium suorum actuum. Ideo Damasc. lib. 2. c. 12. ait: Irrationalis enim est appetitus irrationalium, & aguntur, & ducuntur a naturali appetitu irrationalia: ergo non dominantur suis actibus: quia magis aguntur, quam agant. Propter quod Aug. 9. super Gen. vult, quod irrationalia praesente concupiscibili, non possint non concupiscere. Et quia istud dominium est in hominibus ex parte voluntatis: ideo ratio peccati voluntati attribuitur magis, quam alijs viribus.

Secunda vla sic patet: na tota ratio peccati sumitur ex vsu, & fruitione: quia, vt ait Aug. 10. do Trinit. tota peruersitas hominis sumitur exeo, quod male vtitur, & male fruitur. Ipsae ergo res bonae sunt, sed vsus ipsarum rerum potest esse bonus, & D malus: ordinatus, & inordinatus. Et si bene considerentur verba Magistri in littera, totam rationem peccati, vel culpae attribuit inordinationi actus voluntatis. Res ergo ipsae bonae sunt, siue sint membra, siue motus eorum, & potentiae ipsae bonae sunt, & actus potentiarum. Ipse etiam actus voluntatis, inquatum est, bonus est. quod negare non possumus, cum sit quaedam res, & quoddam ens, & omnia talia sint a Deo tamquam a primo ente: nisi enim Deus esset in creatura, & cooperaretur actioni creaturae, vt pluries per Aug. super Gen. ostendimus, extincta esset operatio creaturae. Nam licet res non sint destitutae proprijs operationibus; illas tamem operationes exercere non possent, nisi Deus esset intimus cuilibet rei latenter, & intime cooperans actionibus rerum. Est ergo Deus in ipsa voluntate cooperans voluntati, vt possit exire in actum suum. Quidquid ergo in illo actu est realitatis, quidquid entitatis, totum attribuendum est Deo: quidquid defectus attribuendum est nobis, vel voluntati nostrae.

Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod bonus est pes, & bonus est motus pedis: sed pede, & motu pedis possumus male vti, vt si vtamur eis eundo ad fornicandum, vel ad furandum: & bene vti si vtamur eis eundo ad Ecclesiam ad laudandum Deum. Et si volumus hoc adaptare ad voluntatem; dicemus, quod pes voluntatis est amor eius, vt dicit Glo. super illo verbo habito in Psalmo: In laqueo isto, quem abscondisti comprehensus est pes meus. sed isto amore, & isto pede potest voluntas male vti, & inordinate, vt si per huiusmodi pedem, vel amorem non moueatur super debita materia. Vel si talis actus cadit super debitam materiam, vt puta, quia amat, & vult facere eleemosynam, non vtitur hac actione propter debitam intentionem, siue propter Deum, sed propter inanem gloriam. Omnes enim res, & omnia entia, secundum quod sunt, bona sunt; vsus tamen eorum potest esse malus. Nam si loquamur de rebus exterioribus, bonum est aurum: sed cum male vteris auro, cum aurum alienum pertractas, inuito domino: bona sunt membra, bonae sunt potentiae, & earum actus: sed voluntas male vtitur membris, & potentijs, & actibus earum, & actu suo proprio, cum inordinate vtitur eis. Est ergo vsus voluntaria ordinatio rerum.

Sed dices, quod ordinare spectat ad intellectum Ad quod dici debet, quod ostendere, quomodo vna res debeat ordinari ad aliam, pertinet ad intellectum: sed exequi talem ordinem spectat ad voluntatem. Vnde Augustinus ait, quod vti est assumere aliquid in facultatem voluntatis. Et quia vti est referre vnum ad aliud, & frui est quiescere in aliquo: omnia ista pertinent ad volilntatem. Et quia totum meritum, & totum demeritum sumitur ex eo, quod male, vel bene vtimur, & fruimur rebus: omnia haec attribuenda sunt voluntati potissime, & principaliter.

Tertia via sic patet: nam intellectus iudicat, & ostendit voluntati, quid fugiendum, quid prosequendum. Ipse enim intellectus non proprie est mouens: quia non est mouens effectiue, & potestatiue: sed solum est mouens iudicatiue, & ostensiue. Iudicat enim, & ostendit voluntati quid fugiendum, & quid prosequendum: sed ad ipsam voluntatem spectat prosequi, & fugere: quia tota ratio peccati sumitur ex eo, quod prosequimur fugienda, & fugimus prosequenda. Ideo ratio peccati potissimie voluntati debet attribui, & non solum ratio peccati, sed etiam & ratio meriti ei est potissime tribuenda.

Quarta via sic patet: quia sola uoluntas non potest cogi, & non potest necessitari, hoc est quam tum ad obiectum in generali: quia quilibet de necessitate uult esse beatus, sed in speciali non sic necessitatur: quia non omnes ponunt beatitudinem in eadem re; quidquid tamen sit de obiecto, tamen quantum ad ipsa opera, dum sumus in uia, communiter loquendo, nunquam necessitamur: sed, ut ait Philosophus, sumus domini a principio vsque ad finem. Et quia de quolibet opere voluntas potest uelle, & non uelle, cum ex hoc sumatur tota ratio peccati, & meriti, simpliciter loquendo, attribuenda sunt voluntati. Locuti enim sumus de operibus: quia quaecunque talia voluntas potest velle, & non velle. Nam. licet de necessitate quilibet uelit esse beatus; tamen propter difficultatem, quae potest esse in operibus, non de necessitate quilibet vult facere opera, sine quibus beatitudo haberi non potest. Quinta via sic patet: Quia quidquid recipitur in aliquo, recipitur secundum modum reciplientis. propter quod quidquid recipitur in voluntate, recipitur voluntarie. ideo dicitur voluntas cogi non posse: quia facere voluntarie est contrarium ei, quod est facere coacte. Potest tamen voluntas necessitari, quia potest sibi ostendi aliquid sub omni ratione boni, secundum quem modum necessitatur ad volendum: quia nihil potest a voluntate esse non volitum, nisi sub ratione mali, & nihil volitum, nisi sub ratione boni: tamen quando ostenditur voluntati aliquid sub ratione boni vno modo, & sub ratione mali alio modo, vt puta fornicatio ostenditur voluntati ab intellectu sub ratione boni: quia delectabilis, & sub ratione mali, quia contra legem Dei, voluntas relinquitur in sua potestate, vel ad volendum, vt proponitur ei sub ratione boni, vel ad non volendum, vt proponitur ei sub ratione mali. Et quia nihil indeterminatum, secundum quod huiusmodi potest exire in suum actum; ideo voluntas antequam dicatur simpliciter velle, oportet, quod determinet se. Potest enim contingere, quod ex tali ostensione actiuetur voluntas, & adgeneretur in ea quidam amor boni in generali, qui amor non erit sufficiens ad hoc, quod voluntas velit, vel nolit illud bonum: sed voluntas determinabit seipsam, vel ad consulendum intellectum, vel ad prosequendum obiectum, quia bonum: vel ad fugiendum, quia malum. Et, vt saepius diximus, si quaeratur: Vtrum talis determinatio dicat actum; patet, quod non oportet, quod dicat actum: sed sufficit, quod dicat desistere ab actu. Nam desistendo ab ipso sequendo, vel fugiendo, determinat se ad intellectum consulendum de prosecutione, & fuga. Et dato, quod intellectus in vniuersali consulat ad prosecutionem, vel fugam, tale iudicium non necessitabit voluntatem, quin adhuc possit obiectum ostensum prosequi, quia bonum: & fugere, quia malum. Et si dicatur omnis malus ignorans; dicendum est talem ignorantiam non semper esse in vniuersali: sed aliquando est solum in particulari, secundum quem modum voluntas infecta inficit iudicium intellectus. Sed postquam voluntas determinauit se quantum ad intellectum, ad hoc oportet, quod determinet se quantum ad obiectum: Vtrum velit ipsum prosequi, quia bonum: vel fugere, quia malum. Et si quaeratur, vtrum haec determinatio dicat actum; Dicemus, vt prius, quod sufficit, quod dicat desistere ab actu. Nam desistendo a cogitatione de fugiendo, quia malum; determinat se ad prosequendum, quia bonum, & econuerso. Et quia in tali determinatione consistit tota ratio peccati, & meriti; ideo haec potissime sunt attribuenda voluntati.

Aduertendum autem: quia, quod dictum est de fornicatione, quae est bonum secundum sensum, & malum secundum rationem: vel est bonum secundum quid, & secundum apparentiam, & malum simpsiciter, & secundum &istentiam, veritatem habet de his, quae se habent e conuerso. Nam ire ad Ecclesiam ostenditur voluntati, vt bonum, quia ex hoc placebit Deo: & vt malum, quia non potest fieri sine corporalilabore, vel sine aliqua carentia corporalium delectationum.

RESP. AD AROVM. Ad primum dicendum, quod imago potest tolli per peccatum, & potest non tolli: quia quantum ad potentias, vel quantum ad vires nunquam tollitur. Semper enim remanent vires illae, in quibus consistit imago, videlicet: memoria, intelligentia, vel intellectus, & voluntas. Sed quantum ad ipsos actus bonos potest tolli: quia potest anima per memoriam, intelligentiam, & voluntatem vitare non circa actus bonos, sed circa actus malos. quod cum sit potissime attribuendum voluntati, cuius est applicare vires, & potentias, & actus suos bonos, & Ordinatos, vel malos, & inordinatos.

Vel possumus dicere, quod est imago creationis naturalis, & est imago recreationis, & similitudinis gratuitae: prima non potest tolli, quia semper manet natura. Propter quod de illa potest intelligi, quod in imagine pertransijt homo: sed secunda potest tolli, quia non semper manet gratia. propter quod de hac potest intelligi, quod dicitur: Imaginem eorum ad nihilum rediges.

Ad secundum dicendum, quod prout influentia est a primo principio per actionem primi principij, in tali actione, vel in tali ordine non potest esse defectus: quia defectus non est attribuendus Deo, sed creaturae: sed si talis ordo dicat actionem creaturae, secundum quem modum tendere in finem, dicit actionem voluntatis adiutae per gratiam, cum voluntas sit quid defectiuum, & possit deficere, poterit in hoc esse peccatum.

Ad tertium dicendum, quod seruitus coactionis repugnat voluntati. propter quod non potest voluntas cogi ad seruiendum peccato: sed seruitus voluntariae subiectionis non repugnat voluntati: quia potest voluntas voluntarie se subiicere seruituti peccati.

Ad quartum dicendum, quod defectus in ratione, sine quo non potest esse defectus in voluntate, non est ignorantia in vniuersali: sed sufficit, quod sit in particulari, quae potest esse voluntaria, & ex infectione voluntatis.

Ad quintum dicendum, quod hoc non est dictum, quod falsitas possit esse in intellectu, quia si intellectus intelligeret sine phantasia non esset in eo sic error. Si ergo falsitas appropriatur phantasiae, hoc erit tanquam causa, sine qua non potest. sic etiam quantum ad peccata carnalia possunt talia peccata appropriari appetitui sensitiuo tanquam causae, sine qua non potest.

DVB. LATERALIS. An, non nisi in vnitate determinatio consissat. conclusio esi affirmatiua.

VLTERIVS,quia intellectus hominis non quiescit, dubitatur de determinatione voluntatis tacta in solutio ne principali, quid sit, & qualiter habeat esse. Dicendum, quod non est determinatio vbi est aliqua pluralitas, quia vnitas de se determinationem importat. In nobis autem quantum est ex parte appetitus intellectiui, siue voluntatis sunt multae pluralitates, quia est ibi pluralitas ostensorum, pluralitas attrahentium, pluralitas vocantium. Sunt enim plures vocantes nos, quia vocat nos Deus, Diabolus ad malum simpliciter: ad bonum autem secundum quid, & secundum apparentiam. In potestatem tamen nostra est determinare nos ad hoc, vel ad illud, & se qui hunc, vel illum. Vnde Dam. lib. 2. cap. 30. ait, quod in nobis autem est, vel permanere in virtute, & sequi Deum ad hanc vocantem, vel recedere a virtute, quod est in malitia fieri, & sequi Diabolum ad hanc vocantem. Et sicut est dare plures nos vocantes, vel pluralitatem vocantium. Et possumus nos per voluntatem determinare ad se quendam hunc, vel illum, Deum videlicet, vel Diabolum: sic est dare pluralitatem nos attrahentium sensum, videlicet, & rationem. Nam sensus nos trahit ad bonum secundum carnem, & secundum sensualitatem, & ad bonum sic delectabile, ad quod, vtplurimum vocat nos Diabolus ratione malitiae contentae, sed ratio trahit nos ad bonum simpliciter, & secundum legem Dei, ad quod vocat nos Deus ratione virturis annexae. Et quod dictum est de vocantibus, & trahentibus, veritatem habet de ipsis bonis ostensis. Nam vtrum que bonum ostendit voluntati intellectus, vel ratio, videlicet, bonum delectabile secundum. carnem, ad quod vocat Diabolus, & bonum secundum legem Dei, & secundum rationem, ad quod vocat Deus. Et si nos possumus sequi hunc vocam tem, vel illum: possumus nos determinare per voluntatem ad hoc bonum, ad quod vocat iste: vel ad illud bonum, ad quod vocat ille. Nihil enim potest esse volitum nisi sub ratione boni. sed quantum ad cadere sub appetitu, vel quantum ad esse volitum non refertur, vt dicitur in 3. de Anima in c. de mouente esse bonum apparens, vel existens. Ex his autem patere potest, quomodo voluntas potest se determinare: cum in potestate voluntatis sit sequi hunc vocantem, vel illum, & huncid est sensum trahentem, vel illum, id est, intellectum, & sequi hoc bonum a ratione ostensum, quod est fecundum sensum, vel illud, quod est secundum legem Dei. Ex his etiam patere potest, quid importet hoc nomen, videlicet determinatio volum tatis. Nam, vt tactum est, non est determinatio nisi respectu plurium. quandiu enim voluntas est indeterminata, claudicat, & vacillat in duas partes: sed eo ipso, quod desistit ab vno, determinat se ad aliud, quia circa vnum, vt vnum, non est vacillatio. Habebunt ergo se ista per ordinem, quia voluntas primo se determinat desistens ab vno ostenso, siue ab vno trahente, siue vocante: Ex isto autem desistere ab vno sequitur adhaesio ad aliud: Haec autem adhaesio potest esse duplex, quia, vel adhaeret ei tanquam fini, & haec adhaesio vocatur intentio: vel tanquam ei, quod est ad finem, & haec adhaesio vocatur electio. Possunt autem ad haec adaptari verba Dam. 2. lib. c. 22. volentis, quod voluntas Primo consiliat. Secundo iudicat. Tertio sententiat. Quarto disponit. Quinto eligit. Post haec facit praeceptum in membris, & deinde vtitur. Sed duo prima de his septem, quae assignata sunt, videlicet consiliari, & iudicare, non competunt voluntati elicitiuae, sed possunt conpetere imperatiue, vel inclinatiue. quia potest imperare, vel inclinare intellectum ad consiliandum, siue ad inquirendum, & secundum consilium, & inquisitionem factam iudicandum, secundum quem modum consiliari pertinet ad appetitum inquantum inclinat intellectum ad consiliandum. Propter quod Damasc, in prefato lib. & cap. diffinit consilium: per comparationem ad appetitum dicens: Consilium est apperitus inquisitiuus de rebus, quae in nobis sunt, id est, in potestate nostra. sed reliquae quinque pertinent ad ipsum appetitum. Nam ipsa sententia, vt pertinet ad voluntatem, potest dici determinatio voluntatis. Nam hoc est sententiare, se determinate habere disponere potest referri ad intentionem. Nam nisi homo fundet, vel firmet se in aliquo intento, non potest disponere de agendis. Eligere, quod pertinet ad electionem facere impetum in membris, dicit in clinare membra ad actus suos, vel potentias ad actiones suas. Vti vero dicit assumptionem actus membrorum, vel actuum potentiarum in facultatem voluntatis, vel vsus, dicit applicationem talium actuum ad ipsas res, vel applicationem rerum ad alias res. Vtitur enim voluntas manu, & motu manus, & vtitur baculo, ad quem applicat motum manus, & vtitur re alia, vtputa equo, vel alia bestia, ad quam percutiendo applicat baculum. Et quod dictum est de manu, baculo, & bestia: intelligendum est de alijs bestijs, & de alijs membris, & de aliis rebus, & etiam de potentiis animae alijs a voluntate, quae sunt aptae, natae obedire voluntati. Potest enim voluntas vti talibus, vt vult, etiam si non sint facta ad illum vsum, quia potest vti sotularibus ad hauriendum aquam, quamuis ad hoc non sint facta.

Adaptauimus ergo verba Dam. modo, quo dictum est, licet ipse aliqua illorum verborum aliter adaptet. Et nos etiam x. Dist. de eisdem verbis quantum ad aliqua fecimus alias ad aptationes: sed haec despicienda non sunt, quia aliquando per diuersas adaptationes per amplius, & perfectius veritas elucescit

Articulus 2

ARTIC. II. An in intellectu, caterisque viribus peccatum esse possit. Conclusio est negatiua.

D. Tho. 1. 2. q. 74. ar. 7. 7. 9. & 10. Et 2 Sent. d. 33. q. 1. 4. nt de Ver. q. 15. ar. 3. & 5. Et de Malo. q. 8. Tho. ArE. d. 33. q. principall. Cprad. 38. q. 1. Dur. d. 39. q. 1.

SECVNDO quaeritur: Vtrum in alijs viribus, & potissime in intellectu possit esse peecatum, vel culpa. Et videtur, quod sic: quia cogitatio est actus intellectus, sed in cogitatione potest esse peccatum, quia homo confitetur de malis eogitationibus. ergo &c.

Praeterea peccatum, vel culpa est operatio contraria ei, quae est hominis, in eo, quod homo. sed talis operatio est ipsius intellectus, quia homo est homo per animam intellectiuam: defieere ergo in his, quae sunt secundum intellectum, est defectus hominis in eo, quod homo, & videtur esse culpa, & peccatum: ergo &c. Praeterea opposita sunt apta nata fieri circa idem. Cum ergo peccatum opponatur virtuti, & virtus habeat esse in intellectu, iuxta illud in principio Secundi Ethi. duplici autem virtute existente, hac quidem intellectuali &c. Ergo & peccatum habet esse in intellectu,

Praeterea infidelitas est maximum peccatum, & est in intellectu, cum fides tanquam in subiecto sit in intellectu, ergo &c.

Praeterea aliquae scientiae sunt prohibitae, vt nicromantiae, sed nihil est prohibitum nisi, quia peccatum: Ergo aliquae scientiae sunt peccatum. sed omnis scientia est in intellectu, ergo &c.

IN CONTRARIVM est: quia illud, quod excusat peccatum non est peccatum, sed defectus ipsius intellectus, id est, ignorantia excusat peccatum. Iuxta illud: Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci: ergo &c.

Praeterea: Illud, quod non est in potestate nostra, non est peccatum: sed defectus intellectus, id est, ignorantia secundum, quod huiusmodi, non est in potestatae nostra. ergo &c.

RESOLVTIO. Ratio peccati in alijs viribus a voluntato, etiam in intellectu esse non potest. Aotus enim anime ad res in intellectu non est: cum ibi motus rerum tantum ad animam referatur. Nam cognoscert malum, non est malo adhaerere. Adde, quod actus intellectus se habet ad opposita.

RESPONDEO dicendum, quod secundum August. in de vera Relig. omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium, non est peccatum. Omnes ergo iliae viae tactae in superiori quaestione, quod in sola voluntate est peccatum, locum habebst in hac quaestione, videlicet, quod in alijs viribus secundum se non habet esse peccatum. Et si actus aliarum virium sunt peccatum, hoc est inquantum sunt voluntarii, vel prout in eis est voluntatis consensus, vel, vt sunt imperati a voluntate. vt si Deus vellet iudicare alias vires, quantum ad actum suum, & potissime vires illas, quae sunt subiectae voluntati: possunt respondere illae vires, quod Deus subiecit eas voluntati. Sicut ergo imperauit voluntas: sic etiam vires illae in actiones suas. Totus ergo homo punitur, & totus praemiatur, sed in punitione totius hominis proprie, & potissime non punitur nisi voluntas, quia intantum aliquid est poena, & punitio inquam tum est voluntati displicens, & intantum est retributio, & praemiatio, inquantum est voluntati placens. Et licet omnes rationes in superiori quaestione tactae, vt ad solam voluntatem potissime spectatratio peccati: possint ad hanc quaestionem adaptari, quod in alijs viribus, secundum quod huiusmodi, non habet esse peccatum; Adducemus tamen quatuor vias ad propositum. Quarum prima via erit, quod in actu voluntatis est motus animae ad res, quod non est sic in actu intellectus. Secunda via sumetur ex eo, quod in actu intellectus est motus rerum ad animam, quod non sic est in actu voluntaris. Tertia via sumetur ex eo, quod cognoscere malum, vt est actus intellectus non est adhaerere malo, sed per se loquendo magis vitare malum: cum malum non possit vitari nisi cognitum, sed non sic est in actu voluntatis. Quarta via erit, quod actus intellectus est ad opposita. quia, qui bene difsinit, contraria consignificat. Intellecto enim vno contrariorum, intelligitur reliquum, sed non sic est in voluntate, quod volito vno contrariorum, sit volitum reliquum.

Prima via sic patet: Nam secundum Philosophum in 6. Metaph. bonum, & malum sunt in rebus: Cum ergo motus sit in eodem genere cum rebus, ad quas est motus, actus voluntatis, qui est animae ad res, in quibus est bonum, & malum: dicitur bonus, vel malus, prout terminatur ad bona, vel proutterminatur ad mala. Si ergo actus voluntatis terminatur ad bonum, & propter bona media, erit bonus. sed si terminatum ad mala, & ad mala media, erit malus. Nam bonum constat ex rota sua causa: Malum autem ex particularibus defectibus. Ad hoc ergo, quod actus voluntatis sit bonus: oportet, quod sit bonus terminus, & bonum medium, per quod itur ad illum terminum: sed ad hoc, quod actus voluntatis sit malus: sufficit, quod alterum illorum sit malum. Et quia non sic est in actu intellectus, quod ibi sit motus animae ad res, in quibus habet esse bonum, & malum, quia bonum, & malum sunt in rebus: ideo est haec diuersitas inter voluntatem, & intellectum.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex eo, quod in actu intellectus est motus rerum ad animam. Intellectus ergo in intelligendo vilia non fit vir lis, sed vilia nobilitantur ex eo, quod sunt in intellectu, quia in intelligendo res mouentur ad animam, sed in volendo vilia fimus viles, quia in volendo vilia anima mouetur ad res viles, & collocatur in vilibus, & fit vilis. Iuxta illud: Quia vilis factus es &c.

Tertia via sic patet: Nam cognoscendo mala per se loquendo non adhaeremus malis: Immo magis vitamus mala, quia quanto magis consideramus, quid est malum: cum sit quidam defectus, & quaedam priuatio boni, magis abhorremus malum, & minus adhaeremus ei. Ex parte autem voluntatis non sic, quia velle malum est adhaerere malo: Non ergo malum intelligere, quid est malum: cum ex hoc non adhaereamus malo: sed est malum velle malum, quia ex hoc adhaeremus malo. Amor enim, qui se tenet ex parte voluntatis ponit amantem extra se, & collocat ipsum in re amata. Ideo ait Dio. 4. de Diui. Nom. quod amor est extasim faciens non dimittens sui ipsorum esse amatores, sed amatorum, id est, rerum amatarum. Amor ergo est extasim, id est, excessum faciens, quia eleuat amantem extra se, & collocat ipsum in re amata. Amando ergo vilia, & mala adhaeremus vilibus, & malis, collocamur in Vilibus, & malis, & fimus viles, & mali.

Quarta via ad hoc idem sic patet: Nam actus intellectus est oppositorum, quia non potest cognosci vnum contrarium sine cognitione alterius. quantum ergo ad cognitionem intellectiuam semper opposita opponuntur iuxta se. sed opposita iuxta seposita magis elucescunt: quia bonum apparet magis bonum, & malum magis malum. Et quia iste modus competit intellectui per se, quia aliter non verificaretur propositio illa, quod, qui bene diffinit contraria consignat, nisi ad actum intellectus per se loquendo concurrerent contraria, consequens est, quod ex virtute cognitiua quodlibet contrariorum apparet magis tale, vt ex hoc bonum nobis magis placeat, & malum magis displiceat. sed in actu voluntatis non sic, quia si vnum contrariorum est volitum, vel placens, aliud est non volitum, & displicens. Ex placentia enim mali adhaeremus malo, & fimus mali, & fit in nobis displicentia boni oppositi malo.

Cum ergo quaeritur: Vtrum in alijs a voluntate possit esse peccatum; Dici debet, quod potest ibi esse peccatum materialiter, sed formaliter est malum ex parte voluntatis, quia motus pedum quantum est de se, & ex natura sua bonus est, sed in genere morum, & vt est volitus potest esse bnnus, & malus, prout ad alium, & alium finem, vel ad aliam, & aliam intentionem ordinatur a voluntate.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod cogitatio non est mala nisi, prout est voluntaria, & ordinata ad intentionem malam: cum non sit in potestate voluntatis retrahere potentias alias sibi subiectas a suis actionibus. Et si non potest voluntas obuiare, quin aliquando incipiamus cogitare mala: tamen si faciat totum, quod in se est, & statim cum incipiunt cogitatio nes illae, & dum sunt paruulae, occidit eas, & allidit eas ad petram, id est, Christum: multo magis est ibi de merito, qnam de demerito, & si est ibi aliquid demeriti est veniale: ratio ergo peccati, & meriti potissime ad voluntatem est referenda.

Ad secundum dicendum, quod operatio intellectus non est hominis, secundum quod homo, nec habet rationem meriti, vel demeriti, nisi vt habet ordinem ad voluntatem. Nam illa sunt hominis in eo, quod homo, quae procedunt ex libero arb.

Ad tertium dicendum, quod peccatum, prout hic de peccato loquimur, habet rationem culpae, & demeriti, sed nulla virtus habet rationem meriti, vel demeriti: nisi, prout actus eius est a voluntate elicitus, vel a voluntate imperatus, vt omnia haec potissime a voluntate dependeant, Et si distinguitur virtus intellectualis a virtute morali: actus tamen virtutis intellectualis non est meritorius nisi prout ordinatur ad finem, secundum quem habet esse bonitas morum. Nam, vt supra diximus, moralia sunt inter finem, & finem, sicut naturalia inter formam, & formam. Ad quartum dicendum, quod fides est in intellectu: tame ad assentiendum his, quae sunt fidei, requiritur actus voluntatis. Iuxta illud Aug. Et si caetera quis possit nolens, credere non potest nisi volens. Debemus ni. in his, quae sunt fidei secundum sniam Apostoli captiuare intellectum nostrum in obsequium Christi. Ipsa etiam infidelitas si esset inuincibilis non esset peccatum, sed debemus crede re, quod nunquam est inuincibilis, quia si homo facit totum, quod in se est ad sciendum, quid recte credere debeat, Deus reuelaret ei per se, vel per Angelum suum, sicut fecit Cornelio, de quo habetur Act. 10.

Ad quintum dicendum, quod nullae scientiae, si scientiae sunt, sunt de se prohibitae: possunt tamen esse prohibitae per accidens, vt homo vacet altioribus scientijs: sicut in aliquibus studijs prohibetur, ne legantur ibi leges, vt homines vavacent studijs Canonum, vel studio Theologiae. Et, quod dicitur de scientijs Nicromanticis. Dicendum, quod non sunt scientiae, sed deceptiones.

Articulus 3

ARTIC. III. An homo naturaliter velit bonum. Conclusio est affirmatiua.

D. Tho. 1. 2. 4. 10.a. 1. Et 2. Sent d. 39. q. 2. 3r. 1. Et de Ver. q. 22. ar. 1. Gand. Quol. 1. q. 17. Dur. d. 39. q. 3.

TERTIO quaeritur: Vtrum homo naturaliter velit bonum. Et videtur, quod non. quia, quod est naturale est idem apud omnes: sed non omnes hoies volunt bonum: ergo &c. praeterea ad id, quod est naturale, non assuescimus, nec ad propositum, nec ad contrarium. Nam si lapis millies eiciatur Deorsum, non propter hoc magis ibit Deorsum, & etiam si eiiciatur sursum non assuescet ad eundum sursum: sed ad bonum, & ad eius contrariim possumus assuefieri: ergo &c.

Praeterea, quod est secundum naturam, semper est in suo actu, sed si deficit, hoc est in paucioribus, sed malum, vt est in pluribus: ergo &c.

Praeterea per illud, quod est naturale, nec meremur, nec demeremur, sed volendo bonum meremur: ergo &c.

Praeterea illud, quod est naturale non tollitur per peccatum, quia etiam in Daemonibus naturalia remanserunt splendida, vt dicit Dion. 4. de Diui. Nom. sed velle bonum tollitur per peccatum: ergo &c.

IN CONTRARIVM est:quia intellectus, siue virtus cognitiua perficitur naturaliter in cognitione veri. Iuxta illud Philosophi in principio Metaphysicae: "Omnes homines natura scire desiderant". Ergo & voluntas naturaliter perficitur in volendo bonum, ergo &c.

Praeterea homines sunt natura boni: Ergo appetitu naturali naturaliter tendunt in bonum: ergo &c.

RESOLVTIO. Omnes bomines natura honum appetunt: vt pater ex animae natura: ex potentijs ei additis: ex habitibus ipsit potentijs adiunctis: ex actibus ab ipsis productis: ex denique obiectis, in quibus actus ipsi terminantur.

RESPONDEO dicendum, quod Magister in littera verificat hanc propositionem, quod homo naturaliter vult bonum dupliciter: Primo referendo hoc ad naturam conditam, quia natura humana condita est naturaliter bona, & fuit taliter condita, quod homo semper naturaliter potuisset perseuerare in bono. Si autem homo factus est malus: hoc non fuit ex natura, sed ex peruersa voluntate.

Aliam autem causam assignat, quod homo naturaliter velit bonum, quia est in eo superior scintilla rationis, quae, vt ait Hieronymus etiam in Chaym non potuit extingui. Et quia est in homine talis scintilla naturaliter: Ideo arguere possumus, quod homo naturaliter velit bonum,

Possumus autem praeter has duas vias tactas tangere quinque vias, quod homo naturaliter velit bonum. Vt prima via sumatur ex ipsa natura aiae. Secunda ex potentijs superadditis naturae. Tertia ex habitibus superadditis potentijs. Quarta ex actibus, qui eliciuntur ab habitibus, vel a potentijs. Quinta ex obiectis, in quae terminantur huiusmodi actus.

Prima via sic patet: Nam anima est naturae rationalis: sicut Angelus est naturae intellectualis. Anima enim naturaliter ratiocinatur, & discurrit, & non simul fertur in conclusiones, & in principia eo modo, quo supra dicebatur. sed Angelus naturaliter non discurrit, vt ex hoc dicatur magis naturae intellectualis, quam rationalis: cum ergo anima sit naturae rationalis, & malum sit contra rationem, consequens est, quod anima natura liter non velit malum. sed velit bonum. Et si malum est contra naturam animae, quae est rationalis, multo magis est contra naturam Angeli, quod est intellectualis: Angelus ergo fuit factus malus non natura, sed peruersa voluntate.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex ipsis potentijs, & maxime ex potentijs rationalibus, quae sunt intellectus, & voluntas, quae sunt potentiae rationales, vel spirituales: quia sunt potentiae immateriales non affixae organis: Potentiae autem materiales, & affixae organis: cuiusmodi sunt sensus & sensualitates: forte nos inclinant ad malum: sed potentiae rationales naturaliter nos inclinant in bonum, quia secundum Philosophum semper ad optima deprecatur ratio: Immo, quod sensualitas est apta, nata obedire rationi, &, quod Deus sic ordinauit animam, quod omnia, quae sunt in potestate nostra, sunt apta, nata obedire rationi: consequens est, quod homo, qui est ratione praeditus, naturaliter velit bonum.

Tertia via ad hoc idem sumitur ex ipsis habitibus superadditis potentijs. Nam, vt ast Dam. 2 lib. c. 30. Virtutes sunt secundum naturam, & vitia contra naturam. Cum ergo per virtutes inclinemur in bonum, & per vitia in malum: consequens est, quod moueri in bonum est secundum naturam, & moueri in malum est contra naturam. Philosophus etiam loquens de virtutibus in 2., Ethi. ait, quod ad virtutes sumus apti per naturam perfecti autem ex assuetudine.

Quarta via ad hoc idem patet, si consideremus ipsos actus, qui eliciuntur ex ipsis potentijs, vel ex ipsis habitibus, quod naturaliter tendunt in bonum, secundum quem modum loquitur Apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carnem, vt non quaecunque vultis illa faciatis: dans ex hoc intelligere, quod homo naturaliter vult bonum: si autem vult malum, hoc est ex concupiscentia carnis aduersus spiritum, & ideo non quaecunque volumus illa facimus, quia volumus bonum naturaliter: facimus autem malum ex concupiscentia carnis. Et ad Rom. dicii tur. Non enim quod volo bonum, ago: sod, quod odio malum, facio. quod dictum in idem redit cum dicto priori: videlicet, quod homo naturaliter vult bonum, & odit malum. Dicemus ergo, quod istud velle bonum naturaliter est impefectum: sed perficitur ex assuetudine quantum ad virtutes acquisitas, vel ex gratia quantum ad infusas, & hoc satis innuit Philosophus cum ait, quod ad uirtutes, & ad bonum sumus apti per naturam: Perfecti autem per assuetudinem. Voluntas enim faciendi malum semper est mixta, quandiu sumus in uia, sed uoluntas faciendi bonum potest esse non mixta, secundum quem modum loquitur Augu. 4. Confes quod quocunque se uertit anima hominis, ad dolores figitur alibi, quam in te, id est, quam in Deo. quia semper frunt mala cum remorsu conscientiae, vt ex hoc omnis inordinatus animus sibiipsi poena existat. Quod autem ex ipsis actibus nostris possimus ostendere. nos naturaliter velle bonum: possumus adducere auctoritatem August. de Ciui. Dei. Quod intantum aliquid vitium est, inquantum contra naturam est, & quod omne vitium contrariatur naturae. Et ibidem ait, quod omne vitium naturae nocet. Cum ergo generale sit fugere nociua, & prosequi proficua, naturale est prosequi bonum, & fugere mala.

Quinta via ad hoc idem potest sumi ex ipsis obiectis, in quae tendunt actus nostri. Nam, vt ait Dion. 4. de Diui. Nom. Etenim boni gratia sunt omnia. Et subdit, quod omnia facimus bonum desiderantes. Et subdit, quod nullus ad malum aspiciens facit, quae facit. Et addit, quod malum est praeter viam, praeter naturam, & praeter voluntatem. Cum ergo malum sit praeter naturam, & praeter voluntatem: consequens est, quod omnes naturaliter velint bonum. Propter quod ex ipsis obiectis arguitur, quod homo naturaliter velit bonum.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod natura est determinata ad vnum, & ideo nisi impediatur, semper tendit in vnum: Voluntas autem non est sic determinata ad vnum. Vel possumus dicere, quod natura est determinata ad vnum etiam in particulari nisi impediatur, sed voluntas est determinata ad vnum in generali, vel in vniuersali, quia quilibet in generali vult esse beatus, & non vult esse miser, & quilibet generaliter vult bonum, & non vult malum. Et ex ista generali, & vniuersali inclinatione dicitur homo naturaliter velle bonum: In particulari tamen haec diuersificari possunt, quia ex ista particulari inclinatione voluntas non semper fertut in bonum existens, sed multoties fertur in bonum apparens.

Ad secundum dicendum, quod velle bonum non est ita naturale homini: sicut tendere deorsum est naturale lapidi, quia illud est naturale lapidi simpliciter, & absolute: sed velle bonum est natura le homini: sicut est ei naturale esse virtuosum: Philosophus autem in principio Secundi Ethic. Determinans de naturalitate virtutum ait, quod apti sumus ad virtutes per naturam: Perfecti autem per assuetudinem: Ideo non est simile de lapide, quod inducebatur pro simili.

Ad tertium dicendum, quod vt tactum est in his, quae sunt determinata ad vnum, semper se quitur actus nisi impediantur, & impedimentum est in minori parte. Sed voluntas loquendo simpliciter non est sic determinata ad vnum: sed homines habent quandam generalem inclinationem ad bonum, sed ista inclinatio non est perfecta, vt homines bene faciant in maiori iparte, sed perficitur per assuetudinem, quantum ad virtutes acquisitas, vel per gratiam quantum ad infusas. Non ergo loquendum est in hac parte de hominibus generaliter, quia illa inclinatio generalis est imperfecta. Sed loquendum,est de hominibus perfectis pet virtutem, qui, secundum quod huiusmodi, vtplurimum volunt bonum. Nec tamen propter hoc recedimus a proposito, quin homines naturaliter velint bonum. Sed hoc est per quandam inclinationem naturalem non perfectam, vt est per habita manifestum.

Ad quartum dicendum, quod in naturalibus, quae sunt simpliciter determinata ad vnum, non meremur, nec demeremur, sed voluntas non est sic naturaliter determinata ad vnum, & solum habet quandam aptitudinem naturalem ad huiusmodi determinationem.

Ad quintum dicendum, quod inclinatio naturalis nunquam tollitur per peccatum, quia semper remanet quaedam scintilla rationis, & qui dani remorsus conscientiae, qui potest appellari vermis, qui etiam in damnatis non moritur. Iuxta illud Esaiae: Vermis eorum non morietur, licet in damnatis iste vermis sit cum omni inhabilitate reuertendi ad bonum, & licet in damnatis iste vermis non sit forte nisi dolor de tanto bono perdito. In viatoribus vero iste vermis est quaedam displicentia mali, & quaedam inclinatio ad bonum: Propter quod argumentum factum potest trahi ad propositum nostrum, vt ex hoc non concludatur, quod homo naturaliter velit bonum.

PrevBack to TopNext