Quaestio 2
Quaestio 2
De synderesi
DEINDE quaeritur de Secum do principali. videlicet de Synderesi. Circa quam quaeruntur tria. Primo, quid sit synde. esis: Vtrum sit potentia, vel habitus, vel, quid debeat dici. Secundo: Vtrum in sgnderesi possit esse error, vel peccatum. Tertio: Vtrum srnderesis possit extingui.
Articulus 1
D. Tho. 1. p. q. 79. at. 12. Et 2. Sent. d. 34 q. 3 at. 3. Etde ver. q. 16. ar. 1. D. Bon. d. 39. ar. 1. q. 1. 41. 2. q. 1. Ric. d. 39. q. 7. Sco. d. 39. q. 1. Tho. Arg. d. 39 q. 1. ar. 3. Dur. d. 39. q. 4.
AD PRIMVM sic proceditur: Videtur, quod synderesis sit quaedam potentia, & sit idem, quod liberum arb. Nam hoc est libere arbitrari, libere iudicare. Nam arbitri vocantur iudices Cum ergo srnderesis sit idem, quod coniudicium. Et dicatura syn, quod est con, & eresi, quod est electio, vel iudicium. Nam Hugutio in deriuationibus suis dicit, quod aeresis est idem, quod electio: vnde haeretici dicuntur ex eo, quod quilibet eligit sibi doctrinam, quae sibi placet. Et quia electio non potest esse sine iudicio intellectus: Ideo synderesis idem est, quod coelectio, vel coniudicium. Et quia tale iudicium est liberum: videtur, quod synderesis sit quaedam potentia, & est idem, quod liberum arbitrium, vel liberum iudicium.
Praeterea videtur, quod synderesis non sit habitus, quia habitus tollitur per obliuionem, vel alio modo. sed synderesis nunquam tollitur, quia vt habetur in littera, numquam extinguitur: ergo &c.
Praeterea in synderesi nihil scribitur: sed in ipsa potentia potest aliquid inscribi: Propter quod in 3. de Anima, dicitur de intellectu, quod est quaedam potentia, & quod a sui primordio est sicut tabula rasa, in qua nihil est scriptum: Potentiae ergo competit, quod in ea aliquid inscribatur, sed in synderesi dicuntur inscribi prima principia agibilium: ergo &c.
Praeterea srnderesis semper inclinat ad bonum: sicut sensualitas semper ad malum. Cum ergo sensualitas dicat quandam potentiam: consequens est, quod & synderesis potentiam.
IN CONTRARIVM est: quod potentiae rationales sunt ad opposita. Si ergo synderesis dicit potentiam, dicit potentiam rationalem, sed hoc stare non potest cum ipsa sit determinata ad vnum: ergo &c.
Praeterea si spnderesis non dicit potentiam, non potest dicere eandem potentiam cum rationali, quia diuiditur contra rationem, nec potest esse potentia alia a ratione, cum synderesis pertineat ad intellectum, & intellectus, vt est potentia cognitiua, vel iudicatiua non sit nisi vna potentia. Nam intellectus agens est sicut lux, ad quam non spectat, nec cognoscere, nec iudicare: sed super phantasmata irradiare, sicut lux non diiudicans, nec cognoscens irradiat super colores.
RESOLVTIO. Synderesis non est siberum arbitrium: nec est intellectus. quia principia agibilium continet: extenditur ad voluntatem: & simpliciter iudicatiua non est.
RESDONDEO dicendum, quod Philosophus 6. Ethic. enumerat quinque dicens: "Quinque secundum numerum sunt, ars, sapientia, scientia, prudentia, & intellectus." Si ergo poterimus haec quinque videre, quid sint: poterimus ex his inuestigare, quid sit synderesis. Philosophus autem ibidem dat differentiam inter prudentiam, & artem, quia prudentia est recta ratio agibilium: ars est recta ratio factibilium. Possumus & has duas, videlicet prudentiam, & ai tem distinguere a sapientia, & scientia. quia prudentia, & ars sunt in intellectu practico: sapientia, & scientia in speculatiuo. Possumus etiam distinguere inter sapientiam, & scientiam, qui sapientia superat scientiam quantum ad certitudinem. Vnde Philosophus in eodem 6. dicit, quod sapientia inter artes est certissima, & hoc idem vult Philosophus in primo Metaphysicae, dicens sapientiam inter scientias esse certissimam Est enim scientia de istis inferioribus, vel de istis sensibilibus: sapientia autem est de diuinis, & de substantijs separatis, quae sunt causae istorum inferiorum. Et quia certior est scientia de causis quam de causatis: sapientia inter scientias est certissima. Augustinus tamen 17. de Trinita. dans differentiam inter sapientiam, & scientiam: ait quod haec est sapientiae, & scientiae recta distinctio, quod ad sapientiam pertinet aeternarum rerum cognitio actualis: ad scientiam vero temporalium rerum cognitio rationalis. Quid ergo dicemus intellectum esse, qui quinto ponebatur inter ipsa enumerata:m Ad hoc respondet Philosophus, quod intellectus est principiorum. Ergo si synderesis reducetur ad aliquod illorum quinque, reducetur ad intellectum, qui est habitus principiorum. sed principia habent esse in duplici genere, quia quaedam pertinent ad intellectum speculatiuum, quaedam ad intellectum practicum. Nam sicut differunt agibilia a speculabilibus: sic differunt principia agibilium a principijs speculabilium. Synderesis ergo specialiter dicit habitum principiorum agibilium. Poteri mus ergo distinguere inter intellectum, & synderesim, vt synderesis dicat habitum principiorum agibilium: Intellectus vero principiorum speculabilium. Et quia intellectus extensione sit practicus, vt dicitur in 3. quia intellectus non fit practicus nisi per appetitum: ideo extendendo se ad appetitum, vel ad voluntatem dicitur fieri practicus. propter quod si habitus principiorum absoluto nomine potest dici iudicatiuus habitus principiorum agibilium non debet dici iudicatiuus, sed coniudicatiuus, id est, simul iudicatiuus: cum intellectus non fiat practicus, & agibilis nisi extendendo se ad voluntatem. Propter quod esse coniudicatiuum, vel simul iudicatiuum dicitur intellectus propter extensionem, quam habet ad voluntatem: ad hoc, quod sit practicus, & agibilis. Synderesis ergo continens principia agibilium non dicitur simpliciter iudicatiuus. sed coniudicatiuus: Ideo habitus talium principiorum nominatus est synderesis, id est, coniudicatiuus.
Viso, quomodo habitus principiorum agibilium dictus est sonderesis, id est, coniudicatiuus propter extensionem ad voluntatem: facile est videre quare talis habitus non meruit vocari intellectus: cum habitus principiorum speculabilium dicatur intellectus. Sed ad hoc facilis est responsio. Nam cum in speculabilia tendat intellectus per seipsum: in agibilia, vt extendit se ad voluntatem: Ideo habitus principiorum speculabilium nominatus est eodem nomine cum potentia, & dictus est intellectus, sed habitus principiorum agibilium sortitus est aliud nomen a potentia intellectiua, & dictus est sinderesis. Verum, quia quaestio est: vtrum synderesis sit potentia, vel habitus, oportet declarare quare potius dicitur habitus, quam potentia. Eadem etiam quo esse posset de principijs speculabilibus, quare intellectus respectu eorum potius dr habitus, quom potentia. Ad quod dici potest, quod actus praecedentes habitum sunt imperfecti, sed sequentes sunt perfecti: & ion ad designandam perfectionem in talibo, siue sit hoc respectu agibilium, respectu quorum dicitur synderesis, siue speculabilium, respectu quorum est intellectus, magis talia duter habitus, vel potentia pfecta per habitum, quom dicant potentia nuda, cum sic voluntas detur de ipsa potentia, per quam volumus de ipso actu, quo volumus, & de ipso obiecto, quod volumus: sic & synderesis, quae dicit habitum principiorum agibilium potet dicere ipsam potentiam intellectiuam per talem habitum, vel ipsum actum egredientem a tali habitu, vel ipsum obiectum, vt, quod dicitur talem habitum, quod totum conuenit propter perfectionem, quam importat habitus. Et quia proprie non dicuntur talia nisi per comparationem ad habitum, qui est synderesis: Ideo potissime dicitur synderesis de ipso habitu.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod liberum arbitrium, & synderesis dauer se habere modo opposito. sed vltra hanc oppositionem importat synderesis determinationem quandam. Habent. ne se illa duo secundum oppositionem quandam, quia liberum arbitrium dicit ipsam potentiam, quae est voluntas, vt habet ordinem ad iudicium intellectiuum. sed synderesis econuerso dicit ipsum iudicium intellectiuum, vt hebet ordinem ad voluntatem, vel vt se extendit ad voluntatem. quia, vt potest patere per habu, synderesis est habitus principiorum agibilium, & intellectus non fit agibilis, vel practicus nisi per extensionem ad voluntatem. Sed synderesis vltra tale iudicium sic extensum importat de terminatio nem quandam, quia per spnderesim de terminamur ad dandum rectum iudicium de agibilibus. Et quia determinatio potentiae fit per habitum: ideo synderesis non dicit ipsam potentiam nudam, sed dicit ipsum habitum, vel dicit potentiam perfectam per habitum. sed de hoc perfectius infra tangetur.
Ad secundum dicendum, quod synderesis non dicit habitum quocunque modo, sed dicit quendam habitum connaturalem. & ion non tollitur, vel non impeditur nisi fiat immutatio in natura, sicut in dementibus. quod etiam in habitu principiorum speculabilium veritatem habet, quod per obliuionem non tollitur.
Ad tertium dicendum, quod inscriptio aliqua potest accipi dupliciter, vel tanquam in subiecto, & hoc modo inicriptio sit in potentia, quae subiicitur ipsi inscriptioni, secundum quem modum loquitur philosophus. Quia intellectus noster nascit sicut tabula rasa, & postea inscribuntur ibi species. Alio modo potest accipi inscriptio non subiicitiue, sed per quandam continentiam, & sic in quolibet habitu intellectiuo, siue sit speculatiuus, siue practicus, dater inscribi omnia contenta in illo habitu, sicut in habitu scientiae Geometriae sunt habitualiter inscriptae os, propositiones Geometrieae contentae in tali habitu: sic in synderesi per quandam continentiam dauer esse inscripta omnia agibilium principia contenta in tali habitu.
Ad quartum dicendum, quod appetitus sensitiuus de se magis est determinatus ad vnum, quam appetitus intellectiuus: vel potentiae sensibiles de se sunt magis determinatae ad vnum, quam rationales, cum dicatur specialiter de potentis rationalibus, quod sunt ad opposita. Cum ergo synderesis dicat, quid determinatum in potentia rationali, cum talis determinatio fiat per habitum, idoo non proprie dicit nudam potentiam, sed magis dicit habi tum, vel potentiam perfectam per habitum.
Articulus 2
SECVNDO quaeritur: vtrum in synderesi possit esm error, vel peccatum. Et videtur, quod sic. quia, vt dictum est, in svnderesi est habitus principiorum agibilium, sed inter agibilia istud est maxi mum principium, quod serui Dei sunt honorandi. Et cum dicitur Io. Venit hora, & nunc est, vt omnis, qui interficit &c. Corruptum ergo erat in eis illlud principium, quod Apostoli tanquam serui Dei erant honorandi, non occidendi.
praeterea synderesis respectu rationis nostrae, vel intellectus, se habet sicut vertex, vel sicut caput. Sed aliqui sunt, qui totaliter sunt corrupti. Iuxta illud Esa. Omne caput languidum, & omne cor moerens a planta pedis vsque ad verticem non est in eo sanitas: ergo &c.
Praeterea potentiae rationales secundum Philosophum se habent ad opposita: sed synderesis est potentia rationalis, vel aliquid in potentia rationali: ergo &c.
Praeterea opposita sunt apta fieri circa idem, sed virtus, & vitium sunt opposita. Cum ergo in synderesi sit opus virtutis, quia inclinat ad bonum: erit ibi etiam opus vitii, & poterit corrumpi per peccatum.
IN CONTRARIVM est, quia bonum potest esse magis purum, quam malum, quia inuenitur aliquid, quod non est nisi bonum. sed non potest inueniri aliquid, quod sit pure malum. ergo inuenitur aliquid in nobis, quod semper inclinat ad malum, vt fomes: ergo multo magis inuenitur, quod semper inclinat ad bonum, vt syderesis.
Praeterea quod est naturale, est semper, & vbique, sed synderesis est quidam habitus nobis connaturalis: ergo semper, & vbique habet suum effectum: & semper, & vbique inclinat ad bonum.
RESOLVTIO. In synderesi error proprie vel peccatum esse non potest. Id quod non latet, si intellectus aliis, voluntati, subflantisque separatis comparetur.
RESPONDEO dicendum, quod triplici via inuestigare possumus, quod in ipsa synderesi, proprie loquendo, non cadit corruptio, vel error.
Vt prima via sumatur, prout intellectus noster comparatur ad omnia alia. Secunda prout, comparatur ad voluntatem. Tertia prout comparatur ad substantias separatas.
prima via sic patet Sic n. idemus in omnibus alijs, quia semper mobile innititur alicui immobili. Et ideo Augustinus probat. 8. super Gene. quod non mouetur solus digitus nisi sit fixa palma, & non mouetur palma nisi fixus sit cubitus, nec cubitus nisi fixus sit humerus, nec planta pedis, nisi fixus sit talus. Semper enim mobile sumit initium ab immobili. Ideo probatur in Physicis, quod est deuenire ad vnum omnino immobile, a quo est omnis motus. Et istud immobile est Deus, de quo ait Boetius, quod stabilis in se manens dat cuncta moueri. Si ergo in alijs motibus motus incipit ab immobili, oportet, quod in motu rationis sit hoc idem, quod incipiat ab immobili. Et quia motus rationis incipit ab habitu principiorum, oportet talem habitum esse quid immobile, & oportet principia, quae assumimus in arguendo, & in ratiocinando, esse immobilia, & esse per se nota, vt circa illa non &cadat dubitatio. Et ideo dicitur. 1. Physic. quod principia oportet manere. Et si principia manent in istis generabilibus, & corruptibilibus, quia semper manet materia, semper manet priuatio, semper manet forma, sed non semper manet haec forma, vel illa, & semper manet priuatio: Licet non semper haec, vel illa, quia materia nunquam expoliatur vna forma, nisi induatur alia, vt hoc modo semper maneat forma. Et nunquam induitur vna forma, nisi priuetur alia, vt hoc modo semp maneat priuatio. Et si in istis sensibilibus generabilibus, & corruptibilibus principia manent eo modo, quo possunt manere, multo magis in istis intelligibilibus principia oportet manere: quia ad principia non est ratio, & ad ea non est motus nec discursus, sed intellectus sine motu, & sine discursu fertur in principia. propter quod quamuis ad principia non sit ratio: est tamen aliquid ratione melius. Nam respectu eorum est intellectus, qui sine discursu rationis fertur in principia. Cum ergo synderesis dicat habitum principiorum agibilium, & principia oporteat manere, siue sint principia agibilium, siue speculabilium, quia vtraque oportet esse per se nota; oportet, quod in talibus, secundum quod huiusmodi, non cadat error, nec corruptio.
Secunda via ad hoc idem sumitur, prout in tellectus noster comparatur ad voluntatem. Nam non obstante, quod voluntas non possit cogi: Tamen potest necessitari, & determinari. Nam de necessitate quilibet vult esse Beatus. Et quando ostenditur voluntati aliquid sub omni ratione boni, sic determinatur voluntas, vt velit illud, quod non potest non velle. Et si sic est in voluntate, in qua omnia recipiuntur voluntarie, multo magis hoc est in intellectu, qui magis determinatur ad actum suum, quae voluntas. Illud ergo, circa quod necessitatur voluntas, se habet, vt finis, & vt Beatitudo: cum finis in voluntarijs se habeat sicut principium in intelligibilibus, oportet, quod circa principia sic determinetur inrellectus, siue sint agibilia, siue speculabilia, quod circa ea nullo modo vacillet, & nullo modo possit ibi esse corruptio, nec error.
Tertia via ad hoc idem sumitur, prout intellectus noster comparatur ad substantias separatas Nam oportet vniuersum esse connexum, & ideo ait Diony. 7. de diui. nomi. quod Deus semper fines primorum coniungit principijs secundorum. Habet enim vniuersum tres partes. In prima nm & in suprema parte sunt intelligibilia id est substantiae separate In secunda sunt rationalia, vt homines. In tertia sunt corporalia, & sensibilia, principia ergo suprema in rationabilibus attingunt fines id est infima in Angelis. Angeli ergo secundum se totos sunt intellectuales, quia nihil intelligunt cum discursu sed homines quasi secundum se totos sunt rationales, quia quasi omnia intelligunt cum discursu, & secundum modicam partem sunt intellectuales, quia modica intelligunt sine discursu. Haec autem sunt principia tantum, ad quae non est rationis discursus. Et quia principia sunt quid supremum in nobis: ideo supremum nostrum attingit, & coniungitur infimo in Angelis, quia quantum ad cognitionem principiorum sumus intellectuales, sicut Angeli. Et quia non est error, vel deceptio nisi quantum ad ea, quae intelligimus cum discursu, quae sunt dubitabiles propositiones: Ideo circa principia error, vel deceptio esse non potest. Hoc autem satis dedit intelligere Philosophus in principio secundi posteriorum: cum ait: Quaestiones sunt aequales numero his, quae vere scimus. Nam scientia est conclusionum, intellectus est principiorum. Cum ergo quaestio sit dubitabilis propositio, omnes conclusiones, serum dum quod huiusmodi, sunt dubitabiles. Quaestiones ergo id est dubitabiles propositiones sunt aequales numero ipsis scibilibus id est ipsis conclusionibus. Principia ergo non sunt dubitabiles propositiones, sed solum conclusiones. Et quia non contingit error vel deceptio, circa quae non contingit dubitare: Ideo circa principia error, vel deceptio non potest contingere. Et quia synderesis dicit habitum principaliorum agibilium: circa syderesim non est peccatum, nec corruptio, nec error, nec deceptio.
Sed dices, quod Philosophi quantum ad principis non loquuntur nisi de intellectu: sed Sancti, & Theologi quantum ad principia agibilium locuti sunt de synderesi. Si ergo quaeratur, qui magis proprie loquuntur; Dicemus, quod Theologi. Nam habitus principiorum agibilium non potest proprie vocari intellectus. Nam hoc proprie vocatur intellectus, in quod tendit potentia intellectiua immediate secundum se. sed quia in agibilia tendit intellectus non seoundum se, sed, vt se extendit ad voluntatem, quia intellectus extensiue fit practicus. ideo respectu agibilium non proprie dicitur esse intellectus, nec proprie dicitur esse iudicium, sed coniudicium. is cum alio iudicium, quia est tale iudicium cum extensione ad voluntatem, & hoc sonat synderesis, id est coniudicium.
Propter argumenta tamen sciendum, quod licet in synderesi, vel in ipsis principijs non possit esse malum, vel deceptio, tamen in accipiendo, sub, potest esse malum, & deceptio.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod haec duo simul stare non possunt, quod aliquis credat aliquos seruos Dei, & tamen occidendo eos credat se obsequium praestare Deo. Maior ergo propositio vera erat, quod serui Dei sunt honoram di, & contrarii sunt extirpandi, vel extirpatione digni. Sed in accipiendo, sub, non accipiebant, quod Apostoli erant serui Dei, sed quoderant contrarii Deo, vel erant contra eorum Deos, & ideo extirpabant eos: Omnes enim ponunt vnum solum Deum, sed plures credunt aliquid numinis esse in alijs, quos vocabant Deos, credentes, quod adorantes illos Deos non facerent iniuriam summo Deo.
Ad secundum dicendum, quod caput animae potest accipi pars rationalis, siue illa pars accipiatur, vt in ea est habitus principiorum, siue, vt ibi est habitus conclusionum. Et quia conclusiones sunt propositiones dubitabiles, & potest in eis esse error, & deceptio, ideo potest dici de malis, quod a planta pedis vsque ad verticemid est vsque ad rationem non est in eis sanitas, quia contingit malos male ratiocinari de agibilibus, & de eis malas conclusiones concludere.
Ad tertium dicendum, quod potentiae rationales se habent ad oppositam secundum se sumptae, tamen vt sunt determinatae per habitum secundum quod huiusmodi possunt esse determinatae ad bonum tantum.
Ad quartum dicendum, quod actus ipsius synderesis non est proprie actus virtutis, sed est quoddam praeambulum ad virtutem. Nam sicut natura inclinat ad bonum: tamen illa inclinatio non perficitur nisi per assuetudinem: sic synderesis tanquam habitus connaturalis, vt in sequenti quaestione patebit, per se inclinat ab bonum: tamen illa inclinatio non est perfecta, nec est actus virtutis, sed perficitur, & fit actus virtutis per assuetudinem quantum ad virtutes acquisitas, vel per gratiam quantum ad infusas.
Articulus 3
D. Thod. 33. q. 3 arti. 1. pponq. 39. arti. 3. q. 3. Ric. d33. q. vlti. Toh. Arg. d. 39. q. 1. arti. 3 Biel d. 39. q. 1.
TERTIO quaeritur: Vtrum syndere sis possit extingui. Et videtur, quod sic. quia synderesis videtur importare quendam remorsum conscientiae. Quia illa est superior pars rationis, quae semper in malefactis remurmurat. sed infideles non habent talem remorsum conscientiae, ergo &c.
Praeterea agens ex passione est poenitens, vt incontinens, quia cessante passione, cessat in eo ille malus appetitus. sed agens ex habitu, & ex electione, vt intemperatus est impoenitens, quia cessante illo malo motu, adhuc manet habitus. quae omnia possnnt haberi ex. 7. Tales ergo male agentes ex electione videntur habere synderesim extinctam: ergo &c.
Praeterea ex prouer. scribitur: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit: sed contemptiones, secundum quod huiusmodi non habent remorsum conscientiae, videtur ergo, quod in tali synderesi sit extincta.
Praeterea boni, qui sunt valde boni, in eis omnis inclinatio ad malum est extincta. ergo in his quae sunt valde mali extincta est omnis inclinatio ad bonum. sed hoc non potest esse nisi sit in eis extincta synderesis: ergo &c.
IN CONTRARIVM est Hieronymus, in littera, quod superior scintilla rationis id est synderesis Chaym non potuit extingui: ergo &c.
Praeterea profundissimum peccatorum videtur esse desperatio, quae est peccatum in Spiritum sanctum, sed etiam in desperatis adhuc manet illa scintilla rationis: ergo &c.
Praeterea etiam in damnatis habet esse vermis conscientiae, quod ex superiori scintilla rationis procedit: ergo &c.
RESOLVTIO. Synderesis extingui non potest, respectu hominis, a quo procedit. actum tamen eis secundum se in particulari, non vniuersali, vel ratione corruptionis factaein alio, extingui posse dicimus.
RESPONDEO dicendum, quod vt supra dixinus: synderesis in agibilibus se habet, sicut intellectus in speculabilibus. Et quia intellectus est habitus principiorum speculabilium: oportet, quod synderesis sit habitus principiorum agibilium. quamuis Philosophi totum dicant pertinere ad intellectum, qui est habitus principiorum, siue sint principia agibilia, siue speculabilia: tamen vr superius tangebatur, magis proprie loquuntur Theologi dantes proprium nomen habitui principiorum agibilium, vocantes ipsum synderesim, & non vocantes ipsum intellectum, qui est nomen potentiae. Nam illud debet vocari nomine potentiae, in quod tendit potentia secundum se. sed cum intellectus non tendat agibilia, secundum se, sed, vt se extendit ad voluntatem, oportet habitui principiorum agibilium dare aliud nomen ab intellectu, & ideo talis habitus vocatus est synderesis. His ergo visis, in hac quoae stione hoc ordine procedemus. quia primo conparabimus habitum principiorum agibilium ad habitum speculabilium. Secundo ex dictis respoedebimus ad quaestionem propositam, vtrum synderesis possit omnino extingui etiam in damnatis. Sciende ergo, quod vult Magister in Glos. 1. ad Heb. Deus voluit inseminare omni animae initia intellectus, & sapientiae, ex quo concludit, quod omnis anima resplendet. Ista ergo seminare quantum ad initia intellectus, qui est habitus initiorum, vel principiorum sapientiae: large accipiendo sapientiam, prout se extendit ad scientiam: non est nisi quidam splendor, id est quoddam lumen, quod possumus vocare lumen intellectus agen tis. quod est nobis naturaliter inditum. In quo lumine, vel in quo splendore sunt nota omnia initia, vel principia non solum intellectus, & sapientiae, quam tum ad speculatiua: sed etiam synderesis, & conscientiae, quantum ad agibilia. Nam in agibilibus synderesis, quae est habitus principiorum agibilium, se habet, vt intellectus in speculabilibus, qui est habitus principiorum speculabilium: & conscientia, quae respicit conclusiones agibilium, se habet sicut intellectus, vel sapientia, quae respicit conclusiones speculabilium. Conclusiones ergo tam agibilium, quam speculabilium non inseminauit Deus in nobis: quia non sunt notae in solo splendore, vel in solo lumine intellectus agentis: sed oportet discurrere a principiis ad conclusiones: ad hoc, quod habeamus notitiam eorum. Sed quia principia, siue speculabilium, siue agibilium sunt nota in solo lumine intellectus agentis, nec oportet ad haec cognoscenda per rationem discurrere: quia lumen intellectus agentis est nobis naturaliter inditum. Ideo vtraque talia principia dicuntur nobis naturaliter indita, & vterque habitus tam intellectus. quam synderesis dicitur esse nobis connaturalis: quia lumen intellectus agentis est nobis connaturale. Possumus etiam & alias conuenientias assignare inter principia speculatiua, & agibilia. Nam sicut in speculabilibus est dare plura principia, & omnia reducuntur ad vnum: sic & in agibilibus. Et sicut principia speculatiua cognoscimus inquantum terminos cognoscimus: sic & agibilia. Sunt en. principia speculatiua cones ai conceptiones in speculahilibus, quas quilibet probat auditas: vt puta, quod omne totum est maius sua parte: &, quod si aequalibus aequalia addas: onia erunt aequalia, & si aequalia demas, omnia remanebunt aequalia. Intelligendo enim quid totum, & quod pars: &cognoscendo, quod est aequale & quid inaequale, quid addere, & quid demere: statim pbamusid est approbamus cognoscimus, & assentimus, sic esse, vt praefata principia dicunt. Propter quod in solo lumine intellectus agentis sine alio discursu sunt talia principia nota. Et quod dictum est de principiis speculabilibus: veritatem habet de agibilibus. Sunt enim plura principia agibilium, quae contenta sunt in Decalogo preceptorum: tria pertinentia ad primam tabulam, & septem ad secundam. Ad primam quidem tabulam pertinet idola spernere: sanctificare sabbatha, id est aliquam partem de tempore nostro dare Deo, & non facere in ea opus seruile: & tertio, quod non debemus Dei nomen assumere in vanum, id est, quod non debemus periurare. In his enim tribus ordinamur ad Deum: in aliis septem ad proximum. Omnia enim haec sunt nota in lumine intellectus agentis. Intelligendo enim, quid est, quod in ralibus dicitur per nomen: solum lumine intellectus agentis sufficit ad cognoscendum ea, & ad assentiendum eis. Sunt ergo assignata plura principia speculatiua, quo pretinent ad habitum, qui diteu intellectus, & plura agibilium, quo ptinent ad habitum. qui dicitur synderesis: sed illa plura principia speculabilia possunt reduci ad vnum: videlicet ad hoc, quod non contingit simul affirmare, & negare secum dum veritatem, vt potest patere prer philosophum in 4sic omnia principia agibilium reducuncad vnum: videlicet ad hoc: Qd tibi non vis, alii non feceris, vt patet per Aug. in de decem chordis. Cum ergo quaeritur vtrum synderesis possit in aliquo extingui: patet, quod synderesis dicit habitum principiorum agibilium notorum in solo lumine intellectus agentis. statim enim cum quis considerat, & cognoscit, quid est furari: quid maechari, quid occidere: in solo lumine intellectus agentis cognoscit, quod non debet quis furari; vel maechari, vel occidere. Et statim adgeneratur in eo quaedam inclinatio, & quidam habitus ad haec non facienda. sed cauenda. Cum loquimur de extinctione talis inclinationis, vel talis habitus, vel loquimur de extinctione quantum ad lumen, a quo procedit: vel quantum ad actum, ad quem inclinat. Si loquamur de extinctione luminis, a quo procedit: cum illud sit lumen intellectus agentis, quod est nobis connaturale: patet, quod simpliciter loquendo extingui non potest. Sed si loquamur de actu, ad quem talis habitus inclinat, distinguemus: quia vel dicetur talis actus extinguiper corruptionem factam in alio, vel per deprauationem factam in seipso: per impedimentum factum in alio potest tale quid totaliter tolli: quia corrupto organo phantastico potest tolli omnis rationis vsus, vt patet in amentibus: quia aliquando sunt totaliter amentes: aliquando habent aliqua lucida interualla. Sed si loquamur de extinctione quantum ad deprauationem ipsius actus secundum se: patet, quod si talis actus deprauatur in particulari, quia malitia facit mentiri circa principia, saltem in particulari, vt habetur in 6. in vniuersali tamen nunquam deprauatur talis actus quin semper remurmuret in malefactis.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod infideles non habent remorsum conscientiae, sed hoc non est ex extinctione luminis intellectus agentis, cui inhaeret synderesis, cum illud lumen sit nobis connaturale, nec ex errore principiorum, circa quae versatur synderesis, sed hoc est ex accipiendo. Sciunt nm Infideles, & Haeretici, quod omnes debemus placere Deo, & credere traditis, & reuelatis a Deo. sed infideles peccare possunt in accipiendo. quia credebant, quod occidere Apostolos esset placere Deo, vel haeretici, & male credentes errant male intelligendo, quae sunt tradita a Christo.d est a Deo, vel quae sunt reuelata a tota Trinitate, & appropriate a Spiritu sancto, qui est verus Deus.
Ad secundum dicendum, quod agens ex habitu non oportet, quod agat ex electione in vniuersali, circa quae malitia corruptionem non causat, sed sufficit, quod agat ex electione in particulari, circa quae malitia est corruptiua principij, vel principiorum: quia corruptione sacta adhuc manet synderesis quantum ad vniuersalia, quae sic existens causat remorsum in conscientia, quo remorsu existente dicitur synderesis non esse extincta.
Et per hoc patet solutio ad tertium: quia hoc modo impius cum in profundum peccatorum venerit, dicitur contemnere, sicut agens ex habitu, vel ex electione dicitur contemnere. sed vt patet, simul cum tali contemptu stat lumen rationis in vniuersali, quo stante dicitur lucere, & resplendere synderesis, & habere vim suam, & causare remorsum conscientiae.
Ad quartum dicendum, quod in Beatis extincta est omnis inclinatio ad malum quantum ad operandum. sed in eis non est extincta synderesis: id est lumen rationis quantum ad malum cognoscendum, & quantum de euasione mali gaudendum, sic in damnatis est extincta synderesis, id est reddita omnino inhabilis ad penitendum de malo, sed non est extincta ad cognoscendum malum, vel ad dolendum de tanto malo. Ideo dicitur Esaiae vltimo, Quod ignis eorum non extinguetur quantum ad poenam sensus, & quod vermis eorum non morietur quantum ad poenam damni, quia semper habebunt vermem, id est remorsum conscientiae de tanto damno, & semper dolebunt in corde de tanto bono amisso. ideo communiter tenetur, quod magis dolebunt de poena damni, & de amissione boni, quia illud est infinitum, quam de poena sensus, & de acerbitate supplicii, quia illud supplicium non erit infinitum, sed finitum.