Quaestio 3
Quaestio 3
De conscientia
POSTEA quaeritur de tertio principaliter. sut de conscientia. Circa quam quaeruntur tria. Primo quid sit conscientia: Vtrum sit habitus, vel actus, vel potentia, vel quid sit. Secundo quaeretur de errore eius: Vtrum conscientia possit errare. Tertio de obligatione eius: Vtrum conscientia erronea liget.
Articulus 1
AD primum sic proceditur, videtur, quod conscientia sit potentia, quia non est subiectum vitii nisi potentia, quia habitus non est subiectum vitii, vel vittus, sed est ipsum vitium, vel ipsa virtus. sed conscientia est subiectum vitii, & immunditiae, & coinquinationis. Iuxta illud ad Titum: Coinquinatae sunt eorum, & mens, & conscientia.
Praeterea si dicatur, quod inquinatio non est in conscientia tanquam in subiecto: Contra: Nihil vnum, & idem potest esse mundum, & coinquinatum, nisi sit subiectum vtriusque, quia soli subiecto videtur hoc esse proprium, quia cum vnum, & idem numero sit susceptiuum contrariorum, vt eadem potentia susceptiua est virtutis, & vitii. Sed conscientia potest esse munda, & immunda: ergo & c.
Praeterea videtur, quod conscientia sit potentia, & sit idem quod liberum arbitrium: quia liberum arbitrium est idem, quod liberum rationis iudicium, sed hoc videtur esse conscientia, quia est idem, quod dictamen, vel iudicium rationis.
Praeterea conscientia, vel est actus, vel habitus, vel potentia, sed non est actus, qui semp manet actu: sed conscientia non semper manet actu, quia non semper cogitat homo actu de omnibus, de quibus est sibi conscius, immo aliquando nihil cogitat actu de aliquo tali. Nec etiam est habitus, quia si esset habitus, esset in parte rotnenali, sed in parte rationali, nullus est habitus particularium: cum ergo conscientia sit de particularibus, nec est actus, nec habitus: relinquitur ergo, quod sit potentia.
IN CONTRARIVM est, quia videtur, quod conscientia non sit potentia: Immo sit actus, quia conscientiae est aggrauare peccatum: sed aggrauare peccatum est actus rationis considerantis magnitudinem peccati: ergo &c.
Praeterea ad conscientiam spectat accusare peccatorem, immo nihil videtur aliud esse conscientia, quamaccusatio peccatoris, sed accusare est actus: ergo &c.
RESOLVTIO. conscientia non est potentia intellectiva nani ncc nuda potentia, sed tamen potentia intellectiua dici potest. Ibi enim scriptae sunt leges agibilium, contra quas dum agimus, contra conscientiam agere dicimur.
RESPONDEO pro dicendum, quod sicut syllogizamus & syllogizando iudicamus, quid verum, & quid non verum in speculabilibus: sic syllogiazamus, & syllogizando iudicamus, quid agendum, vel non agendum in agibilibus. propter quod per ea, quae concurrunt ad syllogizandum, vel iudicandum in speculabilibus, poterimus sententiare de agibilibus. Sed in speculabilibus est dare tria, intellectun. rationem, & scientiam, accipiendo large scientam pro scientia, & sapientia: sic & in agibilibus est dare tria, synderesim, rationem, & conscientiam, Erit ergo synderesis circa principium agibilium, sicut intellectus circa principia speculabilium. Ratio autem tam in agibilibus, quod in speculabilibus erit circa memoriam. Conscientia vero erit circa conclusiones agibilium, sicut scientia circa conclusio nes speculabilium. In speculabilibus ergo intellectus, qui versatur circa principia, ex hibebit maio rem rationem, quae discurrit, & accipit sub medio, assumet minorem. scientia vero versabit circa conclusionem. Sic etiam in agibilibus synderesis exhibebit maiorem, vrputa, quod nulli est iniuriandum. ratio, quae accipit sub medio, assumet minorem, videlicet, quod maechari, furari, occidere, &c. huiusmodi sacere est alteri iniuriari. ex hoc concludetur, & fiet in nobis conscientia, quod nihil tale est agendum: Ratio ergo est illud, per quod discurrit a maiori per minorem in conclusionem. Et quia medium est illud, per quod sic discurritur; Ideo ratio, per quam fit talis discursus, dicitur esse circa media, sicut intellectus est circa principia, & in agibilibus ratio est circa media, sicut synderesis circa principia. Circa conclusiones vero in speculabilibus erit scientia, in agibilibus conscientia.
Sed dices, quod cum discursus sit a principijs per media in conclusiones, vel sit a maiori per minorem in conclusionem, videtur, quod iste discursus non debeat simpliciter attribui medio, quia medium non ingreditur conclusionem. Ratio ergo, ad quam pertinet discurrere, non videtur, quod specialiter dici debeat circa medium, vel circa media,
Ad quod dici debet, quod licet medium non ingrediatur conlusionem secundum substantiam, ingreditur tamen secundum virtutem, quia virtute medii fit conclusio. Maior ergo propositio se hebet, vt terminus, a quo. Conclusio, vt termins, ad quem. Medium vero est illud, per quod discurritur, &i quod in conclusione concluditur maior extreni ras de minori. Est enim iste discursus quidam morus rationis. Sic enim videmus in motu corporali, q in termino, a quo nondum est inceptus motus in termino, ad quem, iam est finitus motus. in medio ergo est tota ratio motus. Sic in motu vel in discursu rationis tota ratio motus, vel tota ratio huiusmodi discur sus potissime dicit esse in medio vel in medijs. & quia medium se potest habere, v superius, &, vt inferius, tam in speculabilibus, in agibilibus: Ideo tam hic, quae ibi potest dici, est dare rationem superiorem, quae vacat aeternis consulendis: & inferiorem, quae vacat temporalibus disponendis. quod in agibilibus clare patet Nam si quis habeat conscientiam non esse maechadum, vel adgenerat sibi talem conscientiam per legem diuinam prohibentem mechiam, & dicentem Non mec haberis. Et hoc perti nebit ad rationem superiorem, vel adgenerabitur talis conscientia ex istis inferioribus, quia nemini est iniuriandum, & hoc pertinebit ad rationem inferiorem. Ronergo superiot consuluit aeterna, quia regit lege diuina, quo abeter no Deo est inspirata. sed ratio iferior sic disponitpalia, vt per ea nulli iniurietur, nullus damnificetur, nulli vituperium inferatur. Faciendo ergo contra praecepta Decalogi ordinando nos ad praeximum, iniuriamur proximo, Danificamus Rem po. Vituperamus nosipsos. Et ideo haec media arguere, non esse maechandum non esse furandum &c. huiusmodi, quia haec faciendo iniuriamut, ximo; Damnificamus Rempublicam: Vitupera mus nosipsos; Ex quorum quolibet tanquam ex speciali medio potest fieri specialis syllogismus: sic ergo arguere, & talia media sumere pertinebit ad ronem inferiorem. sed hebere conscientiam, talia non esse facienda, quia sunt prehibita a lege diuina, pertinebit ad ronem superiorem: & sicut in agibilibus est dare rationem superiorem, & inferiorem, sie in speculabilibus. Nam si arguamus virtutem aliqua p rationem sumptam a creaturis, poterit pertinere ad rationem inferiorem. sed si illae rationes sumantur ex inspirationibus nobis factis, pertinebunt ad rationem superiorem. Ex his autem apparere potet, quid est conscientia. Nam sicut supra dicebamus de synderesi, quod synderesis idem est, quod coniudicium, quia est iudicium cum alioid est 1udicium applicatum ad aliud. i. ad agibilia, sic conscientia idem est, quod cum alio scientia id est scientia applicata ad aliudid est ad agibilia. In speculabilibus ergo est iudicium simpliciter, sed in agibilibus est iudicium applicatum, & ideo dicitur coniudicium. Vel dicitur synderesisa syn, quod est con, & deresis, quod est quid electum, vel quid iudicatum. Sic sicut in speculabilibus est scientia simpliciter, sic in agibilibus est conscientia id 1st cum alio scientia, vel scientia applicata ad aliud: id est ad agibilia, prout homoadgenerat sibi conscientiam ex iudicio rationis, quid debeat agere, vel quid debeat fugere. Et si agit, & fugit, vt ratio dictat, dicitur agere secundum conscient tiam: si vero, vt ratio vetat, dicitur facere contra conscientiam.
Ex hoc autem volunt quidam, quod cum con¬ scientia sit applicatio scientiae ad aliquid, vel ad aliquid agibile, vel ad aliquem actum circa agibilia, cum applicatio rei ad suum actum sit idem, quod vsus rei, vt applicare equum ad equtandum est vsus equi. Applicare cultellum ad incidendum, est vsus cultelli: sic applicare scientiam ad iudicandum de aliquo agibili, & facere sibi de hoc conscientiam, erit quidam vsus sciem tiae. ergo secundum istos nihil est aliud conscientia, quam quidam vsus scientiae, vel quaedam applicatio scientiae. Cum ergo ipsa applicatio sit quidam actus, conscientia non dicet ipsam potentiam, nec dicet ipsum habitum, sed magis dicet quendam actum. Sed isti quamuis incidant in quandam veritatem, simpliciter tamen loquendo, non bene dicunt. quia vsus pertinet ad voluntatem. Nam hoc est vti, assumere aliquid in facultatem voluntatis, vt dicitur 10. de Trin cap. 11. Esset ergo conscientia in voluntate, vel pertineret ad voluntatem. Nos autem ponimug eam in ratione, vel in intellectu. Nam in illa potentia habet esse conscientia, in qua habet esse scientia. dicemus ergo, quod conscientia non dicit ipsam applicationem, vel ipsum vsum, sed dicit ipsam rem, vel ipsam scientiam applicatam quae licet ratione rei sit habitus. quia scientia dicit habitum: ratione tamen applicationis dicit actum. Scientia ergo, quam habemus de agibilibus, cum actu applicamus eam ad hoc agibile, vel ad illud, vtrum sit agendum, vel non agendum, dicetur esse conscientia. ipsum ergo dictamen rationis actu applicatum ad agibilia est conscienm tia. Vnde Dam. lib. 4. cap. 14. ait: Nostra consciem tia est lex intellectus nostri. Ergo sicut in subiecto conscientia est in ipso intellectu, vt se extendit ad voluntatem. quia intellectus extensiue fit practicus, per quam extensionem imponitur le, veluntati, quid debeat agere, & quid non agere & haec lex, & hoc dictamen circa agibilia dicitur conscientia, vt patuit per Dam. Cum ergo quaeritur, quid est conscientia, patet, quod conscientia non est ipsa potentia nuda, nec est ipsa potentia intellectiua nuda, sed est ipsa potentia intellectiua, vt sunt ibi scriptae leges agibilium, contra quas agendo, agimus contra conscientiam nostram. Ideo dicitur ad Rom. 2. quod gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt faciunt, & ipsi sibi sunt lex, & ostendunt opus legis scriptum in cordibus eorum.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum quod conscientia non dicitur coinquinata, quod sit subiectum coinquinationis. quia hoc modo subiectum est ipsa voluntas, sed dieue scientia coinquinataquaded non est ibi conscius de aliqua coinquinatione
Ad secundum dicendum, quod ratio supponit falsum. quia cum conscientia dicat quoddam actuale iudicium, vel dicat quoddam iudicium actualiter ad agibilia applicatum, non oportet, quod sit idem tale iudicium, quo iudicamy nos mundos, & immundos
Ad tertium dicendum, quod liberum ar. secundum rem est eadem potentia, quod voluntas. sed dicit voluntatem in ordine ad intellectum. quia actus liberi arbitrii est electio, sed electio secundum Philosophum, vel est intellectus appetitiuus, vel appetitus intellectiui quia actus vtriusque potentiae concurrit a electionem. Electio. en.m pertinet ad voluntatem, sed hoc non potest facere voluntas sine consilio, & sine iudicio intellectus. Dicemus ergo, quod est aliquo modo econuerso de li. ar. & de conscientia quia liberum ar. est res pertinens ad voluntatem, vel est res, quao est ipsa voluntas, vt hebet ordinem ad intellectum, sine cuius iudicio non potest esse electio, quo est actus lib. ar. Sed conscientia est res pertinens ad intellectum, vel ad potentiam intellectiuam. quia sicut in subiecto est in potentia intellectiua, & est in ea, vt se extendit ad voluntatem. Est n. conscientia lex intellectus nostri, vt supra probauimus per Dam. sed ista lex intellectus nostri hebet esse in intellectu practico. quia est lex, & regula nostrorum actuum, & nostrarum operationum. quia omns actus nostros, & omnia opera nostra debemus regulare secundum conscientiam nram, quo non sequendo, semper peccamus. Et ideo si habemus eam erroneam, non est aliud remedium nisi deponere eam. Nam in arduis negocijs non debemuconfidere de nobis, nisi simus valde instructi in agibilibus, & i his, quo ptinent ad conscientiam. Et vbi dubitamus de nobis, debemus habere recursum ad sapientes. Concludamus ergo, & dicamus, quod liberum ar. est res pertinens ad voluntatem habenes ordi. nen ad intellectum. Conscientia auet econuerso est res pertinens ad intellectum, vt se extendit ad voluntatem. quia, vt sepius dictum est, itellectus extensiue fit agibilis operatiuus, & practicus, vt patet ex 3. de anima.
Ex quibus oibus patere potest, quod conscientia non est idem, quod liberum ar. & etiam patere potest quomodo differt a libero ar. Nam conscientia magis dicit actum, quoa potentiam, liberum ar. econuerso magis dicit potentism, quo actum. Rursus conscientia dicit rem pertinentem ad actum, vt se extendit ad voluntatem. sed liberum ar. econuerso dicit ipsam voluntatem, vel ipsam potentiam, quae est voluntas, vt habet ordinem ad intellectum
Ad quartum dicendum, quod conscientia, quia dicit iudicium applicatum ad agibilia: ratione applicationis dicit actum. Et sicut semper manet potentia, sed non semper manet actus, sic semper manet intellectiua potentia, cuius lex est conscientia, sed non semper manet actuale iudicium vel non semper manet iudicium, quod est quidam actus intellectus nec semper manet tale iudicium, vt estactu applicatum ad agibilia.
Articulus 2
SECVNDO quaeritur. Vtrum conscientia possit errare. Et videtur, quod non. quia si iudicamus credendo testibs, non erramus, quia in iudicio debemus credere testibus, sed in iudicio, quod habemo facere cum Deo, testis est conscietia nostra: iuxta illud ad Ro. Testimonium illis reddente conscientia eorum, ergo &c.
Praeterea illud, quod est naturale, est idem apud omnes, & est stans, non errans. sed conscientia nostra est quoddam naturale iudicatorium nostrum: ergo error ibi esse non potest.
Praeterea secundum Dam. li. 4. 6. I4. conscientia nira est lex intellectus nri, si ergo per leges, & faciendo secundum leges non erramus: cum omnes istae leges strictae processerint a lege, quae est in intellectu: consequens est, quod lex, quae est in intellectu & quae est idem, quod conscientia nostra: multo magis erit stabilis, & ibi error esse non poterit.
IN CONTRARIVM est: quia videmus aliquos esse hereticos, & habere conscientiam erroneam, quod nullo modo contingeret, si conscientia errare non posset.
Praeterea conscientia est quoddam iudicium de agibilibus: sed circa iudicia agibilium contintingit errare, ergo &c.
RESOLVTIO. Omnibus modis, quibus potest esse defectus, & error in conclusione speculabilium, circa quas habet esse scientia: error in conclusionibas agibilium esse potest, circa quas conscientia esse habet.
RESPOMDEO dicendum, quod, vt patet ex superioribus, conscientia potissime consistit circa conclusiones agibilium: sicut scientia circa con[ clusiones speculabilium. Nam sicut syllogixamus in speculabilibus: sic & in agibilibus. Ideo omnibus illis modis, quibus possumus errare in speculabilibus, sic & in agibilibus, & adhuc magis: quia materia moralis, & agibilis est minus certa, & magis variabilis, quam speculabilis. Et ideo vult Philosophus primo Ethicorum, quod in talibus oportet figuraliter pertramnsire: quia talis materia demostrationem non paritur: sicut materia speculatiua. Ideo dicitur in eodem 1. Ethicorum, quod de talibus, & ex talibus oportet grosse, & figuraliter veritatem ostendere. Cum ergo in syllogismo tria sit dare, siue componamus syllogismum in speculabilibus, siue in agibilibus: triplex poterit esse ibi error secundum tria quae concurrunt ad quenlibet syllogismum. quia istem error vel isti errores, vel surgunt ex defectu maioris propositionis, vel minoris, vel conclusionis. sed defectus maioris, & minoris ppositionis potest contingere, quia recipiuntur ibi falsa, & peccat in materia. Sed defectus conclusionis secundum se nunqunam existit: nisi quia non syllogixat, & peccatur in forma Nam maiori, et minori existentibus veris, conclusio semp erit vera, nisi erretur in forma: tamen ex errore in forma potest consequi ertor, & falsitas in conclusione. Inuestigabimus ergo defectus in syllogizando tam accipiendo falsa, quod est peccatum in materia, & quod potest contingere ex parte maioris, quam etiam ex defectu formae, ex quo potest esse falsitas in conlusione. Dicemus enim, quod tam in speculabilibus, quam in agibilibus potest esse falsitas ex parte maioris tripliciter. & Primo adhaerendo alicuiauctoritati male intellectae. Secundo accipiendo pro maiori, quod non est per se notum, & non est conmunis animi conceptio. Tertio potest esse talis defectus circa ipsa principia, quao sunt per se nota non intelligendo ea, vel eorum terminos. Nam principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus. ham cognoscendo, quid est totum, & quid est pars: starim assentimus, quod omne totum est maius sua parte. Primum sic patet: Ait enim Philosophus, quod sempagens assimilat sibi passum: loquendo de agibilibus vniuocis: ex hoc posset aliquis dare falsum iudicium circa speculabilia asserens, quod semper simile patitur a simili: cum tamen in eo, quod patitur, semper patiatur a dissimili, quia habitibus presentibus in materia cessat motus. Quando enim plene assimila tum est passum agenti: cessat actio, & passio. Agens cnim, & patiens in principioid est antequam incipiat motus, vel quandiu durat morus, sunt dissimilia vel simpliciter, vel aliqualiter: sed in fine, quoaod finitus est motus, sunt similia simpliciter, & oino. Et quod dictum est in speculabilibus: veritatem habet in agibilibus. Nam haeretici assumentes pro maiori auctoritatem danmedi male intellecam. Math. 5. Ego, at dico vobis non iurare omnino. Formant sibi conscientiam nullo modo & propter nullam causam iurandum esse. Posset autem sic formari svyllogismus. Quod omnino prohibitum est a Domino nullo modo faciendum. Iuramentum est huiusmodi, &c. & Sed si volumus ire secundum logicam tradentem veritatem de aequipollentiis: aliud est postponere negationem signo vniuersali, & aliud est preponere. Nam, omnis non, aequipollet ad nullus, &, non ois, aequpollet adl, quidam non. Aliud est ergo onno non iurare, quod est idem, quod nullo modo iurare, & aliud est non iurare omnino, vel iurare non omnino, quod est iurare non pro quacunque causa. Sussiciebat enim antiquis, quod non periurarent, & quod iurando verum dicerent: sed modo non sufficit: quia non debemus iurare etiam dato, quod verum dicas: nisi adsit bona, & legitima causa, quare iures. quod ideo fuctum est: quia valde periculosum est piurare. ideo non debemus assuefacere os nitum ad iurandum, quia hoc faciendo de leui periurare possemus. ideo debemus cum magna deliberatione hoc facere examinando quid iuramus, & pro qua causa iuramus, vt si non sit verum, quod iuramus, & non sit bona, & sufficiens causa, propter quam iura. mus: a iuramento abstineamus. Secundo hoc potest contingere, quod sit erronea conscientia ex assumptione maioris propositionis: quia illa propositio non est per se nota, & non habet vniuersaliter veritatem, vt si in speculabilibus assumeretur pro maiori, quod omnis femella habenes grossum ventrem est praegnans: posset ex fal so iudicare mulam esse praegnantem: si videret eam habere grossum ventrem: cum tamen hoc sit vniuersaliter falsum: quia omnis mula est sterilis. sic & in agibilibus formant sibi aliqui haeretici hoc principium: nullum vinum esse occidendum. Propter quod tales haeretici formant sibi conscientiam, quod peccant mortaliter, si occiderent pullum, vel gallinam, vel quodcunque aial viuum. Quod quantum ad aialia irrationalia falsum est. quia sunt omnino seruilis conditionis, vt illud faciamus de eis, quod nobis est magis vtile. Si vero intelligetut de animalibus rationalibus, falsum est, quod nullus debet occidi. quia maleficus debet a iudice occidi, vel iudicari occidendus
Tertio potest esse falsitas in conclusione, & error in conscientia defectu maioris propositionis: dato, quod illa maior propositio sit principium, & sit quasi per se nota, vel etiam si sit conis animi conceptio, si non bene intelligac, quid est, quod dite eper nomen. Dr enim de quodam, quod quand primo intrauit scholas, & audiuit, quod omne totum est maius sua parte, dixit hoc falsum esse. quia aranea habet maiorem ventrem, quae totum aliud. Ille ergo non intelligebat, quod dirter per hoc nomemn totum. Nam in hoc toto, quod est aranea, includit non solum venter, sed omnes aliae partes. Sic etiam in agibilibus istud est principium, ad quod reducuntur oia alia: Quod tibi non vis, alii ne feceris: vel quod tibi vis fieri alii facias. Iuxta illud: Quaecunque vultis, quod faciant vobis hoies &c. Sed ex isto principio male intellecto posset adgenerari erronea conscientia. Nam si quis vellet, quod alius associaret eum ad aliquid furandum, vel ad innocentem occidendum, posset sibi adgenerare conscientiam, quod alii deberent hoc facere. Sed intelligendum est, quod debemus alijs facere, quod nobis volumus fieri voluntate regulata secundum conscientiam rectam.
Viso quomodo ex defectu maioris possit esse defectus, & error in conscientia, volumus ostendere quomodo ex defectu minoris potest contingere talis error. Minor. eniam propositio potissime virespicere medium, vel potissime vru respicere ipsum accipere sub medio. Fit enim minor propositio ex medio, & minori extremitate. Dum ergo prolates est maior, nescitur adhuc quid sit medium. quia nullus terminus est adhuc replicatus. Sed cum prosertur minor, statim cognoscitur, quid est ibi medium. quia medium est ille terminus, qui assumptus est in maiori, & replicatur in minori. Quod dubium ideo contingit. quia possumus arguere in pluribus figuris. Nam in prima figura medium assumitur subiectiue in maiori, & replicatur praedicatiue in minori. In secunda vero predicatione assumitur, & praedicatiue replicatur in tertia vero quantum ad medium, totum efficitur subiectiue. Dicimus ergo, quod minor prer positio potissime respicit medium. quia in eo solum fit replicatio termini in premissis, vel potissime, ptiner ad minorem accipere subid est accipe sub medio, vel quantum ad substantiam, vel quantum ad efficaciam. Nam efficacia syllogismi est, quod medium subiiciatur in maiori, & praedicetur in minori. Et ex hoc est ibi principium dici de omni, vel de nullo. Et quia hoc est solum in prima figura, ideo aliae figurae non habent omnimodam efficaciam syllogisticam, nisi reducantur ad primam.
Redeamus ergo ad propositum, & dicamus, quod minor potissime versatur circa medium quantum ad replicationem termini. quia in sola minori replicatur terminus, quae replicatio est de ratione medij, vel potissime versatur in accipere sub: quantum ad minorem extremitatem, vt est per habita declaratum. Cum ergo in acceptione modii, siue medium sumatur secundum causas superiores, vt secundum legem, per quam ordinamur ad Deum, vel secundum causas inferiores, per quas ordinamur ad proximum, cum etiam in accipiendo, sub, possit contingere error, ex quo errore potest resultare error in conclusio ne, tam agibilium, circa quae versatur conscientia. quam speculabilium, circa quae versatur scientia, patet ergo ex dictis, quod potest esse error in conclusione agibilium, siue in conscientia ex errore, siue ex falsitate maioris, vel minoris.
Restat ergo tertio ostendere quomodo possit esse error in ipsa conscientia sine falsitate maioris, vel minoris. Sed hoc non potest esse nisi ex defectu formae syllogisticae. quia non syllogizatur secundum debitum modum, & secundum debitam figuram. Nam ex falsis potest sequi verum non propter quid, sed quoniam, vt vult Philosophus in prioribus, sed ex veris non nisi verum. Ideo si maior, & minor sunt verae: de necessitate conclusio est vera, nisi sit ibi defectus formae syllogisticae, ex quo defectu potest esse error in conclusione non solum speculabilium, sed agibilium. Ex quo errore erit error in conscientia, quam versatur circa conclusiones agibilium. erit ergo defectus, vel error in conscientia, vel in conclusio. ne agibilium, quia non seruatur ibi forma syllogistica, sed arguitur ibi a destructione antecedentis, vel a positione consequentis, vt si fiat syllogismus in prima figura, & arguatur minori existente negatiua. quia tunc arguetur a destructione antecedentis, vel si arguatur in secunda, ambabus premissis existentibus affirmatiuis. quia tunc arguetur a positione consequentis: vel si arguitur in quacunque figura, ambabus fremissis existentibus negatiuis. quia ex puris negatiuis nihil sequitur in quacunque figura. Nam ex eo, quod maior, & minor extremitas negantur a medio, nec ex hoc habetur, quod coniungantur inter se, vt ex hoc possimus concludere conclusionem affirmatiuam, nec quod diuidam. tur a se, vt ex hoc possimus concludere negatiuam, His iaque transcursis dicamus, quod oibus modis, quibus potest esse defectus, & error in conclusione speculabilium, circa quas habet esse scientia, potesm esse defectus, & error in conclusionibus agibilium, circa quas hebet esse conscientia, & adhuc amplius. quia magis est incerta materia moralis, & agibilis, & conscientialis, quam speculabilis, & contemplabilis, & scientialis.
RESP. ADARG. Ad primum dicendum quod testibus est credendum. sed si potest comprehendi, testes esse mendaces, non est credendum eis. Si ergo esset quaestio de vinea, quaereret quis meliores aduocatos. ergo cum est quaestio de aia, vel de conscientia, debet quis recurrere, quantum possibile est, ad bonos, & optimos sapientes, & cum eis habere consilium tam de fide, quam de moribus, & in tuto se firmare secundum conscientiam suam, & maxime si est inter fideles, & bonos Christianos, inter quos bonum, & tutum consilium non poterit sibi deficere.
Ad secundum dicendum, quod consci entia dicitur indi catorium naturale, ratione illa, qua dirigitur, & ortum habet a synderesi, quo est habitus principiorum. quia virtus principiorum saluatur etiam in conclusionibus non solum quantum ad speculabilia, sed etiam quantum ad agibilia, de quibus conclusionibus agibilium est conscientia. sed, vt patet, licet principia sint per se nota conclusiones non sunt per so notae, propter quod circa eas potest error contingere.
Ad tertium dicendum, quod conscientia non est prima lex in actibus humanis, sed synderesis potest dici huiusmodi lex quantum ad agibilia, quo secum dum se, & proprie loquendo, nec errare nec extingui potest, sed conscientia circuncernit quasdam conclusiones particulares agibilium, circa quas potest esse error, vt patet de haereticis facientibus sibi conscientiam, quodcunque iuramentum, siue in vniuersali, siue in particulari esse illicitum, & omnem actum venereum, siue cum vxore, siue cum alia licite fieri non posse, in quibus manifeste patet, quod conscientia est erronea.
Articulus 3
Conclusio est affirmatiua. D. Tho. 1. 2. q. 19. art. 5. & 6. Et 2. sentent. d. 39. q. 3. art.3. Et de Ver. q. 17. art. 4. Et Quol. 3. ar. 17. D Bonau. d. 39. art. 1. q. 3. Ric. d. 33. q. 6. Biel. d. 19 q. 1. Dur. d. 33. q. 5. Capr. d. 39. art. 3. q. 1.
TERTIO quaeritur. Vtrum conscientia erronea liget. Et videtur, quod non. quia, vt dicebatur supra Dist. 35. Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei, sed facere contra scientiam erroneam non est facere contra legem Dei, ergo ibi non est peccatum, & per talem conscientiam non obligamur ad aliquod.
Praeterea conscientia, siue erronea, siue recte habet rationem inferioris iudicis respectu Dei. Sed praeceptum iudicis inferioris non ligat nos si sit contra praeceptum superioris. Ergo facere contra dictamen, & contra praeceptum conscientiae, si sit erroneum, & contra legem Dei, non ligabit nos, vel non obligabit.
Praeterea nullus faciens id, ad quod obligatur peccat. Si ergo conscientia erronea nos obligat, faciendo secundum dictamen conscientiae erro. neae non peccamus, quod est falsum.
Praeterea non est dare perplexionem. si ergo aliquis habens conscientiam erronenm, si obligeo per eam erit perplexus. Quia si faciat, quod illa dictat peccabit. & si non faciat, peccabit, ergo &c.
INGONTRARIVM est, quod habetur ad Rom. 14. Omne autem, quod non est ex fidc, peccatum est. Quod Olo. &ponit, quod omne, quod non est ex fideid est quod est contra fidemid est contra conscientiam. Vbi manifeste colligitur, quod omne, quod est contra conscientiam, est peccatum. Praeterea Ecclesiastes 7. super illo verbo: Scit n. conscientia tua. Vbi dicit interlinearis, quod conscientia iudice, nemo nocens absoluitur ergo omnis nocensid est omnis faciens contra conscientiam iudicem non absoluitur, immo ligatur secundum conscientiam illam.
RESOLVTIO. conscientia recta ligat, & quidem simpliciter: & deponi non potest: erronea vero ligat, quandiu durat: sed cognito errore, deponi debet
RESPONDEO dicendum, quod conscientiam erroneam nos ligare, vel nos obligare, possumus probare testimonio Euangelii, Apostoli, & ratione. Testimonio quidem euangelii patet. quia Matth. 5. dicitur. Esto consentiens aduersario tuo. Et licet per aduersarium possimus intelligere Deum ipsum, qui semper aduersatur nobis, cum mala agimus, vt glosae tangunt, vel ipsum praeceptum Dei, quod semper aduersatur nobis, cum male agimus: possumus etiam per aduersarium intelligere ipsam conscientiam, quae aduersatur nobis cum facimus contra eam. Sed dices, si conscientia sit erronea, nunquid obligamur ad faciendum secundum eam:
Ad quod dici potest, quod obligamur. quia si non facimus secundum eam, peccamus. quia hoc est peccare, non facere, ad quod obligamur. si ergo non faciendo secundum conscientiam erro. neam peccamus, consequens est, quod secundum conscientiam erroneam obligemur. Possumus etiam ad hoc adducere auctoritates. Dam. Dicen¬. tis, quod conscientia nina est lex intellectus nostri. Si ergo lex di. Quia ligat ordinatos ad illam legem, cum quilibet ordiner ad talem legem, consequens est, quod quilibet ligetur a tali lege. Secundo hoc idem possumus declarare ex dictis Apostoli ad Cal. 5. vbi dicitur: Ecce ego Paulus dico, quoniam si circuncidimini: Christus nihil vobis proderit. Et postea subditur: Testificor autem rursus omni homini circuncidenti se, quoniam debitor est vniuersae legis faciendae. Duo ergo dicit de circuncisione. Primo quidem, quod habenes conscientiam de circuncisione, vel faciens se circuncidi, credens, & habens conscientiam se ad hoc teneri, quod Christus nihil sibi prodest, quod non esset nisi illa conscientia esset erronea. Postea dicit, quod testificatur omni circuncidentise, quoniam debitor est vniuersae legis faciendae. Quod non esset nisi conscientia erronea nos ligtet, & nos constitueret debitores ad faciendum miuersa, quam conscientia etiam erronea dictat. Nam, quod facit se circunoidi, quia credit hoo expedire saluti corporis, si morbus corporalis ibi appareat, non peccat, & ex hoc non euacuatur a merito Christi, nec fit debitor vniuersae legis. sed si hoc credit secundum conscientiam suam expedire saluti animae, duo mala inde incurrit. quia Christus nihil sibi podest. Et fit debitor vniuersae legis. Quod non esset nisi conscientia erronea nos ligaret.
Possumus tertio ad hoc adducere rationem. Nam conscientia nostra est dictamen rationis nostrae. Cum ergo totum peccatum nostrum sit. quia agimus contra rationem: & totum bonum, quia agimus secum. dum rationem, dum modo ratio sit recta. quia plura requiruntur ad construendum, quoam ad destruendum. Nullus ergo faciet contra conscientiam quantuncunque erroneam, nisi faciat contra dicta men rationis, & consequens est, quod nullus possit facere contra conscientiam quantuncunque erroneam nisi peccet, & nisi aedificet ad Gehennam. Et ideo sinon faciamus, quod aduersarius noster id est quod conscientia dictat, & moriamur i tali peccato, trademur tortori, & ponemur in carcere gehennae.
Sed dices, vt in arguendo dicebatur, quod nulluss peccat faciendo, ad quod facere tenetur, ergo si tenemur facere secundum conscientiam erroneam faciendo illud non peccamus.
Ad quod dici debet, quod ad construendum multa requiruntur, sed ad destruendum vnum solum sufficit. Et secundum Dio. Bonum constat ex tota sua causa: Malum autem ex particularibus defectibus. Ad hoc ergo, quod aliquis recte agat, oportet, quod conscienm tia sit recta, & opus rectum. Sed ad hoc, quod male agat, vnum solum sufficit. Nam sufficit, quod conscientia non sit recta, vel, quod opus non sit rectum. Vel possumus dicere, quod ad peccare sufficit solum, quod quis velit peccare, sed omnis volenes facere contra conscientiam, vel contra dictamem rationis consequens est, quod velit peccare, & volendo peccare peccat. Dicemus ergo, quod dictamen rationis nrnae quantum ad conclusiones agibilium, quod spectat ad conscientiam, est deriuatum a lumine diuino. Et licet in ipso lumine non possit esse error, tamn in ipsa ratione deriuata ab ipso lumine diuino potest esse ertor. Vnde super illo verbo: Signatum est sup nos lumem vultus tui: Dicit Olo. quod vultus Dei est ratio nitia, secundum quam facti sumus ad imaginem Dei. Agens ergo contra dictamen rationis, agit contra legen Dei non in se, sed prout perotenem nobis impressam dicitur esse in nobis, vel in cordibus niis inscripta lex Dei, contra quam faciendo, vel facere volendo semper peccamus. quod non esset nisi conscientia etiam erronena nos ligaret.
His itaque transcursis volumus soluere tres difficultates circa istam materiam contingentes. Prima difficultas est, cum conscientia erronea liget, & homo semper teneatur facere, quod conscientia dictat: vtrum hoc modo aliquis peccet faciendo ad quod tenetur. Hanc difficultatem soluit Magister ad Ro. 14. super illo verbo: Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. Ibien. fides stat pro co¬ scientia, vt dicatur non esse ex fided iet contra fidem. quia est contra conscientiam. quia credis, & habes conscientiam, quod illud debeas facere. Vbi Magister vult, quod omne, quod fit contra conscientiam. quia credimus malum esse, peccatum est etiam si bonum in se sit, quod fit. dato ergo, quod faciamus bonum, & credamus illud esse malum: faciendo hoc modo contra id, quod credimus, & contra conscientiam semper peccamus. Sed si dices, quod si homo tenetur facere, quod dictat conscientia erronea, ergo faciendo illud, ad quod tenetur, non peccat.
Ad quod respondet Magister ibidem, quod. & si omne, quod fit contra conscientiam, & contra id, quod credimus esse bonum, peccatum est, non tamen omne, quod fit cum fide id est cum conscientia, qua credimus illud esse bonum, consequens est, quod sit bonum. Ex quobus verbis patet clarius veritas quaesiti, quod sufficit ad hoc, quod aliquis peccet, quod faciat aliquid, quod credit esse malum, sed non sufficit ad hoc, quod faciat aliquid, quod credit esse bonum. quia bonum constat ex tota sua cam: malum autem ex particularibs defectibus.
Ex his autem soluta est difficultas proposita. quia si semper teneris facere secundum conscientiam: non tamen semp benefacis faciendo secundum conscienm tiam, si conscientia sit erronea, vtroque modo peccas. Nam peccas non faciendo secundum conscientiam, & peccas faciendo secundum conscientiam.
Ex hac autem prima difficultate oritur secunda, quod si homo peccat non faciendo, quod conscientia erronea dictat, & peccat faciendo, quod dictat: videtur, quod sit dare perplexionem. Ad quod dici debet non esse inconueniens, si est dare perplexionem secundum quid, sed esset inconueniens si esset dare perplexionem simpliciter. Quia quandiu sumus in vita ista, nulli potet claudi simpliciter, & omnino porta salutis. Quamuis ergo durante conscientia erronea peccemus non faciendo secundum conscientiam, & peccemus faciendo, non propter hoc est dare perplexionem simpliciter. quia possumus, & debemus illam conscientiam deponere, & sic erimus extra perplexionem. Nam sapiens in eo, quod sapiens, non errat, sed simplex in eo, quod simplex potet errare. Debent ergo simplices tam de fide, quam de moribus adhaerere sapientibus, & firmare sibi conscientiam secundum iudicium saplentum, & secundum doctrinam euangelicam quae fundata est supra Christum, qui est firma petra, & Dei virtus, & Dei sapientia.
Tertia etiam difficultas oritur ex praedictis. Nam si recta conscientia ligat, & erronea ligat, quaestio vtraque diuersimode ligat.
Ad quod dici debet, quod conscientia recta ligat simpliciter, & non potest deponi, sed conscientia erronea non licat simpliciter, sed ligat, quandiu durat: & non solum potest deponi, immo debet deponi: & quilibet habens eam, prout est erronea, obligatur ad deponendam ipsam.
Aduertendum tamen, quod inter conscientiam rectam, & erroneam est dare conscientiam mediam, id est: indifferentem, quae est de rebus indifferentibus, qua durante, tenetur quis eam obseruare: licet ex hoc non sit perplexus. quia potest sine pacto praeseruare illam. bonum est tamen eam deponere: quia bonum est, quod quis non teneat se obligatum ad id, ad quod non est de iure obligatus. tamen si sit dubium, & tale dubium consistat in facto, bonum est se deponere in tuto, & declinare ad partem illam, quod sit ibi aliqua culpa. quia secundum Gre. bonarum mentium est ibi culpam cognoscere: vbi culpa non est.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod agens non agit nisi vt tangit, & quia lex Dei potissime tangit nos, vt est secundum dictamen conscientiae nostrae. Ideo faciendo contra conscientiam facimus contra legem Dei, prout illa lex relucet in nobis. Et licet non faciendo secundum conscientiam, & secundum legem Dei relucentem in nobis peccemus: Tamen non semper bene facimus faciendo secundum conscientiam: quia non debemus omni spiritui credere, nec omni dictamini conscientiae adhaereret sed debemus examinare spiritus, & tractare de dictamine conscientiae nostrae in dubiis cum sapientibus, & videre. vtrum tale dictamen ex Deo sit, & vtrum sequendum sit.
Ad secundum dicendum, quod quando praeceptum superioris iudicis peruenit ad nos per iudicem inferiorem, tunc contemnendo iudicem inferiorem, contemnimus superiorem. Ideo contemnendo, quod conscientia dictat: contemnimus Deum, a quo est in nobis lumen rationis: a quo lumine oritur dictamen conscientiae. Sed licet peccemus dictamen conscientiae non sequendo; non tamen semper bene facimus sequendo: quia demus cum peritis diligenter examinare illud, an sit rectum, & sequendum, vel sit erroneum, & deponendum.
Ad tertium dicendum, quod vt paret per habita: licet semper peccemus non faciendo, quod conscientia dictat: non tamen semper benefacimus faciendo, quod dictat. Ad formam aut arguendi quod homo non peccat faciendo, ad quod tenetur, Verum est si ad illud tenetur simpliciter, & si malum est illud deponere. Sed ad dictamen conscientiae erroneae non tenemur simpliciter: sed solum quandiu durat, & bonum est illud deponere.
Et per haec patet solutio ad quartum. quia habens conscientiam erroneam non est perplexus simpliciter: quia potest, & debet eam deponere.
SVPER litteram quaeritur primo super illud: Quod intellectus ratio: ingenium, & memoria: si vitiis, & peccatis obnubulentur, & corrumpantur; bona tamen sunt: nec peccata nominantur. Contra: Corruptio, & obnubulatio facta per peccatum, videtur, quod semper sit peccatum: ergo &c.
Dicendum, quod Magister in illis verbis assignauit rationem, quare semper voluntas dicitur esse mala, si velit malum, & dicitur actus eius esse pec¬ catum, cum vult malum, & peccatum. Non autem sic est de intellectu vel ratione, & de ingenio, vel memoria. Sed vt patet per Augustinum: Omne peccatum a deo est voluntarium, quod si non est voluntarium non est peccatum: Ita quod ratio peccati potissime sumitur ex voluntate. Habere ergo ingenium, & bonam memoriam semper bonum est: sed voluntas est mala, quae male vtitur istis bonis. Intellectus ergo, & ingenium, & caetera talia bona sunt: sed possunt esse mala huic, qui per voluntatem male vtitur eis. Sicut aqua bona est: sed est mala huic, quod suffocatur per eam. Et ideo dicit Philosophus, quod quando aqua suffocat: non est opus bibere. Et hoc dicit propter intellectum: quia intellectus bonus est: sed quando intellectus suffocat te ostendendo tibi vias, quas sequendo suffocaris a passibilibus, & efficeris malus, & vitiosus: bonum esset tibi, quod esses rudis, & grossus, & non haberes subtile ingenium, nec subtilem intellectum ad inueniendum vias, per quas suffocatis. Ideo dicitur, quod decies millies plura vtique mala faciet homo malus, quam bestia: quia bestia nescit inuenire vias: & modos ad faciendum malum: Sicut scit homo habens intellectum, & ingenium. ista ergo bona sunt: sed voluntas est mala, quae male vtitur istis bonis.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in litera dicitur, quod breuius respondent &c vbi vult Magister, quod ponentes, quod omnia in quantum sunt, bona sunt. dicunt tamen quod actus voluntatis in quantum est, bonus est: sed inquantum inordinatus est, malus est. quia vt habet inordinatum esse, non habet esse: sed deficit ab esse: quia secundum Augustinum: malum vel peccatum non habet causan efficientem, sed deficientem. Alia autem opinio est, quod actus malus nullo modo est bonus.
Dicendum, quod prima opinio est securior. Nam malum non nisi in bono fundari potest Nullus est enim actus ita malus, qui materialiter, & ratione fundamenti non sit bonus: quia tunc ille actus non esset actus, sed esset purus defectus: quicquid ergo est ibi actus, & quicquid entitatis: totum secundum quod huiusmodi est bonum.
Vlterius forte dubitaret aliquis: vtrum illa responsio, quam dat secunda opinio de actu malo: possit trahi ad bonum. Ait enim actum voluntatis malum non esse de naturalibus, & non pertinere ad naturalia.
Dicendum, quod opinio secunda mala est. Credit enim esse aliquas res, & aliqua entia, quae secundum quod huiusmodi non sunt a Deo, quod secundum veritatem stare non potest. Tamen responsio tacta potest ad bonum trahi: videlicet, quod actus malus non est de naturalibus: quia homo naturaliter inclinatur ad bonum, & omne malum, & omne vitium est contta, & praeter na turalem inclinationem nostram a Deo, & dicit Dam. virtutes omnes esse secundum naturam, & vitia contra naturam.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod homo naturaliter vult bonum, sed voluntas haec semper caret effectu nisi gratia Dei adiuuetur. Sed contra: Nihil frustra est in natura: si ergo voluntas hominis naturaliter vult bonum: tamen semper caret effectu: videtur, quo sit aliquid frustra in natura.
Dicendum, quod nihil est frustra in natura quantum ad ta, quae sunt naturaliter, sed quantum ad ea, quae sunt super naturaliter. Prout est bene facere meritorie: oporter, quod hoc fiat per gratiam, & iuuetur natura per gratiam.
Vel possumus dicere quod nihil est ftustra in natura loquendo de natura integra, vel de natura instituta, sed loquendo de natura corrupta, vel infirma potest aliquid esse frustra, quia posset quis talem infirmitatem habere, quod frustra haberet pedes. Ideo Magister in littera ait, quod voluntas hominis naturaliter vult bonum, sed talis voluntas semper caret effectu: nisi gratia Dei adiuuet, & liberet. Adiuuet quidem quantum ad bonum, quod est supra naturam, & liberet ipsam naturam, quae est corrupta, & infirma.
Vlterius fortee dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod alii dicunt vnam esse voluntatem, &c. Est enim quaestio Magistri: Vtrum sit vna, & eadem voluntas, qua quis vult bonum, & malum: nec dici potest, quod hoc debeat referri ad potentiam, quia certum est vnam, & eandem esse potentiam, quam vocamus voluntatem: per quam possumus velle bonum, & malum, sed hoc referendum est ad ipsum motum voluntatis, quia circa hanc quaestionem narrat duas opiniones. Quarum prima est, quod est alius, & alius motus voluntatis, quo voluntas mouetur naturaliter in bonum, & in malum. Alia vero opinio est, quod est vna, & eadem voluntas id est vnus motus voluntatis, quo homo naturaliter vult bonum, & ex vitio vult malum, quae harum duarum opinionum est melior.
Dicendum, quod naturaliter homo non fertur in malum: homo ergo, vel voluntas, vt fertur in malum non est motus naturalis, sed est defectus a motu naturali, quia semper malum contra naturam. Vnus ergo est motus voluntatis, quo quis fertur naturaliter in bonum, sed est ex defectu illius motus, quod feratur in malum. Ideo secunda opinio signanter ait, quod vnus est motus voluntatis, quo voluntas fertur naturaliter in bonum, sed ex vitio, vel ex defectu illius motu est, quod feratur in malum.