Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST XXXX De comparatione actuum exteriorum ad doluntatem, secundum Bonitatem, malitiam.

IOSTIAGDE ACTIBVS. Haec autem Distinctio continuabatur ad superiora dupliciter, quia superius determinauit Magister de bonitate, & malitia per comparationem ad voluntatem quantum ad actus interiores: in parte ista determinat hoc idem quantum ad actus exteriores.

Vel potest continuari aliter, quia supra determinauit Magister de actibus voluntarijs quantum ad bonitatem, & malitiam generaliter: in parte ista determinat hoc idem de actibus exterioribus specialiter. Et duo facit, quia primo ostendit actus exteriores habere bonitatem, & malitiam ex voluntate. Secundo ex his, quae dixerat mouet quasdam questiones, & quedam dubia circa actum malum, & circa peccatum, ibi: [Cum quod intentiop in principio 4 1. dist. Circa primum duo facit Quia primo facit, quod dictum est. Secundo mouet quasdam qones circa ea, quae dixerat, ibi: [Sed quaeritur. Circa quod duo facit. Quia primo narrat duas opiniones. Quarum vna est, quod omnes actus de se sunt indifferentes, sed bonitatem, & malitiam habet ex bona, & mala intentione. Secuda quod actus humani tripliciter se habent, quia quidam sunt ita boni, vt si malam habeant causam, non desinunt esse boni. Quidam ita mali, quod non possunt esse boni. Quidam vero ex causa alia, & alia possunt esse boni, & mali. Secundo adducit tertiam opinionem Aug. quae non ponit omnes actus esse indiffcrentes, vt ponit positio prima. Nec ponit aliquos actus ita esse bonos, qui si malam habeant causam non, sint mali, vt dicit secunda. Secunda ibi: [Sed Augustinus. Circa quam partem duo facit. Quia primo facit, quod dictum est. Scdo tam git opinionem quasi quartam, quod mali actus non possunt habere bonam causam, quae tamen quidam, & c. Circa primum tria facit. Quia primo ostendit, quod in actibus est considerandum quid agere, & quae causa, & quo aio, & qua intentione agere, & ad hoc, quod actus sit bonus: oportet oia ista concurrere scuedu Eonitatem: ad hoc, quod sit malus, sufficit aliqd istorum esse secundum malitiam. Secundo ex hoc ostendit, quo ipsi actus mali possunt esse magis, & minus mali. Tertio, quia in his omnibus innitit dictis Aug. reddit auditorem attentum ad haec consideranda. Secum da ibi: [Sed dicet aliquis. LTertia ibi: Intende lector. EEt in hoc terminet sententia praesentis Dist.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum