Quaestio 1
Quaestio 1
De bonitate, et malitia voluntatis circa actus exteriores
QVIA Magister comparat actus exteriores ad voluntatem secundum bonitatem, & malitiam: Ion duo principaliter quaeremus. Primo: Vtrum actus exteriores habeant bonitatem, & malitiam ex voluntate. Secundo quo tales actus se habeant ad bonitatam, & malitiam. Circa primum quaerunt tria. Primo: Vtrum bonitas ex malitia actus exterioris sit ex voluntate. Secundo: Vurum actus exterior addat aliquid in bonitate, & malitia supra interiorem. Tertio: Vurum eadem actio possit esse bona, & mala.
Articulus 1
ARTIC. I. An actuum exteriorum malitia, & bonitas a voluntate accipiantur. Conclusio est affirmatiua.
AD primum sic proceditur: Vi detur, quod malitia, & bonitas actus exterioris accipienda sit ex voluntate: quia, vt dieiu Matth. Non potet arbor bona, &c. Sed arbor bona est ipsa voluntas bona: mala est voluntas mala: fructus autem sunt ipsa opera exteriora, iuxta illud: A fructibus eorum cognoscetis eos. Per opera autem interiora non possumus cognoscere hominem. Sed per exteriora, quia homo intuetur faciem: Deus autem intuetur cor. Ergo a voluntate bona, vel mala fructus id est opera exteriora iudicanda sunt bona, vel mala.
Praeterea opera exteriora non reducuntur ad genus moris, nec iudicanda sunt bona, vel mala nisi prout sunt imperata a voluntate: ergo, &c.
Praeterea, vt superius dicebatur, naturalia recipiunt speciem ex forma, quia sunt inter formam, vt est in agente: & formam, vt est in patiente: moralia vero recipiunt spem ex fine, quia sunt inter finem, vt est in intentione: & finem, vt est in executione sed res non habent rationem finis, & boni nisi, vt comparantur ad appetitum, vel ad voluntatem: ergo, &c.
Praeterea meritum, & demeritum est ex parte voluntatis, quia voluntas est id, qua peccatur, & qua recte viuitur, vt potest patere per Aug. in devera Rel. ergo, &c.
In CONTRARIVM est, quia secundum Philosophum in Eth. quodam habent statim conuolutam malitiam, quae non possunt bene fieri, vt furtum, vel maechia. Ergo in talibus si quis hebeat recam voluntatem, vel rectam intentionem semper erit ibi peccatum: ergo, &c
Praeterea: habens conscientiam erroneam quicquid facit peccat: non ergo ex voluntate poterit iudicari actio bona, quia semper erit mala, durante conscientia erronea: error tamen non dicit aliquid in voluntate sed in intellectu.
RESOLVTIO. Actus bonus a voluntate bene intendente, quod bene eliciente & in circunstantijs bene se habentibus iudicari debet. Horum autem aliquo deficiente, malus existimatur.
REPONPEO dicendum, quod secundum scripta conia voluntas dupliciter potet considerari: vel, vt est intendens, pront fertur in finem vltimum: vel, vt est eligens, prout fertur in obiectum proximum. Primo modo sufficit, quod voluntas sit mala: ad hoc, quod actus iudicandus sit malus, quia sola intentio mala facit actum malum: sed non sufficit sola intentio bona ad hoc, quod actus sit bonus, quo potest quis male agendo habere intentionem bonam, quia potest quis furari, vt det eleemosinam. Sed si loquimur de voluntate secundo modo: prout est eligens, & prout fertur in obiectum proximum, sic, vti dicunt, a voluntate bona iudicandus est actus bonus, & a mala malus: quia, vt niunt, Electio est conclusio consilii. Sed ad hoc quod quis bene consilietur: oportet, quod ibi intendatur bonus finis: & quod assumantur bona, quae sunt ad finem, quia si quis ad bonum finenm ordinaret, quae sunt mala: vellet bonam conclusio nem concludere incompetenti medio: si per malum vellet peruenire ad bonum, vt si de furto vellet facere eleemosinam: tale ergo consilium non deberet dici bonum, nec ex tali consilio eliceret bona electio. Sic etiam econuerso, si malus esset finis, & mala esset intentio: non posset ibi esse bona electio, quia in tendendo malum finem non possumus bene eligere, nec esset bonus consiliator, qui per opera bona vellet consequi malum finem.
Est etiam secundum istos tertium aduertendum, quod hoc fieret tempore conuenienti, quia si princeps belli vellet praeliari, & sine maturo consilio inchoare bellum: non haberet bonum consilium. Sic etiam si nimis tardaret, quia ad bonum consilium concurrunt omnia bona: cum bona electio sit conclusio boni consilii a voluntate bona eligente iudicandus est actus bonus, & a mala malus.
Sed iste modus dicendi stare non potest. Nam, scum quod isti dicunt, & bene, in voluntate est considerare duo: Intentionem, & electionem, & vnum est distinctum ab alio, quia intentio est de fine: electio de his, quae sunt ad finem. Si ergo electio accipiat escumu se, vt non includit intentionem: & intentio, vt non includit electionem, sed ad actum molum sufficiat sola mala intentio, vel sola mala electio, quia ad actum malum sufficiunt particulares defectus: tamen ad actum bonum oportet concurrere vtraque bona, vel oia bona, quia bonum constat ex tota, & perfecta sua cam: propter quod nisi bona intentio includat bonam electionem, & econuerso non poterit iudicari actus bonus: licet ad actum malum sufficiat solum alterum esse malum. Miramur tamen, quare sic loquentes voluerunt potius actum bonum attribuere electioni bonae, quam intentioni: Cum dicat Philosophus in 2. de anima. Quia a fine sunt omnia denominanda. & cum ea, quae sunt ad finem, ordinentur ad ipsum finem, & non econuerso, & cum habeat in littera: Bonum enim opus intentio facit.
Reuertamur erpo ad propositum, & dicamus: Quia nec bona intentio est sine bona electione, nec econuerso sufficit ad actum bonum: & si inueniatur, quod vnus istorum sufficiat: intelligendum est prout inuicem se conludunt. Et si dicatur, quod non bene eligit, qui male intendit; Respondebimus, quod non bene intendit, qui male elegit. Et licet vnum non sufficiat sine alio: conuenientius tamen bonitas operis exterioris denominabitur ab intentione tamnquam a fine, quam ab electione. Iuxta illud: Quicquid agunt homines, intentio iudicat omnes.
Cum ergo quaeritur: Vtrum ex voluntate sit bonitas, & malitia in actu exteriori: patet, quia cum ad actum bonum concurrant omnia: ad malum sufficiant particulares defectus: Et cum voluntas sola sit illud, qua peccatur, & recte viuitur: & cum ignorantia, ex qua potest consurgere conscientia erronea, sumat originem ex negligentia voluntatis: omnia ista debent ad voluntatem reduci, ad hoc, quod sint opera bona, vel mala, & potissime in genere moris: a voluntate ergo bene intendente, & bene eligente, & in circunstantijs bene se habente iudicari poterit opus bonum, sed a voluntate in aliquo horum deficiente poterit iudicari malum.
RESP. ADARG. Ad primum dicendum, quod secundum Aug. in Ench. 15. c. exponentem illud verbum: Non potest arbor bona, &c. Naturam humanam appropriat terrae: arborem bonam, & malam appropriat voluntati: fructus autem appropriat operibus. Sicut ergo in eadem terra possunt oriri arbores bonae, vt ficus, & vites, & arbores malae, vt spinae, & tribuli: sic in eadem natura humana potest esse voluntas bona bene intendens, bene eligens, & erga circunstantias bene se habens, & talis voluntas, siue talis arbor denecessitate faciet fructum bonum id est opus bonum. quia non poterit esse simpliciter, & absolute bona voluntas, vel bona arbor nisi habeat omnia bona: & si habet omnia bona de necessitate faciet fructum, & opus bonum. Sed ad hoc, quod sit mala voluntas, vel mala arbor, & ad hoc, quod faciar fructum, & opus malum, sufficit aliquod illorum esse malum.
Ad secundum dicendum, quod omnia opera exteriora a voluntate habent, quod sint bona, vel mala in genere moris: tamen non oportet, quod si ex voluntate sint applicata ad materiam debitam, & ex hoc sint bona ex genere, quod sint bona simpliciter, vel si ex voluntate sunt effectui mancipata per bonam intentionem, & sint bona ex fine, & absolute loquendo, sint bona: vel si sunt bona ex circunstantijs, quod sint bona simpliciter: led si in omnibus istis modis sunt a bona voluntate imperata, erunt bona. Si vero aliquod istorum deficiat: erunt mala. Concedimus ergo, quod opera exteriora a voluntate habent, quod sint bona, vel mala: sed, vt sunt bona: sunt a tota voluntate, vt est tora, & perfecta: sed vt sunt mala sufficit ea procedere ex particularibus defectibus voluntatis.
Et per hoc patet solutio ad tertium, quia opera exteriora ex voluntate habent, quod sint bona, vel mala: modo, quo dictum est.
Et per hoc patet solutio ad quartum, quia voluntate recta viuitur. & peccatur Sed ea recte viuitur, vt ibi omnia concurrunt, sed peccatur, prout aliquid ibi debentium concurrere deficit.
AD primum autem in contrarium dicendum, quod ad voluntatem pertinet agere actum habentem conuolutam malitiam, quia ad voluntatem spectat applicare actus exteriores ad non debitam materiam.
Ad secundum dicendum, quod erronea conscientia est imputanda negligentiae voluntatis, non adhibentis omnem diligentiam ad sciendam veritatem de agibilibus, vt non possit errare in conscientia. Sed quid, si adhiberet omnem diligentiam, & esset ibi ignorantia inuincibilis: Dici debet, quod omnino debemus pie credere, quod Deus in illo casu sibi reuelaret veritatem, sicut fecit Cornelio mittens ad eum Angelum suum, vt faceret eum ire ad Petrum, qui eum doceret fidei veritatem, vt habetur in actis Apostolorum.
Articulus 2
ARTIC. II. An actus exterior in bonitate, e& malitia addat aliquid supra interiorem. Conclusio est affirmatiua.
Et videtur, quod non. quia, vt habetur in Ethic. Nihil prohibet minora dantem liberaliorem esse, si a paucioribus accipiat. Et hoc idem habetur Matth. de illa vidua dante duo minuma. Si en. actus exterior aliquid adderet: ergo semper faciens maius opus extenius, magis meretetur, quod est fassum.
Praeterea dicitur debeato Martino, quod anima sua erat beata, quam si gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit. Actus ergo martytii exterior non videtur aliquid addere.
praeterea voluntas habendi Sactamentum sufficit: si non adsit facultas exterior. Ergo Sacramentum, vel quodcunque opus exterius nihil videtur addere super interiori voluntate.
Praeterea: secundum Philosophum in Ethic. Ista bona exteriora videntur facere ad quandam claritatem felicitatis: non ad ipsam felicitatem. Est enim homo felis, & beatus ex interioribus, non exterioribus: ergo, &c.
In CONTRARIVM est, quia super illo verbo ad Gal. 6. "Tempore suo metemus non deficientes", dicit Glossa quod quantum seminamus in operibus: tantum metemus in fructibus, & videtur ibi loqui de operibus exterioribus.
Praeterea Apostolus ad Cor. loquens de opere exteriori ait, quod "qui parce seminat: parce & metet": ergo, &c.
RESOLVTIO. Actus exterior interiori addit, vt est quaeam res in se, & quantum ad meritum, ac praemium in Patria: actu dilectionis perfectum reddit: charitati augmentum, gratiaeque excellentiam praestat: nosque Deo magis unit.
RESPONDEO dicendum, quod opera exteriora possunt considerari dupliciter. Primo, vt comparant ad ea, quae sunt interius in anima, prout ea perficiunt, & augmentant. Si enim opus exterius perficit illud, quod est in anima, vel augmentat ipsum: cum perfectum dicatur semper aliquid ad dere supra imperfectum, & augmentum super id, quod est augmentum: non immerito dicitur actus exterior in opere aliquid addere super ea, quae sunt interius in anima. Secundo modo possunt considera ri opera exteriora, vt sunt quaedam res in se.
Propter primum sciendum, quod opera exteriora addunt super ea, quae sunt interius in anima, quadrupliciter.
primo quia actum dilectionis perficiunt. Secundo, quia si saepius iterentur, vel ex toto conatu fiant: habitum charitatis augmentant. Tertio, quia habitum charitatis augmentando, quod perficit potentiam animae gratiam excellentiorem reddunt, quae perficit essentiam. Quarto, quia omnia haec faciendo, Deo, quod est nrm essentiale praemium: magis nos vniunt, & coniungunt, & in Deum per amplius, & perfectius nos trames formant.
Primo ergo ista exteriora opera addunt super inte¬. riora, quia actum dilectionis perficiunt. Nam ex actu & lectionis, quem hebemus ad Deum, & ad proximum tendimus in opus exterius bonum, tanquam in obiectum, vel tanquam in terminum, vt puta ex actu interioris dilectionis imus ad ecclesiam, reficimus pauperem, facimus caetera huiusmodi bona opera exteriora. Et quia actus perficitur ex eo, quod tendit in obiectum debitum, & motus recipit quandam perfectionem ex ter mino; Ideo ratione huiusmodi perfectionis primo dicitur opus exterius aliquod addere super id, quod est interius, quia opus exterius respectu opis interis se habet, vt obiectum, &, vt terminus, modo, quo dictum est.
Secundo opus nostrum exterius dicitur aliquid addere super ea, quae sunt interius, quia tale opus non solum actum dilectionis perficit, sed si est se pius iteratum, vel ex toto conatu factum, habitum charitatis augmentat. Nam licet charitas non sit habitus ex operibus acquisitus, sed sit a Deo infusus. quia dicit beatus loan. Comparando nos ad Deus non, quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Ipse n. prius dilexit nos, & dedit nobis de gratia sua, & de dilectione sua. Charitas ergo est in nobis diuina infusione: propter quod habitus charitatis quantum ad suam generatio nem differt ab habitibus acquisitis, sed quantum ad suum augmentum, prout ad propositum spectat, possumus dicere idem esse iudicium de augmento charitatis, & aliorum habituum, quia sicut frequenter cytharizando augmentamur in arte cytharizandi, vel in habitu cytharizationis, quia semper magis, & magis habilitatur manus nostra ad cytharizandum, sic saepe saepius faciendo opera consona charitati, meremur: per opera illa etiam exteriora facta in charitate, vt augmentetur in nobis habitus charitatis. Et si dicatur, quod istud augmentum est ex actu interioris charitatis, siue virtutis, quae est charitas: patet, quod cum actus charitatis aliquam perfctionem adipiscatur ex obiecto, vel ex opere exteriori: non incompetenter meritum, per quod fit nobis augmentum charitatis, potest aliquo modo attribui bonitati operis exterioris. Et quod dictum est de frequentatione operum exteriorum consonantium charitati: potest dici de opere vno aliquo exteriori ex toto, vel ex magno conatu facto. Vtpnta si quis omnia bona sua daret pauperibus, & Religionem intraret, implens illud verbum Domini. Vis perfectus esse: vade, & ven de omnia, quae habes, & da pauperibus, & sequere me. Mancipando enim effectui tantum opus: omnino credendum est per huiusmodi opus: si fit, vt fieri debet, quod augmentetur in nobis lhbitus charitatis.
Tertio opus nostrum exterius dicitur aliquid addere his, quae sunt interius in anima, quia augmentata charitate, quo perficit animae potentiam: augmentas, & excellentior redditur in nobis gratiae perficiens animae essentiam. Nam a gratia est spirituale esse: a charitate vero, quod perficit potentiam, est spunale agere. Sicut enim caeteris paribus non potest alicui conpetere magis calefacere: nisi ei competat habere esse magis calidum, quia non pot augmentari posterius, nisi augmentetur prius: sic secundum Dio. 2. d Ecclesiastica Hierar. Prius competit nobis spirituale esse, & postea spirituale agere: non poterimus augmentari in charitate, per quam competit nobis spirituale agere nisi augmentemur in gratia, per quam competit ner bis spirituale esse.
Quarto hoc idem patet, quia per haec omnia: per habendo perfectiorem charitatis actum, & maiorem charitatis habitum, & excellentius gratiae donum: magis vnimur, & coniugimur Deo, & transformamur in ipsum. quia licet cognitio assimilet: Amor tamen transformat. Et licet cognoscendo, & intelligendo res intellecta sit in nobis: amando tamen collocamur In re amata, quia amor non sinit sui ipsorum esse amatores, sed collocat eos in re amata, & facit rem amantem esse vnum, & idenm cum re amata, iuxta illud: Qui adhaeret Deo: supple per amorem: vnus spiritus est: supple cum illo. Ex quibus omnibus haberi potest, quod opus exterius, vt comparatur ad ea, quae sunt interius in anima nostra, aliquid addit illis interioribus.
Viso quomodo opus exterius, vt comparatur ad interiora nostra: aliquid addit illis interioribus. Volumus declarare quomodo opus exterius, vt est quaedam res in se: aliquid addit, & aliquod gaudium facit praeter gaudium, quod habemus in via, & habebimus in patria de his, quae sunt interius. Nam aliquod gaudium habet homo nunc in sua conscientia de bono opere, quod operatur exterius, & ex hoc aliquod gaudium habebit inde in patria. Erit enim, vt communiter ponitur, in patria duplex praemium, & duplex gaudium. Erit enim ibi praemium essentiale, & hoc est gaudium quod habebimus de bono increato de ipso Deo, & isuud praemium vocatur aurea. Et erit ibi praemium accidentale, & istud erit gaudium de omni bono creato, quod fecimus in charitate, & istud praemium potest vocari aureola: quasi diminutum de aures. Et quamuis nulla sit comparatio gaudii, quod habebimus de bono creato, respectu gaudii, quod habebimus de bono increato: tamen magnum gaudium habebimus de bonis operibus etiam exterioribus, quae fecimus in charitate.
Cum ergo quaeritur: Vtrum bonum opus exterius addat aiquid super ea, quae sunt interius. Dici debet, quod opus exterius addit aliquid super opus interius. etiam, vt est quaedam res in se. Et ista additio est quantum ad meritum in via, & quantum ad praemium in patria. Et si qua ratur quomodo habeat esse ista additio. Dicemus, quod sicut praemium accidentale addit supra praemium essentiale, & sicut gaudium de bono creato addet in patria supra gaudium de bono increato, & sicut aureola addet in patria supra auream. Sicut ergo omnes istae additiones fient in patria quantum ad praemium, sie bonum exterius addit in via super opus interius quantum ad meritum.
Aduertendum tamen, quod licet aureola sit gaudium in patria de bono creato, vel de bono opere exterius facto, quod est bonum creatum: tamen non omne gaudium de quocunque bono exteriori proprie dicitur aureola, sed sortit hoc nomen opus priuilegiatum. Ideo iuxta tria opera priuilegiata dicitur triplex aureola. Habebunt enim aureolam Virgines, & Martyres, & Docto res: Iuxta tres vires animae: concupiscibilem, irascibilem, & rationalem. Virgines enim habebunt aureolam propter puritatem concupiscibilis. Martyres propter excellentiam irascibilis. Spectat enim ad irascibilem tendere in arduum, & aggredi terribile. sed secundum Philosophum finis omnium terribilium est mors. Sed Doctores habebunt aureolam propter eorum rationem splen¬ dentem, & nadiantem, iuxta illud Dam. 12. Qui autem Doctores fuerunt fulgebunt quasi splendor firmamenti. Et qui ad iustitiam erudiut multos quasi Stellae in perpetuas aeternitates. Sicut ergo de quolibet verbo otioso reddemus rationem, sic de quolibet bono opere etiam exteriori habebimus gaudium: sed aureola non dicit quodcunque tale gaudium de quocunque opere bono exteriori, sed de bono opere excellenti, & priuilegiato. Ex quibus patere potest quid addat bonum opus exterius tam in bonitate, quam in priuilegio vltra id, quod est interius.
RESP. AD ARO. Ad primum dicendum quod maioritas, & minoritas in talibus non attenditur secundum quantitatem rei, sed secundum dictamen rationis. Ideo ait Philosophus in quarto, quod non in multitudine datorum, sed in habi.¬ tu dantis consistit liberalitas. Nam moralia, de quibus nunc agitur, non accipiunt speciem ex issis rebus secundum se, sed accipiunt speciem a voluntate, vt est regulata a ratione quantum ad bona: vel, vt deuiat a ratione quantum ad mala¬
Ad secundum dicendum: quod, vt dicunt aliquiillud verbum, quod anima Beati Martini palmam martyrii non amisit. Intelligendum est quantum ad auream, & quantum ad praemium essentiale, quia aureolam, & gaudium illud de martyrio non habebit Beatus Martinus, vel non habet anima sua nunc, cum non fuerit passus martyrium. Vel possumus dicere, quod palma martyrii dicitur ex. cellentia martyrij. Sed excellentia potest accipi dupliciter, vel secundum statum, vel secundum personam. Certum est enim, quod secundum statum Clerici sunt altiores Laicis, sed loquendo de excellentia personali multi laici sunt longe excellentiores multis Clericis. Sic status Martyrum est excellentior statu Confessorum, sed loquendo de excellentia personali, multi Confessores fuerunt excellentiores multis Martyribus. Credendum est enim, quod anima beati Martini sit in excellentiori loco, quam animae multorum Martyrum ideo dicitur anima beati Martini non amisisse palmam martyrij, quia est in excellentiori loco, quam multi Martyres.
Ad tertium dicendum, quod voluntas habendi sacramentum, si non adsit facultas exterior sufficit quantum ad habendam gloriam, & quantum ab habendam auream, quia quantum ad hoc sufficit Saeramentum in voto. Sed si sit Sacramentum in voto, & in opere: erit ibi aliquod gaudium de ipso opere, quod non habebit habens Sacramentum in voto, & non in opere. Quod patet per exe plum, quia baptixatus in voto, & non in opere, licet possit reci pere gratiam; tamen non recipit caracterem: propter quod si sic decederet, non haberet illud gaudium de caractere, quod habent baptixati in opere: immo cum ille caracter sit aliqua pulchritudo animae: sequitur, quod aliquam pulchritudinem habeat anima baptizati in opere, quam non hebeat anima baptizati solum in voto.
Ad quartum dicendum, quod bona fortunae organicae faciunt ad foelicitatem: licet non faciant essentialiter. Nam habentes bona fortunae possunt se exercitare in multis operibus virtutum, quod non possunt carentes dictis bonis: propter quod si non simpliciter, & absolute talia bona faciunt ad foelicitatem organice: tamen per accidens faciunt. Et hoc sufficit ad hoc, quod opus bonum exterius addat aliquid in bonitate, & in praemio supra opus interius. quia etiam secundum se consideratum, vt dictum est, addit quoddam praemium accidentale.
Articulus 3
DTh. 1. 3. q. 18 ar. 1. 3. 3. 3. Et q. 30. ar.46. Et atent. q4. q0 ar. 4. Et de Malo q. 1. ar. 1. Tho. Arg. d. 40. q. princ. & ar. 1. Capr. d. 4. q. 1. Dur. d. 40. q. 1. ai3..
TERTIO quaeritur: Vtrum ea dem actio possit esse bona, & mala. Et videtur, quod sic. quia actio, & passio sunt vnus, & idem motus, quia non differunt nisi sicut via, qua itur Athenis Thebas, & Thebis Athenas. Sed in martyribus actio erat mala, quam exercebant tyranni: Et passio erat bona, quam sustinebant martyres, iuxta illud: Actio displicuit: passio grata fuit. Ergo vnus, & idem motus potest esse bonus, & malus.
Praeterea quamdiu motus est continuus: tamdiu est vnus motus, vt potest haberi ex;. Phys. Sed in vno, & eodem motu continuo, cum quis vadit ad Ecclesiam potest quis habere prius bonam in tentionem, & postea malam, vel econuerso. Ergo ille vnus, & idem motus, vel illa vna, & eadem actio erit bona, & mala.
Praeterea: si primo motui non resistatur, est quid malum, & peccatum: si resistatur, est quid bonum, & meritorium. Sed potest contingere, quod illo motu durante quis primo non resistat, & postea resistat. Ergo ille idem motus erit bonus, & malus.
Praeterea potest contingere, quod Dominus bona intentione, & ex charitate praecipiat seruo, quod det elemosinam: seruus autem dat eam inuitus, & coactus. Constat autem, quod illa actio est Domini, & serui: & tamen, vt est Domini, est bona, vt est serui, est mala: ergo, & c.
Praeterea omne, quod est, inquantum est, bonum est: ergo omnis actio quantumcunque a Deo prohibita inquantum est actio, bona est. Inquantum est a Deo prohibita: mala est: propter quod manifeste concluditur, vnam, & eandem actionem esse, &c.
IN CONTRARIVM est, quia "nemo potest duobus Dominis seruire", vt habetur Matth. Sed per actionem bonam seruitur Deo: per malam Diabolo: ergo, &c.
Praeterea impossibile est simul contraria esse in eadem re. Sed bonum, & malum sunt contraria ergo in eadem actione esse simul, est impossibile.
RESOLVTIO. Actio eadem nunero in genere moris, eodem genere bona, & mala non potest. Sed aliqua actio in genere entis bona esse potest: mala vero in genere moris, & econuerso.
RRSPONDEO dicendam, quod quaeritur de vnitate actionis, & de bonitate eius id est de malitia: Vtrum eadem actio possit esse bona, & mala. Et quia vnitas, & bonitas, & malitia actionis possunt multis modis accipi: ion oportet de istis multipliciter distinguere. Nam actio, & specialiter humana, potest considerari secundum duplex genus & vt est in duplici genere, videlicet in genere entis, & in genere moris: propter quod secundum diuersa huiusmodi oodenena diuersimode poterit iudicari uel vna, vel bona, vel mala. Nam in gere entis est vna quamdiu est vnus motns continuus est bona, prout procedit a suis principijs bonis, & sufficientibus, a quibus habet esse: & est mala, prout procedit a talibus principijs deficientibus, vt patet in ambulatione, quae tamn diu est vna, est continua tam diu est bona in genere entis, quamdiu procedit a sufficienti virtute gressiua. Sed tunc incipit ambulatio esse mala in genere entis: quando virtus gressiua incipit deficere, & tybia incipit claudicare. Ergo in genere entis habet esse ambulatio ex tybia, & virtute gressiua. Malum ergo secundum tale genus est defectus entis: & bonum est perfectio illius entis, & veritas est continuatio illius motus, sed non ex eisdem habet ambulatio, quod sit in genere entis, & in genere moris, Nam in gnee entis est per ea, quae dicta sunt, sed in genere moris collocatur, prout est a voluntate imperata rectae rationi se conformante. Et hoc modo est bona; vel a recta ratione deuiante, & hoc modo est mala. Ipsae ergo res naturales sunt principia actuum, vt sunt in genere entis: sed voluntas, & ratio sunt principia dictarum actionum, vt sunt in genere moris. Et ex hoc apparet illud, quod supra dicebatur, quod naturalia respiciunt speciem a forma, moralia a fine. Et licet huiusmodi dicti assignauerimus rotionem superius, dicentes, quod naturalia recipiunt speciem a forma, quia sunt inter formam, & formam: Moralia vero a fine, quia sunt inter finem, & finem: modo, quo supra declarabatur. Nunc autem possumus rotnenem aliam assignare. Nam naturalia, secundum quod huiusmodi, respiciunt principia, a quibus habenet esse. Et quia esse principaliter est a forma: Ideo dicuntur naturalia recipere spem a forma, & collocari in esse per formam. Sed principia in moralibus sunt voluntas, & ideo: & moralia collocantur in esse morali: vel collocantur in genere moris per voluntatem, & rationem. vt tunc sunt bona moralia, quando voluntas, quae in talibus habet principalitatem, & dominium rectae rationi se conformat. & tunc sunt mala moralia, quando eadem voluntas a recta ratione deuiat. Et quia hoc est proprium rationis, dirigere voluntatem in rectum finem: ideo consideratis principijs, per quae moralia reponunt in genere moris, oportet ea sumere speciem a fine, vt si voluntas tendendo in finem rectae rationi se conformat: erunt moralia bona: si a recta ratione deuiat, erunt mala.
Ex quibus omnibus apparere potest vnde moralia habeant vnitatem: vnde bonitatem: vnde malitiam. Nam vnitatem habent ex vna ipsa tensione, vel ex ipso vno motu voluntatis in vnum finem: sed bonitatem habent ex eo, quod talis motus rectae rationi se conformat: Malitiam vero, prout a recta ratione deuiat. His ergo transcursis dicamus, quod potest esse actio vna in genere entis, & non erit vna in genere moris & econuerso. Et potest esse actio bona in genere entis, & non erit bona in genere moris, & econuerso. Et quod dictum eti de vnitate, & bonitate actionis, veriratem hebnt etiam de malitia. quae oia sic declarantur. Nam, vt posuimus exemplum de ambulatione, Dicemus, quod tam diu est vna ambulatio in genere entis, quodiu est ibi continuus ambulationis motus: Sed non oporter, ambulatione existente sic vna numero in genere entis, quod sit vna numero i gne moris, immo ambulatio vna numero in gne entis pot esse diuersa numero, & diuersa specie in genere moris. Nam in vna, & eadem ambulatione numero, in genere entis potet esse diuersa intentio primo bona, & postea mala: vel econuerso in genere moris, non solum sunt diuersa numero, sed & specie. Et etiam posset esse talis diuersitas intentionis respectu finis, quod faceret diuersitatem in gane, vt in gula est assignare plures species peccatorum, & plura peccata numero. Si ergo eatur ad aliud vitium, vt puta ad homicidium, potet dici non solum aliud peccatum numero, vel specie: sed etiam genere. Et quia in vno, & eodem motu numero in genere entis possunt esse omnes istae diuersitates in genere moris. Ideo, &c.
Et quod dictum est de vnitate actionis in genere entis respectu diuersitatis in genere moris; aliquo modo veritatem habet de vnitate in genere moris respectu diuersitatis in genere entis. vt si quis pergens ad ecclesiam bona intentione, in illa intentione persistens interrumperet motum: esset ibi diuersitas motus in genere entis: Sed non proprie in genere moris: Si sic pergens ad ecclesiam semper se continuaret in illa bona intentione, totus talis motus etiam aliqualiter interpellatus in genere entis, poterit dici vna actio meritoria in genere morum. immo quantum ad meritum in genere morum non oportet, quod illa intentio continuetur cm actum, sed sufficit, quod continuetur secundum habitum. vt si quis vadit ad aliquem locum intendens reficere pauperem, non oportet, quod semper actu cogitet, quodiu durat ille motus de illa refectione, sed sufficit habere quandam habitualem intentio nem circa refectionem illam.
Viso quomodo actio potet esse diuersimode vna, & non vna in gener entis, & morum; volumus declarare quomodo diuersimode possit esse bona, & mala in vtroque huiusmodi gne. Nam actio, vt puta ambulatio, vel alia actio tunc est bona in gane entis, quadon eius principia, vt virtus gressiua, & musculi, & nerui, in quibus consistit talis virtus, sunt sufficientia ad faciendum motum rectum: Sed tunc est mala talis actio quando talia principia sunt deficientia, & faciunt motum claudicantem. potest ergo quis recte pergere, & bene ambulare in genere entis, & facere haec mala intentione, & male agere in genere morum, & econuerso. Sic etiam potest quis claudicare, & male pergere in genere entis, & facere hoc bona intentione, & bene agere in genere moris. Cum ergo quaeritur: Vtrum vna, & eadem actio numero possit esse bona, & mala: patet, quod vna, & eadem actio numero in genere moris non potest esse bona, & mala in genere moris. Sed vna, & eadem actio in genere entis potest esse bona, & mala in genere moris,
REST. AD ARG. Ad primum dicendum, quod ibi erat duplex actio: vna ex parte tyrannorum persequentium martyres: & alia ex parte martyrum patientiam hanc tium. & in hoc acceptantium passionem illam. licet ergc sit idem actio, & passio: Tamen non merebantur martyres ea:eo quod patiebantur. Sed ex eo, quod propter Deum complacebant sibi in passione illa, vel ex eo, quod patienter sustinebant eam.
Ad secundum dicendum, quo licet in exemplo posito motus ille ponatur vnus numero in genere entis: Tam in ganene moris non solum est vnus numero: Sed etiam non est vnus specie: Quia bonum, & malum in genere entis, vel in genere moris differunt specie.
Et per hoc patet solutio ad tertium: Quia non resistere malo, & resistere malo non est idem motus: vel non est eadem actio in genere moris.