Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De actionum humanarum comparatione ad malitiam et bonitatem

QVAESTIO II. De actionum humanarum comparatione ad malitiam, & bonitatem.

DEINDE quaeritur de actionibus humanis, prout comparantur ad bonitatem, & malitiam Circa quod quaeruntur tria. Primo: Vtrum actionum humanarum debeant dici essentiales differentiae: bonitas, & malitia. Secundo quaeritur: Vtrum omnes actiones humanae de se sint indifferentes, quod nec debeant dici bonae, nec malae. Tertio: Vtrum aliquae actione: humanae sint tales, vel sint indifferentes.

Articulus 1

ARTIC. I. An bonitas, & malitia sint essentiales differentiae actionum humanarum. Conclusio est affirmatiua.

p.Thoa sent d. 40. 4. 1. ar. 1. Rie. d a40 q. 5.

AD primum sic proceditur: Videtur, quod actionum humanarum non sint essentiales differentiae. bonitas, & malitia: Quia illud est essentiale alicui, quod competit ei secundum se: Sed actionibus humanis non competit secundum se bonitas, vel malitia: Sed hoc competit eis, prout habent esse circa debitam, vel indebitam materiam, vel prout ordinantur ad debitum, vel indebitum, finem: ergo &c.

Praeterea differentia essentialis recipit praedicationem entis, & vnius: Quia vnum, & ens praedicantur de omnibus, quae dicuntur positiue, vel essentialiter. Sed malum cum sit priuatio non suscipit praedicationem entis, nec vnius: nec potest esse essentialis differentia alicuius. ergo &c

Praeterea essentialis differentia alicuius est constitutiua essentiae illins, cuius est differentia, & est de essentia illius. Si ergo malum est essentialis differentia alicuius actionis: ergo est de essentia illius actionis. Illa ergo actio esset a Deo: Quia loquenm do de malo culpae, de quo nunc loquimur: nullum tale malum scumdum quod huiusmodi est a Deo. ergo & c

Praeterea quaecunque differunt per differ entias essentiales, non sunt eiusdem speciei: Sed inueniuntur aliquae actiones bonae, & malae eiusdem spe, vt actus fornicatiuus, actus maritalis. ex vtroque n. producitur. idem defectus speem quia semper proles hic, & ibi est eiusdem speciei: ergo &c.

Praeterea sicut in actionibus humanis reperitur bonum, & malum: Sic & in actionibus alijs. Sed in actionibus aliarum rerum naturalium, vel irrationabilium, bonum, & malum non sunt differentiae essentiales: ergo nec in actionibus humanis.

IN CONTRARIVM est: Quia bonum est essentialis differentia virtutis: cum ponatur in diffinitione eius. Iuxta illud, quod superius dicebatur per August. quod virtus est bona qualitas mentis: eodem modo, & malum est essentialis differentia vitii. Cum ergo secundum essentiales differentias habituum fiant essentiales differentiae act uum. ergo &c.

Praeterea illud, per quod aliquid reponitur in gnene est essentialis differentia eius: Sed per bonitatem, & malitiam actiones humanae reponuntur in genere: Quia, vt dicitur in praedicamentis: malum, & bonum suntgenera aliotum. ergo &c

RESOLVTIO poniur, & malitia sint escntiale: diftrentieb, manarum actiontm, vt sunt himanae, & ex deli. beratione factae

RESPONDEO dicendum, quod bonum & malum, vel bonitas, & malitia sunt essentiales differentiae actionum humanarum, vt sunt humanae, &, vt sunt ex deliberatione factae. Quod ex vlis quinque declarare possumus.

Vt prima via sumatur, prout tales actiones, secundum, quod huiusmodi sunt in genere moris, & differunt a seipsis, vt sunt in genere entis.

Secunda, prout tales actiones sumunt specie a voluntate, prout dirigitur, & regulatur: ratione.

Tertia via a ratione dirigente voluntatem. ouarta, pront tales actiones, secundum quod huiuimodi sunt laudabiles, vel vituperabiles.

Quinta quia tales actiones, secundum quod huiusmodi sunt meritoriae, vel demeritoriae

Prima via sic patet. Nam actiones humanae possunt considerari dupliciter. Vel, vt sunt actiones & sunt in genere entis, vel, vt sunt actiones humanae, & &x deliberatione factae, & sunt in genere moris. Primo enim modo actiones, quae progrediuntur ab homine, vt sunt in genere enti. sunt in plus, quame, vt sunt ex de liberatione facta &, vt sunt in genere moris, & hae propriae dicuntur actiones humanae, quae sunt ex deliberatione factae. Nam si quis fricauerit sibi barbam nihil cogitans de tali actione, vel nihil deliberans de ex vel si quis mouet pedem nihil cogitans de tali motu: sed habens suam cogitationem ad alia: tales actiones non sunt humanae, vt humanae, & licet sint in genere entis; non tamen sunt ingenere moris.

Actiones ergo sunt in genere entis, pront referuntur ad sua principia, a quibus habent esse. vt ambulatio est in genere entis, prout refertur ad virtutem gressiuam, & ad musculos, & ad net uos: Sed est in genere moris, vt refertur ad debitam, vel indebitam materiam, siue ad debitum, vel indebitum obiectum, vt si referatur ad ire ad ecclesiam, quae est materia, & obiectum debitum, vel ab tabernam, quae est indebitum: Sse est actio in genere moris, & si referatur ad debitam, vel indebitam intentionem. Nam ire ad ecclesiam, quae est bona actio ex obiecto: quia cadit super debitam materiam, potest etiam esse debita ex intentione: si vadit illuc Propter Deum: vel etiam indebita, si vadat eo propter inanem gloriam. Bonitas ergo, & malitia actionum in genere entis non se habent, vt differentiae essentiales earum: Sed bonitas pertinebit ad essentiam: malitia ad defectum essentiae, vt patet in ambulatione. Nam rectitudo pertinebit ad essentiam ambulationis: claudicatio, ad defectum essentiae Et, vt sit ad vnum dicere omnes actiones vt sunt in genere entis quantum ad id, quod est ibi actionis, sunt a Deo tanquam a primo ente: Sed non omnes actiones, vt sunt in genere moris reducuntur in Deum tanquam in vltimum finem. Erit ergo haec differentia inter actiones, vt sunt in genere entis: Quia, vt sunt hoc modo, sunt a Deo tanquam a primo ente: Sed, vt sunt in genere moris, & sunt bonae bonitate morali: sunt in Deum tanquam in vltimum finem nisi per accidens inquantum Deus de eis faciet inde iustitiam: Actiones ergo omnes morales circuncernunt finem debitum, vel indebitum: Quia aliter non essent morales, nec ex deliberatione factae, sed, vt circuncernunt finem debitum modo debito, & ordine debito, sunt bonae: &, vt circuncernunt indebitum, sunt malae. Propter quod manifeste concludit, quod driae essentiales actionum moralium, scudum quod huiusmodi sunt bonum, & malum. Vel tales differentiae talium actionum sunt se conformare simpliciter bono fini, vel aliquo modo deuiare a tali fine. Concludit D sunt differentiae essentiales actionum, vt sunt in ergo idem, quod prius, quod differentiae essentiales actionum moralium, secundum quod huiusmodi, sunt bonitas, & malitia.

Verum quia intellectus hois non quiescit: dicet aliquis, quod cum bonitas, & malitia moralis sint accidentia superuenientia actioni: non vete possibile, quod sint essentiales differentiae actionis.

Ad quod dici potest, quod licet album, & nigrum, & medio colore coloratum essentialiter non diuidant hoiem, preat tamen essentialiter diuidere colorem, vel rem aliquam, vt hoiem, vel rem aliam: non in se: sed, vt est colorata: non obstante, quod color est quoddam accidens superuenens rei subiectae. Sic etiam in proposito bonitas, & malitia moralis non sunt diflerentiae essentiales actionis secundum se sumptae: Hoc tamen non obstam te, possunt esse diffserentiae essentiales actionis ex deliberatione factae, ordinatae simpliciter ad finem bonum, & debitum, vel deuiantis a tali fine. Quia actio sic sumpta de necessitate in se, vel in sua essentia includit profectum, vel defectum, bonitatem, vel malitiam, vt ex hoc differentiae sint sibi essentiales.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex eo, quod tales actiones morales reponuntur in specie per rationem, vt est regula, & directio voluntatis, vel, vt est ibi defectus a tali directione. Nam, vt est ibi directio a ratione, operationes morales sunt bonae, concurrentibus, quae ibi debent concurrere: Quia bonum semper constat ex tota causa: Sed vt est ibi desectus tales operationes sunt malae: ergo non sunt operationes morales, nisi vt eomparantur ad rationem practicam. Nam ratio efficitur practica, vt dirigit voluntatem, vel se extendit ad voluntatem: quia, vt dicitur in 3. de Anima: Intellectus autem, qui practicus est, differt a speculatiuo fine, id est propter finem. Nam finis, & intellectus speculatiui est veritas: & speculatio, secundum quod huiusmodi est propter veritatem. Sed finis intellectus practici est bonum: Quia, vt dicitur in Ethic. Omnis actus id est omnis operatio bonum quoddam appetere videtur. Si ergo intellectus practicus est propter operationem. Operatio autem propter bonum: oportet quod intellectus practicus, sit propter bonum, vel apparens, vel existens. Et quia actiones morales recipiunt speciem a ratio ne practica dirigenti voluntatem: cum in tali directione, si non sit ibi defectus, includatur ratio boni moralis: Si sit ibi defectus ratio mali: oportet, quod differentiae essentiales actionum moralium sint bonum, & malum secundum mores. Actio ergo vt est in genere entis: non diuiditur per bonum. & malum tanquam per differentias essentiales. Et si est ibi bonum, & malum: hoc erit alterius rationis. Sicut i ambulatione, si sit ibi rectitudo erit bona: si claudicatio erit mala. Sed tale bonum & tale malum non sunt in genere morum: sed in genere entis: Sed cum inueniatur bonum, & malum in genere entis: & in genere morum, sed aliter, & aliter; Quare bonum, & malum non genere entis, sed, vt sunt in genere morum: in soluendo argumenta, patebit.

Ex hac autem secunda via potest patere tertia. Nam sicut actiones morales recipiunt speciem a ratione dirigente voluntatem: Sic recipiunt speciem a voluntate directa a ratione: Tamen aliter, & aliter: Quia a ratione practica recipiunt speciem tanquam a iudicante, quid fugiendum, & quid prosequendum, sed a voluntate recipiunt speciem tanquam ab inclinante ad fugam, & ad prosecutionem. Nam ad intellectum non spectat sugere, vel prosequi: sed spectat ad ipsum iudicare, vel ostendere, quid prosequendum, & quid fugiendum: Sed ad voluntatem spectat prosequi, vel fugere. Et quia tam prosecutio, qua fuga: Si fit, vt debet, est bona: Si non, vt debet, est mala: lon essentialiter in talibus includitur bonum, vel malum: Propter quod differentiae essentiales talium sunt bonum, vel malum.

Aduertendum tamen, quod licet in moralibus semper concurrat ratio, vt se extendat ad voluntatem: Quia intellectus extensiue, id est vt se extendit ad voluntatem, fit practicus, & semper concurrit ibi voluntas, vt comparatur ad rationem. Quia non iudicantur actiones morales, nisi vt sunt voluntariae voluntate deliberatiua, quae sine ratione consiliante esse non potest, vt ex hoc actiones morales vtroque modo sumant speciem a ratione se extendente ad voluntatem, & a Voluntate, vt dirigitur a rotne. Tae si quaeratur, quid in moralibus sit principalius, aut voluntas, aut ratio. Dicemus, quod haec quaestio quaerit, quis in gubernatione regni sit principalior, an Rex, an consiliari, de quo nulli debet esse dubium, quod principalior est Rex. Cum ergo in gubernatione regni aiae voluntas se hebat, vt Rex, intellectus, vt consiliarius. Nam intellectus ante voluntatem se hebet, vt portanes lucernam, & ostendens sibi viam meliorem: Voluntas autem se habet, vt domina prosequens, & eligens viam placentem. immo si est defectus in ratione, non erit ille defectus culpabilis, nisi prout reducitur ad voluntatem negligentem, scud quem modum potet esse error in vniuersali, prout aliquis noluit intelligere, vt bene ageret, vel neglexit ad hibere debitam diligentiam, vt sciret veritatem agibi¬ lium, vt in agibilibus non erraret, vel si hoc non reducitur ad voluntatem negligentem: reducitur ad voluntatem rationis iudicium peruertem. tem, quae peruersio est in particulari. Quia sicut haec lingua infecta peruertit hoc iudicium de saporibus: sic haec voluntas infecta peruertit hoc iudicium rationis. Propter quod dicit Philosophus in 3. quod ois malus ignorans. Nam ex malitia voluntatis fit ignorantia in intellectu: Quia in illo particulari agibili, circa quod voluntas est infecta, & affecta: peruertitur iudicium rationis, vt iudicet illud particulare agibile faciendum, quod non est faciendum. Qualis aunm est ista peruersio iudicii in particulari: in superioribus est diffusius declaratum: Quia res est volita, vt est in seipsa. Secundum quem modum hebet secum omnes particulares conditiones, tam displicentes, quo placentes. Et licet in malis deberent superare displicentes, & in bonis complacentes: Tamen voluntas allecta ad aliquid, & infecta propter illud peruertit iudicium rationis. vt in malis superent conditiones placentes, & iudicent in particulari illud esse faciendum, & in bonis superent displicentes, vt iudicent in particulari illud bonum esse fugiendum.

Quarta autem, & quinta via de leui patent. Nam actiones morales, secundum quod hmondi, semp sunt laudabiles, vel vituperabiles, vel sper sunt meritoriae vel demeritoriae. Differunt autnem hae duae viae: Quia de actionibus moralibus quantum ad laum dem, & vituperium est sermo, tam apud Philosophos, quam apud Theologos: Sed de merito, vel merito, quibus post hanc vitam respondebit beatitudo, vel damnatio: se intromittunt Theologi, non Philosophi, & Peripathetici, & maxime quorum Dux fuit Aristoteles, cuius vias in bene dictis semper secuti sumus. Reuertamur ergo ad propositum, & dicamus, quod quia laus, & meritum semper sumuntur respectu boni, & respectu finis: Vituperium vero, & demeritum semper respectu mali, & respectu deuiationis a bono fine: Ion actiones morases, vt tales sunt: quia hoc modo sumptae, vel sunt laudabiles meri toriae, & bonae, vel sunt vituperabiles demeritoriae, & malae. Ideo tales actiones morales secudu quod huiusmodi essentialiter includunt bonitatem, vel malitiam: Propter quod earum essentiales differentiae, scudmum quod huiusmodi sunt bonitas, vel malitia.

Ex his autem patere potest, quod aliquid accidit actioni simpliciter, quod est essentiale actioni morali: Sicut esse rationale, vel irrationale est praeter essent iam animalis simpliciter. & tamen esse rationale est essentiale animali homini, & esse irrationale est essentiale animali bruto. Sic & in proposito aliquid est praeter essentiam actionis simpliciter: vtputa bonitas, vel malitia moralis. Hoc tamen non obstante, bonitas moralis est quid essentiale actioni laudabili, & meritoriae, & malitia moralis est quid essentiale actioni vituperabili, & demerit oriae.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod licet bonitas, & malitia non sint essentiales differentiae actionis humanae, de qua est nunc quoe stio. Nam actio non dirtu proprie humana: nisi, vt procedat a voluntate deliberatiua, quae scuduom quod huiusmodi semper est laudabilis, vel vituperabilis, & semper essentialiter in se includit bonitatem, vel malitiam..

Ad secundum dicendum, quod argumentum concludit, quod bonitas, & malitia non sunt essentiales differentiae actionum, ut sunt in genere entis: sed non concludit, quod sint essentiales differentiae actionum, vt sunt in genere moris: sed hoc in solutione vlrimi argumenti plenius patefiet.

Et ex hoc potest patere solutio ad tertium, quod actiones, ut reducuntur in Deum tanquam in primum ens, vel in primum motorem: considerantur, prout sunt in genere entis, quae consideratio non est propria huic negocio.

Et ex hoc patet solutio ad quartum: Quia habere rem cum sua, vel cum non sua, si sunt eaedem actiones specie: hoc erit in genere entis, vel in genere naturae: Quia ex actione hac, vel illa semper generatur homo, qui est idem ens specie, & eiusdem naturae secundum speciem: Tamen habere rem cum sua, & cum non sua non sunt eaedem actiones specie in genere moris: cum habere ren cum sua, rationi rectae se conformet: cum non sua, a ratione recta deuiet. Et quia actiones morales sumunt speciem, prout rationi rectae se conformant, vel a ratione recta deuiant, uel reponuntur in specie per voluntatem deliberatiuam sic se conformantem, vel deuiantem: Ideo tales actiones, & si sunt idem specie in genere entis, vel naturae, non sunt idem specie in genete moris.

Ad quintum dicendum, quod bonitas, & malitia potet reperiri in actibus naturalium, & in actibus irrationalium, & in actibus rationalium. Sed naturalia, & irrationalia in suis actibus non proprie se determinant: Quia naturalia agunt ex necessitate naturae. Irrotenalia vero, vt patet per Dam. li. 2. c. 13. non habet danedium suorum actuum: Propter quod magis aguntur, quae agant. Bonum ergo in talibus est, quod est secudmu naturam: Malum autem est quidam desectus ab eo, quod est secundum naturam. Sed in hominibus, qui sunt rationales: bonum est, quod est secundum rationem: malum autem, quod est contra rationem. Et quia homines non agunt ex necessitate naturae sicut naturalia, & habent dandium suorum actuum, quod non habet irrationalia. & quia tale damedium habent per liberum arbitrium, & per voluntatem: Ideo existentes hoc modo damdin suorum actuum determinant se per liberum arbitrium, & per uoluntatem, vt sequantur rationem vel non sequant. Malum ergo, & bonum in eis possunt se semper fundare in aliquo actu, vt bonum fundatur in uelle sequi rationem rectam: Malum autem in velle non sequi. Nam non solum agere, quod quis non debet: Sed etiam omittere, quod debet, qualitercunque omittat: uoluntarium iudicatur. Actio nes ergo humanae, uel actiones morales, quod idem est de se: includunt bonum, uel malum. Et malum non est in eis ex sola impotentia: Quia si hoc esset, non reputaretur hoc ad malum, quod est in genere moris, uel ad malum, quod est culpa. Saed in naturalibus malum est ex sola impotentia agentis: In brutis autem est hoc idem aliquo modo propter carentiam dfnii suorum actuum. Et ideo in talibus si bonum pertineat ad essentiam: malum non erit essentiale. Sed erit defectus essentiae: sed in actibus humanis, vel in actionibus humanis, vel actibus moralibus: quia ibi voluntas, & malitia sunt voluntaria: & si non essent voluntaria, non esset moralis bonitas, nec malitia: cum morales actiones per tanto sint tales, quia sunt voluntariae. ideo bonitas, & malitia sunt essentiales differentiae actionum moralium, vel voluntarium. non autem aliarum.

Et per hoc potet clarius patere solutio, tam ad quaestionem principalem, quam ad omnia argumenta.

Sed dices, quod si per esse laudabile dit aliquid pertinere ad genus moris: cum laudemus inanimata: Quia laudamus aliquos lapides, vel aliqua metalla, & vegetabilia, & laudam aliquas arbores: dicentes eas esse benefructiferas. Et cum laudemus aliqua bruta, quia laudamus multas bestias: videtur, quod omnia haec, & non solum habentia intellectum, & rationem, possint ad moralia pertinere.

Ad quod dici potest, quod nos loquimur de laudabili, prout ad esse laudabile sequitur esse honorabile, prout honor est exhibitio reuerentiae in testimonium virtutis: cuiusmodi reuerentia non exhibetur nisi habentibus intellectum, & rationem, vt dicatur, illas actiones esse bonas in genere moris, quae sunt laudabiles id est honorabiles, & honestae prout honestum idem sonat, quod honoris status. nam honor nunquam exhibetur, nec inanimatis, nec vegetabilibus, nec irrationalibus: Propter quod actiones omnium istorum non possunt pertinere ad genus moris: cum actiones eorum non possint esse laudabiles, id est honorabiles, & cum talibus nunquam exhibeatur reuerentia, neque honor. Cum ergo dicitur, quod optimorum non est laus: intelligendum est de laude, quae potest competere carentibus intellectu, & ratione: cum & ipsum Dominum de coelis, id est ipsum Deum praecipiamur laudare. Iuxta illud: Laudate Dominum de coelis.

Articulus 2

ARTIC. II. An omnes actiones humanae sint indifferenter. Conclusio est negatiua.

D. rho& alii boct supra inducti.

SEcvndo quaeritur: Vtrum actio nes humanae sint indifferentes. Et videt, quod sic: Quia si aliqua actio esset de se bona: nunquam posset fieri mala: Quia quod per se inest, semper, & de necessitate inest. Sed nulla est actio, quae non possit esse mala, etiam ipsum seruire Deo potest esse malum si hoc fiat principaliter propter bona temporalia. Quia hoc esset vti Deo, non frui. Et si nulla actio est per se, & secundum se bona: pari ratione nulla erit mala: Quaelibet ergo actio secundum se erit indifferens.

Praeterea ens, & bonum conuertuntur ab eodem. ergo hebet res esse, & bonum esse. Sed actiones morales habent esse a voluntate: ergo & bonitatem moralem habent a voluntate: de se ergo sunt indifferentes.

Praeterea bonum, & malum quantum ad mores, vnr accidere actioni, vt actio: Sed quod est peraccidens non conuenit rei secundum se: Bonitas ergo, & malitia moralis ipsi actioni secundum se conuenire non possunt.

Praeterea bonum, & malum in moralibus respectu actionis se videntur habere sicut album, & nigrum respectu hominis: Quin eadem actio, vt supra dicebat, potest esse partim bona, & partim mala: Sicut idem hon potest esse partim albus, & partim niger: sed album, & nigrum in homine non diuersificant speciem: nec competunt haec homini secundum se. ergo bonitas, & malitia non diuersificabunt actiones secundum speciem, nec competent actioni secundum se: quaelibet ergo actio secundum se erit indifferens.

IN CONTRARIVM est Philosophus. qui loquens de actionibus ait, aliqua secundum se habere conuolutam malitiam.

Praeterea in littera dicitur de actionibus aliquibus quod non possunt bene fieri. ergo sunt per se malae, & non omnes actiones sunt indifferentes.

RESOLVTIO. Actionum omnium moralium, si specialiter simantur, aliquae sunt bone, aliquae vero malae. Sed in genere entis indifferentes esse possunt. si autem aliquae actiones humanae sint indifferentes, in sequenti articulo patebit.

RESPONDEO dicendum, quod Magi. ster i fine. 36. Dist. huius libri loquens de bonitate actionis dicit huiusmodi bonitatem esse triplicem. Nam prima bonitas actionis est ex sua essentia: Quia omne, quod est, inquantum est, bonum est. Et isto modo omnis actio est bona, & si est ibi malum in actionibus sic sumptis: Illud malum non erit in genere moris, sed in genere entis, secundum quem modum actio quantuncunque mala in genere moris inquantum est, & inquantum habet esse, est bona in genere entis. Huic ergo bono, vel huic bonitati non opponitur malitia ingenere moris: Sed malitia in genere entis: sicut ponebamus exemplum supra, quod ambulatio tunc est bona in genere entis: quando est recta, vel quando est ibi rectitudo: Sed tunc est mala, quando est ibi claudicatio, quae est quidam defectus ambulationis: non in genere moris, sed in genere entis. Sed praeter bonitatem, quam habet actio, vel actus in genere entis: est dare duas alias bonitates, vel malitias ipsius actus, vt est in genere moris. Quarum vna dicitur bonitas ex genere, de qua bonitate loquens Magister in fine praefatae Distinctionis ait, quosdam vero actus non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, vt reficere esurientem, qui actus est de genere operationum misericordiae. Et sicut in actu, vel in opere potest esse bonitas ex genere: quando opus illud est de genere bonorum. vt reficere esurientem. Sic potest esse malitia ex genere: quando opus illud est de genere malorum, vt furari, vel mechari: ergo sunt duae bonitates, vel duae malitiae ipsius actus: una vt est in genere entis, & sic dicit actio bona ex essenti a: & mala ex defectu essentiae. Vt ambulatio dicitur bona ex essentia virtutis gressiuae, & mala ex defectu talis virtutis. Secunda bonitas est ipsius actionis non solum ex essentia, & malitia ex defectu essentiae; sed etiam ex genere, quando illa actio est de genere bonorum, & malitia quando est ex genere malorum. haec bonitas, & malitia competunt actioni, vt est in genere moris. Tertia autem bonitas ipsius acus, vel ipsius actionis est ex fine, vel intentione: quando illud, quod fit est degne moris. Et sit propter bonam intentionem, & propter bonum finem, vt propter Deum, & non propter inanem gloriam. Et de hac bonitate actionis loquitur Magister ibidem dicens. quosdam vero actus absolute, & perfecte bonos esse, quos non solum essentia, vel genus, sed etiam causa, & finis commendat. Prima ergo bonitas ex essentia pertinet nd genus entis. Secundae vero duae bonitates ex genere, & ex fine pertinent ad genus moris.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod tam bonum ex genere, quam bonitas ex fine multis noibus nonatu. Nam dete bonitas ex genere: Quia talis actus est de genere bonorum: cuiusmodi est reficere esurientem: ire ad ecclesiam, &c. huiusmodi: Sicut, & malitia ex gne dir quad actus est de gane malorum, vt furari, maechari: mentiri, &c. talia. Ista etieam eadem bonitas ex genere dritr bonitas ex materia. Quia tunc est talis bonitas ex genere quando actus cadit super debitam materiam, & tunc malitia ex genere quando cadit super indebitam. Ista etiam bonitas ex genere dicitur bonitas ex obiecto: Quia tune est talis bonitas, quando actus cadit super debitum obiectum, & tunc eti talis malitia quando super indebitum. Et sicut bonitas ex genere habet multa nomina: Sic & bonitas ex fine. Nam bonitas ex fine dibonitas ex causa: bonitas ex animo: bonitas ex intentio ne. Nam finis potest esse in apprehensione: in intentio ne, & in executione. Cum ergo bonus finis est in apprehensione potest dici bonitas ex animo, cum in voluntate potest dici bonitas ex intentione: sed cum in executione potest dici bonitas ex causa: Quia propter executionem finis, & propter adeptionem finis tanquam per causam exequimur aliam. vel ambo ista: bonitas ex animo, & bonitas ex intentione possunt referri ad voluntatem, vt bonitas ex animo referatur ad libertatem volunatis, vt tunc dicatur bonitas ex animo quando voluntas libere facit. Quia si coacte faceret non bene faceret: dato, qu od bonum faceret: Sed bonitas ex intentione potest referri ad motus voluntatis: Quia bonum intendere est in bonum tendere, vel in bonum moueri. Hae ergo duae bonitates: bonitas ex genere, & bonitas ex fine, sic distinguuntur, quia bonitas ex genere sumitur ex eo, quod agitur, bonitas ex fine, ex eo, propter quod agitur.

Ad hoc ergo; quod sit bonitas moralis: vtrum que requiritur: videlicet, quod sit bonum, quod agatur & bonum, propter quod agitur. Sed ad hoc, quod sit malitia moralis: sufficit alterum illorum deficere, & vt habetur ab Aug. in littera quodcunque illorum deficiat, malum est, vel quo non bonum agitur, vel, quia non propter bonum agitur. sed si vtrunque deficiat: peius est.

Cum ergo quaeritur: Vtrum omnes actiones sint indifferentes, vel aliquae sint de se bonae, & aliquae sint de se malae; Dici potest, quod aut loquimur de actibus, vt sunt bonae per essentiam &, ut sunt in genere entis, & sic omnes actiones sunt indifferentes: vel dici possunt indifferentes sicut animal generaliter, & secundum se sumptum est indifferens: Quia nec est rationeale nec irrationale, quamuis nullum sit animal, quod nec sit rationale, nec irrationale: Sic omnes actiones in quantum sunt, & quantum ad essentiam, &, vt sunt in genere enris bonae sunt. Accidit ergo actioni, vt est in genere entis, quod sit bona, vel mala moraliter. Immo si est mala in genere entis non propter hoc est mala moraliter. Nam claudicatio, quae est mala ambulatio in genere entis: non propter hoc est mala in genere moris. Nam claudicatio, quae est mala in genere entis, potest esse melior in genere moris, quam ambulatio recta, quae est bona in genere entis. Nam claudus pergens ad ecclesiam plus laborando, quoe tectus: caeteris paribus ex malorilabore magis meretur.

Dicemus ergo, quod id, quod est prius, & generalius: potest dici, secundum quod huiusmodi esse indifferens ad omnia posteriora: quia potest intelligi prius non intellecto posteriori. Sicut animal secundum se consideratum est indifferens ad rationale, & irrationale: Sic actio considerata generaliter, vel considerata in genere entis praecedit intellectum actionis in genere moris, vt ex hoc secundum se possit dici indifferens ad bonitatem, & ad malitiam moralem. Sed si consideretur actio in genere moris: Vtrum sit indifferens ad bonitatem, & ad malitiam motalem, dice mus, quod in hoc loco est proprium exemplum positum de animali, respectu rationalis, & irrationalis. nam sicut animal in sua generalitate est indifferens, quia nec est rationale, nec irrationale. tamen si consideretur animal specialiter, nulla esset species anima lis, quae non sit rationalis, vel irrationalis: sic actio moralis, vt est in genere moris, & vt tendit in obiectum moraliter, non specialiter descendendo ad hoc obiectum, quod est secundum rationem, vel contra rationem: Sic sumpta generaliter actio, & vt est moralis, est indifferens ad bonitatem, & malitiam Sed accipiendo obiecta moris specialiter quia aliquae actiones morales cadunt super debitam materiam, & sunt bonae ex genere, loquendo de genere moris: aliquae super indebitam, & hoc modo sunt malae ex genere. Actiones ergo morales sic specificae non omnes sunt indifferentes: sed quaedam sunt de se bonae, quaedam malae. Et quod dictum est de bonitate, & malitia ex genere in moralibus, ver itatem habet de bonitate, & malitia ex fine, ita tamen, quod ad hoc, quod actio moralis sit bona, oportet vtrunque concurrere. Ad hoc autem, quod sit mala, sufficit alterum deficere.

Ex quibus omnibus apparere potest, quod accipiendo actiones morales specialiter, non omnes sunt indifferentes, sed aliquae sunt de se bonae, aliquae de se malae. Sed quamuis omnes actiones specialiter sumptae non sint indifferentes, tamen vtrum aliquae actiones morales etiam specialiter sumptae sint de se indifferentes, in sequenti articulo intendimus declarare.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod actio, vt est bona secundum se, non est mala secundum se, sed ratione malae actionis, id est malae intentionis superuenientis, dicitur totum esse malum. Sed de hoc in sequenti quaestione patebit.

Ad secundum dicendum, quod actiones sunt bonae, vel malae non a voluntate secundum se, sed a voluntate, vt est directa a ratione. secundum hoc sunt bonae, sed, vt a ratione deuiant sunt malae. Verum est ergo, quod actiones omnes morales, secundum quod huiusmodi sunt voluntariae, tamen dicuntur bonae, vel malae, prout voluntas rationi se conformat, vel a ratione deuiar. Nam in his, quae sunt ad Deum, & in his, quae sunt ad proximum, ratio dictat omne bonum, siue loquamur de bono morali, prout locuti sunt Philosophi, siue prout loquuntur Theologi, quamuis Theologi altius loquantur de bono, quam Philosophi. Loquenm do ergo de bono secundum Theologos, vt demus verum, & sufficiens iudicium de tali bono, oportet rationem instrui per reuelationem diuinam: cum ergo homo sit homo per intellectum, & rationem, & idem sit actionem esse moralem, & esse humanam. quia illae solae actiones sunt humanae, quae sunt in potestate nostra, & sunt a libero arbitrio. essentiale erit actioni, quod sit humana, vel, quod sit moraliter bona, vel mala, vt comparatur ad rationem, cum dictum sit, quod homo est homo per intellectum, & rationem.

Ad tertium dicendum, quod aliquid est accidentale vni, quod est essentiale alteri. Licet ergo actioni, vt est in genere entis, sit accidentalis bonitas, & malitia moralis: modo, quo patefactum est in solutione principali; tamen actioni, vt humana, & moralis, &, vt est specificata per materiam debitam, vel indebitam, est essentiale, quod sit bona, vel mala.

Ad quartum dicendum, quod eadem actio in genere moris non potest esse bona, & mala in genere moris. sed eadem actio in genere entis potest esse bona, & mala in genere moris, modo, quo arguit argumentum. Sed ex hoc contra veritatem determinatam nullum dubium inducitur.

Articulus 3

ARTIC. III. An aliqua actio humana sst indifferens. Conclusio est affirmatiua.

D. Tho. 1. 2. q. 18. art. 8. Et 2. sentent. d. 40. art. 5. Et de malo quo 2. ait. 4. D. Bonau. d. 41. art. 1. q 3 Duran. d. 40. q. 1. Sco. d. 40. q. 1. Anto. Andr. d. 10 q. 1.

TERTIO quaerit, dato, quod in moralibus non omnis actio sit indifferens, dubitatur, vtrum in talibus aliqua actio sit indifferens: & videtur, quod non. Quia illa actio est indifferens, quae est media, & quae nec est bona, nec mala. Sed bonum, & ens conuertuntur. Ergo malum, & non ens conuertuntur. Cum ergo nihil sit medium inter ens; & non ens, nihil erit medium inter bonum, & malum.

Praeterea si dicatur, quod non loquimur hic de bono, & malo, vt sunt in genere entis, sed, vt sunt in genere moris; Contra: Bonum, vt est in genere moris includit bonum, vt est in genere entis, sed, quod includit aliud est magis tale. Ergo bonum in genere moris est magis bonum, quam in genere entis. Et quia maiori bono maius malum opponitur, consequens est, quod malum in genere moris est maius, quam in genere entis. Sed inter magis opposita minus inuenitur medium, ergo &c.

Praeterea malum non opponitur bono contrarie, sed priuatiue. cum malum de se nihil ponat, & sit non ens, & quodlibet contrariorum aliquid ponat. Sed priuatiua non habent medium circa proprium susceptibile: & cum susceptibile bonitatis, & malitiae, moralis sit actio humana, nulla talis actio est indifferens.

Praeterea omnis actio moralis est propter finem. Sed omnis talis actio, vel est bona, vel est mala. quia, vel constituit sibi finem debitum, vel indebitum, ergo & c.

Praeterea dicitur. 1. Cor. "Omnia in gloria Dei, facite". Si ergo actiones nostras reserimus in Deum sunt bonae: si non, facimus contra praeceptum Apostoli, & sic peccamus, & sunt malae actiones nostrae, ergo &c.

IN CONTRARIVM est: quia multa sunt, quae de se, nec sunt bona, nec mala, vt eleuare festucam de terra, ergo &c.

Praeterea dicit Commem. super 10. Metaph. quod homo Eremita non est bonus, aut malus, sed est medius. Vult enim ibi Commen. quod bonum, & malum sunt contraria mediata, vtroque modo habetur intentum, videlicet, quod sit dare aliquid medium inter bonum, & malum, & per consequens aliquid indifferens. Tum quia vir Ermita, nec est bonus, nec est malus, sed medius, tum etiam quia bonum, & malum sunt contraria mediata.

RESOLVTIO. Aliqua actio humana ex genere sumpta indifferens esse potest.

RESPONDEO dicendum, quod tria volumus declarare: primo de ratione actionis moralis, quae est intentio, siue relatio in finem. Secundo declarabimus quomodo se habet intentio ad actionem, vt dicitur bona, vel mala ex genere loquendo de bonitate, & malitia morali, Tertio ex dictis soluemus propositam quaestionem. Propter primum sciendum, quod non est actio moralis, vel humana: nisi, vt est a voluntate deliberatiua, vel, vt est a libero arbitrio. Et quia actus liberi arbitrii est electio, & electio est conclusio consilii. Et quia idem est consiliabile, & eligibile, vt dicitur in 3. Ethi. Et quia non possumus aliquid eligere, nec de aliquo consiliari, vel aliquam deliberationem habere, nec in nobis ipsis, nec cum alijs nisi praeposita intentione alicuius finis; Ideo de essentia actionis moralis est intentio alicuius finis. Declarato primo, quod intem. tio est de essentia, & de ratione actionis moralis, volumus declarare secundum, videlicet quomodo se habet intentio ad actionem moralem, & potissime prout talis actio est specifica per esse bonam, vel malam ex genere. Sciendum ergo, quod actio dicitur bona, vel mala ex genere, prout materia, circa quam est debita, vel indebita secundum dictamen rationis moralis. Est ergo actio eo ipso, quod proceditur voluntate, vt est apta, nata dirigi a ratione, sed non est actio moralis bona, vel mala ex genere, nisi, vt est specificata per materiam secundum rationem debitam, vel indebitam. Hoc ergo viso, facile est videre, quid faciat intentio circa actionem moralem bonam ex genere, vel malam ex genere. Nam intentio non facit, quod actio bona ex genere sit mala, ex genere, vel econuerso, sed si sit mala intentio, licet non faciat, quod bonum ex genere sit malum facit, ramen, quod hoc totum bonum ex genere ordinatum ad malam intentionem, dicatur malum. Quo ostenso, declaratum est, quod in solutione praecedentis quaestionis declarandum dicebatur. Possumus enim hoc dupliciter declarare. Primo prout bonum, & malum in moralibus comparatur ad pulchrum, & turpe in naturalibus, vel in artificibus. Secundo prout tale bonum, & malum comparatur ad propositiones de necessario, & de contingenti.

Prima via sic patet. Nam in vtero cum format foetus hominis, vt cum pingitur homo pictus. Si natura format in foetu in vtero pulchros oculos, & postea pulchrum nasum, & postea format in eo turpe os: ista formatio turpitudinis oris non facit, quod oculi formati pulchri non sint pulchri, vel nasus formatus pulcher non sit pulcher, sed facit, quod hoc totum. 1. foetus habens talia membra dicatur turpis. quia sic est de pulchro, & turpi, sicut est de bono, & malo. quia sicut bonum constat ex tota sua causa, malum autem ex particularibus defectibus: sic dite pulcher homo quando habet omnia membra pulchra, sed dite turpis si solum vnum membrum notabile, & apparens habeat turpe. Et quod dictum est in naturalibus, veritatem habet in artificialibus, vt si pictor imagini hominis faceret pulchros oculos, & pulchrum nasum, tamen faceret sibi os turpe, tota imago dicitur turpis. sic etiam veritatem habet in moralibus vt si opus ex genere sit bonum, & sit circa debitam materiam ecudo rationem, sicut est ire ad Ecclesiam, visitare infirmum, vestire nudum, & caetera huiusmodi: si hoc faciat mala intentione, illa mala intentio est quaodam actio superueniens bono operi ex genere, vel ex materia debita. Sed huiusmodi actio non facit, quod opus bonum ex genere non sit bonum ex penere, sed facit, quod hoc totum, vide. licet bonum opus ex genere ordinatum ad malum finem sit malum. Nam licet ad bonum non sufficiant particulares perfectiones: ad malum tame sufficiunt particulares defectus, & particulares imperfectiones. Nam sicut ad corpus concurrunt multa menbra, & ex turpitudine cuiuslibet membri dicetur totum corpus turpe. Sic ad vnam, & eandem rem possunt concurrere multae actiones voluntatis, videlicet vna, qua vult rem: & alia est intentio, propter quam vult rem. quodcunque ergo istorum sit malum: totum dicetur malum.

Possumus etiam hoc idem declarare per ea, quae videmus in propositionibus de necessario, & de contingenti. Nam quotiescunque propositionibus de necessario addatur vna propositio de contingenti tota dicet contingens, vt haec propositio: Homo est animal, est de necessario, & homo est quid rationale est de necessario: sed esse album, est quod contingens Addatur ergo esse album, quod est de contingenti ad illas de necessario, & dicar: Homo est animal rationale album, propter illam vnam de contingenti: totum hoc dicetur de contingenti. Istud ergo esse album, quod est de contingenti, non facit, quod homo est aial, non sit de necessario, vel, quod homo est rationalis non sit de necessario, sed facit, quod hoc totum, homo est animal rationale album, sit de contingenti. Ex quibus omnibus nrudm propositum clarius elucescit.

His itaque transcuris, volumus soluere quaestionem propositam: Vtrum aliqua actio humana, vel moralis sit indifferens, quod sit nec bona, nec sit mala. Nam, vt patet ex dictis, ad esse bonum omnia requiruntur: ad esse malum alterum sufficit deficere: tamen quando ad vnum aliquid multa concurrunt, si bonum addatur malo, vel econtrario totum dicetur malum, vt si bonum opus praecedat, & superueniat mala intentio, totum dicetur malum: & econuerso: si praecedat malum opus, & superueniar bona intentio, non propter hoc dicet bonum, sed malum. Tamen si rei indifferenti addarrbonum, totum dicetur bonum. quia sufficit ad esse bonum quod nihil sit ibi de malo. Et quia res indifferens de se non dicit malum, si rei indifferenti addatur bonum, totum dicetur bonum. Sed si addatur malum, quod totum dicatur malum, dubium esse non potest. Descendamus ergo ad propositum, & dicamus, quod illa diuisio, quam facit Philosophus in praedicamentis, quae est substantia prima, & secunda, & quod substantia secunda sunt genera, & species, quae omnia sunt in primis, & quod destructis primis impossibile est aliquod aliorum remanere. Possumus facere de qualibet re. Nam sicut substantia prima sunt indiuidua in genere substantiae. Substantia secunda sunt genera, & species in illo genere. Et sicut destructus indiuiduis in genere substantiae impossibile est aliquod aliourm remanere, sic actiones primae sunt indiuidua in genere actionum: Actiones secundae sunt genera, & species in illo genere. In talibus ergo omnia sunt in primis. quia omnia sunt in indiuiduis, & destructis primis id est indiuiduis impossibile est aliquod aliorum remanere. Actio ergo moralis primo considerabitur, vt habet esse hoc indiuiduale: secundo, vt habet esse in specie: tertio, vt habet esse in genere. Hic enim est ordo rerum quantum ad esse. quia prius sunt sub esse particulari, postea per intellectum fiunt subesse vniuersali. Quia secundum Commen. superprimo de anima Intellectus facit vniuersalitatem in rebus. Vtrum autem iste ordo, qui est quam tum ad esse rerum, sit quantum ad cognitionem, earum, non est praesentis speculationis, immo quantum ad praesens spectat non multum refert, quo ordine se habeant ista tria, sed sufficit scire, quod tam actiones morales, quam aliae res possunt tripliciter considerari, videlicet quantum ad esse generis, quantum ad esse speciei, & quantum ad esse indiuidui. Cum ergo quaeritur vtrum aliquae actiones morales sint indifferentes, si loquamur quantum ad esse generis, sic potest accipi, vel generaliter tali modo, quod est indifferens ad rationale, & irrationale, & quod nec est rationale, nec irrationale, tamen si sumatur specialiter hoc, vel illud, sit actio moralis; potest sic accipi generaliter, quod est indifferens ad bonum, & ad malum, & nec erit bona, nec mala. Sed si sumatur specialiter poterit esse bona, & mala, & indifferens. Moralis enim actio sumpta generaliter circumuenit materiam, & obiectum generaliter, secundum quem modum non fiet descensus: Vtrum illud obiectum, vel illa materia sit secundum rationem, vel contra rationem. Sed si talis actio sumatur specialiter, prout circumcernit matetiam specialem, vt ire ad Ecclesiam, vel ire ad tabernam, vel eleuare festucam, sic poterit esse bona, mala, & indifferens. quia ire ad Ecclesiam est de genere bonorum: Ire ad tabernam est de genere malorum: Eleuare vero festucam secundum se est materia, & obiectum indifferens. Sic ergo loqui possumus de actione morali, vt consideratur secundum genus, vel secundum speciem, secundum quem modum quantum ad genus omnis talis actio potest considerari, vt indifferens. Sed quantuu ad speciem potest considerari aliqua actio moralis, vt bona: aliqua, vt mala: aliqua vt indifferens. Sed quantum ad esse indiuiduale possumus rationabiliter sustinere, quod nulla sit actio moralis indifferens. quia res habent esse indiuiduale, & particulate, cum omnibus suis conditionibus, & circunstantiis. Si ergo nulla est actio moralis, quae non fiat a voluntate deliberatiua, & cum aliqua intentione alicuius finis, & maxime si ille finis consideretur in particulari: cum loquamur hic de actione morali quantum ad esse indiuiduale, & particulare, oportet, quod illa intentio, & ille finis sic sumptus, vel sit bonus vel malus Et si dicatur, quod non solum materia, sed etiam intentio est indifferens; Dicemus, qo ponendo intentionem, indifferentem, ponimus eam malam. quia ponimus eam ociosam. Et si dicas, quod intentio accidit actioni. Dicemus, quod sicut homo ecudu speciem potest considerari, nec, vt albus, nec, vt niget, nec, vt medio colore coloratus, tamen scuedu esse indiuiduale semper est aliquid tale, sic actio moralis secundum speciem potet esse indifferens, sicut ponebatur exemplum de eleuatione festucae. Sed secundum esse indiuiduale nisi fiat ratione iustae necessitatis, vel intentions piae vtilitatis, secundum Greg. lib. 3. sui pastoralis c. 37. Ociosa reputari debet. Ex dictis autem horum trium articulorum potest multipliciter apparere, quomodo moralia sumunt speciem ex fine, & potest liquido innotescere quomodo in moralibus inuenitur bonitas: malitia, & indifferentia.

RESP. RD ARG. Ad primum dicendum, quod bonum, quod conuertitur cum ente, vt etiam in argumentis tangebatur, est in plus, quam bonum, quod est in genere moris: cum & in naturalibus tale bonum, in quibus non inuenitur bonum moris, quod inuenitur solum in agentibus a proposito.

Ad secundum dicendum, quod argumentum arguit quodam modo oppositum. quia magis opposita sunc extrema: vt in genere colorum album, & nigrum sunt magis opposita, & tame inter ea in ueniuntur multi colores medi. Tamen quantum spectat ad quaestionem, possumus dicere, quod actio moralis potest sumi, vt in soluendo dicebatur, vel generaliter, vel specialiter, vel indiuidualiter. Generaliter, & specialiter potest accipi, vt indifferens, vt in principali solutione dicebatur, sed indiuidualiter, vt est haec actio, vel illa non potest accipi, vt indifferens. quia sic accepta, vel non erit moralis, vel erit ociosa. Nam si quis eleuet festucam de terra, si non intendat ibi aliquem finem, sed ex sola imaginatione, vel alijs cogitationibus deditus, de illa eleuatione non cogitans; llla actio non erit moralis, cum non dicantur moralia nisi, quae fiunt ex deliberata ratione, & propter intentionem alicuius finis, cum moralia recipiant speciem ex fine. Illa ergo eleuatio si debeat dici moralis, erit facta propter aliquem finem, qui si sit bonus, actio erit bona, cum de se sit indifferens, & intentio bona addita actioni de se in differenti faciat actionem bonam, Si autem intentionem habeat malam. quia elenuans festucam eleuat eam, vt ponat ipsam in oculo alterius, actio erit mala. Si dicatur, quod inten. tio est indifferens; Dicemus actionem illam esse ocio sam, & ex hoc esse malam. Nam hoc est ociosum, quod non est ordinatum ad bonum finem. In talibus enim veritatem habet, quod in Fuangelio dicitur: Qui non est mecum, contra me est. Et qui non colligit mecum: dispergit. Etenim po ipso, quod aliquis aliquid deliberate facit, & non facit illud propter Deum tinquantum illa actio caret bono fine, dicitur illa actio esse ociosa, & esse contra Deum, vel saltem esse praeter Deum, quod sine peccato veniali esse non potest, vt hoc modo possit dici omnis talis actio mala

Ad tertium dicendum, quod malum opponitur bono secundum se sumptum priuatiue. Tamen ratione boni fubtracti: quia nullum est malum quod non fundetur in aliquo bonot potest opponi contrarie. Quod veto uddebatut, quod bonum, & malum morale fundatur in actione humana tanquam in subiecto: patet, quod actiolhumana, seoundum quod huiusmodi, vt procedit a voluntate deliberatiua sumpta indiuidualiter, nunquam est indifferens.

Ad quartum dicendum, quod si consideretur actio nostra solum cadit super aliquod obiectum, vel super aliquam materiam: quia illud obiectum, vel illa materia potest esse indifferens poterit hoc modo actio acoipi, vt indifferens. sed si consideretur talis actio, vt habet esse indiuiduale, &, vt habet esse cum hac intentione, vel cum illa, &, vt habet esse cum omnibus circunstantis aliis: dici poterit quod illa actio, vel non est moralis: quia non est deliberate facta, vel non poterit poni indifferens, quin saltem ponatur ociosa, & hoc modo mala.

Ad quintum dicendum, quod argumentum est mirabile pro parte nostra:quia quicquid ex deliberatione agimus: debemus nobis constituero sine vltemum Deum. Et ideo omnes actiones nostrae, vel non sunt morales: quia non sunt factae deliberatiue propter finem, vel quantum ad esse indiuiduale: semper sunt, vel secundum Deum, vel contra Deum, vel praeter Deum, vt hoc modo semper sunt bonae vel malae saltem venialiter: cum fiunt praeter Deum. Apostolus ergo per illa verba nos inducit, vt semper mereamur faciendo omnia in gloriam Dei, & propter Deum, vt nec mortaliter faciendbcontra Deum: nec venialiter peccemus faciendo praeter Deum.

RMSP. AD ARG. IN CONTRARnVM.

AD primum in contrarium dicendum, quod licet eleuare festucam de terra, vel quodcumque aliud simile facere de se sst in differens: Tamen quando, actu facimus illud, vel non est quid morale: quia non est cum deliberatione factum, vel non est oino indifferens, sed est aut bonum aut malum, modo, quo dictum est: Immo cum habitum sit, quod moralia sumunt speciem ex fine, &, quod bonitas, & malitia morales sunt essentiales differentiae moralium actionum: nulla erit actio moralis, vt est actu effectui mancipata, & vt habet esse indiuiduale: quin sit bona, vel mala modo, quo dictum est.

Ad secundum dicendum, quod homo Eremita non est bonus, vel malus bonitate, vel malitia ciuili, quod non est pars ciuitatis. Tales enim homines Eremita, id. est solitarii non communicantes cum alijs, vel sunt bestiae: et sunt aliis hominibus peiores. Vel sunt Dii id est sunt aliis hominibus meliores, vt potest patere ex primo Politicorum.

Ad id vero, quod in argumento addebatur de bono, & malo, quod sunt contraria mediata. Dici potest, quod si accipiatur actio bona cum deliberatione facta propter bonum finem, & mala propter malum finem: tunc actio media inter actionem sic bonam, vel malam erit actio sine deliberatione facta, quae nec erit bona, nec mala bonitate, vel malitia morali, &hoc modo poterimus inuenire actionem mediam, & indifferentem. Sed si volumus loqui solum de actibus nostris: deliberatiue factis, &, vt habent esse indiuiduale, sic nulla nostra actio est omnino indiffenens: sed vel est bona, vel mala etiam bonitate vel malitia morali, modo, quo dictum est.

Dub. I Litteralis.

SVPER, litteram quaeritur primo dicitur illo verbo: Affectus tuus operi ruo nomen imponit; proquo stet ibi affectus; Dicendum, quod secundum aliquos stat ibi pro electione, ut supra patuit: nec bona electio sussicit sine bonat intentione, nec gconuerso. Sed, vt vnum includit aliud, sic potest sufficere ad bonitatem operis. Melius tamen bonitas operis denominatur a bonitate intentionis: modo, quo supra patuit. Tamen, quae sit intentio Magistri in littera dici debet, quod ibi affectus stat pro intentione. Nam cum primo dixisset, quod affectus imponit nomen operi: postea subdit: bonum enim opus intentio facit.

Dub. II. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: Vbi fides non erat: bonum opus non erat. Contra: Nam Gentiles non habentes fidem faciunt opera degenere bonorum: quia aliquando vestiunt nudos, & faciunt multas alias eleemosinas.

Dicendum, quod carentes fide non possunt facere opera bona id est meritoria: quia sine fide impossibile est placere Deo. Opera autem Deo non placita non sunt Deo grata, nec cara. quia gratia, & charitas de necessitate praesupponunt fidem, sine quibus gratia, & charitate opera meritoria esse non possunt. Vtrum autem omnis vita infidelium sit peccatum, in sequenti Distin. patebit

Dub. III. Litteralis

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera daitm, quod quidam dicunt omnes actus esse indifferentes: Vtrum hoc verificari possit. Dicendum, quod vt supra patuit: omnes actus esse indifferentes, potest verificari dupliciter. Primo, prout aqus sunt in genere entis. Nam ones actus considerati solum, vt sunt entes, sunt boni per essentiam, & si sunt mali, hoc est respectu defectus entitatis, sicut claudicatio est mala ambulatio, Sed nunquam potest ibi esse tantus defectus enritatis, quin sit ibi aliquid de entitate, & de virtute, ex quo est ibi actus, sicut claudicatio non dicit nullam ambulationem, sed dicit ambulationem cum defectu. Quantum ergo ad id, quod est ibi ambulationis, est ibi aliquid entis, & aliquid boni. Actus ergo sic sumpti, vt sunt in genere entis tantum, sunt indifferentes ad bonitatem, & malitiam moralem. Secundo potestiesse talis indifferentia, considerando actus in gonere morum, prout generaliter tendunt in obiectum mon considerando eos, prout sunt specificati perhoc obiectum, vel per illud, seu per hanc materiam, vel illam: secundum quem modum actus etiam morales sumpti sic generaliter sunt indifferem. tes ad bonitatem, & malitiam moralem: ficut animal assumptum generaliter est indifferens ad rationale, & irrationale: & color sumptus generaliter est indifferens ad album, & nigrum, & medio colore coloratum.

Dub. IIII Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: Quod alijs autem videt, quomodo verificatur ista alia opinio. Dicendum, quod isti alii Ponebant actus morales tripliciter se habentes. quia quidam erant de se boni, quidam de se mali, quidam indifferentes. Hi antem considerabant actus morales non, vt sumuntur generaliter, sed vt specificantur per speciale obiectum, & per specialem materiam, secundum quem modum dicimus, quod ire ad Ecclesiam est de genere bonorum: ire ad tabernam est de genere malorum, eleuare autem festucam secundum se est quid indifferens. ergo hae duae opiniones verificari possunt aliter, & aliter acceptae, modo, quo dictum est.

Dub. V. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod quidam actus sunt de se boni, quod etiam si mala intentione fiant non desinunm esse boni, quomodo hoc possit verificari. Dicendum, quod vt patet ex habitis, intentio finis, propter quam aliquid volumus, est olius actus voluntatis ab ipso velle, per quod tendimus in obiectum, quod volumus. Aliud est onim, quod agimus: & aliud, propter quod agimus. Haec ergo duo faciunt quoddam totum, & mum ordinatur adaliud, sicut membm ad inuicem ordinata faciunt quoddam totum. Considerando ergo membra secundum se, turpitudo vnius membri non facit turpitudinem alterius membri. Vt habens pulchrum nasum, & os turpe, turpitudo oris non facit turpitudinem nasi, prout consideratur nasus secundum se, sed vt considerantur membra, vt sunt in toto, ipsum totum dicitur esse turpe propter turpitudinem vnius membri. Sic & in proposito: si quis vadit ad Ecclesiam mala intentione, huiusmodi mala intentio non facit, quod ire ad Ecclesiam non sit de genere bonorum; Sed facit, quod hoc totum ire ad Ecclesiam propter intentionem malam, non iudicetur bonum, & meritorium, sed malum, & demeritorium. Quae omnia ex hoc contingunt. quia malum additum bono totum iudicatur malum. quia sufficiunt particulares defectus ad hoc, quodaliquid dicatur malum.

Dub. VI Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: sed Aug. &c. quomodo diflert haec tertia opinio ab alijs duabus opinionibus. Dicendum, quod aliud est loqui de re simpliciter, & loqui de ea secundum aliquem modum, vt puta secundum modum generalem, vel specialem. Prima ergo opinio dicens omnes actus esse indifferentes, loquebatur de actibus generaliter. Secunda opinio, dicens aliquos actus esse bonos, aliquos malos, aliquos indifferentes, loquitur de actibus specialiter, & prout sunt applicati ad hanc materiam, vel ad illam. Sed dictum Augu. est opinio tertia dicens omnes actus secundum intentionem, & causam iudicandos esse bonos, & malos, praeter quosdam, qui ita sunt mali, vt nunquam boni esse possint. Haec ergo tertia opinio loquitur de bonitate, & malitia actuum moralium, non secundum hunc modum, vel illum, sed simpliciter. Quia actus simpliciter loquendo non dicitur bonus, nisi sit bonum, quod agitur, & bonum propter quod agitur, vel nisi sit actus bonus, intentio bona. Sed ad hoc, quod actus simpliciter dicatur malus, sufficit alterum illorum esse malum. Et ideo bene dictum est, quod mali actus non possunt esse boni quacumque intentione fiant.

Dub. VII Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur, quod Iudaei crucifigendo Christum arbitrabantur obsequium se praestare Deo quomodo hoc verificari possit. Dicendum, quod de Christo fuit duplex error. Vnus, quod Christus non erat ille, qui erat promissus in lege, & hoc credebat turba, vel populus id est simplices, & grossi iudei. Alius fuit, quod Christus erat ille, qui erat promissus in lege, sed non credebant, quod promissus in lege deberet esse Deus, & hoc credebant etiam maiores. Nec dicemus, quod aliquibus maximis non fuisset reuelatum promis¬ sum in lege esse Deum debere, cum Dauid vocaret illum in Spiritu Dominum suum. Iuxta illud: Dixit Dominus Domino meo, &c. Tamen communiter Scribae, & Pharisei, qui dicebantur maiores, non credebant illum debere esse Deum. Principes ergo sacerdotum, Scribae, & Pharisei id est maiores iudeorum illum, quem iudicauerunt crucifigi, credebant esse illum promissum in lege, & credebant peccare occidendo cum, sicut peccant occidendo bonum hominem, & Prophetam, sed non credebant ipsum esse Deum gloriae. quia nunquam crucifixissent, si eum Deum gloriae credidissent. Sed minores iudeorum decepti a maioribus credentes Christum esse quendam deceptorem, & malum hominem non solum non credebant peccare clamando, quod crucifigeretur, sed credebant ex hoc obsequium se praestare Deo.

Dub. VII. Litteralis.

Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur: Quae tamen quidam contennunt, nunquam habere bonam causam. Volunt ergo isti, quod mala nunquam possunt habere bona causa id est bonam intentionem, & tamen videmus in aliquibus esse falsum. Dicendum, quod ista potest esse quarta opinio de bonitate, & malitia, vt haec accipiantur non in se, sed secundum quendam ordinem. Secundum quem modum mala uon sunt ordinabilia ab bonum, nec econuerso: Vt quia talis ordo est malus, ideo nihil in talibus dicetur esse bonum.

PrevBack to TopNext