Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. LII. De peccati in communi specialibus differentiis.

CVM AVTEM VOLVNTAS. IVt supra dicebatur, hae autem quatuor distinctiones ultimae sic diuiduntur contra praecedentia: quia cum Magister supra Cterminauerit de pctoe actuali: i his quatuor uitimis distinctionibus mouet quaedam dubia, & quasdam qones circa actuale peccatum, & quatuor facit iuxta has quatuor distinctiones, secundum quod quadrupliciter circa actuale peccatum quaerit, & dubitat. Nam in. 41. Dist. dubitat de peccato actuali: prout comparatur ad fideles. In hac autem. 43. Dist. dubitatur de tali peccato, prout comparatur ad identitatem, & diuersitatem. in alijs autem duabus sequentibus dubitatur de peccato actuali, prout dictum est supra, & dicetur infra. Igitur in hac. 42. dist. Magister intendit dubitare de peccato, prout comparatur ad identitatem, & diuersitatem. Et duo facit. Nam primo facit, quod dictum est. Secundo ex diuersitate peccatorum sumuntur diuersi modi peccandi, & sumuntur diuersae. dist. peccatorum: Ideo ass ignat diuersos modos peccandi, & dat diuersas distinctiones de peccatis. Secunda ibi: tModi antem peccatorum. 1Circa primum duo facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo specialiter quaerit de actu in comparatione ad reatum ibi: t Praeterea quaeri solet. 1 Circa primum tria facit, quia primo quaerit an actus interior, & exterior sit unum peccatum, uel plura peccata, & ait secundum quosdam esse unum peccatum. Et obiicit contra hoc: quia cum duo sint acus, uel sint duo peccata, uel duo non peccata. Et soluit, quod sunt duo actus, & duo non peccata secundum unum peccatum. Secundo etiam obiicit contra hoc: quia si non sunt nisi unum peccatum, actus interior, & exterior: ergo actu committens furtum non pro alio punitur, nisi pro eo, quod uoluit furari. Et soluit o licet sint unum peccatum. tamen pro alio punitur: quia pro alio est reus: quando actu furatur. Tertio ad haec obiicit: quod sunt duo peccata, quia sunt inde data duo mandata: unum de non concupiscere, & aliud de non furari. Ad quod respondet, quod duo sunt ibi mandata, sed cum non obseruantur: illorum duorum mandatorum est una praeuaricatio, sicut duo sunt praecepta charitatis de diligendo Deum, & proximum. tai non est nisi una charitas, qua impletur utrumque. Secunda ibi: ISed ad baec. 1Tertia ibi: IItem & ad baec. 1 Tunc sequitur illa pars. [Praeterea quaeri solet. IIn qua determinat de actu peccati in conparatione ad reatum. Et tria facit. quia primo dat differentiam inter utrunque: quia actus peccati transit: reatus manet. Secundo ostendit, quod i Scriptura sacra reatus multipliciter accipitur Tertio dat differentiam inter peccatum mortale, & ueniale quantum ad actum, uel quantum ad poenam, quam merentur. Secunda ibi. [ Reatus autem. 1Tertia ibi: Duo enim sunt. I Tunc sequitur illa pars. tModi autem peccatorum. 1In qua assignat uarios modos peccandi, & dat uarias distinctiones de peccatis. Circa quod duo facit, quia primo facit quod dictum est. Secundo specialiter descendit ad superbiam, & ad cupiditatem ex quibus uidentur oriri omnia peccata ibi, 1Ex superbia tamenm. ICirca primum quinque facit, secundum quod quinque modis distinguit peccata. Nam primo distinguit ea quantum ad radices, quia uel peccatur ex amore male inflammante, uel ex timore male, humiliante. Secundo distinguit ea quantum ad actus: quia uel peccatur cogitatione, uel locutione, uel opere. Et addit quartum membrum, quod potest peccari consuetudine, quae est reiterare quemcunque istorum actuum. Tertio distinguit peccata, quantum ad obiecta: quia quicunque peccat, uel peccat in Deum, uel in se, uel in proximum. Quarto distinguit peccata quantum ad uocabula, uel quantum ad affirmationem, uel negationem: quia si facis quod non debes, dicitur peccatum: si non facis, quod debes: dicitur delictum. Quinto distinguit peccata sedem septem uitia principalia, uel capitalia. Secunda ibi: [Alibi uero dicitur. ITertia ibi. [Dicitur quoque homo. 1Quarta ibi: iVariam antem appellationem. 1Quinta ibi: [De septem uitiis. Tunc sequitur illa pars. [Ex superbia tamen, 1In qua specialiter descendit ad superbiam, & cupiditatem. Ex quibus possunt oriri omnia alia peccata. Circa quod quatuor facit. Nam primo ait, quod & superbia, & cupiditate i possunt oriri omnia peccata. Secundo assignat quatuor species superbiae. Tertio obiicit contra ea, quae dicta sunt de superbia. Et non uidetur superbia esse origo omnium peccatorum. cum cupiditas sit radix omnium malorum: ergo est radix superbiae, & ex cupiditate oritur superbia: non ergo superbia est origo omnium aliorum peccatorum. Sed ipsa oritur ex alio peccato, id est ex cupiditate. Quarto soluit obiectionem factam. Secunda ibi: Icuius quatuor. 3 Tertia ibit IHuit autem obuiare. i1Quarta ibi: [Sed utrunquel Et in hoc continetur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum