Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. VLIII De peccato in spiritum sanctum.

EST PRAETEREA quoddam genus. Vt patet ex superioribus Magister in hac distinctione intendit mouere quaestiones, & dubia de peccato per conparationem ad Spiritum sanctum. Circa quod duo facit, quia primo dubitat de huiusihodi peccato quantum ad eius grauitatem. propter quod loquitur de huiusmodi peccato suspensiue, quomodo sic graue est, quod neque remittitur in hoc seculo, neque in futuro.

Secundo quaerit, & dubitat de huiusmodi peccato quantum ad eius quiditatem, & quantum ad eius esse ibi: [Sed quaeritur quid fir., Ad cuius euidentiam sciendum, quod peccatum in spiritum sanctum accipitur. 7. uel. 8. modis. iNam obstinatio, desperatio, impaenitentia, praesumptio, impugnatio ueritaris agnitae. inuidia supernae gratiae, & septimo peccatum in st ritum sanctum est peccare ex certa malitia, est etiam tale peccatum finalis impaenitentia.

Tria igitur facit in determinando de huiusmodi peccato quantum ad suum esse. quia primo tangit primos quatuor modos: uidelicet quod peccatum in spuem sctum est obstinatio: desperatio: impaenitentia, & praesumptio.

Secundo circa hoc mouet quandam quaestionem. Vtrum omnis obstinatio, & omnis desperatio, sint peccatum in Spiritum sanctum, & soluit, quod cum peccatum in spiritum sanctum sit irremissibile; si accipiatur irremissibile, id est uix, & ex di fficili remissibile. Sic omns obstinatio, & onis despatio est pctum in spiritum sanctum; sic presumptio, & oem propositum non con¬ fitendi, uel non paenitendi sunt huiusmodi peccatum. Sed si accipiatur irremissibile id est nullo modo remissibile: Sic praefata peccata non sunt in spiritum sanctum & non sunt nullo modo remissibilia: nisi prout ea concomitatur finalis impaenitentia.

Tertio quia determinauerat Magister de quator modis peccandi in spiritum sanctum: determinat de alijs tribus modis.

Secunda ibi. Sed quaeritur utrum. Tertia ibis Est autem alia. Circa quod tria facit secundum quod determinat tres alios modos peccandi in spiritum sanctum Secunda ibi: De boc quoque Tertia ibi. Non utique distinctio illa uerborum.

Aduertendum autem, quod duo quaerit, & duo dubitat Magister in hac Distinctione de peccato in spiritum sanctum, uidelicet de eius grauitate, & de eius esse, uel de eius quidditate. Sed quaestionem de eius grauitate, uel de eius irremissibilitate soluit, cum quaerit, an omnis obstinatio, uel omnis desperatio sit huiusmodi peccatum. Aduertendum etiam, quod imponendo modos huiusmodi peccati Magister aliquo modo innuisset unum modum cum alio. Taem intentio Magistri est determinare de quid ditate huiusmodi peccati, & de eius esse, quomodo habet esse. 7. uel. S. modis, & de eius grauitate. Et in hoc terminetur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum