Quaestio 2
Quaestio 2
De peccati in spiritum sanctum gravitate
DEINDE quaeritur de secundo principali, uidelicet de peccato in spiritum sanctum quantum ad grauitatem. Circa quod quaeruntur tria. Primo de ipsa grauitate, quantum ad irremissibilitatem: Vtrum sit ita graue quod sit irremissibile.
Secundo quaeretur de ipsa grauitate, quantum ad alia peccata, utrum sit ita graue peccatum in Spiritum sanctum, quod non possit esse peccatum alicuius hominis, sed oporteat sic peccantem prius habere alia peccata.
Terrio quaeremus de huiusmodi grauitate per conparationem ad ipsos peccantes. Vtrum primus homo, & primus Angelus debeant dici peccasse in spiritum sanctum.
Articulus 1
D. Tho. 24. q. 14. ar. 3. Et 3. sent. d. 13 ar. 4 Et de Maloq 3. ar. 14. 15. Et 2. Quol. 2. quaestio. 8. arti. 1. D. Bon. 43. ar. 3: quaestio. 3. Ric. d. 43. q. 4 Thom. Arg. dist. 43 arx Vit. d. 44. q. 1.Dur d. 4a q.x.
AD Primum, sic proceditur. vt quod peccatum in Spiritum sanctum non sit irremissibile, quia ut dicitur ad Romanos: "Vbi superabundauit delictum, ibi superabundauit, & gratia" ; uidetur, ergo ex hoc, quod grauitas peccati non faciat ad irremissibilitatem, sed magis faciat ad faciliorem remissionem.
Praeterea charitas est perfectior spe, & fides est prior spe: Cum ergo odium, quod opponitur charitati, & infidelitas, quae opponitur fidei sint peccata remissibilia: Desperatio, quae ot ponitur spei, quae est peccatum in Spirtum sanctum, non debet dici irremissibile.
Praeterea ignorantia, quae est ex intellectu: Infirmitas, que est ex appetitu sensitiuo, & malitia, quae est ex appetitu intellectiuo uidentur esse quaedam poenalitates, quae proueniunt ex uno, & eodem primo homine: Vnum ergo, & idem iudicium debet esse de omnibus eis. Sed peccatum ex ignorantia, & ex infirmitate est remissibile, ergo peccatum in Spiritum sanctum, quod est ex malitia, erit remissibile.
Praeterea, uidet homo differre ab Angelo quia homo habet uertibilitatem electienis non autem Angelus. Est enim Angelus inuertibilis, & immutabilis, quia ab eo, quod semel elegit, non potest resilire: Peccatum ergo Angeli debet dici irremissibile. non autem peccatum hominis, quodcunque sit illud.
Praeterea si peccatum in Spiritum sanctum dicitur irremissibile, uel hoc est ex parte remittentis: quod esse non potest: quia solus Deus peccata remittit, qui est potentie insinitae, & cui nihil est ipossibile. Nec ex parte eius, cui fit remissio: quia homo etiam peccator est liberi arbitrij, per quod, quandiu est in uia, potest a peccato resilire, ergo &c.
Praeterea charitas est maxima uirtus, & tamen contingit a charitate cadere, ergo peccatum in Spiritum sanctum, quantuncunque sit maximum pec catorum, continget a tali peccato resilire, & erit tale peccatum remissibile.
IN CONTRIRIVM est, quod dicitur Matth. 12. qui dixerit contra Spiritum sanctum non remittetur ei, neque in hoc seculo, neq in futuro. Et quod dicit. 1. I0. peccatum ad mort non pro illo dico, ut oret quis, sed illud, pro quo non est orandum, est irremissibile. ergo &c.
RESOLVTIO. Peccatum in spiritam sunonsn rrenifiiise facitur, ratione difficultatis. impaenitentia excepta.
RESPONDEO dicendum, quod ut tradunt scripta communia de peccato in Spiritum sanctum, est duplex opinio. Nam quidam impoenitentiam, prout est circunstantia peccati, dicunt aesse peccatum in Spiritum sanctum. Hi autem non distinguentes de impoenitentia prout dicit actum, idell, prout dicit propositum non poenitendi, & prout dicit circunstantiam actus uel prout dicit quendam euentum, prout contingit, uel euenit, quod aliquis moritur de facto sine poenitentia. Dixerunt quinque esse peccata in Spiritum sanctum: Obstinationem: praesumptionem: desperationem: impugnationem ueritatis agnitae, & inuidiam supernae gratiae. Ista autem dicuntur irremissibilia, quia sunt uix, id est, de non facili remissibilis, tamen si addatur eis sexium, scilicet finalis impoenitentia, quae est quaedam circunstantia peccati, tunc quodcunque illorum peccatorum cum tali circunstantia, siue cum finali impoenitentia erit irremissibile simpliciter. sed hic modus ponendi, ab aliquibus improbatur, quia tunc non esset differentia inter peccare in Patrem, in Filium, & in Spiritum sanctum, quia constat, quod quis potest mortaliter peccare ex infirmitate, uel ex passione, uel ex ignorantia, uel ex negligentia. si quis neglexit, uel noluit intelligere, ut bene ageret poterit ex tali ignorantia neglecta mortaliter peccare. Si ergo tale mortale peccatum concomitetur finalis impoenitentia erit irremissibile. Assignatur ergo alius modus dicendi, quod peccatum in Spiritum sanctum dicitur ex eo, quod quantum est de se est irremissibile. Et hoc modo ponuntur sex modi peccandi in spiritum sanctum, uidelicet illi quinque praeassignati, & impaenitentia, ut est propositum rationem penitendi. Cum ergo impaenitentia possit dici dupliciter, uidelicet impaenitentia propositi, prout quis proponit non paenitere & impaenitentia facti, prout quis de facto moritur sine paenitentia, oportebit dicere secundum istos, quod impaen: tentia secundum propositum, prout quis proponit non paenitere erit peccatum in Spiritum sanctum, sed impaenitentia facti, uel secundum factum, prout quis de facto moritur sine paenitentia non erit peccatum, sed circunstantia peccati, uel erit quoddam accidens, uel quidam euentus peccati, quia sic accidit, & sic euenit de aliquo peccato mortali, quod homo moritur in eo sine poenitentia.
Vt ergo sciamus ueritatem omnium praedictorum, resumemus, quae dicta sunt in solutione ultimi argumenti praecedentis quaestionis. Dicebatur enim, quod ibi aliud est considerare peccarum in Spiritum sanctum, ut peccatum est, & aliud, ut in Spiritum sanctum est: quia ratio¬ peccati, uidetur consistere in ipsa deuiatione, nel in ipsa deformitate facta contra rationem Et ideo quantum ad speciem peccati, ut ibi dicebatur, nunquam circunstantia manens circunstantia dat speciem peccato, licet possit aggrauare, uel alleuiare peccatum, uel indifferenter se habere ad ipsum. Sed quia circunstantia potest pertinere ad substantiam actus, & maxime, ut est in genere mori: hoc modo sumpta circunstantia poterit dare speciem peccato. Nam peccatum est in genere entis, uel in genere naturae: prout causatur a suis principiis efficientibus, quaecunque sint illa: sed est in genere moris, prout est uoluntarium recte rationi se conformans: Et tunc ille actus, uel illud opus est bonum, & meritorium, uel a recta ratione deuians, & tunc erit peccatum, & demeritorium. Et inde est, quod bonitas, & malitia actuum humanorum sunt differentiae essentiales eorum in genere morum, ut supra dicebatur. sed circunstantia manens circunstantia: lieet non possit facere ad specialem deformitatem, uel non possit causare specialem modum deformitatis in peccato, ut peccatum est; potest tamen causare specialem modum irremissibilitatis, secundum quem modum accipitur peccatum in Spiritum sanctum, ut in Spiritum sanctum est, quia peccare in Spiritum sanctum secundum quod huiusmodi ab irremissibilitate sumptum est secundum scripturam sacram. Nam haec circunstantia, de qua hic loquimur, cuiusmodi est finalis impaenitentia: non tantum in proposito, sed prout de facto quis in peccato mortali sine penitentia moritur talis circunstantia, licet faciat ad specialem irremissibilitatem, quia mutat statum: tamen per se loquendo non facit ad specialem deformitatem: cum possit contingere ex sola passione, & praeter oenm actionem. Erit ergo prima uia sumendi species, & modos peccandi in Spiritum sanctum, prout talis circunstantia, quae est de facto finalis impoenitentia: comparatur ad actum. Dicemus ergo quod peccatum in Spiritum sanctum, uel accipietur ex ipsa circunstantia, uel ex ipso actu, uel ex utroque, quia si acciperet ex neutro: non esset ibi peccatum in Spiritum sanctum ex ipsa praefata circunstantia: quando quis moritur in aliis peccatis a spiritui sancto sine poenitentia Ibi enim non est peccatum in Spiritum sanctum scilicet ex actu, quia actus ille peccati, in quo moritur, non ponitur esse peccatum in Spiritum sanctum. Sed est ibi huiusmodi peccatum ex sola circunst antia propter finalem impaenitentiam, ex qua est ibi specialis modus irremissibilitatis. Quia nt dicitur Eccl. 11. S. ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem: in quocunque loco ceciderit: ibi erit. Si autem peccatum in Spiritum sanctum sumatur ex ipso actu, tunc poterit fieri septem modis, quorum o. oi 1Scripta conmunia tangunt. Sunt enim illi ooem modi: Desperatio, praesumptio, impugnatio ueritatis agnitae, inuidia superna gratiae, obstinatio, & inpaenitentia id est propositum non paenitendi, & 7. modus peccandi in Spiritum sanctum erit actus ille, qui sit ex certa malitia. Omnes enim isti sS. modi, unus sumptus ex cir¬ cunstantia, & septem sumpti ex actu sunt peccava in Spiritum sanctum: quia ex quolibet illorum accipitur specialis modus irremissibilitatis. Si uero accipiantur peccata in spiritum sanctum, prout habent esse ex actu, & ex circunstantia illa, quae est finalis impaenitentia facti non propositi tantum, sic erunt 7. modi peccandi in Spirit. sanet. prout cuilibet illorum. 1. actuum, qui dicunum peccata in spiritum sanctum, potest addi haec circunstantia, quae est finalis impenitentia facti.
Secunda uia ad accipiendum peccata in spiritum sanctum erunt ex ipsa irremissibilitate, siue ex ipso peccato ad mortem: Quod opponitur peccato remissibili, siue ueniali, quod non est ad mortem. Dicebatur autem supra, quod peccatum ueniale, siue remissibile dicebatur 5. modis, ex causa, ex euentu, ex statu, ex opere operante, & ex opere operato: sed duo istorum modorum, uidelicet peccatum ueniale, uel remissibile ex euentu, & statu: licet possint esse distincti quantum ad peccatum ueniale, & remisbile, non tamen possunt esse distincti, quantum ad peccatum in spiritum sanctum, quod estirremissibile. Nam ueniale ex euentu est peccatum, quodcunque sit illud, cui euenit confessio: quia confessio facit, quod peccatum mortale eueniat, & fiat ueniale: sed ueniale ex statu dicitur, quandiu durat tempus uitae, in quo nunquam clauditur porta salutis. Et quia potest quis confiteri absque eo, quod mutet statum: immo quia post confessionem potest quis diu uiuere: Ideo ueniale, uel remissibile &x euentu, & remissibile ex statu possunt ab inuicem distingui: sed irremissibile ex euentu, & ex statu non possunt ad inuicem distingui, quia illud dicitur irremissibile ex euentu, quando quis moritur in peccato, quodcumque sit illud sine paenitentia: hoc autem esse non potest sine mutatione status.
Propter quod licet assignati fuerint. 5. modi peccati uenialis, & remissibilis non assignabuntur, nisi quatuor modi peccati in spir. san quod est irremissibile: quia uel erit irremissibile ex causa, uel ex euentu, uel ex opere operante, uel exopore operato. Et ad hos quatuor modos, ut supra patuit, reducuntur omnes 8. modi hic assignati.
Tertia uia ad sumendum modos peccandi in spir. sanc. potest sumi ex ipso Deo, ut est iudex noster, secundum quam considerationem est quatuor considerare: quia Primo consideram dum est ipse Deus, qui est iudex. Secundo consideranda sunt bona, quae tribuit nobis, ut sequamur ipsum tanquam bonum iudicem. Tertio considerandus est ipse homo, qui iudicandus est a tali iudice. Quarto consideranda sunt ipsa peccata, ut sunt irremissibilia per huiusmodi iudicem. Ex quolibet autem istorum quatuor sumuntur, duo modi peccandi in spir. san & sic in uniuerso sunt 8. huiusmodi. Nam ex parte ipsius iudicis sumuntur duo modi, sic peccandi, uidelicet Desperatio, & Praesumptio, uel quia credimus istum iudicem esse iustum sinemise ricordia, & tunc desperamus: uel misericordem sine iustitia, & tunc praesumimus, dicente scriptura Misericordia, & ueritas id est misericordia, & iustitia obuiauerunt sibi, ut Sap. es. dicitur. Diligite iustitiam, quod iudicatis terram. Non et ergo praetermittenda iustitia. Nec etiam est omnino pretermittenda misericordi. aquia iudicium sine misericordia fietilli, qui non fecerit misericordiam, ergo cum misericordia miscenda est iustitia, & ecomuerso Sic etiam possunt sumi duo modi ex parte bonorum nobis retributorum a iudice, ut sequamur ipsum tanquam bonum iudicem, quorum unum est bonum fidei nobis ostendentis ueritatem, & sic est peccatum in spir. san. impugnatio ueritatis agnitae & specialiter ueritatis fidei secundum bonum no bis tributum a iudice est gratia inclinans no in huiusmodi bonitatem, & secundum hoc sumitur talt peccatum, prout est inuidia supernae gratiae. Ex parte etiam hominis, qui iudicatu, sumuntur dud peccata in spir. san. unum ex parte conuersionis ad bonum conmutabile, & sic sumitur obstinatio cum quis obstinate, & pertinaciter se conuertit ad bonum conmutabile. Aliud ex parte auersionis, & sic sumitur impaenitentia id est propositum non paenitendi, cum quis sine dolore, & cum praeposito non paenitendi se auertit ab inconmutabli bono. Reliqua uero duo peccata in spir. san quae conplent numerum, octonarium talium peccatorum sumuntur ex parte ipsius peccati, ut hee esse irremis sibile: quia uel hoc erit ex causa, quod non hebet in se cam remissibilitatis, & hoc eri cum quis peccat ex certa malitia: uel erit tali irremissibilitas ex euentu, cum quis sie poententia in peccato mortali, quodcumque sit illud, dit claudit extremum. Differt auteam haec impaenitentia quae secundum hunc ordinem teneti S. modum peccand in spir. san. ab illa impenitentia, quae est posita in 6 loco: quia iste modus positus 8. loco est im penitentia facti: sed iste modus positus. 6. loco est impoenitentia propositi.
Quarta autem uia ad sumendum numerum peccatorum sumitur, prout Deus est noster medicus. Et ista uia fuit superius tacta, & est eadem realiter cum ista tertia: Taumen quia doctorum scripta aliquade sumunt numerum istorum peccatoru, prout Deus se hebet, ut iudex. Aliqame prout Deus se habet ut medicus: Ion, ut intelligantur dicta doctorum posuimus has duas uias tanquam differentes, tam sicut si accipiatu Deus, ut iudex, est ibi quatuot considerare, & secundum quodlibet illorum quatuor accipiunt duo modi peccandi. Sic si accipiatur Deus, ut medicus, est ibi quatuor consderare, uidelicet Medicum, medicinam, infirmum & infirmitatem, & secundum quodlibet istorum quatuor accipiuntur duo modi peccandi in spiri. sanu ut supra diffusius est ostensum.
Ad primum dicendum, quod peccatum in spi. sanctum ratione irremissibilitatis spanliter praecludiuiam gratiae. propter quod tale peccatum, ut tale est non facit gratiam abundare: sed hebet fontem gratiae desiccare, propter quod in hoc peccato specialiter non arguitur propositum, sed oppositum Vel possumus dicere, quod ubi abundauit delictum ibi superabundauit & gratia, quod hoc non fuit opere humano, sed diuino. Propter quod non est contra nos, quod dicitur. Nam pctmane in Spir. san. non oportet, quod dicatur irremissibile ope diuino: sed sufficit, quod dicatur humano.
Ad secundum dicendum, quod spes est de ultimo fine, & finis in agibilibus, se hebet sicut pirncipium in speculabilibus. sicut ergo mentiri circa principia in speculabilib. est error incurabilis: sic peccare ex certa malitia. quia, ut dete 6. Eth. malitia, quae facit mentiri circa principia est error incurabilis, quantum est de se. quia non hebet aliquam excusationis cam. sed peccare contra charitatem cum charitas se extendat ad poximum, qui est de his, que sunt ad finem. iono Deo non est simile hic, & ibi, Vel possumus dicere, quod odium fratris in se non est peccare contra charitatemin se: sed ille peccaret contra charitatem in se, qui inuideret diuinae gratiae, uel inuideret fratri non in se: sed inquantum facit opera diuinae gratiae. Ad illud autem, quod tange. batur de infidel it ate; Dici potest, quod infidelitas poet contingere ex ignorantia, & tunc non est peccatum in Spir. san. Quia hebet aliquod excusationis pallium. Sed si contingeret ex certa malitia. Tunc esset peccatum in Spiritum sanctum.
Ad tertium dicendum, quod malitia, prout est quaedam poenalitas proueniens ex primo parente: non dicit: ctum peccandi, sicut dicit peccatum in Spiritum sanctum, sed dicit fomitem, id est quandam pronitatem ad peccandum. Et hoc modo uerum est, quod malitia non est peccatum in Spiritum sanctum.
Ad quartum dicendum, quod secundum Dam. libro secundo, cap. tertio. Quod est hominibus mors: est Angelis casus. Angeli en. post casum non possunt paenitere, sicut nec homines post mortem, quandiu ergo durat status praesentis uit r: possunt homines paenitere, & redire ad bonum. Quod non possunt homines post mortem. Ad formam autem arguendi dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum dicitur irremissibile opere humano. quia de se excludit omnem causam irremissibilitatis. Quia sic peccanti non remanet aliqua excusatio, nec ex ignorantia, nec ex infirmitate: Tamen quandiu uiui mus, & quandiu sumus in uia, nihil est irremis si bile opere diuino. Et si dicatur etiam, quod Deus posset mortuum suscitare, & suscitatus posset paenitere. Dici debet, quod hoc non esset, secundum solitum cursum, aut secundum hunc ordinem, quem uidemus.
Ad quintum dicendum, quod licet sufficiat liberum arbitrium ad cadere in peccatum; Tamen nol sufficit ad resurgere a peccato. Cum ego inter peccata, aliqua habeant excusationem, ut quae fiunt ex ignorantia, uel ex infirmitate. Propter quod talia peccata, dato, quod tollant gratiam propter faciliorem possibilitatem ad ueniam, dicuntur non desiccare fontem gratiae. Cum ergo quaeritur, vnde sint irremissibilia peccata in Spiritum sanctum: patet, quod non dicuntur esse talia, nisi prout carent pallio excusationis, quod carendo dicuntur irremissibilia opere humano, licet non oporteat ea esse irremissibilia opere diuino.
Articulus 2
ARTIC. II. An peccatum in piritum sctum sine alio peccato prauio esse possit. Conclusio est affirmatiua.
SECUNDO quaeritur degrauitate peccati in Spir. sanct. per comparationem ad alia peccata. Vtrum in primo actu peccati possit quis peccare in Spiritum sanctum. Et vrte, quod non. quia ut ait Orig in libro de paenitentijs nemo repente fit summus. ergo a contrario sensu, nemo repente fit pessimus. Cum ergo per peccatum in Spir. sanct. fiat homo quasi pessimus, quia peccatum illud est irremissibile, vrtr quod pctane in Spir. san. presupponat multa alia pctam, & quod nullus possit primo actu peccare in Spiritum sanctum.
Praeterea secundum Qreg. 31. moral. Ipsa namque uitiorum regina superbia, dum deuictum hoinem plene concepit: mox illum. 7. principalib. uitijs, quasi quibusdam suis ducib. deuastand ume tradidit, quos uidelicet duces exercitus sequitur uitiorum, innumerabilis multitudo. Est ergo hoc post, quod subintrat hominem, uel animam eius regina su pbia, postea, hac subintrante subintrant: 7. capitalia uitia. Nam superbia secundum se, proprie loquendo, ut patet per Oreg. ibidem, Non est uitium cap tale, sed est tale uitium eius filia Inanisgloria quob. 7uitijs capitalib. subintrantib. quasi ducib. subintrat: postea quasi exercitus uitiorum, & innumerabilis multitudo. ergo antequm peccator incidat in peccatum, quod dite in Spir. sen. oportet, quod multa alia peccata praecedant.
Praeterea secundum Philosophum in Eth. prieat non iusti iusta facere, sed non quemadmodum iusti faciunt, ergo a contrario sensu paast iusti iniusta facere, sed non quenadmodum iniusti faciunt. Nam aliud est agere ex passione, & aliud ex habitu, uel electione. Illud. ni.m isdem, quod facit intemperatus ex habitu potest facere incontinens ex infirmitate. Sed non facit eod. modo unus, quo alius, quia itempera tus faciet ex electione, quod incontinens facit ex passione. Cum ergo pctm i Spi. sa. sit agere ex propria malitia, & ex electione. qua agere ex electio ne precedit agerae. ev passion, Ion & certa malitia & electione non potest quis agere in Spiritum sanctum nisi prius sit obnoxius alijs peccatis, & nisi prius pcccet ex passione.
Praeterea sicut spei opponitur desperatio: Ita meritis opponuntur demerita. Et sicut spes praesupponit merita, quia spes est certa expectatio futurae beatitudinis ex meritis, & gratia praecedens: sic desperatio praesupponit demerita. Peccare ergo in Spiritum sanctum per desperationem non potest esse sine aliis praecedentibus demeritis, uel aliis peccatis.
Praeterea sicut peccatum in Spiritum sanctum ponitur desperatio: sic ponitur impaenitentia, sed impenitentia opponitur poenitentiae. Cum ergo poenitentia sit dolor de peccatis commissis: sic & impaenitentia aliqua peccata conmissa praesupponet. Desperatiol ergo, & impaenitentia, quae sunt peccata in Spiritum sanctum non possunt dicere actum peccati primum: sed aliqua peccata praesupponent.
IN CONTRARIVM est, quia peccata habentia actum distinctum, non oportet, quod unum praesupponat aliud, sed peccatum in Spiritum sanctum habet actum distinctum ab aliis peccatis: ergo non oportet, quod praesupponat alia peccata¬
Praeterea peccatum in Spiritum sanctum in hoc consistit, quod uoluntas reiicit illud, per quod a peccato retrahitur. Cum ergo uoluntas se habeat ad utrumque oppositorum: sicut potest in primo actu admittere illud, per quod ad peccatum inducitur: Ita potest in primo actu reiicere illud, per quod a peccato retrahitur, & sic in primo actu poterit peccare in Spiritum sanctum.
RESOLVTIO. Peccatum, quod ex certa malitia, exque electione secundum habitum perpetratur, absque praeuio peccato esse non potest. cetera uero peccata, cum octo sint modi peccandi in Spiritum sanctum, prima esse queunt.
RRSPONDEO dicendum, quod in hac quaestione sic procedemus, quia primo distinguemus inter contingere saepe, & frequenter & contingere raro, & casualiter. Secundo reducemus ad tria omnia peccata in Spiritum sanctum, uidelicet ad habitum, actum, & circunstantiam, ex quo patere poterit ueritas quaesiti.I Tertio illam ueritatem declarabimus comparando peccatum in Spiritum sanctum ad motum ipsius grauis.
Propter primum sciendum, quod cum quaeritur utrum peccatum in Spiritum sanctum praesupponat alia peccata, uel possit quis quantum ad primum actum malum, iel quantum ad primum peccatum peccare in Spiritum sanctum. Dicemus, quod aut loquimur de eo, quod contingit saepe, & frequenter. Aut de eo, quod contingit raro, & casualiter. Nam inter peccata, quaedam sunt primitiua, & capitalia, quaedam deriuatiua, & subsequentia. sed morale negocium habet tantam uarietatem, & tantam instabi¬ litatem, quod non possumus loqui de eo, tanquam de re firma, uel tanquam de re necessaria. Nam & in naturalibus specialiter ea, quae sunt in sphaera actiuorum, & passiuorum, non habent tantam stabilitatem, quod sit ibi omnimoda necessitas. Posfumus ergo de naturalibus loqui, tant de his, quae contingunt saepe: non autem tanquam de his, quae contingunt omnimode semper. Et si dicantur naturalia esse semper, dicemus hoc essel sub conditione, nisi impediantur. Et si inuenitur instabilitas in naturalibus, multo magis hoc erit in moralibus, quia ad haec sunt magis determinata naturalia, quam moralia, quae sunt uoluntaria, & maxime loquendo de statu uiae: ubi liberum arbitrium est de se omnino uertibile. Et si non possumus loqui de naturalibus omnino, ut semper: multo magis non poteri mus sic loqui de moralibus: loquamur ergo de eis, ut saepe. Illa ergo dicentur uitia primitiua, & capitalia, ex quibus, ut saepe, sunt apta nata oriri alia uitia. Et illa dicentur esse uitia, uel peccata deriuatiua, & frequentatiua, quae sunt apta nata oriri ex aliispeccatis. Hoc ergo modo cognoscemus haec peccata ab illis, quia cum nullus aspiciens ad malum agat, quod agit. Illud erit magis capitale peccatum, quod tendit in magis appetibile. Ideo auaritia dicitur uitium capitale, quia pecunia est multum appetibilis. luxta illud: Pecuniae obediunt omnia. Etiam de ea dicit Aug. in lib. de Ciuit. Dei, Quod pecunia louem, uocauerunt, eo quod esset omnia. Est enim pecunia multum appetibilis. Et ideo auaritia est uitium capitale, & multa peccata oriuntur ex ea. Sic etiam gula, & luxuria propter delectationem magnam, quae est in eis, sunt multum appetitiua, & sunt uitia capitalia, & multa peccata sunt apta nata oriri ex ipsis. Peccata ergo in Spiritum sanctum, quantum est de se, magis sunt peccata deriuatiua ex aliis, & habentia ortum ex aliis, quam primitiua ad alia. Nam desperare, & praesumere, & obstinate se habcre, & non paenitere de male actis, non possunt habere rationem magni appetibilis, ut homo ex primo peccato habeat esse talis, & magis homines fiunt tales ex multiplicatione talium peccatorum. Iunta illud Prou. 18. Impius cum in profundum peccatorum uenerit: contemnit loquendo: ergo ut plurimum peccata prima trahunt hominem in alia peccata. Sed utrum raro, & casualiter possit aliquod primum peccatum trahere in aliud, in sequenti dicto patebit.
Declarato ergo primo dicto, quod aliqua habentl esse saepe, & frequenter: Aliqua uero raro, & casualiter: Volumus declarare secundum, uidelicet, quod omnia peccata in Spiritum sanctum reducantur ad tria: ad habitum, ad actum, & ad circunstantiam. Et ex hoc poterit apparere ueritas quaesiti. Videlicet quomodo raro, & casualiter peccatum in Spiritum fanctum potest esse primum peccatum, & quomodo etiam raro, & casualiter non potest esse primum peccatum. Dicemus enim, quod peccatum in Spiritum sanctum, uel est ex habitu, & tunc est, cum quis peccat ex elecionae, & ex certa malitia, Nam apeneas ex pastio¬ ne, & ex infirmitate, secundum quem modum ngit, qui peccat in patrem. Et agens ex ignoram tia, secundum quem modum agit, qui peccat in filium non proprie agit ex habitu: sed agens &x electione, & ex certa malitia, secundum quem modum agit, qui peccat in Spiritum sanctum, dicitur agere ex habitu. Ideo dicebatur supra quod aliter peccat incontinens, qui peccat ex infirmitate, & ex passione, & aliter intemperatus, qui peccat ex habitu, & ex certa malitia: & ex electione. propter quod ad peccare ex habitu, reducitur illud peccatum in Spiritum sanctum, quod est peccare ex certa malitia. Sed ad peccare ex actu reducuntur. O. peccata in Spi. sanct. coniter, & quasi ab omnibus posita. Videlicet Desperatio: Praesumptio: Inuidia supernae gratiae: Impugnatio ueritatis agnitae: Obstinatio, & Impaenitentia i. propositum non paenitendi: sed ad peccatum ex circunstantia, uel euentu redu percitur peccatum in spir. san. quod est finalis impaenitentia facti non propositi tantum.
Ex hoc autem patet solutio ad quonem propositam. Nam peccatum in Spir. sanct. quod est ex certa malitia, & quod est ex habitu, uel ex electionc, non potest esse primum peccatum: qa semper tale peccatum est habitus acquisitus ex malis actibus. quia habitus malus, per quem peccat aliquis ex certa malitia: non potest em infusus: sed oportet, quod sit acquisitus ex malis actibus: quia semp ex similib. actib. assignantur similes habitus: sed illa sex peccata in spir. san. quae possunt fieri ex actu sine habitu:licet hoc posset contingere raro: Pont tan contingere, quod quodlibet eorum sit primum pctinm, quod hoc modo potest contigere. Nam per gratiam receptam in baptismo. [ potet quis diu se continere a pcton mortali. Et praet se tandiu sic continere, quod hebeat experientiam negon rum mundi Et quod uideat, quod per fidem ostendit uia ueritatis. Et quomodo sint diuisiones gratiarum: quia uni datur gratia discernendi spres, & fugandi Spiritus malos, de quo dicit dominus: In hoc autem nolite gaudere, quia Spiritus subijciuntur uobis. Alicui datur gratia curationum: quia ad umbram Petri sanabant infirmi. Pont eteam quis tandiu abstinere a peccato mortali, quod potest scire, quo difficile est mereri pemia aeterna, & quod arcta est uia, quod ducit ad uitam, & quo ampla quae ducit ad mortem, & quod difficile est bene uiuere, & facile est in peccatum ruere. quod libet ergo illorum sex peccatorum potet esse primum pctme in aliquo: licet hoc possit contingere ualde raro & casuali ter. N potest quis statim impugnare ueritatem agnitam etiam ueritatem fidei. Propter quod primum pctm suum potest esse talis impugnatio. Sic eteam preat quis statim iuidere supnae grae: sicut inuideban Iudaei dicentes, quod xpes in Beelxebub eiiciebat daemonia, nec loquimur hic de inuidia fratris, ut frater est, uel ut refulgent in eo aliquae bonitates naturales sicut est ingenium, uel aliquid huiusmodi, uel vt abundant in eis exteriora bona cuiusmodi sunt diuitie: quia hmonei inuidia es vnum de vitijs capitalibus, sed cum quis inuidet fratri: quia relucet in eo donum aliquod supernae grae¬ hoc est peccatum in spir. san. & potest esse primum peccatum in aliquo: sic etiam propter difficultatem perueniendi ad premia aeterna, poest quis statim despare non curando de pmijs aeternis, uel potest statim praesumere non curando de aeternis paenis, uel potest statim esse obstin atus pertinaciter adhaerendo delectationi b. mutabilium bonorum, vel potest statim proponere non penitere non dolendo de difformitate peccati. propter quod libet illorum sex pctoterum in Spir. san. loquendo de vno pctoe tamnmem potest estm in aliquo primum pctame. Sic etiam si loquimur de pctone in spir. san. quod est ex circunstantia, siue ex euentu prout aliquis decedit in pcton mortali sine pnia: Ponest hoc etiam contingere de primo pctote: quia statim cum quis peccauit mortaliter: pret sibi statim post illud pemmnme mors cuenire, & in illo pcton morta li mori sine penitentia.
His auem discursis, uolumus hanc ue ritatem decadere in peccatum in spir. san. declarare per ea, uidemus in motu grauium, quod in principio solutionis huiusmodi quaestionis erat tertio propositum
Dicemus enim quod sicut graue potest moueri a generante, & a remouente prohibens: sic cadere in pctme in spir. san. potest hoc contigere, uel a gnante, vel a remouente prohibes: Tune e nm contingit a generante quaden aggeneratus est habitus in aliquo per quem inclinatur ad similes actus, & per que habitum peccat ex certa malitia, & ex electio ne. Et hic modus peccandi in spir. san. non potest esse per peccatum primum: Quia oportet alia peccata precedere, per quae aggeneratus est habitus sed si loquimur de motu grauis, prout mouetur a remouente prohibens, sic quasi per simile pret quis secundum primum peccatum peccare in spir. sanNam illud, quod prohibet nos a peccatis, uel est amor aeternorum premiorum, uel timor aeternarum poenarum. Aliquis ergo statim uisis diuersis statibus hoium, & quod conter honies uadunt post haec sensibilia, uel mutabilia bona potet a se abiicere amorem proemiorum gternorum, & desperare, vel non curare de eternis paenis, & praesumere, uel potest statim impugnare ueritatem fidei, uel inuidere supernae gratiae, & sic de alijs. De peccato autem in spir. san. quantum ad circunstantiam, vel euentum, vt quod quis moriatur in aliquo peccato mortali sine pnia: patet, quod hoc potest de primo peccato contingere. Cum ergo &8u. sint modi assignati peccatorum in Spiritum sanctum, excepto peccato, quod fit ex habituid es. ex certa malitia, & ex electione secundum habitum, quod non potest esse primum. Quodlibet autem aliorum peccatorum secundum se, licet hoc raro, & casualiter contingat, accipiendo casualiter, pro omni eo, quod raro contingit: potest esse primum peccatum modo, quod dictum est
RESP. Ad primum dicendum, quod non est simile de profectu secundum uirtutem, & de casu in petmte quia hon non potest per se ipsum agere opa meritoria sine gratia: sed potet per se ipsum ca dere in peceatum, & statim desperare de eternis praemijs, & peccare in spiritum sanctum¬
Ad secundum dicendum, quod Orex. bi loquitur, ut plurimum. Sed ex hot non exclud tur quin possitaliter contingere, & quin possit homo statim desperare, & peccare in Spiritum sanctum, uel etiam praesumere, & alia peccata in Spiritum sanctum conmittere non loquendo de pluribus talibus peccatis simul, sed saltem de quo libet, secundum se. Et si possunt plura talia peccata fieri simul, plura talia erunt simul prima, & si non origine, saltem tempore.
Ad tertium dicendum, quod argumentum illud loquitur de peccato in Spiritum sanctum, quod habet fieri ex habitu, uel electione causata ex habitu, quod peccatum in Spiritum sanctum, ut patuit, non potest esse primum.
Ad quartum dicendum, quod spes non praesupponit merita in actu, sed sufficit, quod supponat merita in pposito, quia potest quis sperare aeternam gloriam proponendo facere bona, per quae mereatur illa. Sic & desperatio sufficit, quod presupponat impaenitentiam in proposito, quia potest quis desperare proponendo non paenitere de quibuscunque peccatis, quae continget eum in posterum facere.
Ad quintum dicendum, quod sicut diximus supra de statu innocentiae, quod ibi poterat esse paenitentia sub conditione, quia potest innocens habere paenitentiam sub conditione, si contingent eum peccare. Sic & multo magis in proposito potest quis per malitiam suam proponere non poenitere, proponere etiam, si contingeret de caetero ipsum pectare,
Articulus 3
ARTIC. III. An primus homo, &Sprimus Angelus peccauerint in Spiritum sanctum. Conclusio est necatitta.
TERTIO quaeritur de grauitate peccati in Spiritum sanctum per conparationem ad ipsos peccantes. Vtrum primus homo, & primus Angelus peccauerint in Spinitum sanctum. Et uidetur quod primus homo peccauerit in Spiritum sanctum, quia omne peccatum, uel est in patrem, & sic peccatur per infirmitatem, uel in filium, & sic peccatur per ignorantiam, uel peccatur in Spiritum sanctum, sed infirmitas, & ignorantia sunt introductae ex peccato primi hominis: ergo primus homo non potuit peccare nisi in Spiritum sanctum.
Praeterea peccare in Spiritum sanctum est praesumere de Dei misericordia, sed Adam praesumpsit de Dei misericordia, quia ut dicebatur supra in 23. di. quod Adam peccando, de Dei misericordia cogitauit, sed peccare sub spe diuinae misericordiae sest, ut uidetur praesumere de ea. ergo &c.
Praeterea uidetur, quod primus Angelus in Spiritum sanctum peccauerit quia proprietas peccati in Spiritum sanctum, uidetur esse irremissibilitas, sed cui conuenit proprium uidetur con¬ uenire id, cuius est proprium. sed cum peccatum Angeli sit irremissibile ergo &c.
Praeterea eodem modo uidetur, peccasse Angelus modo, quo peccat, sed modo peccat inuidendo gratiae sanctorum. quod est peccatum in Spiritum sanctum. ergo &c.
In contrarium est, quia primus homo non uidetur peccasse in Spiritum sanctum immo magis uidetur peccasse in filium, quia peccauit appetendo scientiam, quae appropriatur filio. Iuxta illud. Eritis, sicut Dii scientes, &c.
Praeterea uidetur, quod peccatum Angeli non fuerit in Spiritum sanctum, quia ipse dicitur rex super omnes filios superbiae. Peccatum ergo eius fuit superbia: Non ergo fuit peccatum in spsae sanctum.
RESOLVTIO. Peccatum primi hominis in Spiritum sanctum proprie esse non potuit, cum in filium peccauerit: Nec primus Angelus in eundem spiritum ex genere operis, sed tantum ex mutatione flatus peccauit.
RESPONDEO dicendum, quod ista diuersitas modorum peccandi, quod aliqui peccant in Patrem aliqui in Filium: aliqui in Spiritum sanctum, secundum quos referenda est ad statum naturae corruptae, secundum quem statum aliqui peccant ex infirmitate, aliqui ex ignorantia, aliqui ex electione Non est autem referenda ad statum primi hominis uel ad statum Angelorum. Vbi non contingebat peccare, nec ex infirmitate, nec proprie loquendo ex ignorantia, sed credimus, & melius dictum est talia referenda esse non ad statum naturae corruptae, sed ad statum naturae reparatae per Christum. Nam ante aduentum Christi fides Trinitatis non erat conmmuniter nota. Nam ipsi iudaei conmuniter ignorabant Trinitatem, licet aliquibus maioribus hoc fuerit reuelatum non solum ex iudaeis, sed etiam ex gentilibus. Credendum est en. quod Noe, & Iob, & talibus, qui erant gentiles, reuelatum fueritmisterium Trinitatis, sed in lege gratiae, in qua baptixati In nomine patris, & filii, & spiritus sandi. Incipimus spiritualiter uiuere, publicatum est misterium Trinitatis. Ideo haec distinctio, quod contingit peccare in Patrem, &c. Oportuit, quod habuerit locum post diuulgationem Trinitatis, quae facta est sub Christo, & per Christum, quia multifarie multisque modis locutus est olim Deus patribus in prophetis, nouissime diebus istis locutus est nobis in filioid est per filium. Ideo omnes modi peccandi in Spiritum sanctum referendi sunt ad Christum, ppter quod unus modus peccandi in Spiritum sanctum ponitum impugnatio ueritatis agnitae, & inuidia supernae gratiae, quo referenda sunt ad Christum, uel ad uerbum incarnatum, quia de illo uerbo incarnato dicit Ioan. 1. Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae, & ueritatis. Et in eo. ca. scribitur, quod lex per Moysen data est: gratia, & ueritas per Iesum Christum facta est, quia ergo ueritas agnita est peChrislum. & sub Christo. Et quia tempus plenitudinis gratiae incaepit sub Christo, qui conceptus est de spiritu sancto. Ideo impugnatio uerita tis agnilae, & specialiter ueritatis fidei, & inuidia supernt, gratiae specialiter dicuntur peccata in spiritum sanctum. Rursus primitus in lege scripta specialiter promittebantur terrona, & temporalia. luxta illud Esa. 1. Si uolueritis, & audieritis mes bona terrae comedetis, sed nunc sub lege gratiae specialiter promittuntur caelestia, & aeterna. luxta illud: Primum quaerite regnum Dei, &c. ergo spes praemiorum aeternorum specialiter incaepit uigere sub lege noua, & sub diuulgatione mysterii Trinitatis cum spes sit media inter praesumptionem, & desperationem: sicut liberalitas est media inter prodigalitatem, & auaritiam: Ideo praesumptio, & desperatio ponuntur etiam peccata in Spiritum sanctum. Amplius autem quia rempus restaurationis nostrae, siue tempus plenitudinis gratiae incaepit sub Ep. scopo medico nostro, de quo dictum est, quod non est opus ualentibus medico, sed male habtienbus, quia infirmi, pet se loquendo, indigent medico, quia in infirmo est considerare duo, id quod subiicitur infirmitati, & ipsam infirmitarem, siue id, quod subiicitur peccato, & ipsum peccarum. Ideo alii modi peccandi in Spiritum sanctum, uel sumuntur ex ipso infirmo, uel ex ipsa infirmitate, uel, quod idem est, sumuntur ex ipso peccante, uel ex ipso peccato, ut superius est diffusius declaratum. Omnes ergo modi peccandi in Spiritum sanctum non sunt accipiendi ex naturacorrupta, prout homines uiuebant sub lege naturae: nec, ut homines uiuebnt sub lege scripta, quia nec hic, nec ibi erat distincta cognitio diuinarum personarum secund a propria, nisi forte per quaedam appropria & ta, sed peccare in hanc personam, uel in illam referendum est ad naturam reparatam sub Episcopo, uel ad rempus plenitudinis gratiae, in quo diuulgata est distincta cognitio personarum. Tamen si hos modos peccandi uolumus referre ad peccatum Primi hominis, uel ad peccatum Angeli; Dicemus. quod Adam primus homo proprie non peccauit in Spiritum sanctum discurrendo secundum omnes illos modos superius assignatos: tamen ad peccatum Ar geli possumus adaptare etiam proprie, uidelicet peccatum in Spiritum sanctum, scilicet, cui annexa est mors, uel mutatio status. Nam quocunt; peccato mortali peccet aliquis: si illi peccato annexa sit, uel si illud peccatum immediate consequatur mutatio status, quia ex hoc illud peccatum est irremissibile: dicitur esst peccatum in Spiritum sanctum. Si ergo uolumus comparare peccatum primi parentis ad peccatum Angeli: Dicemus, quod ad peccatum primi hominis, possumus adaptare peccatum in Patrem, & in Filium. Sed ad peccatum Angeli possumus adaptare peccatum in Filium, & in Spiritum sanctum. Nam peccare in Datrem est peccare ex passione: sed peccare in filium est peccare ex ignorantia. Adam e go peccauit in patrem, quia si peccauit ex passione peccauit ex compassione. Nam ut ait Aug. 14. de Ciuit. Dei: Adam cum peccauit non credidit serpentem uerum d. cere: sed uoluit suae sociae otonsentire. Nolendo ergo turbare delitias suas, uel nolendo tur bare sociam fuam, fed conpatien do sibi, & consentiendo peccauit, quod peccatum ad naturam non omnino firmam reducitur. Nam cum natura erit omnino firma, & erit in sinu Abrahae, uel in diuina gloria, chaos magnum erit inter nos, & damnatos, ut qui uoluerint ire ad eos per compassionem non possint., Pater enim glorificatus non compatietur filio damnato, nec econtrario. Et quia quidam modus infirmitat is est compassio: ideo peccare ex compassione est quodammodo peccare in Patrem, uel ex infirmitate.
Rursus Adam peccauit in filium, & ex ignorantia. Aliqua enim ignorantia ductus Adam in peccatum lapsus est, quia ut ait Aug. 14. de Ciuit. Dei: Adam peccauit, quia potuit putare ueniale, quod erat mortal.. Nam licet Alam non fuerit seductus, sed mulier: Et licet Adam non crederet, se penrem uerum dicere:tamen non fuit peccatum illud sine omni ignorantia, quia potuit peccatum illud putare ueniale, quuod erat mortale. Vel si haec ignroantia non fuit ibi: saltem fuit ibi ista ignorantia, quod non putauit peccatum esse ita graue, ut erat: sed in Spiritum sanctum proprie non peccauit Adam quia peccans in Spiritum sanctum quantum est de se est impaenitens, sed Adam peccans de paenitentia, & de Dei misericordia cogitauit, ut habetur supra Dist. a 2. Viso quomodo ad peccatum primi hominis possumus adaptare peccatum in Patrem, & Filium; Volumus declarare, quomodo ad peccatum Angeli possumus peccatum in filium ad iptare, & in Spiritum sanctum. Nam licet Angelus sit perspicacioris intellectus, quo homo: cum aliqua ignorantia fuerit in Angelo, & specialiter in Angelo uiatore antequam esset confirmatus per gloriam, quia non fuit praescius sui casus: Aliqua ergo ignorantia fuit in peccato Angeli, quia non credidit suum peccatum sic grauiter debere puniri, ut est punitum, quomodo autem fuerit ibi peccatum in Spiritum sanctum est per habita declaratum.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quo potest patere per habita, quomodo per infirmitatem & quomodo per ignorantiam peccauit Adam¬
Aduertendum tamen, quod ignorantia potest sumi dupliciter, uel priuatiue, quando homo ignorat id, quod est aptum natum scire pro illo statu, & talis ignorantia non fuit in Adam, uel potest sumi ignorantia negatiue. quia aliqua latent eum, & uescit omnia, & talis ignorantia potuit esse in Adam.
Ad secundum dicendum, quod cum quis peccat si cogitet de diuina misericordir sine penitentia, ut si quis peccat cogitans, quod absque hoc, quod poeniteat, Deus misereatur eius: sic peccans uidetur praesumere, sed si cogitet de paenitentia, & penitens proponat bene uiuere, & bona merita habere, talis cogitatio non debet dici praesumptio.
Ad tertium de Angelo dicendum, quod possumts concedere argumentum, quod fuit ibi peccatum in Spiritum sanctum non ex genere peccati: sed ex mutatione status, propter quam mutationem peccatum Angeli habuit esse irremissibile.
Ad quartum dicendum, quod quomodo daemones, uel damnati possunt peccare, non est praesentis speculationis.
Ad formam autem arguendi dicendum, quod quaestio proposita est: utrum peccatum primi hominis, uel primum peccatum Angeli fuerit in Spiritum sanctum: quia de aliis peccatia primi hominis non est dubium, quod potuerunt esse in Spiritum sanctum. Sic etiam alia peccata Angeli eo modo, quo peccare potest, non est dubium, quod possint esse in Spiritum sanctum: Quia quantum ad punitionem essentialem, uel quantum ad demeritum essentiale non est ibi augmentum. Sed quantum ad accidentale.
Ad primum argumentum incontrarium de homine dicendum quod potest concedi modo, quo dictum est, quod non fuit ibi proprie peccatum in Spiritum sanctum.
Ad secundum autem argumentum incontrarium de Angelo dici potest, quod peccatum Angeli, non fuit in Spiritum sanctum quantum est ex genere operis: Sed ex mutatione status, ut est per habita manifestum.
SVper ltera primo quaeritut super iLlo uerbo: Nec hic, nec in futuro remittetur ei; Sed contra: Nulla peccata remittuntur in futuro. Quia non est ulterius tempus merendi, uel demerendi, sed secundum merita recipiendi. Iuxta illud: Amodo iam dicit spiritus, &c.
Dicendum quod in futuro uenialia quantum ad culpam, & penam. Et mortalia si sint confessa, non quantum ad culpam, quia hoc modo fuerunt dimissa in confessione, sed quantum ad paenam possunt remitti in futuro. Quia homo in purgatorio potest satisfacere de peccatis uenia libus, & de mortalibus iam confessis. Vel possumus dicere, quod peccatum in Spiritum sanctum non dimittitur, nec hic, nec in futuro. Quia dae se est irremissibile & non habet aliquod pallium excusationis. Si autem remittatur, hoc est opere diuino, & quasi miraculose.
Vlterius quaeritur de eo, quod dicitur in littera, quod discuti oportet an aliud sit peccatum obstinatio, aliud impaenitentia. Sed contra: cum contingat aliquos peccare per obstinationem, aliquos per impaenitentiam: uidetur non esse dubium, quod ponit in dubium. Dicendum, quod non est dubium, quod alia rat ione dicitur peccatum, obltinatio, & alia ratione impaenitentia. propter quod peccatum obstinationis, & impaenitentiae formaliter non sunt idem. Nam cum in peccato sint duo, conuersio ad aliquod bonum delectabile, uel quocunque modo communabile, & auersio ab incommutabili, obstinatio magis se tenet ex parte conuersionis, prout quis pertinaciter adhaeret bono commnutabili: Sed impaenitentia magis se tenet ex parte auersionis, prout quis non paenitet, & non dolet de auersione a bono incommutabili. Et quia in eodem peccato sunt ista duo, materialiter possunt aliquo modo dici unum peccatum ista duo uel possumus d cere, quod quantumcunque ista duo sint duo peccata formaliter, possunt dici unum peccatum originaliter. Nam nnum potest oriri ex alio: Quia quando quis pertinaci ter, & obstinate se conuertit ad bonum conmutabile: potest ex hoc oriri, quod non doleat, & non paeniteat de auersione ab incommutabili.
vbetiu, fore abitaret aliqui, deimptuitcu tia: Vtrum sit unum peccatum, uel plura peccata Dicendum, quod impenitentia potest accipi dupliciter, uel ut dicit impaenitentiam propositi prout quis proponit non paenitere, uel ut dicit im penitentiam facti, quia de facto non paenitet, sed decedit in aliquo peccato mortali sine penitentia. Et sic impaenitentia est aliud, & aliud peccatum in Spiritum sanctum, ut est per habita manifestum.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod i in littera dicitur: Non pro eo dico, ut quis oret. Sed contra: De nullo desperandum est, quandiu sumus in uia: Ergo semper possumus orarae pra quocunque peccatore. Dicendum quod peccatum in Spiritum sanctum, uel potest dici finalis im penitentia facti, prout quis finaliter decedit in peccato mortali fine paenitentia, & tunc si consse fic esse, nullo modo est orandum. uel hoc potest sumi pro alijs modis peccandi in Spiritum sanctum, & tunc non est orandum, id est uix, & cum difficultate orandum, quia non opere humano. sed diuino, & quasi miraculose habet esse talis remissio: uel non est orandum a quolibet, sed a personis ualde magnis, & ualde sanctis: ad quorum orationes etiam miracula fiunt.
Vlterius forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dicitur. Qui autem blasphemauerit Spiritum sanctum, &c. de quo habetur quod omne peccatum, & blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. Quae est ergo differentia inter blasphemiam, & spiritum blasphemiae e Dicendum, quod blasphemia potest contingere ex infirmitate, cum quis passione ductus maledicit Deo: Vel ex ignorantia cum sentit, uel credit de Deo, quod non est credendum. Sed spiritus blasphemiae potest dici uoluntas blasphemandi, cum quis ex certa malitia male sentit de Deo, & ducit homines in errorem. Vt pur a si aliquis fiat schismaticus, & ex hoc etiam scienter ducat alios in errores.