Praeambulum
Praeambulum
POst praedicta consideratione dignum]. In hac autem 44. & ultima Distinctione, ut dicebatur, Magister quaerit, et mouet questionem de peccato, quantum ad potentiam peccandi, uel quantum ad potestatem peccandi. Vtrum sit nobis a Deo, uel a diabolo. uel a nobis ipsis. Et tria facit. Quia primo facit quod dictum est.
Secundo quia mentionem fecerat de potestate, & potestati est obediendum mouet quaestionem de ipsa obedientia.
Secunda ibi. [Hic oritur quaestio] Tertia ibi. [Iam nunc his intelligendis.] Circa primum tria facit, quia primo mouet quaestionem de potestate peccandi. Vtrum habeat esse a Deo.
Secundo narrat quorundam opinionem dicentium, quod potestas, uel potentia peccandi non est a Deo Sicut nec uoluntas peccandi est a Deo.
Tertio determinat quaestionis ueritatem ostendens per auctoritatem non esse potentiam, siue, quod non est potestas, siue sit potestas peccandi, siue male agendi, & alijs nocendi, siue alios regendi, & gubernandi, nisi a Deo.
Secunda ibi, [Putant quidem &c.] Tertia ibi, [sed pluribus sanctorum.] Tunc sequitur illa pars. [Hic orirur quaestio]. In qua mouet quaestionem de obedientia, uidelicet cum potestas peccandi, uel nocendi, uel alios gubernandi non sit nisi a Deo, utrum potestati sit semper obediendum, & nunquam resistendum. Duo ergo facit. quia primo mouet quaestionem.
Secundo ponit quaestionis solutionem ibi, [sed sciendum.] Tunc sequitur illa pars. Iam non intelligendis, in quam continuat se ad librum sequentem, id est ad librum tertium. Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est.
Secundo determinat de ordine, & de materia omnium librorum sententiarum, uidelicet quid sit actum in primo, & quid in secundo, & quid agendum restat in tertio, & quid in quarto. Secunda ibi, [sic enim rationis ordo.] uel ut habent aliqui tex. [Hic enim rationis ordo.] Et in hoc terminetur sententia praesentis Lectionis, & Distinctionis, & totius huius Secundi libri.
On this page