Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

How to Cite

Next

Epistola [Morges 1580 Transcription]

1

Veros Ecclesiae Pasto res, Chrysostomus dice bat tubis illis esse simi les quarum clangore mu ri Iericho corruerunt: Quam sententiam, vt vobis etiam accommo dem, fratres obseruandi, facit vestra in obeundo sancto munere, ad quod vo cati estis, sedulitas: & maximi labores non sine fructu maximo iampridem a vobis exantlati. Quanuis enim Eccle siae Romanae doctrina, si vsquam alibi, certe plurimum in Gallia viguerit, multis hominum propugnaculis, ceu muris altissimis circumuallata: vestro tamen sanctissimo illo clanglore, & E uangelicis praedicationibus tandem ef fectum est, vt, euersis Pontificiae doctri nae fifmamentis, tanquam muris diru tis, Ecclesiae Pomanae corruptelae, ab usus, erroresque iam omnium oculis pateant. Ex quo fit vt quum nostra haec tempora cum priscis Israelitarum tem poribus comparo, non possim satis ac cusare somnolentam huius aetatis igna uiam, prae veterum Israelitarum ala critate: qui simulatque viderunt col lapsa Iericho moenia, vrbem ipsam e uestigio expugnarunt: at huius aetatis plerique homines, licet Pontificios er rores iampridem patefactos animad uertant: attamen tantum abest vt illos expugnent, vt etiam suo praesidio, quan tum in ipsis est, communiant. Vobis autem tot iam aerumnas, molestias, do loresque perpessis, ecce, novi quotidie labores emergunt, summa animi con stantia, & inuicta fortitudine superan di. Nam, vt varia ac prope infinita alia incommoda praetermittam, video vos duobus certaminum generibus potis simum exerceri. Vnum est, quod noui quotidie calumniatotes apponuntur (nempe aduersus veritatis Ministros, ministri mandacij comparati) qui li bellis editis, piorum Ecclesiae Pasto rum innocentiam, horrendis menda ciis, & impudentissimis calumnis ex agitant. In istorum numero, sunt e tiam nonnuli, quos aestus persecutio nis absorpsit, qui quum fuerint ad Pon tificios errores, quasi tempestate dela ti, ad eos tanquam ad saxum, obstina tis animis, adhaerescunt: atque, quod magis dolendum est, Ponitificiorum gratiam & favorem mendicantes, nul lum nec maledicendi, nec male scri bendi finem faciunt. Hoc certaminis genere vos pulcherrimi, meo quidem iudicio, defungemini, non certando: ni mirum huius Dauidicae sententiae me mores, tandem fore, vt calumniatorum lingua in ipsos calumniatores recidat: ita enim vsuuenit, vt maledici suo se telo ipsi confodiant; & salua maneat probis hominibus sua integritas a ca lumniatorum mendacis vindicata: Re stat alterum certaminis genus, in quod serio & diligenter [sat scio] incumben dum esse existimati, atque etiam in cumbitis Nam paucis abhinc annis ex titere quidam homines, qui artibus & liberalioribus disciplinis ac praesertim ea scientia, quae ad veri disquisitionem comparata est, ad Pontificios errores confirmandos abutuntur: vtque faci lius fucum faciant, ipsum ξοπον παί δείας in Sophisticum quendam, at que έυςικον disputandi modum con uertunt. Huiusmodi sunt imprimis Pseudonymi (sic enim illos Monachos) appello, qui sacrosanctum Iesu nomen perperam, nec sine blasphemia, suae se ctae inscribunt) qui florentissimas olim Academias proximis hisce annis oc cuparunt, ac iam soli totas propemo dum possident, mirabile quoddam eru ditionis genus prae se ferentes, atque imprimis, recte ac perite disputandi scientiam, sibi vendicantes. Horum conatibus quum videam vos fortissi me obsistere, aequum esse existimavi a liquid etiam pro mea virili in medium proferre, & quem a vobis nulla vis, nulla tempestas, nulla denique loco rum interuall diuellere potuerunt, eum vobis in hac etiam pugna, & in hoc sanctissimo labore socium adiun gi. Porro eam disputandi methodum, mihi sequendam proposui,. quae accom modatior visa est, ut Theologica, ac propterea vere Analytica disputatio: non solum ab αποτητικος ratiocina tionibus & Sophisticis fallaciis, sed e tiam a Topicis ac Rehetoricis exercita tionibus distingueretur: ipsamque me thodum, quoad eius fieri potuit, hau rire malui ex purissimis veterum fon tibus, quam turbidos eorum riuulos, consectari, qui nostra memoria no uum quendam differendi modum ex cogitarunt. Hac tamen de re tum ve strum, tum reliquorum doctissimorum Theologorum iudicium expecto, cui meam sententiam, meque adeo totum libenter subiicio.

2

Quanquam autem hanc disputan di rationem, nunc sequutus sum, no lim tamen propterea aliquid deroga tum copiosis diffusisque tractationi bus. Nam (ut quendam ex veteribus dicere solitum accepimus) quemad modum eadem manus & aperiri po test, & rursus compressis digitis in pu gnum contrahi: ita res eadem & con tinua oratione copiose, & Syllogisticis angustiis coarctata subtilius ac pres sius tractari potest. Maneat igitur suus honor ijs tractationibus, quae latius & vberiori stylo conscriptae sunt, modo ad confirmandam veritatem adhibean tur: Est enim, ut ille dicebat, το δικαιον ανττητον ορθως λεγηται, & Augustino merito vita est eloquentia tanto terri bilior, quanto purior. Nihilominus, quum res postulabit, amplectamur e tiam contractum hoc differendi genus, quod permagnum habet usum, quo ties accurate veritatem disquirimus, dum impedit ne verisimilia pro veris sectantes, captiosa probabilitate falla mur. Quae cum ita sint, quaeri potest. quamobrem summus ille Orator, fu sam latius orationem cum subtili & scholastica disputatione comparans & plus aequo fortassis arti suae blan diens: Vt prostuens amnis, (dicat) aut vix, aut nullo modo, conclusa autem aqua facile corrumpitur: sic oratio nis flumine reprehensoris vitia dilu untur, angustia autem conclusae ora tionis, non facile se ipsa tutatur. Haec ille: quae ut fateor quadrare posse, tum in laqueos sophisticos, tum in proba biles dialecticorum disputationes: ita veris & analyticis syllogismis perne go convenire. Nam, (ne a proposita slmilitudine recedamus) quemadmo dum torrens, dum extra ripas longe lateque diffluit, tum multa cuiusque modi, atque etiam impurissima colli git, quae tandiu latent dum aquis in undantibus obteguntur: ita saepe ma gnos errores, quos rapida vehit & oc cultat oratio, analyticae disputationes statims detegunt, quum, sublata ora tionis copia, res ipsas nudas apertas quae contemplantur. Sed de hac re fu sius egimus in Praefatione. Caeterum propono disputaitonem, de verbo Dei scripto, quae ut primaria est, ita debet esse Theologicarum omnium dispu tationum fundamentum. Reliquae vero disputaitones, ut De vera Christi humana natura, De praesentia corpo ris Christi in Coena, De legitma pa storum vocatione & ordinatione (de qua nos aliquid ante duos annos scri psimus adversus Turrianum Pseudo nynum, rem ipsam copiosius tractatu ri, postquam novum dederit scribendi argumentum) De libero arbitrio, De Purgatorio, & consimiles, huic substra ctae disput actioni, adiici poterunt. At que hoc quidem factum iri a vobis con fido, vel ex hac methodo quam sequu tus sum, vel ex ea quam vos ipsis me liorem iudicabitis.

3

Quamobrem peto a Pontificiis, prae sertim ab iis qui sibi disputandi scien tiam imprimis arrogant, vt eam ex scho lae vmbraculis in solem atque pulue rem, adeoque in ipsam aciem perdu cant, & omni simultate deposita, con utiisque omnibus valere iusis, mode rate, pacatisque animis nostram hanc tractationem excutiant: atque in eun dem disputationis orbem nobiscum ingressi, notent, quid reprehendendum existimarint, argumenta nostra sol uant, & vicissim suam sententiam con firmare conentur, planis atque perspi cuis syllogismis: sic enim futurum spe ro, ut collatis vtrorumque sententiis Deo fauvente, lux ipsa veritatis oboria tur, a caecis propemodum ipsis conspi cienda. Facessant igitur dentatae char tae ac repletae conuitiis, autorumque suorum maculis inquinatae: facessant turbulentae conciones, nihil aliud quam gladios & flammas spirantes: adsit mansuetudo, vigeat tranquillitas, re gnet veritatis amor & studium: & qui Catholicorum nomen splendidum tan topere affectant, toties inculcant & tanto oris hiatu pronuntiant, memi nerint quod aliquanod ab Augustino scriptum est: Ecclesiam Catholicam docere, Charitatem omnibus, & nulli deberi iniuriam. Quod si qui sint, qui praefracte, obstinatisque animis per gant famosos & sycophanticos libel los scribere, & siqui adeo hominem exuerint, vt caninis latratibus verita ti obsistere, quam veritatem amplecti malint (quod inter alios facere audio imprimis vunum, in quo miserrimo summum extat diuini iudicij exem plum, cum propter alia scelera, tum ob eius foedam απος ασιαν ab Evange lica doctrina, quam aliquando profes sus est) ego illis hominibus opto me liorem mentem: atque hoc meum vo tum oppono ipsorum petulantiae ac maledicentiae: nisi aliud ad eiusmodi libellos responsurus, quos scio, vel vna patientiae litura; posse totos facillime deleri. Nam, quod ad me attinet pro fiteor me scripta illa in quibus tetrum virus acerbitatis suae tantummodo e uomunt, ne lecturum quidem: quippe qui constituerim disserere, non con uitiari: nec maledictis certate, sed ar gumentis. Vos autem, fratres obser uandi, (liceat enim mihi cohortatio nem hanc Apostolicam vobis accom modare) decertate praeclarum certa men fidei, apprehendite vitam aeter nam, cuius causa & vocati estis & iam pridem praeclaram confessionem pro fessi coram multis testibus: atque ma ledicos istos, nihil morati, indefesso studio, summa constantia, inuicta pa tientia, spatium vobis propositum de currite, & Euangelicae doctrinae veri tate, ea qua coepistis, hoc est maxima diligentia & integritate adversus hu manos errores propugnare pergite: vt laborum vestrorum curriculo fortis sime peracto, posteris ipsis & purita tem doctrinae, & verum Ecclesia sticae disciplinae vsum trade re possitis. Ex Musaeo nostro. 23. Febr. an no salutis, 1580.

Back to TopNext

On this page

Epistola