Table of Contents
Praefatio [Morges 1580 Transcription]
Scripturam sacram esse ad doctrinam & ad redargutionem vtilem Apostolus affirmauit: ni mirum declarans homines esse non docendos tantum, sed saepe etiam re darguendos. Certe constat adeo corruptos esse homines, vt non modo in ignoratione veritatis tanquam in crassia quadam caligi ne versentur, sed etiam plerique veritatis i psius lucem oderint atque refugiat. Quan quam autem vtrunque dolendum est, me lius tamen cum iis agitur, qui ita ignorant, vt scire velint, quam cum aliis quos sua de lectat caecitas atque ignorantia: quandoqui dem longe tolerabilius est nescire, quam nolle scire. Ex quo factum est vt, quia Pasto ribus ac Doctoribus Ecclesiae, res esse solet cum illis duobus hominum generibus, A postolus eos iubeat esse tenaces fidelis ser monis, ut possint tum exhortari per do ctrinam sanam, tum contradicentes conuin cere. Ac de his duabus veri Ecclesiastae par tibus cum Augustinus dissereret, casque inter se compararet, Facile est, inquit, vt dicatur quid credendum, quid speran dum, quid amandum sit. Sed quemad modum adversus eorum qui diuersa sen tiunt calumnias defendatur operosioris v beriorisque doctrinae est. Haec Augusti nus, quae quam vera sint iampridem expe rientia comprobauit. Quantas enim mole stias piis maioribus veteres haeretici exhi buerint, illi praesertim qui in Sophistica & εοστικη palaestra erant exercitati, facile licet ex doctissimis Orthodoxorum scriptis col ligere: in quam disputationis aciem quot quot ex nostris veniebant paratiores vt pote armis το tζοπς παιδείας instructi, illi pa tefacto veritatis lumine, fumos illos So phisticos nullo negotio dissipabant. In ter quos Nazianzenus videtur palmam da re Basilio, quod praeter caeteros excelleret in ratiocinandi & fecte differendi scientia, quod etiam de Greg. Nysseno affirmare possu mus. Augustinus autem (qui, vt eius verbis vtar, Ratiocinationi tanquam vnicae suae blan diri solebat, & eam sese oblectare) ingenue profitetur ad dissoluenda haereticorum so phismata, artem hanc magnum sibi adiu mentum attulisse. Et longe ante Augusti num Tertullianus in iis scriptis in quibus foeliciter cum haereticis dimicauit, non dif fitetur se ab adversariis ad philosophandum fuisse provocatum. Quae quidem a nobis eo dicta sunt quod plerosque videamus, se se huic disciplinae alioquin vtilissimae prae bere iniquiores, quasi eam Paulus ex Theo logiae finibus exterminarit, cum vetat ne quis nos per Philosophiam depraedetur: at que huc multa congerunt ex veterum Do ctorum scriptis, quae in τζοπον παιδειος, ipsam que recte disputandi scientiam, quadrare e xistimant. Itaque nunc libenter, audiunt Nazianzenum Dialecticos cum Moabitis & Ammonitis comparantem: nunc, post Ba silium, Dialecticam bellatricem appelli tant: nunc denique cum Tertulliano ex clamant miserum esse: Aristotelem qui hae rericis Dialecticam instituerit, struendi & destruendi artificem versipellem: quibus quidem hominibus ego paucis ita satisfa ctum velim: Apostolum non ipsam recte ac vere differendi scientiam improbare, quae a certis, propris & necessariis prin cipiis arcessit ipsius veritatis cognitonem: sed potius vanum fallendi artificium, & la queos illos sophisticos & απατηλιθος, quos nectere solebant haeretici, vt ita pios at que Orthodoxos deciperent: quod ita esse non solum ipsa contextus Apostolici se ries, sed etiam vocabulum απατης a Paulo v surpatum manifeste declarat. lam cum im primis eo spectet τζοπος παιδειας vt Sophista rum praestigias fallaciasque discutiat, erro res redarguat, mendacia expellat atque ve ritatis lucem animorum oculis intuendam proponat: ecquis vnquam merito existi mauerit, praeclaram hanc disciplinam fuis se ab Apostolo reiectam? Qui enim fieri potest, vt qui se Sophisticis fallaciis inimi cum esse profitetur, non idem amet scien tiam recte differendi, nugis illis Sophisticis omnino contrariam, & ad id comparatam, vt eius ope atque ductu captionum insidias facilius declinemus? Vt enim qui tenebras oderit, eum lucis splendore delectari neces se est: ita qui inanes argumentorum dece ptiones excludit ab Ecclesia, is profecto videri debet veris ac solidis argumentis lo cum in Ecclesia reliquisse, quibus vanae illae vanorum hominum deceptiones & redar gui facile, & vitari possint. Nisi forte cense mus medendi scientiam esse reiiciendam, quod homines doceat ea dignoscere quae sunt exitosa, vt ab his abstineant, & ea tan tummodo sectentur, quae videbunt ad vitam ac valetudinem tuendam pertinere. Quam obrem dixerit sane, & praeclare dixerit Na zianzenus (est enim aliquid ad superiores obiectiones respondendum) Sophistas esse Moabitarum & Ammonitarum similes, qui a Dei templo arcebatur, modo simul agno scamus, recte ratiocinandi praecepta non cum Moabitis & Ammonitis, sed potius cum Tyriis illis & Sidoniis esse comparan da, quorum opera ad templum domini ex aedificandum Solomonem vsum fuisse me moriae proditum est. Laudetur etiam Basi lius, quod Sophisticen dixerit esse bellatri cem: dummodo eo magis amemus vera il la arma, quibus nos τζοπος παιδειας instruit ad veritatem propugnandam, Denique liben ter, si placet, audiatur exclamans Tertullia nus adversus eam quam vocat struendi & destruendi versipellem artificem: nimirum illam artem vaxι, quae probabilia tantum consectans, nusquam pedem figit. At nos interea disciplinam αιανοικιν honorifice ap pellemus, quae necessaria a probabiliby di scernens, ita vera struit, ac falsa destruit, vt semper maneat sui similis, quippe subnixa constantissimo veritatis fifrmamento. At que hanc quoque fuisse veterum sententia de Poctrina recte differendi, facile nobis assentietur, quisquis veteres ipsos diligen ter attenderit. Quid enim ille ipse Naaian genus quem isti nobis obiiciunt; Veritas, inquit, logicis disputationibus trita in luce profertur. Quid porro Pasiliuso vera Diale cticae virtus est naturas rerum distincte di uidere, quae sunt affinia dignoscere, & dis cernere contraria. Augustinus autem verum vsum τζοπον παιδειας a Sophistarum abusu discernens, Si Dialectica, inquit, est scientia veritatis, sic illam nouit sapiens vt Sophistarum calumnias contemnendo enecet. Sed nihil est praeclarius hoc eiusdem Augustini testimonio: Dialectica, inquit, est disciplina disciplinarum quae docet do cere ac discere, quae scit scire, & alios scien tes facere. Haec ille. Quae quum ita sint, maneat sua laus huic praestantissimae disci plinae, & affifrmemus eos non satis recte ra tiocinari, qui hodie adversus recte ratioci nandi scientiam insurgunt.
Hic autem fortasse a nobis quaerat aliquis, num hac nostra commendatione scripta quoque Scholasticorum Doctorum compre hendamus, eorum praesertim qui iampridem ex Lombardi fontibus fluxerunt: & num ea existimemus ad veram illam disciplinam αναλυτικην esse referenda. Equidem vt nolim de tot viris ferre sententiam (quorum la boribus & industriae per me licet suus ho nos tribuatur.) ita non verebor quid de hac re sentiam libere & ingenue profiteri: sem per tamen intra meae tenuitatis cancellos meipsum continens. Ioannes Duns, Scotus ille quem subtilem Doctorem vulgo appel lant, ait alicubi Theologicos doctores tan dem Philosophiam cum Theologia maxi mo cum fructu miscuisse. Ego certe fateor miscuisse: atque etiam addo, confudisse, sed quum id magno cum fructu factum esse exi stimat, veniam dabit subtilis Doctor, si no possum illi hac in re assentiri. Quum enim Scholastici doctores non veram illam & α ναλυτικην rationem differendi secuti sint(ut pau lo post dicemus) sed propemodum tantum luserint probabilibus, & vt plurimum vanis atque επιςικθις argumentis, non illi verum v sum, sed abusum potius philosophiae mihi videntur in Ecclesiam inuexisse. Mihi in quam videntur Scholastici doctores Sophi sticam illam meretriculam, vt honestae ma tronae, sic Philosophiae nomine & pigmen tis exornatam in mediam Ecclesiam, cum maximo ipsius Ecclesiae damno, produxisse Atenim, inquies, non sine magnis laboribus multisque vigiliis acutam illam disputandi scientiam sibi compararunt: Sit ita sane: ve rumenimuero cum Scholasticos doctores in suis illis acutis disputationibus laboran tes, sudantes, anhelantes video, mihi Troia norum in mentem venit, qui magno labore e quum illum a Graecis fabricatum in suam vrbem introduxerunt, vnde consequuta est ipsius vrbis euersio. Sic enim Scholastici fal sam philosophiam magno conatu & studio in Ecclesiam attraxerunt, vt inde, tanquam ex equo Troiano, innumerabiles errores prodierint, qui quidem, custodibus Eccle siae, somno, desidia & inscitia iampridem sepultis, Ecclesiam ipsam inuaserunt, corru perunt, vastarunt, ita vt (liceat enim locum Esaiae vsurpare) nisi tum dominus nobis ali quot reliquias fecisset reliquas, profecto nullam iam Ecclesiam haberemus. Testis est Romana Ecclesia adeo deprauata, cor ruptaque, vt dum Ecclesiam in Ecclesia quae rimus, cogamur solos Ecclesiae cineres non sine luctu & lacrymis intueri. Sed ne lugere hic potius qua disputare velle videamur, ec ce quod proponimus: Scholasticos & Quae stionarios doctores, nec veram Theologi ce differendi rationem, nec verum ac legiti mum τζοπον παιδειας vsum sequutos fuisse. Quod vt sit magis perspicuum, age, ex mul tis erroribus quosdam tantum colligamus, ex quibus intelligi possit, eos in Theologi cis disputationibus non parum a vera ac Theologica differendi ratione aberrasse. Primus error quem videntur Scholastici in suis disputationibus admittere, is est, quod solent ex principiis logicis disputate, atque inde arcessere suas conclusiones. ltaque pro positis quaestionibus, non Scripturae locos, sed ut plurimum Axiomata logica & Maxi mas topicas, aut eo etiam aliquid minus, sub sternunt: in eorumque disputationibus Scri ptura muta est. Saepe enim Philosophos, at perraro Apostolos appellant: & siquando veteres etiam Doctores adhibent, tum illo rum autoritatem cum Scripturae autoritate confundunt, neque dubitant eorum scripta nomine Scripturae significare. At nos de Theologia ex principis Theologicis dispu tandum esse, ex ipsa Theologia didicimus, & ita faciendum esse, vel ex iplo τζοπτον παιδειας affirmamus, qui vetat μεταφαινειν εις αλλο γενος & vagari extra orbem illius scientiae de qua differendum susceperis. Porro quum Theo logia sit supra omnes scientias, eam subiici principiis philosophicis non ineptum mo do, verumetiam iniquissimum est, atque in dignissimum. Doctores autem Ecclesiasti cos exaequare cum Prophetis & Apostolis, hoc vero est plane intolerandum. Quam obrem nemini, nisi sit αθεολογος, dubium esse existimo, quin primus hic Scholasticorum error iure a nobis recenseatur.
Secundus error, hic est, quod de rebus Theologicis in vtranqve partem, ac topice disputant ex probabilibus argumentis, quod tamen contra factum oportuit: primum ει τζοπον παιδειας: deinde ex ipsa Theologiae na tura. Nam topicae in vtranque partem di sputationes relinquuntur colloquijs & exer citationibus. Tractationes autem επιςημθνι ηαι (cuiusmodi sunt imprimis Theologicae) re quirunt analyticas disputaitones, quae veris, certis, necessariis & αποδεικτικθις argumentis niti debent. Solent quidem philosophi de scientiatum principiis in vtramque partem aliquando disputare, vt magis eluceat veri tas: sed Theologi non disputant de suis prin cipiis, quippe quae sunt per se αξισπιςα & ex tra omnem dubitationis aleam constituta. Deinde nihil est magis contrarium fidei quam dubitatio, & illa ε ποχη Academica: quam doctissimis Augustini & aliorum veterum disputationibus iugulatam pridem & con scpultam, nescio quomodo Scholastici, cer te non satis fauste, ab inferis excitarunt, Sci te enim Hieronymus Iouiniano exprobra bat, quod de quaestione Theologica γυμνα ςικως inquit, non δογματικως disputaret: sci licet longe graviora dicturus in istos, qui non aliter de rebus gravissimis disputare consueuerunt. Quinetiam saepe illis acci dit, vt multis ac varis argumentorum flucti bus, modo in hanc, modo in illam partem iactati, nesciant quem se tandem in portum recipiant: adeo ut Scotus ille subtilis, & ple rique alii, rem dubiam ac minime definitam in medio relinquentes, permittant lectori bus in vtram velint sententiam discedere: si in hanc, inquiunt, ita respondeto contrariis argumentis: Sin mauis in illam, ecce tibi quod rursus ad contraria argumenta respo deas. Quid quod multis obiectionibus pro positis, saepe subsistunt, &, Quaere, inquiunt, solutionem? Item, Qui potest respondeat. obsecro, hoccine est Theologice disputares? vbi imprimis fidei αxονοθοθιaς requiritur: an vero analytice? vbi iubent Philosophi res i psas (utendum est enim eorum verbis) ες α ξετακοηντητον τιδεναι, & eas in veritatis firmissi mo gradu collocare.
Tertius error hic est, quod veritatem ob scurant suis argutiis, nedum illustrent. Nam quae sunt difficilia, reddunt ipsi spinosis & contortis quaestionibus difficiliora: quae ve ro per se facilia sunt & perspicua, illi obscu ris quaestionum, inuolucris obducunt, no dum, vt vulgo dicitur, in scirpo quaerentes. Ecquis est etiam (nisi qui plane ad eiusmo di obduruit) quin, vel audito tantum hor rifico illo nouorum vocabulorum strepitu statim refugiat, & eam se desperet posse vn quam animo percipere, quae ne patienti qui dem aure, capere potest? Quare quod ali quando dixit Augustinus, artem Sophisticam esse cauernae Caci persimilem, mihi videtur egregie in Scholasticos quadrare, qui dum peregrinis dogmatibus tanquam alienis di uitiis gloriantur, adeo obscuritatem affectant, & latebras quaerunt, vt quoties disputant, non res ipsas aperire, sed operire potius, & non tam hominis vocem, quam obscuros quosdam mugitus, ex tenebricosis illis quae stionum speluncis edere videantur.
Quartus denique hic est error, quod Scho lastici vel potius Quaestionarij Doctores te runt tempus in vanis & curiosis quaestioni bus, iisque non tam explicandis, quam im plicandis, quas αενοδθεειας Apostolus vult ab Ecclesiastico doctore cohiberi. Et paulo post, Stultas, inquit, & ineruditas quaestio nes reiice, sciens eas gignere pugnas. Quod quam verum sit, manifeste patet ex ipsis Quae stionariis, quorum vix duos reperias, qui in vnam eandemque sententiam conueniant. Sic plerunque videas a Thoma Scotum, a Scoto Occamum, ab Occamo reliquos dis sentire, ita vt vix possis in eorum scripta ingre di, quin statim in eiusmodi altercationes vestigium ponas. Verumenimuero illae de mum sunt tractationes Theologicae, quae fi dem instruunt atque confirmant, suntque ad totius Ecclesiae aedificationem & salutem accommodatae. Recte enim monuit Augu stinus nihil opus esse vt ea cum discrimine definiantur, quae sine discrimine nesciuntur.
Ex quibus omnibus satis intelligi potest, eam differendi rationem, quam scholastici Pontificij secuti sunt, nihil, aut certe parum, habere commune cum Theologicis ac vere Scholasticis tractationibus. Quamobrem, vt gratiam aliquam ineamus ab iis qui se τζο τς παιδειας adversarios profitentur, huc sane conuertant licet superiores illas reprehen siones, ac dicant, vanam Scholasticorum Phi losophiam esse inanem deceptionem, bel latricem, struendi ac destruendi artificem versipellem, cum Ammonitis & Moabitis ab Ecclesia repellendam. Haec, inquam, di cant, ac tum fatebor me nihil habere quam obrem merito repugnem. Caeterum huius aetatis doctores Pontificij paulo aliam sibi rationem scribendi proposuerunt. Nec e nim nudos Syllogismos contexunt, vt sole bant illi, sed vtuntur continuis & prolixis declamationibus, praesertim adversus eos, qui puram Euangelij doctrinam profiten tur: qua in re libenter a Syllogismis absti nent. Quum enim conuitia, vt plurimum, e uomant & flammas anhelent, non existi marunt satis commode Syllogismis cum mo do & figura facere se id posse: itaque in la tiorem orationis campum ingredi maluerunt.
Quum igitur ex iis quae ante dicta sunt, satis manifestum esse arbitremur Scholasti corum Pontificiorum disputaitones, nec ve re Theologicas, nec esse rite ex τζοπς παιδειας regulis constitutas: operaepretium fuerit me thodum aliquam proponere, qua & Theolo gice & Scholastice disserere, &, vt Augusti ni verba repetamus, Sophistarum calumnias enecare possimus, quod vtinam praestan tissimi Theologi, simulque in hac praeclara scientia exercitatissimi (quales hac aetate mul tos esse minime dubitamus) in animum in ducant facere, & nobis atque etiam poste ris viam commonstrare Theologice simul & Scholastice disputandi.
Nam si Augustinus humanarum discipli narum cognitonem praeclare comparauit cum Aegyptiorum diuitiis, quas secum Israelitae ab stulerunt: certe dum hodie plerosque vide mus diuitiis illis peregrinisque ornamen tis, ad conflandum erroris idolum abuti, ae quissimum fuerit pios ac doctos homines il las ipsas diuitias liberaliter impendere ad constituendum Dei tabernaculum, & ad veritatem ipsius adversus humanos errores propugnandam.
Ac tantisper dum illi qui & Theologiae studio & τζοπς παιδείας scientia excellunt, id praestandum suscipiant ego in eorum ado lescentum gratiam, qui sunt Theologiae can didati non dubitabo aliquid ea de re leui ter adumbrare, vt huic nostrae ταοααθις & crassioribus lineamentis viuos illi postea co lores addant.
Duplicem esse statuo Theologicam tra ctationem: vunam, plenam & vberiori sty lo compositam, quae & rudes doceat, & tar dos excitet ad veritatis doctrinam ample ctendam: Alteram autem, accuratam quidem fed contractam, & quae sepositis iis quae: ad commovendos animos adhi bentur, detractaque orationis veste, res ipsas simpliciter & enucleate nobis expli cet, atque argumenta nuda proponat: ita vt ipsa rerum veritas oculis propemodum con spici & digitis attrectari possit. Haec fortas se minus erit iis grata, qui orationis splen dore delectantur; sed certe non minus vtilis iis omnibus qui vt simplicitatis amantes, ita sunt veritatis studiosi. Quemadmodum e nim iucundior quidem est aspectus huma ni corporis, dum & carne vestitum, & san guine suffusum, & colore ipso venustum est: siquando tamen ad anatomen deueniendum est, tum partium singularum integritas & totius corporis constitutio loge melius di gnoscitur: ita si quis serio & accurate velit diffusiores illas & venustiores tractationes expendere, earumque αναλυσιν & tanquam a natomen conficere, proculdubio facile a nimaduertet, sintne omnibus numeris ab solutae, an vero aliquid adhuc desideretur &, vt morborum, ita errorum, si qui sint, fon tes & causas, quasi digito, commonstrabit. ltaque superior illa quidem tam doctorum quam indoctorum animos afficit: at haec po sterior, cum in solo θαυτικη genere verse tur, magis conuenit iis qui sunt exercitatio res, quique non conturbantur flumine ina nium verborum, si sit rerum ipsarum sicci tas: quandoquidem oratio sine ratione, ne oratio quidem existimanda est. lllam disse rendi rationem Augustinus, Cyprianus, Hi larius, Hieronymus & plerique alij vetenes doctissimi vt plurimum secuti sunt: hanc Scholastici doctores videntur quidem sibi proposuisse, sed quo successu, paulorante a nobis fuit expositum. In vtraque autem tra ctatione videtur imprimis esse obseruan dum, vt, quum agitur de doctrina afferenda, omnia argumenta sint necessaria, & apodi ctica: quippe quae nitantur veris Theologiae principiis & fundamentis. Atque impri mis cauendum est, ne probabilia pro neces sariis, aliena pro consentaneis, falsa pro ve ris vsurpemus.
Quod quidem saepe accidit nimia diffu sae orationis licentia, qua veritatis adversa rij saepe abutuntur, vt sub orationis veste commodius latitent, & cum multa dixerint, remedium erit accommodatissimum, si post eaquam plena tractatio antecessit, tum sub iiciatur scholastica tractatio, tanquam su perioris ανανοςις, quae sit sophismatum ac fal laciarum omnium euerriculum: quum ab sterso orationis fuco, ea quae sunt falsa de teget, vera falsis opponet, vtraque excutiet, faciet denique vt, quemadmodum aliquan do dixit Augustinus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione concertet. Hic ve ro quis non videt, sublatis erroribus, facile superatura, & quam rapidum orationis flu men obruebat, sua sponte emersuram esse, veritatem? Quamobrem quum eiusmodi tractatio scholastica fructum quam maxi mum allatura sit (dumodo sacrae Theolo giae regulis ipse τζοπος παιδείας dirigatur) oro, obtestorque doctissimos huius aetatis Theo logos, veritatis Euangelicae propugnato res, vt in hanc curam incumbant, nobisque proponant huius Scholasticae tractationis methodum certam ac facilem quam sequa mur, & quae nobis sit atque posteris pro la pide lydio, ad varia hominum scripta explo randa, quae de rebus Theologicis eduntur: quod si praestiterint, bonam operam naua bunt Ecclesiae, his praesertim tcinporibus, quibus homines certatim de dogmatibus Theologicis libros conscribunt. Nam quum soli lurisconsulti de iuris & legum scientia, soli Medici de arte Medendi scribant, atque in reliquis disciplinis de ea quisque tractet qua profitetur, & in qua versatus est: fit ta men nescio quomodo, vt de Theologia tam Theologi quam αολοαιν & cuiusuis ordinis homines soleant passim libris editis disputa re: quo sum aequior Nazianzeno, qui ali quando grauissime de hac re conquestus est. Hunc autem tantulum nostrum laborem in medium proponere visum est, non quod hanc ipsam methodum, quam requirimus, nos assequutos fuisse confidamus, sed vt vel hac ratione testemur, nos accuratiorem a doctissimis Theologis non expectare tan tum, verumetiam flagitare.
Ecce igitur, proponimus tractationem Scholasticam loci Theologici desumpti ex primo cap. Epist. ad Hebraeos: nempe, de Verbo Dei scripto, adversus humanas tra ditiones: qua de re magna est inter nos & Pontificios controversia. Tractationem autem huius dogmatis co piosam, & latiore stylo compositam, idcir co praetermitto, quod ea facile videri po test in scriptis ex vtraque parte iampridem editis, quorum ego veluti quandam αιανοοιν conficiam hac Scholastica disputatone.
Sed antequam rem ipsam aggrediar, le ctores admonitos velim, disputationes de rebus sacris institutas, a quibusuis aliis di sputationibus longissime differre. Nam in Philosophicis, Medicis, Politicis & aliis e iusmodi disputationibus viget eloquentia, regnat ambitio, feruet contentionis stu dium, & saepe nihil aliud homines sibi pro ponunt, quam ostentationem ingenij, & gloriolae cupiditatem. At in Theologicis disputatonibus, vbi non ornamenta, inquit Augustinus, sed documenta quaeruntur, ma gna cum reuerentia, & sancte de rebus san ctis agendum est, non quasi in hominum theatro, sed vt coram Deo, & sanctis An gelis, adeoque, in medio totius Ecclesiae con fessu: idque non contendendi studio, sed ve ritatis retinendae gratia: quandoquidem Ec clesiae Pastores vetat Paulus λογογνxι, vt quod fieri, sine veritatis iactura vix possit. Quamobrem Deum precati, vt nostros co natus sui Spiritus ductu dirigat & auxilio confirmet, descendamus in hoc sanctissi mum certamen, in quo Verbum Dei sta dium, Deus ξoboδςiς, Veritas ξeα λtιος, salua corona. Atque eo meliore animo certamen istud nobilissimum subeamus, quod hic non idem accidit quod in aliis certaminibus, in quibus solus ille coronatur qui vincit. Nam huius certaminis hic est exitus, vt is etiam qui vincitur, modo se victum agnoscat, & veritatem amplectatur, simul etiam cum vi ctore coronetur. Praestat autem, inquit Au gustinus, vinci a vero, quam velle verum i psum per falsa vincere. Quicquid enim homines aduversus veritatem moliantur, cer te ita statuendum est, vinci veritatem non posse, quam idem Augustinus aeternam vi ctoriam appellauit.
Hoc autem dogma de quo nobis insti tuenda est disputatio tanti est momenti, vt meirito censeri debeat totius religionis fun damentum. Nec enim sine causa Psaltes a gnoscit verbum Dei esse instar lucernae, quae nisi nostris pedibus praeluceat, nobis in crassissimis tenebris versari, & identidem impirigere ac labi necesse sit. At Romanae Ecclesiae doctores acerrima summaque a nimi contentione pro humanis traditio nibus digladiantur, easque sibi retinendas existimant tamquam aliquod Palladium quo sublato non possint amplius arcem illam Pontificiam defendere, multos iam annos obsessam & proculdubio, vincente veritate, tandem aliquando euertendam atque in ci netes abituram.
Vt igitur ad rem accedamus, huius dispu tationis sex erunt partes. In prima propo nemus nostram & e regione opponemus adversariorum sententiam, ambasque ex ponemus, vt ex illa collatione melius per spici possit quisnam sit totius controversiae status. In secunda, sententiam nostram con firmabimus expressis Scripturae locis, & cer tissima demonstratione ex illis locis simul aggregatis confecta. In tertia, sententiam Pontificiorum refellemus ααταμειστικν dispu tatione. In quarta diluemus Pontificiorum obiectiones ex sacris literis detortas. In quinta, subducemus ea fundamenta quae Pon tificij ex veterum Doctorum scriptis fuae sententiae substernunt. In sex ta, ipsos quoque veteres hac de re cum verbo Dei & nobiscum con sentientes au diemus.
On this page