Prologus
Prologus
¶ Sequitur de sacramento eucharistie. IStud est tertium sacramentum in ordine scilicet eucharistia et excellentissimum in Vtercetera sacramenta propter existentiam realem corporis benedicti et sanguinis christi. de consecratione distinctione quinta. nichil. maior pars deuotionis in ecclesia est propter hoc sacramentum plebs in festo pascatis propter eius susceptionem se melius disponit / et populus qui ter vel pluries communicat / audimus missam deuotius quam vesperas / veneramur plus ecclesias propter hoc sacramentum quam capellas in quibus non est eucharistia vis vocabuli hoc sonat. eucharistia grece latine bona gratia dicitur. prima questione prima. multi in ceteris sacramentis datur gratia accidens hic autem corpus christi et gratia accidens hoc sacramentu plures figure precesserunt oblatio panis et vini mel chisedech. genef. xiiii. in agno paschali. exodi. xii in manna. exodi. xvi. in fauo mellis quod ionathas conuertit ad os eius. primi regum. xiii. In fluxu aque et sanguinis de latere christi. iohannis. xix. sacrifiacium oblationis quando pontifex intrabat semel i anno cum sanguine in sancta sanctorum quam figuram adducit apostolus. hebreorum nono. in hoc sacramento specialiter est deus et christi sacratissimum corpus. propterea omnia alia sacramenta in dignitate excellit. dixi specialiter cum vbicumque locorum est dei essentia et per consequens in baptismo / sed non specialiter sicut est hic propter plures propri tates huic sacramento co nuenientes pluribus no¬ minibus appellatur hostia offertur deo patri viaticum communio eucharistia sacrificium. illud iohan. decino nono tangit sedulius. Cuspide perfossum violat latus ecce patenti Vulnere purpureus cruor et sic vnda cucurrit Hec sunt quippe sacre pre religionis honore Corpus sanguis aqua tria vite munera nostre. Dic magister sententiarum tertio in loco hoc sacramentum stabiliuit et de eo sex ditinctiones posuit numerus ternarius inter arismethicos maxime laudatur necte tribus modis / nu mero deus impari gaudet inquit poeta. triangulus habet tres angulos equales tribus rectis. tres per sone se habentes sicut anguli recti: sicut forma rectorum secundum geometras consistit in indiuisibili et omnes sunt equales: ita est de personis in diuinis ex omnibus partibus eius constat aliquota et non aliquota / golias tertio ictu prostratus. moyses magos pharaonis tertio signo superauit / primo celi de tribus dicimus omne. funiculus triplex difficile rumpitur. tres sunt qui testimonium dant in celis / pater. verbum / et spiritus sanctus / et hii tres vnum sunt. prime iohannis quinto. ionas fuit in ventre ceti tribus diebus. ione secundo. et mathei duodecino. moyses voluit propilorum ducere in desertum itinere trium dierum exod. iii. Senarius insuper est numerus perfectus hoc patet: quia omnes partes aliquote reddunt ip um totum scilicet sex distinctiones et tertius locus reddunt nouem qui est quadratus numerus et nobilissimus: quia ex trigonis tribus resultans et radix. ixxxi. numeri non illaudabils apud mathematicos.
On this page