Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An confirmatio sit sacramentum iterabile

¶ Distinctionis septime questio vnica. CIrca hanc distinciionem septimam / quegritur questio vnica: an confirmatio sit sacra mentum iterabile.

Pro solutione Nota quod confirmatio hic non capitur pro constanti firmitate in bono quemadmodum dicimus sancti in patria sunt confirmati / sed quomodo capitur patebit ex diffinitione eius institutionis / congruitas ex hoc patet nan sicut in vita naturali vltra gistonationem per quam vita acqu ritur / requiritur alia actio per quam bomo ad perfectam quantitatem perducitur sic preter spiritualem generationem quae fit in baptismo per quam vita acquiritur / requiritur alia actio sacramentalis per quam vita spiritualis ad perfectam veritatem deducitur hoc fit per confirmationem in qua spiritus sanctus datur ad perfectum robur secundum illud de consecratio ne. d. v. omnes fideles per manus impoenem epraeorum sicicet accipere debent vt pleni christiani efficiantur: insuper ad actum qui habet specialem difficultatem opus est speciali adiutorio. Sed praeter difficultatem quae est in credendo est specialis difficultas confiteri fidem tempore persequutionis fides sola non sufficit coram seuiente tiranno Sed ne in vmbra transeamus restat querere que res est confirmatio et quia ponentes relationes rationis et reales distingui a rebus ab solutis habent suum modum dicendi et nominales non intelligentes sua principia dicunt quod est res transiens sic procedendum est sicut in baptismo. Confirmati est vnctio vel ergo vnctio ibidem supponit pro oled et balsamo simul connotando verba et intentionem vel pro verbis et balsamo vel pro his omnibus vnum dandum est. et iuxta illa quae dixi in de baptismo dicitur quod est oleum et balsamum et sic diffinitur. Confirmatio est crisma sanctificatum positum in fronte signo crucis ab episcopo vtente forma debita et in tentionem habente quod ecclesia intendit respectu regenerati si vsus fuisset ratione semel consentientis et non postea dissentientis vel nunquam rationem habentis / vel sic et melius innitendo breuitati in diffinitionibus. Confirmatio est / crisma sanctificatum in quo episcopus inungit regeneratum in frtite ad cuius immitationem deus dat robur accipienti sustine re in publico fidem / non curo an hec diffinitio conuertatur cum diffinito pro omni tempore: ponitur crisma non genus sed loco generis vt videatur que res est confirmatio. relique particule sunt domire acciden tarie deus dat robur talis tamen roboratus ex secor dia potest succumbere sed citius confirmatus potest resistere quam non confirmatus quia auxilium habet. ponitur sanctificatum / malria que habet specialem ministrum est benedicta vt hic in ordine in extrema vnctione et penitentia. materia in sacramento eucharistie est benedicta ob contentum hoc non requiritur in baptismo et matrimonio vbi laici et praesbiteri sunt ministri: illud sacramentum est de precepto quando homo est in periculo persequutionis et potest haberi minister cum effectus est necessarius puta confitexifidem in publico et ad hoc opitulatur confirmatio igitur: et hoc si illi constiterit. Possunt fieri simi les rationes contra hanc materiam sicut contra baptismum et petunt easdem solutiones propterea iane est recensere. Forma huius sacramenti est signo vel consigno te signo sancte crucis In nomine patris et filii et spiritus sancti amen / tales sunt concedende. Sacramentum confirmationis fuit in pixide episcopi / ponderat vnam libram: sacramentum confirmationis creuit in orto nec hoc est magis al sonum quam illud concedere in fundamento illius relationis / confirmatio est res permanens tamen non ite diu manet confirmatio sicut crisma: patet / quia illud crisma non est confirmatio nisi tempore prolationis verborum vt ante dictum est de baptismo / quia deficiente connotatione termini positiui deficit eius suf positio mediante copula de presenti sicut scribens suf ponit pro homine sed non semper. Illa materia cris matis est bona et congrua / quia confirmatus debet habere munditiam caritatem et bonam famam vt bi roboretur in fide. Oleum est liquor multum leuis et ascendit / testes sunt pauperes studentes parisii qui consumpto oleo in lampade quando ferme candela extinguitur imponunt aquam vt oleum supernatet et copiosum lumen habent iuxta parabolam math. xxv. prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus: balsamus est boni odoris sic confirmatus bone fame debet esse et non fetere vitiis in oculis aliorum iuxta illud. ii. corinthi. ii. christi bonus odor simus et sicut pugiles inunguntur vt facilius resistant inimico sic confirmandi crisma imponitur in fronte vt ab accipsente fides christi predicetur sine erubescentia de consecratione. d. v. nouissime. et capio predicari pro tueri quod feis sicut prelatis iuxta capacitatem conuenit confirmantur licet secundum doctrinam apostoli. i. ad thimoth. ii. non debent docere in publico. Triplex erat status eorum qui ingrediebantur terram promissionis scilicet insipientium proficie tium et perfectorum vel ingredientium pugnantium et in tabernaculo ministrantium totus populus es grediebatur egiptum et intrauit terram promissionis sic quilibet baptisatus egiptum deserit et in familiam christi ingreditur in confirmatione est miles christi ad confitendum nomen christi sicut fortiores in populo dei pugnabant pro aliis leuite intrabant tabernaculum et habebant specialem cultum dei et ad hoc erant deputati quibus sacerdotes succedunt. quod robur detur viro in confirmatione: patet: datur gratia confirmationis que iuuat ad resistendum vitiis et ad exeundum in actus bonos in signum cuius quando quis est confirmatus sustinetur in brachiis alterius ad significandum eum esse imbecillem anquam arma acquirat. Si dicas incassum quis armatur anquam in bellum prodeat vt est de paruulo: dicitur hoc esse verum in bello corporali in spirituali non oportet etiam si talis animam post confirmationem efflauerii magis beatificabitur proportionabiliter ad gratiam confirmationis: gratia confirmationis et baptismi sunt eiusdem speciei et se intendunt et reddunt habentem gratiorem intensiue et dato (quod non credo) more aliorum heec gratie distinguantur talis maiorem beatitatem habebit propter maiorem gratiam extensiue.

¶ Istis notatis ponuntur due conclusiones. Prima est: confirmatio est sacramentum noue legis a ceteris sacramentis distinctum / quod sit sacramentum patet auctoritate melchiadis pape de consecratio ne. d. v. hiis / scito inquit hispaniarum eprietis vtrunque baptismum et confirmationem magnum esse sacra mentum: illud probatur ratione quia est signum sensibile gratiam dei etc. ergo est sacramentum a diffinitione ad diffinitum: quod conferat gratiam patet superius ex auctoritatibus. et inferius tangetur. quod di stinguatur ab aliis loquendo de distinctione arguitiua: patet / habet aliam materiam vel est alia materia in idem redit: saltem est alia forma et materia copulatim hoc ponitur propter extremam vnctionem. que oleo vtitur: sed signatio crucis in fronte non abs re ponitur bomo relinquit fidem propter timorem et verecundiam que in fronte a posteriori maxime relucent cum verecundia est timor ingloriationis. natura pellit sanguinem ad exteriora oblata materia verecundie ne omnino tabescat sic tempore timoris calor faciem et partes superficiales deserit pro conseruanda natura petit palliditas in aliquibus est signum timoris vt quando calor petit ventrem et partes inferiores: quod ita sit patet / quia interdum dissoluitur venter vsque ad emissionem superfiui secunde digestionis nonnumquam prime / patet in meticulosis iuuenibus cesis dum calor cor et partes illas petat homo efficitur animosior accenditur ira et datur alimentum fortitudini / sed quicquid sit est magna mutatio in fronte et in facie tempore verecundie et timoris propterea facies alteratur hinc est signatura in fronte / ad alium finem immediatum ordinatur quam extrema vnctio et datur. habet aliam formam loquendo de forma improprie dicta / igitur. Secunda conclusio / confirmatio non est iterabilis: probatur a posteriori imprimit caracterem ex questione precedemte: ergo non est iterabilis / illa probatio sufficit theologo: illud idem patet auctoritate consilii terraconensis de consecratione. d. v. dictum est et ca. sequenti.

¶ Contra primam conclusionem arguitur: omne sacramentum est a christo institutum / confirmatio non est a christo instituta: igitur non est sacramentumi consequentia tenet in baroco et maior patet / ille solus debet instituere sacramentum qui potest dare effectum signatum sacramenti scilicet gratiam / talis est solus deus igitur: minor patet / quia non legitur vbi christus instituerit. Et confirmatur / omne sacramentum debet conferri a ministro debito / sed nullus est minister huius sacramenti igitur: minor patet / quia vel est solus epius et hoc non de consecratione. d. v. peruenit. et est gregorii ad ianuarium eprium vt magister recitat in lictera vbi gregorius scribit. peruenit ad nos quosdam scandalisatos eo quod presbiteros tangere crismate eos qui baptisati sunt prohibuimus / et sequitur si omniuo de hac re aliqui contristentur vbi episcopi desunt vt presbiteri etiam in frontibus baptisatos crismate tangere debeant concedimus.

¶ Respondetur: nego minorem esto quod non legatur locus punctualis in quo imponitur hoc sacramentum et causa est historie non producte sunt vsque ad mortem apostolorum: sed vsque ad quintum annum neronis qui erat tricesimus a passione christi et verisimile est post hierusalem euersam. xl. ii. annis post passionem erant apostoli et diu post iohannes qui erat de iunioribus in passione vixit. xcix. an nos petrus et paulus anno. xxxvii. post passionem christi occisi sunt et sic non legitur passus scripture vbi instituebatur confirmatio sed apostoli non imposuissent illud nisi habuissent a christo. romana ecclesia tenuit fidem quam beatus petrus docuit. patet in. C. de sum. trin. l. i. petrus romanis fidem docuit Sed forte dicis fides infusa et acquisita sufficienter inclinant hominem ad consitendum fidem et in occulto et in aperto: ergo inanis est confirmatio. Rego consequentiam et antecedens: consequentiam quia facilius bomo fidem tuetur vallatus multis adiumentis quam paucis. antecedens. habitus fidei inclinant in actus assentiendi immediate modo stat quem piam assentire actu vni credibili et tamen ipsum ob praesentiam cruciatuum ore expresse negare et sic confiteri fidem exterius nec est actus elicitus nec imparatus a fide sed ab actu voluntatis potius adiuuante confirmatione secundum illud romanorum. x. corde creditur ad iusticiam ore fit confessio ad salutem hoc est deo adiuuante specialiter non ponitur hic habitus infusus sicutbaptismo de fide / nec est opus dicere caracterem connrmationis esse actiuum plus quam in baptismo ad as¬ sensum ex pacto diuino deus tamen proportionabliliter iuuat sicut fides infusa facit in bapns. Ad aliud argumentum negatur minor / sed super huos sunt opiniones vt apparatus tamgit in plerisque locis vt de consecratione. d. iiii. presbiteris. videtur quod gregorius illud permisit dissimulando ad tuitandum scandalum illud dicit glosa extra de sacra vnctione / cum venisset. aliqui boc impugnant dicentes hoc esse preter rationem quod beatus gregorius sic dissimulasset. Alius est modus dicendi quod omnes praebiteri possunt illud sacramentum conferre et episcopi sunt solum instituti a iure humano super prasbite ros et non a deo: hoc patet. xcv. dist. olim. et ca. si quenti et intitulatur hieronio super titum dicens: olim quidam presbiter qui et episcopus antequam diabolico instinctu scismata in religione fierent et diceretur in populis ego sum pauli ego autem apolo et sequitur sicut presbiteri sciunt se ex consuetudine ecclesie es quae sibi prepositus fuerit etiam subiectos / ita episcopim nouerunt se magis ex consuetudine quam dispensationis dominice veritatem esse maiores presbiteris et in communi debere ecclesiam regere vide distinc. xciii. legimus. Sed circa hanc materiam suppono pro nund petrum impositum a deo capunt ecclesie et apostolos episcopos et quod in eorum locis suecedunt episcopi loco discipulorum. lxxii. presbiteri. ista suppositio patet. xxi. d. in nouo testamento et est anacleti qui erant quintus a beato petro et hoc satis mouet quia a petro lino cleto et clemente illud accipere poterat circa principium capituli dicit ceteri vero apostoli cum eodem consortio honorem et potestatem acceperunt ipsumque principem eorum esse voluerunt qui etiam iubente domino in toto orbe terrarum dispersi euangelium predicauerunt ipsis quoque discedentibus in loco eorum surrexerunt episcopi / isto suf posito Arguitur sic. semper a principio post passionem episcopi erant maioris auctoritatis quam praesbiteri simplices et tunc arguitur vel licuit vnquam praesbiteris confirmare vel non si secundum papa non potest dare eis illud deo non dante / si sic: ergo non est facienda difficultas quim quilibet presbiter potest confirmare sine facultate licet peccaret. sicut degradatus vel suspensus consecrat corpus domini licet male agat consecrando / et quamuis sint multi confractus in hac parte adhereo illi parti quod nullus non episcopus potest confirmare. philippus: actuum. viii. baptisauit in samaria: sed missum est pro apostolorum aliquo ad confirmandum dicente beato luca cum autem audissent apostoli qui erant hierosolimis quia recepisset samaria verbum dei miserunt ad eos petrum et iohannem. et etiam non valet dicere philippus erat solum diaconus cum multi alii erant sacerdotes. Rec valet dicere discipuli et sacerdotes simplices differebant apostolis cum omnes studuerunt ampliare cultum di uinum et facere actus quos potuerunt illud tenet magister in littera et melchiades papa hoc scripsit episcopis hispaniarum de consecra. d. v. ca. de hiis. et in ca. manus. sic inquit manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est quod ab aliis perfici non potest nisi summis sacerdotibus nec et tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur paractum esse nam si aliter praesumptum fuerit irritum habeatur et vacuum et inter ecclesia tica nunquam reputabitur sacramenta. hoc patet per innocentium. iii de consuetudine. c. quanto. et de sacra. pucci. cum venisset. non valet dicere presbiteri auctoritate grego. hoc fecerunt et non propria eodem modo diceres laycus potest consecrare auctoritate sacerdotis precipientis tota difficultas que mouet viros in oppositum est factum grego. ad ianuarium: et dicatur quod tollerauit pro scandalo vitando ad tempus si nichil solutione dignum ad hoc reperiatur / quare habes hoc pro maiori inconuenienti quod in llo facto deliquit quam petrus. ad galathas. ii. vel multi alii sancti quos facile est in medium citare ex veteri et nouo testamento aliquibus visum est poterat illos sacerdotes facere episcopos in eorum absentia et si sic / saluatur grego. peccati expers et ante recitata nec sequitur / sacerdos potest consecrare corpus domini quod est maius: ergo confirmare: hoc non tenet nisi quando minus includitur in maiori. homo potest ratiocinare non autem volare. Et congruentia est quod episcopus potest confirmare et non sacerdos simplex ad supremum in aliquo statu partinet ordinare de illis qui in aliquo gradu prestant ommuni populo princeps exercitus de centurionibus et decurionibus ordinat confirmatus ordinatur in militiam ad defendendam fidem et episcopus est printeps militie sub imperatore igitur. Si dicas pontifex artat et ampliat materiam in matrimonio: ergo et hic quod propter facultatem pontificis maximi sim plex sacerdos confirmat sicut commissione nichil facit / eodem modo dicetur tibi potest facere papa ne sit consecratio in vino albo sed erit in rubeo de illo quod tangitur in matrimonio alius erit sermo. Runc re pondetur ad illud. xcv. d. cum olim. et cap. sequenti quod beato hieronimo intitulatur omnes in primitiua ecclesia episcopi vocabantur / sed istorum aliqui erant huius auctoritatis sicut sunt nunc episcopi sed non habuerunt nomen speciale ab aliis presbiteris postea propter scismata ceperunt illi presbiter qui auctoritatem super ceteros habebant volentibus etiam aliis vocari episcopi / et sic a iure humano talis modus vocandi introductus est et sic episcopi inceperunt esse maioris grauitatis super reliquos pres biteros quam antea: idem patet de summo pontifice qui in principio nascentis ecclesie non vocabatur papa sed ex consuetudine hominum boc introductum est non tamen est maioris auctoritatis quam a principio. doc patet auctoritate eiusdem hieronimi super epistolam ad galathas et recitatur. ii. questi. vii. paulus petrum reprehendit quod non auderet nisi se non imparem sciret. hoc non de officio ecclesiastice dignitatis sed de puritate vite et sanctitate conuersationis intelligitur solus enim petrus inter apostolos primatum gerebat et ca. sequenti et est augusti. ad hie ronimum quamquam secundum vocabula que vsus obtinuit episcopatus sit presbitero maior augustinus hieronimo minor est. glo. exponit vita et sanctitate et sic consuetudo et homines fecerunt quod episcopi maiores erant nomine distincto cum omnes antea no mine communi episcopi appellabantur non tamen re. Sed adhuc arguitur. platina in vitis summorum pontificum dicit quod siluester instituit quod soli episcopi confirmarent: et tamen ipse erat anno domini tricentesimo trigesimo nono. ergo ante hoc licuit aliis presbiteris confirmare: illud non cogit / quia non fuit beatus siluester primus institutor institutionum illarum que recitat platia. sed voluit imposita seruari / instituit quod vnius viri esset vna vxor: et tamen oppositum nunquam erat nisi ex dispensatione tamen sanctis patribus illud claret quia melchiades papa eum precessit. Ex omnibus patet quod confirmatio est sacramentum noue legis magnam gratiam conferens et vt apparet a solis episcopis dabile quod magnam gratiam conferat. de conseratione distinctione quinta. nouissime. in secunda quoque vt eiusdem spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et scientie et virtutis venire in hominem declaretur. Secundo sequitur quod parentes debent procurare quod quam primo possunt eorum paruuli confirmentur. patet: procurant paruulis magnam gratiam ex operis operati virtute. Tertio sequitur quod episcopi debent esse vigilantes ad hoc quod visitent suos dioceses ad hoc quod confirmentur et hoc negligentes peccant: multi paruuli discedunt post baptismum sine confirmatione que ex eorum negligentia magna gratia priuantur: et ex consequenti gloria. vbi esset episcopus paratus cen firmare et adultus non impeditus nolit adire videtur contemptor confirmationis. sed an confirmatio sit maior baptismo vel ne tangitur a melchiade papa. et recitatur de consecratione distinctione. v. de hiis. quo ad venerationem est maior quia a solis sacerdotibus datur: sed baptismus est necessarius non autem confirmatio qui crediderit et bar tisatus fuerit saluus erit. marci vltimo. et sic confirmatio est maior secundum quid baptismo / non autem simpliciter quemadmodum porrus indorum est albior secundum dentes quam absalon vel pitagoras et tamen non est albior / loquor ac si essent. baptismus magnas prerogatiuas habet potest suscipi sine aliis non alia sine ipso. prima questione prima. si quis per ignorantiam. Item est fundamentum et ianua aliorum sacra mentorum. de consecra. distin. quinta. cum itaque. circa finem capituli / an plus gratie detur in baptismo quam in confirmatione virtute operis operati: non est michi vsquequaque exploratum sed bona est apparentia quod sic: an bis scienter transiens ad confirmationem vel confirmans incurrat penam canonicam canoniste tenent communiter quod sic: quia incurrit quis penam vt dictum est qui scienter accipit vel dat baptismum iterando et illud prohibetur. similiter de consecratione distinctione quinta. dictum est nobis ergo per locum a simili tunc incurrit penam canonicam. aliqui dicunt hoc esse falsum et nullam penam canonicam incurrit talis et causa cum penere stringende sunt et non ampliande: et non habetur passus vbi aliquis incurrit talem penam. argumentum a simili non habet pedes episcopo non imponebatur pena canonica nec eis: quia seruire dec non est pena / illud placet multis sed dubium non sic extinguitur bene volo quod glosatores non possunt per eorum expositionem infligere illas penas sicut ipsi dicunt sed romanus pontifex: sed ponderando illum textum dictum est nobis ex consilio fragonensi capitulo sexto. videtur idem sentire de vtroque es pono totum capunt quia ipsum est breue. dictum est nobis quod quidam de plebe bis vel ter vel eo amplius episcopis ignorantibus cum ab eisdem episcopis confirmentur bene visum est nobis eandem comfirmationem sicut nec baptismus iterari minime debere quia bis vel ter vel amplius baptisatos aut confirmatos non seculo sed soli deo sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est: videtur quod illud capitulum vult dicere quod vtrique debent relinquere seculum et stare in cenobio siue sint professi siue non et pari passu vtrumque comparat. ex isto passu potest quis dicere quod rebaptisatus non incurrit penam sed reconfirmatus nisi identidem de vtroque intelligas non respicio ad glosam sed considero quadraturam textus est apparentia quod tales rebaptisati et confirmati debent viuere in religione. Illud patet extra de apostatis et reiterantibus baptismum ex litterarum quod ad superiores ordines si publicatum sit promoueri non debet nisi ad religionem transire voluerit vt fauore religionis ipsius circa eum valeat dispensari. Illud capitulum de consecratione distinctione quinta dictum est. idem vult et cum eis in religione potest dispensari imponebatur episcopo pena: quia hoc erat episcopo ignorante. vt patet ex principio capituli: Et quando vlterius dicunt non imponebatur eis pena nisi deo inseruire et hoc non est penaquia pro baptismo idem fit. Preterea quod dicitur de consecratione distinctione quinta. vt ieiunii. ad confirmationem veniant perfecte etatis vt moueantur confessionem prius facere hoc est de bene esse et non de essentia sacramenti confirmationis. etiam si sint tot quod epicopus non potest confirmare ante meridiem: vel venit post meridiem et non potest diu stare non est opus vt ieiuni confirmentur: nec per hoc quod dicitur perfecte etatis excluduntur paruuli imosatius est quod immediate post baptismum confirmentur sic faciunt episcopi quando baptisant nec plus periculi est si pueri obliuiscantur se esse confirmatos plus quam in baptismo quia possunt informari a parentibus et aliis. Sed cum locuti sumus de episcopatu apo stolorum quando erant instituti est difficultas culus non est hic locus seriose insistere quocirca tran seuntur loquendo partite sunt positiones. Aliquibus tenentibus quod petrus et alii sancti sunt episcopi ante christi mortem. Alii vero quia toto tempore quo christus erat visibiliter in terris non erat opus alio pastore: sed postquam ascensurus erat petrum episcopum et capunt ecclesie ordinauit illud sentire videtur beatus hieronimus. mathei vicesimo sextos Tu es petrus quod potestas fuit promissa non in praesenti data. hoc etiam patet. quinquages. d. fidelior. et considerandum. et extra de electio. significasti. Et si dicas actuum primo. Et psalmo. cviii. Iudas factus est episcopus episcopatum eius accipiat alter. Ad hoc respondetur non est certum quod iudas se suspendit ante mortem christi commestor in historia scolastica multas opiniones ad boc introducit quarum vna est quando audiuit loqui de resurrectione christi se occidit sed beatus augustinus in questionibus noui testamenti satis dubitat post quam disputat de tempore occisionis iude dicit est im probabileei quando se occidit. Sedulius dicit cu christus duceretur in domum pilati iudas se interemit inquiens. Box igitur dominum pilati ad menia duci Rexibus astrictum iudas vt vidit iniquus diriguit sceleris que sui commertia reddens: et pau lopost: infelicem animam laqueo suspendit ab alto. Sed quicquid sit non est verisimile quod christus eum episcopum post resurrectionem ordinauerit: propterea ad illas auctoritates dicitur quod intelligun apostolatum eius episcopatus tantum valet sicut apostolatus: etiam dictum est presbiteri in primitiua ecclesia episcopi dicebantur. alie auctoritates sonam tes quod factus est episcopus ante mortem christi intelliguntur quod fuit ei promissio facta ante mortem christi si non fuisset error ex parte ipsius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1