Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia¶ Distinctionis decime questio prima. QVeritur circa hanc distin. decimam an corpus chri isti natum de virgine sit in eucharistia. In titulo questionis additur natum de virgine propter hereti cos qui concedentes panem esse in eucharistia conce derent corpus christi esse in eucharistia. panis est sub stantia christi et corpus christi sicut domini est terra es plenitudo eius. Difariam aliquid dicitur esse in loco circunscriptiue quando vna pars est in vna parte et alia in alia totaliter hoc modo mare tyberiadis est in iudea. Aliomodo diffinitiue quando totum est in toto loco et totum in qualibet parte loci: vt angelus in suo loco est. Non insisto an scientia potest diuidi in octo partes et poni in variis partibus lapidis quo modo esset in loco: non capio diffinitiue esse in loco vt tantum valet sicut esse hic et non esse alibi: vt ale xander et multi alii sequentes reales faciunt. supponamus sic acceptionem terminorum nec egemus difficultatibus extrinsecis an si vna medietas huius ligni esset circunscriptiue in loco et alie diffinitiue. Duo sunt hic potissimum tangenda. vnum quod corpus christi est in hoc sacramento. secundum de mo do existendi / primum est clarum ex fide. mathei vlt. ego vobiscum sum vsque ad consummationem seculi non intelligitur hoc secundum eius diuinitatem illam non oportuit promittere cum sic est vbique / intel ligitur de humanitate eius non in propria specie vt incedebat in terris. secundum illud mathei. xxvi. na pauperes vobiscum semper habetis me autem non semper habebitis / oppositum erat error iohannis vicler. saltem ei imponitur. Item prime corinth. x. panem quem frangimus nonne participatio corpo ris domini hoc non potest esse nisi corpus christi realiter sit in hoc sacramento. patet de sum. trinitate et side catholi. capulo. Firmiter. §. vna. oppositum erat heresis berengarii. de consecra. distin. secunda. cap. ego berengarius. nec valet dicere figuratiue: quia circunstantia scripturarum illuminat intellectum. dicitur hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. math. xxvi. con stat quod ibi loquebatur de proprio corpore. Si dicas caro non prodest quicquam. iohan. vi. nichil est hic quod non prosit igitur: hoc est verum qui carnaliter intel ligit quod caro christi manducatur sicut alia caro communis que in macello venditur. de modo quo corpus christi est in eucharistia non est facile explicare cum non illustratus fide stuperet quomodo corpus christi equa liter magnum cum corpore iacobi alphei sit sub par ua hostia etqualiter eius parte. Vnde hic sunt varii modi dicendi ad hoc saluandum. vnus est modus quod est ordo partium in ordine ad totum sed non in ordine ad hostiam ita quod capunt continuatur collo et col lum humeris et pectori et pedes distant: sed non est or do partium in ordine ad eucharistiam: sed quelibet pars est sub qualibet parte eucharistie. Hunc modum dicit aliacensis esse ade et subtilem et ei non intelligibilem: sed hic modus est communis apud antiquos sa pientes in theologia. doctor subtilis illus modum te net. ricardus de media villa. alexander de halles. al tissiodorensis: et ante eum hugo in elucidario sic dicit: cum idem corpus quod in cruce pependit / in sepul chro iacuit indubitanter fateamur esse in altari et tantum hic et quantum ibi fuit non dubium est corpus christi in ali tari non carere sua forma: et denique omnes antiqui sic intellexerunt. Pro illa positione argumentatur doctor subtilis sic. predicatum situs est respectus ex trinsecus adueniens. ergo deus conseruatis funda mento et termino potest destruere illum respectum extrinsecus aduenientem sicut in camino regis baby lonis erat ignis et pueri praesentes sed deus impediebat actionem mediante qua agens dicitur agere deno minatiue. Preterea argumentatur. quecunque forma contingenter respicit quanlibet formam alicuius ge neris contingenter respicit illud genus: sed corpus esse extensum et non esse sedens stans supinum vel re supinum non repugnat: ergo ipsum esse extensum et non habere situm non repugnat: iste due rationes im bibunt dubia. Imprimis multi negant omnem rei lationem: et sic apudeos probatio non haberet fidem Secundo non videtur imaginabile quod corpus aliquod sit in aere vel aqua circunstante immediate quin sit in loco. secus est in vacuo vel extra vniuersum / non est questio quin stat corpus esse et non esse in loco. patet de primo mobili vel saltem primo celo quod licet non moueatur est tamen mobile. Rursus in maiore alterius rationis est dubietas: opinabile est quod colora tum non potest negari de mixto: et tamen quelibet species eius negari potest. vel sic et magis ad propositum de situ et magnitudine curuum circular et rectum praesent negari de a linea / linea tamen negari non potest nec iuuat dicere curuum et rectum habent connotationes pregrinas ad lineam et per consequens non sunt eius species idem erit imponendo a et b. Alexander de hales dicit quidam deuotus miratus de mo do existendi corporis christi in hoc sacramento appa ruit illi ita magnum sicut magni pueri et tunc credi dit et modum vidit. At ille deuotus modum apparuit cuidam lectori in theo a qui alexandro signisicauit vn apud altisiodorensis et alexandrum est distinctio hic aliqua sunt secundum naturam vt albedo sapor aliqua super naturam sed non super intellectum quod accidentia sint extra subiectum / tertia sunt supra intellectum et non supra fi dem vt de modo existentie huius corporis in hoc sa cramento modum hunc apud antiquos communem vt potero balbutiendo apperire curabo et distinctionem prefatam alexandri et altisiodorensis nanem ostendere enitar quod non transcendat intellectum viatorum capere modum existendi corporis christi in eucharistia / licet antiqui il lud dixerunt mansit tenebrosa aque in nubibus aeri in modo dicendi et pondus rei in hoc consistit quond ostendamus corpus septem pedibus longum posse stare in parua hostia vel cum hostia mille pedum imo in qualibet parte eius, non sufficit dicere sola fides sufficit. nulli fideli cadit in dubium quim ibi exi stat corpus christi sed omni poscenti rationem de fide ostendere opereprecium est: Accedendo ad materiam suppono pro fundamento quod graue simplex vel leue mutatur instantanee positum in vacuo hanc sup positionem supponimus et est modus aristotelis et auerrois. iiii. phisi. et ratio ei plus suffragatur quam opposito. patet exercitato in philosophia. Suppono vlterius vacuum quadrupedaliter latum et mille passuum in a tum per aerem et erigatur perpendiculum tante altitudi nis ponatur gleba terre pedalis longitudinis in ver tice perpendiculi in boc instanti gleba illa mouebitu vel mutatur non facio vi in terminis instantanee an incipiat illa mutatio per primum instans esse vel vltimum instans non esse alibi discutitur. capiamus pro nostro instituto primum instans esse tunc sic. b gle ba pedalis extenditur per pendiculum a mille passuum et b est solum pedalis et a quinque mille pedum: ergo non inconuenit corpus magnum habere aliud minoris longitudinis ei respondens secundum quanlibet partem eius b propterea non est quinque mille pedum nec a tantum vnius pedis. ergo licet corpus christi longu septem pedibus sit presens cuilibet parti hostie es toti hostie non sequitur quod hostia est equaliter magna cum corpore christi nec sequitur corpus christi respondet parue hostie et cuilibet tertie vel quarte eius. ergo est penetratio partium cum non sequatur b terra metitur perpendiculum ab extremo ad extremum es medium. ergo partes a penetratiue se habent imo maior apparentia esset quod medietas superior et infe riorb glebe se penetrarent cum in eodem instanti sint in eodem loco vero vel imaginario / et tamen non sequitur vt patet intelligenti. Forte dicis deus non potest tenere b pedale in toto illo spacio imaginario per tempus. propositam analogiam habemus dato quod non potest / sed nego quod non potest per tempus. que repugnantia est. non sequitur a non protenditur vltra b et quodlibet punctum medium a habet punctum in b respondens. ergo a non est maiorb. patet in instanti mutationis antecedens est verum et con sequens falsum et sicut b respondet a ita contra a re spondet b vt vicinus vicini vicinus. Si dicas tunc parit omnis via mensurandi vnum per aliud hoc ne go naturaliter consequentia est bona hoc est non pre supposito miraculo licet naturaliter leue simplex moueretur in instanti in vacuo et metiretur perpendi culum tamen hoc est presupposito miraculo non potest vacuum esse naturaliter in sensu composito / si esset vna tela panni in vacuo ita longa sicut olim turris babilonica vel protensa ad telum et caderet vlna in thoc instanti non transcenderet telam nec contra. Rursus si esset vna linea infinite longa orientem ver sus terminata perisii angelus potest naturaliter sibi re lictus mutare se per totam lineam et potest stare sic mille saeculis. ergo idem deus potest facere de corpore. insuper anima indiuisibilis et angelus sunt in corpore extenso et non extenduntur et intelligentia mo uens celum secundum aristotelem. ergo econtrario deus potest facere magnum corpus ipso non variato intrin sece se habere cum quocumque corpore quantumcumque paruo. consequentia videtur bona et antecedens concedendum ergo et consequens. si non adhereas conse quentie hoc est quia frequenter adhesisti antecedenti consequenti non incepisti adherere. prima fratiote videtur consequentia non habere apparentiam sed cum loquimur de potentia dei consequentia est admitten da. Si dicas te non capere in radice sic nescis dare causam quare vnus gradus caloris remouetur ab aquae ante alium / et quare baculus vniformiter fortis citius frangitur in vna parte quam alia de intensione actuum sinchathegoreumaticorum et quare nilus sole existente in cancro tantummoo inundat egiptum et eius latus discursus vel angustus extra alueum est praesagium fertilitatis vel sterilitatis vix scis ostendere modum de cursu fluminum paradisi viso quod cursus habent ad varias differentias positionum et sinus arabicus me diat inter tria illius fluina et originem a meridie vbi communi ter ponitur paradisus / sed de hoc loquimur in. xvii. distin. ii. per ista vides modum rationabilem tenendi quodo corpus christi est in eucharistia. si ingeniosi in genue fateantur se materiam intelligere consequens est vt indoctum vulgus assentiat sicut mater mea michi dicenti. collegium montis esse citum in vniuer sitate parisiensi fidem daret quae nunquam fuit in gallia. Ex tota positione dicendum est quod pes distat a capi te per sex pedes in ordine ad totum et nulla est confusio partium inter se / sed quelibet pars in sua naturalissima dispositione sed in ordine ad hostiam et quam libet eius partem quelibet pars corporis christi et to¬ na. etest. secundo patet quod manus dex tra potest tangere sinistram et econuerso. et quod calor cordis in ordine ad totum non est cum frigiditate terebri. Si ponas hostiam corruptam quod deus sic ma neat cum aere vicino non est maior difficultas a dictis: sed si ponas quod corpus christi nullibi sit nisi in hac eucharistia et speciebus desinentibus / vbi erit. dico ponis casum preter legem sed illo admisso erit vbi voluerit deus / nunc autem desinentibus speciebi solum corpus christi desinit esse sub eis nec propterea incipit esse in celo cum ibi est. sicut absciso digito anima desinit informare illam quam ante informauit. lterius patet. corpus christi est in eucharistia modo organico et in eo est quantitas continua siue distingatur a re quanta siue non. si petas an sit ibi sub modo quantitatiuo dico nomia significant ad plotum / est sub mo do quantitatiuo intrinsece sed non est extense cum ho stia circunscriptiue / sed sub qualibet eius parte. si petas an capunt corporis christi sit extra hanc hostiam similiter et pedes. dico quod sic in celo et in alia eucha ristia non autem si solum esset in ista nec est in aere vicino huic hostie extra hostiam non loquendo de aere hostiam circundante christus tamen est in aere et vbique licet non sit vbique homo christus isto modo sic explicato. Inane est respondere argumentis osam huius gabrie. et aliorum arta procedunt ex hoc quod non est intelligibile quod magnum corpus sit cum paruo quod superius nisi sumus retexere non transcendere in telligentiam viri. alie rationes possunt dirigi contra hunc modum de actione et de illo quod ibi apparet sed de hiis futurus est sermo. Si petas an corpus christi sedet vel stat in eucharistia. Respondetur corpus christi in eucharistia sedet. patet. hoc corpus christi in celo sedet ad dextram dei patris hoc corpus christi in celo est hoc corpus christi in eucharistia. ergo corpus christi in eucharistia sedet expositorie et pre misse clarent / sed ista sessio venit a loco in quo est cir cunscriptiue. Secunda propositio / corpus christi non sedet in eucharistia nec stat in eucharistia / hec differt a priori et per eam denotatur quod sessio prouenit in eucharistia sed hoc est sclitum. sedere / stare iacere sunt de predicamento situs variat varius modus situandi per se denominationem istorum predicatorum per hoc quod partes in ordine ad locum extenduntur homo dicitur sedere vel stare nec respicias ad locum solum verum sed imaginarium vt in vacuo cauendo ab ampliatione termini imaginatur. nec sequitur pedes corporis christi sunt in superiore parte eucharistie et capunt est in inferiori vel capunt est superius in hostia et pe des inferius. ergo stat super capunt vel pedes. si homo mutaretur subito in eodem instanti pes est in vertice perpendiculi et capunt prope terram. sicut non sequitur diameter hostie non extenditur vltra diametrum corporis christi nec contra. ergo sunt equalis magnitudinis vel corpus christi est circulare cum hostia. accipe analogiam per corpus quadratum cadens prope perpendiculum aliter figuratum. non est opus ire ad sessionem intrinsecam non imagineris cor pus christi includi in concauitate hostie sed sicut al bedo erat penetratiue prius cum toto pane transsubstaniato pane dato quod non esset corpus christi quod est deo possibile nulla adhuc est concauitas in pane sed cum panis transsubstantiatur in corpus christi albedo et corpus christi vnitie se habent ita quod si diameter albedis esset palmalis quo ad spissitudinem corpus christi est in qualibet parte superficiali sicut in interiori qualibet. panis tamen est circunscriptiue in loco et eucha ristia transsubstantiato pane. corpus christi tamen est diffinitiue in eucharistia superficies aeri immobilis primum vel alterius corporis est locus eucharistie et locat etiam corpus christi non tamen eodemmo. Petis an corpus christi videatur in eucharistia dicit quod sic sortes videtur quia calor eius videtur campana auditur per accidens gratia sonni. dicimus nos vidisse regem quando vestem vel clamidem in dorso eius vidimus. ad videndum aliqua sufficit videre aliquod eorum inter quae est colligantia naturalis vel voluntaria sicut apostoli viderunt deum in terris quia humanitatem assumptam a verbo viderunt sed sic est quod eucharistiam videmus cum qua est colligantia in ordine ad corpus thristi. ergo ad veritatem istius video corpus christi suf ficit videre eucharistiam coniunctam. si albedo esses presens semper faciei sortis et non inherens, non mi nus diceremus nos sortem videre quam si inhereret. propterea non oportet currere ad sensum improprium cum aliacense in suo quarto. Aliorum est modus quod quanti tas continua separatur a corpore christi et substantia non est extensa sine quantitate et sic qualibet pars corporis christi est cum alia in tota eucharistia. aliis placet quod quantitas continua est res quanta sicut recitat de media villa ad longum bunc modum quem vocamus no minalium et quelibet pars est cum alia. si deus potest facere duo corpora de predicamento substantie diuer sa se penetrare quare non potest facere duas medietates eiusdem continui se penetrare et sic sine statu quod quelibet sit cum qualibet. secundum istos duos modos corpus christi in eucharistia non est magnum actu nec extensum in eucharistia isti duo modi parum differunt nisi in vno tangente philosophiam de quo inferius Sed contra priorem modum arguitur ex eo sequitur quod aliquid perfectionis accidentalis deficeret ab hoc sacramento puta quantitas hoc est inconueniens igitur / hec ratio non vincit cum secundum bonauenturam et fa cientes hanc rationem non inconuenit quod respectus ex trinsecus insit corpori in celo quod ei non inhereat in hoc sacramento. opinor quod deus potest omne accidens absolutum et respectiuum separare a substantia conseriando substantiam.
¶ Contra vtrumquam modum argumentor tunc erit confusio partium christi cerebrum pes et collum et ossa cum oculo nec magis collum mediabit inter capunt et pectus quam pes nec partes manebunt organice. Item separando substantiam videntur partes esse non connexe partes inquam substantiales Secundus istorum modorum potest defendi a con traditione licet antiqui illum repudiauerunt / illum obam aliaco et plerique alii / extinctos cineres igniue runt. possum modum sancti thome et durandi citare in medium et illos impugnare sed non conducit Placet michi primus modus qui videtur esse conformis sanctis patribus saluat omnia sine confusione anima non debite informat partes nisi organicas saltem partialiter dicente aristo. ii. de anima. anima est actus substantialis corporis phisici organici in potentia vitam habentis illud tamen de potentia abso luta non concludit. datur bomo vtroque pede orbatus et vtraque manu. in partibus aliquibus vt perhibeni homines viuunt sine capitibus / licet aliquid proportionabile habent capiti / sed potest deus conseruare animam in pectore vel quauis alia parte pure homogenia quam ante informauit non solum presentia liter sed informatiue nec videtur esse necessaria exte sio ad informationem cum potest deus ponere duo corpora de predicamento substantie in eodem loco proprio potest ponere duas medietates continui sub parte vnius medietatis / et hoc totum sub secunda parte proportionali et ita per omnes eundo versus partes minores semper anima informante / sed illud non videtur ita decens quod fiat hec confusio in corpore christi etiam est perdifficile intellectu quodo col lum plus vnitur capiti quam pes. nullatenus est partium confusio dato quod omnes partes sint in eodem loc dummodo ordo intrinsecus in corpore ipso. vtor tamen crebro modo loquendi aduersariorum ad videndum quid rationes valeant et ob alias difficultates immergentes / sed quia inter arguendum dicebatur coloratum non potest negari de mixto transeunter comtra hoc faciam aliquas rationes probando quod colo ratum potest negari de mixto subiecto etiam supponente. Tum primo capiatur vnum corpus remisse al bum puta vniformiter album vt duo illud non est coloratum: quod probo. non est album nec nigrum et sic de aliis igitur. Tum secundo signo vnum alterans intrinsecum corruptiuum albedinis in b corpore pedali pure successiue et quod nigredo pure successiue introducatur et non ponatur minimum naturale vel maximum quod non produci in instanti sicut potest defendi in istis omogeniis tunc tota albedo suc cessiue corrumpitur: ergo desinit esse per primum instans sui non esse. et tunc sic. vel est aliqua nigredo in hoc subiecto et hoc non quia tunc illa produceretur in instanti quod non est dicendum / sed incipit in illo instanti nigredo per vltimum instans non esse nigredinis: ergo in illo instanti illud corpus non est coloratum quia queritur quo colore. Tum tertio de scuto cuius vna medietas est alba et altera nigra quelibet species colorati negabitur de pronomine demonstrante scu tum: ergo et genus. Tum quarto. rubeus ex verecundia nullo colore est coloratus: igitur non rubeus patet ex predicamento qualitatis non sufficit denc minare subiectum rubeum nisi fuerit permanente Tum quinto. supponatur quod qualitates contrarie vel due eiusdem speciei specialissime cum eis sint in eodem subiecto extense per totum duo gradus albedinis et duo nigredinis illud corpus est coloratum tamem nulla specie coloris coloratum nec simul est album et nigrum. quod probo. nulla pars est alba si militer nulla pars est nigra: ergo totum non est al¬ bum et nigrum alioquin das michi modum sustinen di quod vnum corpus est album et viride et nullam vi riditatem habet quod est absurdum. Ad primum di citur quod illud est coloratum quicumque remissus color susficit ad denominandum subiectum coloratum ex communi vsu. Secunda propositio tale corpus non est album: hoc patet. quemadmodum medietas vnius corporis alba non sufficit denominare totum album secundum extentionem / nec medietas albedinis quo ad in tentionem sed albedo vt duo est citra medium albedinis. Tertia propositio vniformiter capiendo coloratum sicut album. illud corpus non est colora tum quia non habet colorem sufficientem denomina re totum oportet habere vltra medium et hoc modo clarum est quod mixtum est coloratum est in materia continenti nec sic cepit sed vt tantum valet sicut habens colorem secundum totam vel maiorem partem extensionis. hoc addiderim si corpus infinitum habeat colorem pedaliter extensum residuo sine colore totum non debet dici coloratum. Quarto dico nichil ad a esto quod mixtum est coloratum est mere contingens natura liter etiam loquendo. Ad secundum respondetur con tedendo in illo instanti vt argumentum bene scindit corpus non est coloratum quinimo non habet colorem sed immediate post hoc habebit. Et ex illo sequitur quod nulla potentia visiua pro isto statu potest illud corpus in illo instanti videre quia non est coloratum imo nec forte parum ante illud instans nec paulopost propter remissum colorem qui non sufficit immutare potentiam visiuam. Ad tertium argumentum respondetur per duo: primum est probabile quod illud corpus non est coloratum. patet. nulla species colo ris in concreto predicatur de illo. ergo nec genus: con sequentia est apparens vtrobique a scutum nullo colore est coloratum vt patet per ascensum: ergo non est co loratum sed est colorata due medietates duobus co loribus coloratum / et tunc coloratum sic diffinitur est res habens colorem sufficientem denomninare subiectum. Secundo dicitur quod est coloratum et tunc opatet sic diffinire est res babens colorem vel eolores sufficientem vel sufficientes denominare totum et conceditur quod nullo colore est coloratum sed sufficit quod coloribus et ne go hanc consequentiam genus predicatur de prono mine demonstrante hanc rem: ergo aliqua species illius generis hoc non tenet in terminis ponibilibus in nouem vltimis praedicamentis saltem non oportet interdum tenet si b est color est albedo vel nigredo vel aliqua inferior. Ad quartum dicitur quod talis est rubeus in illo casu realiter sed vulgariter ab illo colo re non denominatur. Ad quintum dicitur quod est album et nigrum et nulla pars est alba nec aliqua pars est alba nec aliqua pars est nigra sufficiens habere albedinem et nigredinem. Ex hiis non euellis pro positionem in ea dicebatur non esse inopinabile naturaliter ac si de soliditate illius propositionis parum curaremus. Arguitur et potissimum contra positionem que ponit penetrationem partium intrinsecarum sequeretur ex hac opinione quod esset infinita al bedo in digito christi: consequens non videtur di¬ cendum: ergo nec antecedens et quod sequatur sic arguitur: si tota albedo extensa vt quattuor in corpore pedali ponatur immedietate illa erit in duplo albior si in quarta illa erit in quadruplo albior quam antea: hoc patet quia habebit sexdecim gradus albedinis et sic con sequenter per partes proportionales proportione du pla semper eundo versus partes minores intensior erit albedo et per consequens pars illam habens al bior sed quando est indiuisibiliter in loco sunt pluries partes simul penetratiue. Item clarius et melius arguitur sic: diuidendo corpus pedale vniformiter album vt quattuor hic est infinita multitudo partium proportionalium albedinis sinchathece et cathece infinita equalis intentionis: ergo si simul sunt penetratiue erit albedo infinita intensiue. Huic argumento respondetur negando consequentiam et causa est quia illa albedo non facit aliquod vnum intensiue quia albedo que erat in pollice non est inhesiue in indice sed solum in pollice et albedo quae est inhesiue in vna parte pollicis non inest alteri esto quod albedines dua rum partium sunt eque presentes. dabo tibi analogiam si essent infiniti angeli creati a deo in eodem. loco adequato et reputo deo possibile et si haberent noticias eiusdem speciei non esset aliqua vna noticia intensiue infinita ex eis quia non inherent eisdem sub iectis et albedo hostie est ita presens digito christi sicut eius albedo quae ei inheret et tamen propterea digi tus non est albior nec ex hiis sequitur quod albedo et nigredo oculi sunt in eodem subiecto / sed bene in proximis. Contra illud arguitur suppono sortem sic esse in loco deus potest illud facere sicut de suo benedicto corpore quod sit indiuisibilit in loco cum sua albedine sicut est de corpore christi / corrumpat deus sortem sua albedine sic remanente penetratiue sicut ante iam eri albedo infinita intensiue. Respondetur fortassis non faciunt magis vnum quam antea si deus voluerit et idem videtur iudicium si eidem subiecto inhereant. propo sitio aristote. v. methaphisice duo accidentia solo nu mero differentia non possunt inherere eidem qui con stituant aliquod vnum de potentia dei tenuem locu habet sed dato quod deus non impediat quin sit aliquod vnum dicetur forte quod non est albedo intensiue infinita quia non sufficit habere infinitas partes equales non communicantes vni certe date nec isti vel illi certe date sed amplius requiritur quod si illa qualitas es set extensa gradualiter per partes equas redderetur infinita albedo extensiue et intensiue quod non contingit ibidem si albedo vnius gradus ponatur super vnum pedale extensa sicut antea et alius gradus super aliud pedale et sic consequenter non inuenirentur tot partes equales sufficientes facere infinitum. Con tra hoc arguitur quia per illum modum non est possibi le tibi probare quod est infinita noticia vel qualitas ve habitus spiritualis quia currere potes ad extensionem Item vni certe date habere infinitas partes equales non communicantes videtur esse completa ratio infiniti. Pensati omnibus in illo casu dico quod albedo quae est in digito christi si esset separata a subiecto illa albe do est infinite intensa. modus se habendi multum fa¬ cit. si esset vna superficies lata bipedaliter et infinite longa versus orientem vniformiter alba vt vnum tota illa non est infinite alba sed finite et tota albedo est finita: quia non sunt infinite partes equales non communicantes vni certe date in eadem parte subiecti sed si tota illa albedo poneretur in vna pedalitate esset infinita intensiue et subiectum infinite album et sic aliqua tota linea est nunc finite alba et tamen ipsa to ta potest effici infinite alba sine additione albedinis: probatio illa pedalitas est infinite alba postes deus in prima parte proportionali hore future capiat secundum gradum et ponat in pedalitate sequen te quartum sextum octauum et sic alternatim in instan ti terminante horam secunda pedalitas erit infinite alba et iterum capiantur similes partes quia semper remanet infinita albedo et dabis totam infinite alba sine additione albedinis nec te moueat. nunquam illo modo verum erit dicere tota linea est alba secundum se et quanlibet partem quia accipe primam partem proportionalem hore et in prima parte proportionali eiusdem partis faciat deus vt ante et reducas casum et habebis conclusionem. Sed contra istud argumentor ex isto oportet dicere calidum vt octo producit infinitum calorem intensiue et sic aliquid producit vltra gradum sue perfectionis. patet. ignis calidus vt octo potest producere calorem vt octo in vno ligno diffinitiue in loco habente partes penetratiue postea corrumpat deus lignum conseruando calorem extra subiectum erit calor infinite intensus. Respondetur negando quod ignis calidus vt octo im mediate producat calorem supra octo non extra sub lectum quia tunc crearet et dato quod produceret extra sub iectum calorem super octo non induceret nec in sub iecto / sed deus capit calorem productum ab illo igne et facit formam infinitam per destructionem subiecti vel partes ponendo simul. idem argumentum potes fa cere de calore producto nunc in ligno ab a igue quem deus potest sic disponere in hoc ligno vel alio faciem do calorem infinite intensum calor productus a deo vel igne in hostia consecrata vel cum hostia videtur calorem pristinum intendere.
¶ Secundo arguitur si corpus christi inciperet esse sacramentaliter in sa cramento eucharistie hoc esset per motum localem hoc est falsum igitur. quod sequitur patet. prius non erat in hoc loco et erat et nunc est in hoc loco: ergo mouetur ad bunc locum / quod non mouetur localiter patet. quia non relinquit terminum a quo scilicet celum dicente beato aug. psal. liiii. donec finiatur seculum sursum est dominus. Respondetur supponendo quod triplex est motus quidam acquisitiuus tantum vt quando mo bile acquirit nouum locum priorem non perdendo vt quando limax se dilatat secundum vnam partem alia parte remanente in eodem loco. aliquis est motus deberditiuus tantum vt quando limax iterum restringi tur et retrahit se Exemplum primi melius est quando corpus christi incipit esse in hoc loco demonstran do sacramentum eucharistie et non dimittit locum in quo prius erat. Exemplum secundi quando corpu christi desinit esse sub speciebus panis vel vini acqui sitiuus et deperditiuus vt quando mobile dimittit vnam partem loci in qua prius erat et acquirit nouam partem. Preterea notandum est quod proprie loquendo sicut philosophi loquuntur de motu ad hoc quod mobile moueatur localiter oportet quod relinquat terminum a quo et transeat per medium secundum se vel partes eius propter motum circularem quod hic non contingit. corpus christi in instanti terminanti prolationem verborum hoc est corpus meum incipit esse in hoc sacramento eucharistie et non transit per medium nec relinquit celum. non implicat quod relin quat celum si deus voluerit et non transeat per me dium eodemmodo potest ire per medium non relinquen do terminum a quo. hoc modo poterat corpus beti ambrosi esse turonis non transeundo per alpes in ter mediolanum et turonas. Aliomodo aliquid exten so termino dicitur moueri localiter hoc est quando est in vno loco in quo prius non erat supposito quod prierat in alio loco. boc additur propter illud quod primo generatur in illo instanti generationis est in loco in quo prius non erat et tamen non mouetur localiter Ex hiis patet solutio argumenti.
¶ Tertio arguitur sequeretur secundum illum modum de penetratione partium quod idem corpus esset extensum et non extensum consequens implicat ergo et antecedens: et pates consequentia. illud corpus in celo est extensum ergo est extensum et est non extensum in sacramento: ergo est non extensum / similiter idem corpus est longum septem pedibus et ita breue sicut hostia digitalis. patet de corpore christi in celo quod est ita longum sicut corpus iacobi alphei et in sacramento non sic extenditur. hoc argumentum non vinceret positionem / consequenter ad eam ponentur iste propositiones. Prima est corpus christi in celo est logum septem pedibus supponatur illa quantitas conueniens nature humane. Secunda propositio. corpus christi in sacramento eucharistie est longum septem pedibus brobatur. hoc corpus christi in celo est longum septem pedibus hoc corpus christi in celo est hoc corpus christi in sacramento eucharistie: ergo hoc corpus christi in sacramento eucharistie est longum septem pedibus: consequentia tenet expositorie in tertia figura vel a re soluentibus ad resolutam sic / hoc est longum septem pedibus et hoc est corpus christi in sacratus euchas igitur. probatur conclusio aliter emptimematice bene sequitur hoc corpus christi in sacramento eucharistie est longum septem pedibus in celo: ergo in aliquo loco: ergo es longum septem pedibus. Tertia propositio hoc corpus christi in hac hostia est longius ista bostia probatur. hoc corpus in celo est longius hac hostia hoc corpus in celo est hoc corpus in eucharistia igitur. Quarta propositio. hec est neganda. hoc corpus christ in hostia est breuior hostia. eodemmoo potes probare tales. hoc corpus christi in hostia sedet ad dextram dei patris / hoc corpus in eucharistia fuit in vtero beate virginis / hoc corpus in eucharistia fuit crucifixum a iudeis. Sed dubium est an hec debeat concedi. hoc corpus est extra eucharistiam bene est in aliquo loco qui non est in illa eucharistia eo modo quo habet esse in celo / sed videtur propter negationem inclusam inferre hane non est in hoc loco. difficultas stat in ter mino potes eam concedere potes eam negare hoc corpus christi ascendit hoc corpus christi descendit supposito quod vna hostia ascendit et altera descendit sed nunquam concedendum est ascendit et non ascendit. hoc corpus in stomacho meo est in celo empired quando capio corpus preciosum christi et sic verifi cantur illa carmina quae recitat bernardus in cap. firmi ter. de summa trin. et fide catho. Rex sedet in cena turba cinctus duodena Se tenet in manibus se cibat ipse cibus Rex id est christus rex / domini est terra et plenitudo eius secundum diuinitatem / reliquum est clarum non stando in negatione de extra bene potest conce di in illo casu idem corpus est intra se et extra se. Quinta propositio pricipalis est corpus chrsti non est longum septem pedibus in sacramento. hoc pa tet. hoc corpus christi est longum septem pedibus in eucharistia duo dicit / vnum est quod illud corpus habet septem pedes in longitudie / aliud est quod illa longitudo sca turiat ab euchas quod seclium est: sed illa hoc corpus in euchaest longum septem pedibus: nichil aliud dicit nisi quod hoc corpus quod est existens in eucharistia habet septem pedes in longi tudine non curando siue in eucharistia siue non. Ex illo correlarie sequitur quod ille non contradicunt hoc corpus in eucharistia est longum septem pedibus et hoc corpus non est longum septem pedibus in eu charistia hoc patet tum primo non habent eadem ex trema. secundo non est eadem appellatio. tum tertio a po steriori sunt simul vere. Secundo sequitur: hec comsequentia est bona hoc corpus est longum septem pedibus in eucharistia: ergo hoc corpus in eucharistia est longum septem pedibus non tamen contra. intelligenti logicam hec sunt peruia.
On this page